Obrazy na stronie
PDF

de jure disserendo perturbare Laetoriuni poterat. Ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad cpnsulem: consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; violatusque esset tribunus, ni et concio omnls atrox coorta pro tribuno in consulem esset; et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. Sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem: certatumque haud incruento prcelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato, ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos, ut conciiium dimitterent. Darent irae spatium. nor vim suam iilis tempus adempturum: sed consilium vi»bus additurum. et Patres in populi, et consulem in Patroo/ore potestate.

.LVlI iEgre sedata. ab Quinctio plebs, multo aegrius consulilter a Patribus. Demisso tandem concilio plebis, senatu*» consules habent. ubi quum timor atque ira in vicen,sententias variassent; quo rnagis, spatio interposito, ab impetu ad consultandum advocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi. adeo ut Quinctio gratias agerent, quod ejus opera mitigata discordia esset. Ab Appio petitur, 'Ut tantam consularem majestatem esse 'vellet, quanta esse in concordi civitate posset. Dum tri'buni consulesque ad se quisque omnia trahunt, nihil relic'tum esse virium in medio: distractam laceratamque rem'publicam magis, quorum in manu sit, quam ut incolumis 'sit, quaeri.' Appius contra, 'testari Deos atque homines, < rempublicam prodi per metum ac deseri. non consulem 'senatui, sed senatum consuli deesse. graviores accipi 'leges, quum in Sacro monte acceptre sint.' Victus tamen Patrum consenau quievit. lex silentio perfertur.

LVIII. Tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt: numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque tribirnos, C. Sicinium, L. Numitorium, M. Duilium, Sp. lcilium, L. Maecilium. Volsciim ^quicumque inter seditionenf Romanam est bellum coortum. vastaverant agros, ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet. compositis deinde rebus, castra retro movere. Ap. Claudius in Vol»cos missus. Quinctio .flsqui provincia evenit. Eadem in militia saevitia Appii, quae domi; esse liberior, quod sine tribuniciis vinculis erat. Odisse plebem plus quam paterno odio: se victum abea: se unico consule objecto adversus tribuniciam potestatem, perlatam legem esse; quam minore conatu, nequaquam tanta Patrum spe, priores impedierint consules. Haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat. nec ulla vi domari poterat. tantum certamen animis imbiberant. Segniter, otiuse, negligenter, contumaciter omnia agere. nec pudor, nec metus coercebat. Si citius agi vellet agmen, tardius sedulo incedere: si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam. praesenti vultus demittere, tacite praetereuntem exsecrari: ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur. Omni nequicquam acerbitate prompta, nihil jam cum militibus agere: a centurionibus corruptum exercitum dicere: tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.

. LIX. Nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eo magis, sperantes, idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum, quod adversus Fabium consulem habuisset. Ceterum multo Appio, quam Fabio, violentior fuit. Non enim vincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit. Productus in aciem turpi fuga petit castra; nec ante restitit, quam signa inferentem Volscum munimentis vidit fcedamque extremi agminis caedem. Tum expressa vis ad pugnandum, ut victor jam a vallo. submoveretur hostis: satis tamen appareret, capi tantum castra militem Romanum noluisse. alii gaudere sua clade atque ignominia. Quibus nihil infractus ferox Appii auimus., quum insuper saevire vellet, concionemque advocaiet, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes, ne utique experiri vellet imperium, cujus vis omnis in consensu obedientium esset. Negare vulgo milites, se ad concionem ituros; passimque exaudiri voces postulantium, ut castra ex Volsco agro moveantur, Hostem victorem paullo ante prope in portis ac vallo fuisse; ingentisque mali non suspicionem modo, sed apertam speciem obversari ante oculos. Victus tandem, (quandoquidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur) remissa concionc, iter in insequentem diem pronunciari quum jussissct, prima luce classico signum profectionis dedit. Quum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur. A quibus perlatus ad primos tumultus, eo pavore signaque et ordines turbavit, ut neque imperia exaudiri, neque instrui acies possent. nemo ullius, nisi fugae, memor. Ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere, ut prius hostis desister^t sequi, quam Romanus fugere. Tandem, collectis ex dissipato cursu militibus, consul, quum revocando nequicquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit;' advocataque concione, invectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum; ubi signa, ubi arma essent, singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos; ad hoc centuriones duplicariosque, qui reliquerant ordines, virgis ctesos securi percussit. cetera multitudo sorte decimus quisque adsupplicium lecti.'

