Obrazy na stronie
PDF
ePub

nibus, ut primò pugnatum ad Spei sit æquo Marte, iterùm ad portam Collinam. Ibi quanquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura prælia id certamen fecit. A. Virginius et Sp. Servilius consules fiunt. post acceptam proximam pugnæ cladem Vejentes abstinuere acie. populationes erant, et velut ab arce Janiculi passim in Romanum agrum impetus dabant. non usquam pecora tuta, non agrestes erant. Capti deinde eâdem arte sunt, quâ ceperant Fabios. secuti deditâ operâ passim ad illecebras propulsa pecora, præcipitavere in insidias. quo plures erant, major cædes fuit. Ex hâc clade atrox ira majoris cladis causa atque initium fuit. trajecto enim nocte Tiberi, castra Servilii consulis adorti sunt oppugnare. inde fusi magnâ cæde in Janiculum se ægrè recepere. Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Janiculo communit. postero die, luce ortâ, nonnihil et hesternâ felicitate pugnæ ferox, magis tamen, quòd inopia frumenti, quamvis in præcipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temerè adverso Janiculo ad castra hostium aciem erexit, fœdiùsque inde pulsus, quàm pridie pepulerat, interventu collegæ ipse exercitusque ejus est servatus. inter duas acies Etrusci, quum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi. Ita oppressum temeritate felici Vejens bellum.

LII. Urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et advecto ex Campaniâ frumento, et, postquam timor sibi cuique futuræ inopiæ abiit, eo, quod abditum fuerat, prolato. Ex copiâ deinde otioque lascivire rursus animi; et pristina mala, postquam foris deerant, domi quærere. tribuni plebem agitare suo veneno, agrariâ lege; in resistentes incitare Patres, nec in universos modò, sed in singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariæ legis, T. Menenio diem dicunt, invidiæ erat amissum Cremeræ præsidium, quum haud procul inde stativa consul habuisset. Eum oppresserunt. Quum et Patres haud minùs, quàm pro Coriolano, annisi essent, et patris Agrippa favor haud dum exolevisset; in mulctâ temperârunt tribuni. quum capitis anquisissent, duo millia æris damnato mulctam dixerunt. ea in caput vertit. Negant tulisse ignominiam ægritudinemque; inde morbo absump

tum esse. Alius deinde reus Sp. Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni, ab L. Cædicio et T. Statio tribunis die dictâ, non, ut Menenius, precibus suis aut Patrum, sed cum multâ fiduciâ innocentiæ gratiæque, tribunicios impetus tulit. Et huic prælium cum Tuscis ad Janiculum erat crimini. sed fervidi animi vir, ut in publico periculo antè, sic tum in suo, non tribunos modò, sed plebem, oratione feroci refutando, exprobrandoque T. Menenii damnationem mortemque, (cujus patris munere restituta quondam plebs eos ipsos, quibus tum sæviret, magistratus, eas leges haberet) periculum audaciâ discussit. juvit et Virginius collega, testis productus, participando laudes: magis tamen Menenianum (adeò mutaverant animum) profuit judicium.

LIII. Certamina domi finita. Vejens bellum exortum ; quibus Sabini arma conjunxerant. P. Valerius consul, accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis, cum exercitu Vejos missus, castra Sabina, quæ pro moenibus sociorum locata erant, confestim aggreditur; tantamque trepidationem injecit, ut, dum dispersi alii aliâ manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primùm intulerat, caperetur. intra vallum deinde cædes magis quàm prælium, esse. tumultus e castris et in urbem penetrat; tanquam Vejis captis, ita pavidi Véjentes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio; pars Romanos, toto impetu intentos in castra, adoriuntur. Paulisper aversi turbatique sunt. deinde et ipsi utròque versis signis resistunt: et eques, ab consule immissus, Tuscos fundit fugatque, eâdemque horâ duo exercitus, duæ potentissimæ et maxime finitimæ gentes superatæ sunt. Dum hæc ad Vejos geruntur, Volsci Equique in Latino agro posuerant castra, populatique fines erant. eos per se ipsi Latini, assumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio, castris exuerunt. Ingenti prædâ, præter suas recuperatas res, potiti sunt. missus tamen ab Româ consul in Volscos C. Nautius. Mos, credo, non placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere, nullum genus calamitatis contumeliaque non editum in Volscos est: nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.

[ocr errors]

LIV. L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Vejentes provincia evenit. non tamen bellatum. induciæ in annos quadraginta petentibus datæ, frumento stipendioque imperato. Paci externæ confestim continuatur discordia domi. agrariæ legis tribuniciis, stimulis plebs furebat. Consules, nihil Menenii damnatione, nihil periculo deterriti Servilii, summâ vi resistunt. abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit. L. Æmilius et Opiter Virginius consulatum ineunt. Vopiscum Julium pro Virginio in quibusdam annalibus consulem invenio. Hoc anno (quoscunque consules habuit) rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis, quàm juniores Patrum. suadent, monent, Honoribus et administratione reipublicæ abstineant; consulares verò • fasces, prætextam, curulemque sellam, nihil aliud, quàm pompam funeris, putent. claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari. Quòd si consulatûs tanta • dulcedo sit, jam nunc ita in animum inducant, consulatum captum et oppressum ab tribuniciâ potestate esse; consuli, ' velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse. Si se commoverit, si respexerit Patres, si aliud, quàm plebem, esse in republicâ crediderit, exsilium C. Marcii, Menenii damnationem et mortem, sibi proponat ante oculos.' His accensi vocibus Patres consilia inde, non publica, sed in privato, seductaque a plurium conscientiâ, habere. ubi quum id modò constaret, jure an injuriâ eripiendos esse reos, atrocissima quæque maximè placebat sententia. nec auctor quamvis audaci facinori deerat. Igitur judicii die, quum plebs in foro erecta exspectatione staret, mirari primò, quòd non descenderet tribunus: deinde, quum jam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere, et desertam ac proditam causam publicam queri. Tandem, qui obversati vestibulo tribuni fuerant, nunciant, domi mortuum esse inventum. quod ubi in totam concionem pertulit rumor; sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii aliò. Præcipuus pavor tribunos invaserat, quàm nihil auxilii sacratæ leges haberent, morte collega monitos. Nec Patres satis moderatè ferre lætitiam, adeòque neminem noxæ pœnitebat, ut etiam insontes fecisse videri vellent, palàmque ferretur, malo domandam tribuniciam potestatem.

