Obrazy na stronie
PDF
ePub

tui dedit. Intercessere pauci dies, velut tacitis induciis utrinque quiete sumptâ: per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Equisque populis in castra venit, haud dubitans, si senserint, Romanos nocte abituras. Itaque tertiâ fere vigiliâ ad castra oppugnanda veniunt. Quinctius, sedato tumultu, quem terror subitus exciverat, quum manere in tentoriis quietum militem jussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit; cornicines tubicinesque, in equos impositos, canere ante vallum jubet, sollicitumque hostem ad lucem tenere. reliquum noctis adeò tranquilla omnia in castris fuere, ut somni quòque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse, et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui, et insueto sedente equite, et insuper aures agitante sonitu, sæviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

LXV. Ubi illuxit, Romanus, integer satiatusque somno productus in aciem, fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit. quanquam cessere magis, quàm pulsi hostes sunt: quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem. miles ægre teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat. Ferociùs agunt equites: circumfusi duci vociferantur, se ante signa ituros. Dum cunctatur consul, virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant, se ituros: clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu subeunt. Volscus, effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa objacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urguet ex superiore loco. Sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus jam gradum consul, increpando simul temeritatem, simul ignaviam, pudore metum excussisset. Restitere primò obstinatis animis: deinde, ut in obtinentes locum vires ferebant, audent ultro gradum inferre; et, clamore renovato, commovent aciem. tum rursus, impetu capto, enituntur, atque exsuperant iniquitatem loci. Jam prope erat, ut in summum clivi jugum evaderent, quum terga hostes dedere: effusoque cursu penè agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo pavore castra capiuntur. qui Volscorum

effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus: paucos circumsessum dies deditur, nullâ oppugnantium novâ vi: sed quòd jam inde ab infelici pugnâ castrisque amissis ceciderant animi.

LIBER TERTIUS.

tæ.

EPITOME.

I, &c. XIX. SEDITIONES de agrariis legibus facIII. Census bis actus est, priore lustro censa sunt civium capita centum quatuor millia ducenta quatuordecim, præter orbos orbasque. XVIII. Capitolium, ab exsulibus et servis occupatum, cæsis is receptum est. XXIV. Sequenti, centum septemdecim millia ducenta novemdecim. XXVI. Quum adversus Equos res malè gesta esset, L. Quinctius Cincinnatus dictator factus, quum rure intentus rustico operi esset, ad id bellum gerendum arcessitus est. XXVIII. Is victos hostes sub jugum misit. XXX. Tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent decem, trigesimo sexto anno a primis tribunis plebis. XXXI. Petitis per legatos, et allatis Atticis legibus, ad constituendas eas proponendasque decemviri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati, altero et trecentesimo anno, quàm Roma condita erat: et, ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad decemviros translatum imperium. XXXIV, &c. Hi, decem tabulis legum positis, quum modestè se in eo honore gessissent, et ob id in alterum quòque annum eundem esse magistratum placuisset, duabus tabulis ad decem adjectis, quum complura impotenter fecissent, magistratum noluerunt deponere, et in tertium annum retinuerunt: XLIV, &c. Donec inviso eorum imperio finem attulit libido Ap. Claudii. Qui, quum in amorem virginis incidisset, submisso, qui eam in servitutem peteret, necessitatem patri ejus, Virginio imposuit, rapto ex taberná proximâ cultro, ut filiam interimeret ; quum aliter eam tueri non posset, ne in potestatem stuprum illaturi veniret. L, &c. Hoc tam magnæ luxuriæ exemplo plebs incitata montem Aventinum occupavit,

coëgitque decemviros abdicare se magistratu. ex quibus Appius et unus collegarum, qui præcipuè poenam meruerant, in carcerem conjecti; ceteri in exsilium acti. LX, &c. Res præterea contra Sabinos, et Volscos, et Equos prosperè ges tas continet. LXXI. Et parum honestum populi Romani judicium; qui, judex inter Ardeates et Aricinos sumptus, agrum, de quo ambigebatur, sibi adjudicavit.

I. ANTIO capto, Ti. Æmilius et Q. Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius Quintus, qui unus extinctæ ad Cremeram genti superfuerat. Jam priore consulatu Æmilius dandi agri plebi fuerat auctor. Itaque secundo quòque consulatu ejus et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem, contra consules sæpe tentatam, adjutore utique consule, obtineri posse rati, suscipiunt; et consul manebat in sententiâ suâ. Possessores et magna pars Patrum, tribuniciis se jactare actionibus principem civitatis, et largiendo de alieno popularem, fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant. Atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset. T. Quinctii ductu et auspicio agri capti priore anno aliquantum a Volscis esse : Antium, propinquam, opportunam, et maritimam urbem, coloniam deduci posse: ita sine querelis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. Hæc sententia accepta est. Triumviros agro dando creat T. Quinctium, A. Virginium, P. Furium. jussi nomina dare, qui agrum accipere vellent. Fecit statim (ut fit) fastidium copia; adeòque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur: cetera multitudo poscere Romæ agrum malle, quàm alibi accipere. Æqui a Q. Fabio (is eò cum exercitu venerat) pacem petiêre, irritamque eam ipsi subitâ incursione in agrum Latinum fecere.