LX. Contra ea, in iEquis inter consulem ac militem comitate ac beneficiis certatum est. et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae, quo is magis gauderet ingenio suo, effecerat. Huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se iEqui, vagari populabundum hostem per agros passi. Nec ullo ante belio latius inde actae praedae. omnis militi data est. Addebantur et iaudes, quibus, haud minus quam praemio, gaudent militum animi. Tum duci, tum propter ducem Patribus quoque placatior exercitus rediit; sifoi parentem, alteri exercitui dominum datum ab- senatu, memorans. Varia fortuna belli, atroci discordia domi forisque annum exactum, insigncm maxime' comitia tributa effieiunt; res major victorifi suscepti certaminis, quam usu. plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est, Patribus ex concilio submovendis, quam virium aut plebi additum est, ant demptum Patribus.

LXI. Turbulentior inde annus excepit, L. Valerio, T. iEmilio consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria, tum propter judicium Ap. Claudii: cui, acerrimo adversariq legis, causamque possessorum publici agri, tanquam teftio consuli, sustinenti, M. Duilius et C Sicinius diem dixere. Nunquam ante^ tam invisus plebi reus ad judiciiim vocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. Patres qudque non temere pro ullo aeque" annisi sunt: propugnatorem senatus, majestatisque vindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum duntaxat in certamine egressum, iratae objici plebi. Unus e Patribus, ipse Ap. Claudius, et tribunos, et plebem, et suum judicium pro nihilo habebat. Illum non minae plebis, non senatus preces perpellere unquam potuere, non modo ut vestem mutaret, aut supplex prensaret homines; sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis (quum ad populum agenda causa esset) aliquid leniret atque submitteret. Idem habitus oris, eadem contumacia in vultu, idem in oratione spiritus erat: aded ut magna pars plebis Appium non minus reum timeret, quam consulem timuerat. Semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu. adedque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent: trahi deinde rem sinerent. Haud ita multum interim, temporis fuit. ante tamen, quam prodicta dies veniret, morbo moritur. cujus quum laudationem tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari solenni honore supremum diem tanti viri noluit; et laudationem tam aequis auribus mortui audivit, quam vivi accusationem audierat; et exsequias frequens celebravit.

LXII. Eodem anno Valerius consul, cum exercitu in /Equos profectus, quum hostem ad prcelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. Prohibuit fceda tempestas, cum grandine ac tonitribus ccelo dejecta. Admirationem deinde auxit, signo receptui dato, aded tranquilla serenitas reddita: ut, velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum, religio fuerit. omnis ira belli ad populationem agri vertit. Aliter consul jEmilius in Sabinis bellum gessit. et ibi, quia hostis mcenibus se tenebat, vastati agri sunt. Incendiis deinde, non villarum modo, sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti, quum praedatoribus occurrissent, ancipiti prcelio digressi, postero die retulere castra1 in tutiora loca. ld satis consuli visum, cur pro victo relinqueret hostem, jntegro inde decedens bello.

LXIH. Inter haec bella, manente discordia domi, T. Numicius Priscus, A. Virginius consules facti. Non ultrtl videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur; quum, Volscos adesse, fumo ex incendiis villarum fuguque agrestium cognitum est. Ea res maturam jam seditionem ac prope erumpentem repressit. Consules, coacti extemplo ab seuatu ad bellum, educta ex urbe juventute, tranquilliorem ceteram plebem fecerunt. Et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis vano timore Romanis, citatp agmine abeunt. Numicius- Antium adversus Volscos, Virginius contra iEquos profectus. ibi ex insidiis prope magna accepta clade, virtus militum rem, prolapsam negli1*entia consulis, restituit. Melius in Volscis imperatum est. Fusi primo prcelio hostes, tugaque in urbem Antium, ut tum res erant, opulentissimam acti. quam consul oppugnare non- ausus, Cenonern, aliud oppidum, nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit. Dum Mqui Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis populantes incessere. deinde ipsi paucis pdst diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consulc ingresso in fines, plus cladium, quam intulerant, acceperunt.

LXIV. Extremo anno pacis aliquid fuit; sed, ut semper alias, sollicitae certamine Patrum et plebis. Irata plebs interesse consularibus comitiis neluit. Per Patres clientesque Patrum consules creati, T. Quinctius, Q. Servilius. similem annum priori consules habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. Sabini, Crustuminos campos citato agmine transgressi, quum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina mcenibusque pulsi, ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere. quos Servilius consul infesto exercitu insecutus, ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit; populationem adeo etfuse fecit, ut nihil bello intactum relinqueret, multiplicique capta praeda rediret. Et in Volscis respublica egregie gesta, quum ducis, tum militum opera. Primum aequo campo signis collatis pugnatum, ingenti caede utrinque, plurimo sanguine. et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum retulissent; ni salubri mendacio consul, fugere hostes ab cornu altero clamitans, concitasset aciem. impetu facto, dum se putant vincere, vicere. Consul, metuens ne njmis instando renovaret certamen, signum recep

« PoprzedniaDalej »