[ocr errors]

K

LV. Sub hâc pessimi exempli victoriâ delectus edicitur: paventibusque tribunis, sine intercessione ullâ consules rem peragunt. Tum verò irasci plebes, tribunorum magis silentio, quàm consulum imperio, et dicere,

Actum esse

de libertate suâ; rursus ad antiqua reditum; cum Genu'cio unà mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem. ' aliud agendum, ac cogitandum, quomodo resistatur Pa'tribus. Id autem unum consilium esse, ut se ipsa plebs, • quando aliud nihil auxilii habeat, defendat. Quatuor et viginti lictores apparere consulibus, et eos ipsos plebis ho'mines. Nihil contemptius, neque infirmius, si sint, qui 'contemnant. Sibi quemque ea magna atque horrenda facere.' His vocibus alii alios quum incitâssent, ad Voleronem Publilium, de plebe homineın, quia, quòd ordines duxisset, negaret, se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. Volero appellat tribunos. Quum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem, et virgas expediri jubent. • Provoco,' inquit, ad populum,' Volero,

[ocr errors]
[ocr errors]

quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis cædi ‹ malunt, quàm ipsi in lecto suo a vobis trucidari.' quò ferociùs clamitabat, eo infestiùs circumscindere et spoliare lictor. Tum Volero, et prævalens ipse, et adjuvantibus advocatis, repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eò se in turbam confertissimam recipit, clamitans, Provoco, et fidem plebis imploro. adeste cives ! ' adeste commilitones! nihil est, quòd exspectetis tribunos, quibus ipsis vestro auxilio opus est.' Concitati homines, veluti ad prælium, se expediunt: apparebatque, omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non privati juris. Huic tantæ tempestati quum se consules obtulissent, facilè experti sunt, parum tutam majestatem sine viribus esse, violatis lictoribus, fascibus fractis, e foro in curiam compelluntur: incerti, quatenus Volero exerceret victoriam. Conticescente deinde tumultu, quum in senatum vocari jussissent, queruntur injurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam. Multis ferociter dictis sententiis, vicere seniores, quibus, irâ Patrum adversus temeritatem plebis certari, non placuit.

LVI. Voleronem amplexa favore plebs proximis comi tiis tribunum plebi creat in eum annum, qui L. Pinarium,

P. Furium consules habuit. contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum, ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. Haud parva res sub titulo primâ specie minimè atroci ferebatur; sed quæ patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi, quos vellent, tribunos auferret. Huic actioni, gratissimæ plebi, quum summâ vi resisterent Patres; nec, quæ una vis ad resistendum erat, ut intercederet, aliquis ex collegio auctoritate aut consu. lum aut principum adduci posset; res tamen, suo ipsa molimine gravis, certaminibus in annum extrahitur. Plebs Voleronem tribunum reficit. Patres, ad ultimum dimicationis rati rem venturam, Ap. Claudium, Appi filium, jam inde a paternis certaminibus invisum infetumque plebi, consulem faciunt. Collega ei T. Quinctiu datur. Principio statim anni nihil priùs, quàm de lege, agbatur. sed ut inventor legis Volero, sic Lætorius, collega ejus, auctor quum recentior, tum acrior erat. Ferocem faciebat belli gloria ingens; quòd ætatis ejus haud quisquam manu promptior erat. Is, quum Volero nihil, præterquam de lege, loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse in accusationem Appii, familiæque superbissimæ ac crudelissimæ in plebem Romanam, exorsus, quum a Patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem, creatum esse contenderet; rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque. Itaque, deficiente oratione, 'Quandoquidem non facilè loquor,' ‚' inquit, ' Quirites, quàm, quod locutus sum, præsto, 'crastino die adeste. Ego hic aut in conspectu vestro mo'riar, aut perferam legem.' Occupant tribuni templum postero die. consules nobilitasque ad impediendam legem in concione consistunt. Submoveri Lætorius jubet, præterquam qui suffragium ineant. Adolescentes nobiles stabant, nihil cedentes viatori. tum ex his prehendi quosdam Lætorius jubet. Consul Appius negare, jus esse tribuno in quenquam, nisi in plebeium. Non enim populi, sed plebis, eum magistratum esse. nec illum ipsum submovere pro imperio posse more majorum; quia ita dicatur: ‹ Si • vobis videtur, discedite, Quirites.' Facilè et contemptim

« PoprzedniaDalej »