II. Q. Servilius, insequenti anno (is enim cum Sp. Postumio consul fuit) in Equos missus, in Latino agro stativa habuit. intra castra quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. Extractum in tertium annum bellum est, Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Æquis dederat, ea provincia data. qui, haud dubiâ spe profectus, famam nominis sui

[ocr errors]
[ocr errors]

pacaturam Æquos, legatos in concilium gentis missos nunciare jussit; Q. Fabium consulem dicere, se ex Æquis " pacem Romam tulisse, ab Româ Æquis bellum afferre, • eâdem dextrâ armatâ, quam pacatam illis antea dederat. · quorum id perfidiâ et perjurio fiat, Deos nunc testes esse, mox fore ultores. Se tamen, utcunque sit, etiam nunc, pœnitere suâ sponte Æquos, quàm pati hostilia, malle. Si pœniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore: sin perjurio gaudeant, Diis magis iratis, quàm hostibus, gesturos bellum.' Hæc dicta adeò nihil moverunt quemquam, ut legati prope violati sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos missus. Quæ ubi Romam sunt nunciata, indignitas rei, magis quàm periculum, consulem alterum ab urbe excivit. ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructâ, ut confestim dimicarent. Sed fortè haud multum diei superesset, quum unus ab statione hostium exclamat: 'ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. in noctem imminentem aciem 'instruitis. longiore luce ad id certamen, quod instat, nobis opus est. Crastino die oriente sole redite in aciem ; erit copia pugnandi, ne timete.' His vocibus irritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam venire noctem ratus, quæ moram certamini faceret. Tum quidem corpora cibo somnoque curant. ubi illuxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Equi processere. Prælium fuit utrinque vehemens; quod et Romanus irâ odioque pugnabat, et Æquos conscientia contracti culpâ periculi, et desperatio futuræ sibi postea fidei, ultima audere et experiri cogebat. Non tamen sustinuere acicm Romanam Equi: pulsique quum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quòd in aciem, quâ pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit. quos populationibus incursionibusque meliores esse; et multas passim manus, quàm magnam molem urius exercitûs, rectiùs bella gerere.

III. Relicto itaque castris præsidio, egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem quòque terrorem pertulerint. nec opinata etiam res plus trepidationis fecit, quòd nihil minùs, quàm ne victus ac propè in castris obsessus hostis memor populationis esset, timeri poterat ;

agrestesque, pavidi incidentes portis, non populationem, nec prædonum parvas manus, sed, omnia vano augentes timore, exercitus et legiones adesse hostium, et infesto agmine ruere ad urbem, clamabant. Ab his proximi audita incerta, eoque vaniora, ferre ad alios: cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captæ urbis abesse. Fortè ab Algido Quinctius consul redierat Romam, (id remedium timori fuit) tumultuque sedato, victos timeri increpans hostes, præsidia portis imposuit. Vocato dein senatu, quum, ex auctoritate Patrum justitio indicto, profectus ad tutandos fines esset, Q. Servilio præfecto urbis relicto, hostem in agris non invenit. Ab altero consule res gesta egregiè est. qui, quâ venturum hostem sciebat, gravem præda, eòque impeditiore agmine incedentem aggressus, funestam ei populationem fecit. Pauci hostium evasere ex insidiis: præda omnis recepta est. sic finem justitio, quod quatriduum fuit, reditus Quinctii consulis in urbem fecit. Census deinde actus, et conditum ab Quinctio lustrum. censa civium capita centum quatuor millia et ducenta quatuordecim dicuntur, præter orbos orbasque. In Æquis nihil deinde memorabile actum. in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. Consul, quum aliquoties per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus îsset, cum ingenti laude prædâque Romam rediit.

IV. Consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam. id admoneo, ne quis immutationem virorum ipsorum esse, quæ nominum est, putet. Haud dubium erat, quin cum quis alter consulum bellum gereret. Itaque Equi ab Ecetranis Volscis præsidium petiêre. quo cupidè oblato, (adeò civitates hæ perpetuo in Romanos odio certavere) bellum summâ vi parabantur. Sentiunt Hernici, et prædicunt Romanis, Ecetranum ad quos descîsse. suspecta et colonia Antium fuit, quòd magna vis hominum inde, quum oppidum captum esset, confugisset ad quos. isque miles per bellum Æquicum vel acerrimus fuit. Compulsis deinde in oppida Æquis, ea multitudo dilapsa quum Antium redîsset, suâ sponte jam infidos colonos Romanis abalienavit. Necdum maturâ re, quum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus, ut,

L

« PoprzedniaDalej »