Obrazy na stronie
PDF
ePub

conciliaret civium animos, jubere, pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo. Id verò haud secus, quàm præsentem mercedem regni, aspernata plebes. adeò propter suspicionem insitam regni, velut abundarent omnia, munera ejus in animis hominum respuebantur. Quem, ubi primùm magistratu abiit, damnatum necatumque constat. Sunt, qui patrem auctorem ejus supplicii ferant : eum, cognitâ domi causâ, verberâsse ac necâsse, peculiumque filii Cereri consecravisse. signum inde factum esse, et inscriptum, EX CASSIA FAMILIA DATUM. Invenio apud quosdam, idque propiùs fidem est, a quæstoribus K. Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi judicio: dirutas publicè ædes. ea est area ante Telluris ædem. Ceterùm sive illud domesticum, sive publicum fuit judicium, damnatúr Ser. Cornelio, Q. Fabio consulibus.

XLII. Haud diuturna ira populi in Cassium fuit, Dulcedo agrariæ legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos: accensaque ea cupiditas est malignitate Patrum; qui, devictis eo anno Volscis Aquisque, militem prædâ fraudavere. quicquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul, ac redegit in publicum. Invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem : tenuere tamen Patres, ut cum L. Æmilio K. Fabius consul crearetur. Eo infestior facta plebes seditione domesticâ bellum externum excivit bello deinde civiles discordia intermissæ. uno animo Patres ac plebes rebellantes Volscos et quos, duce Emilio, prosperâ pugnâ vicere. Plus tamen hostium fuga, quàm prælium, absumpsit. adeò pertinaciter fusos insecuti sunt equites. Castoris ædes eodem anno Idibus Quinctilibus dedicata est. vota erat Latino bello, Postumio dictatore. filius ejus, duumvir ad id ipsum creatus, dedicavit. Sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariæ legis animi plebis. Tribuni plebis popularem potestatem lege populari celebrabant. Patres, satis superque gratuiti furoris în multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant. acerrimi Patribus duces ad resistendum consules fuere.. Ea igitur pars reipublicæ vicit. nec in præsens modò, sed in venientem etiam annum M. Fabium Kæsonis fratrem, et magis invisum alterum plebi, accusa

tione Sp. Cassii, L. Valerium consules dedit. Certatum eo quòque anno cum tribunis est. vana lex, vanique legis auctores, jactando irritum munus, facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus, unoque velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus, habitum. itaque, ut bene locatus, mansit in eâ familiâ aliquamdiu honos. Bellum inde Vejens initum; et Volsci rebellârunt. sed ad bella externa prope supererant vires: abutebanturque iis inter semet ipsos certando. Accessere ad ægras jam omnium mentes prodigia cœlestia, prope quo, tidianas in urbe agrisque ostentantia minas, motique irâ numinis, causam nullam aliam vates canebant, publicè privatimque, nunc extis, nunc per aves, consulti, quàm haud ritè sacra fieri. qui terrores tamen eò evasere, ut Oppia, virgo Vestalis, damnata incesti pœnas dederit.

XLIII. Q. Fabius inde et C. Julius consules facti. Eo anno non segnior discordia domi, et bellum foris atrocius fuit. Ab Equis arma sumpta. Vejentes agrum quòque Romanorum populantes iniêrunt. quorum bellorum crescente curâ, K. Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, Latinam urbem, qui oppugnabant. Vejentes, pleni jam populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. Qui terrores, quum compescere deberent, auxere insuper animos plebis: redibatque non suâ sponte plebi mos detrectandi militiam. sed Sp. Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariæ Patribus injungendæ, susceperat rem militarem impediendam. Ceterùm tota invidia tribuniciæ potestatis versa in auctorem est: nec in eum consules acriùs, quàm ipsius ejus college, coorti sunt: auxilioque eorum delectum consules habent. Ad duo simul bella exercitus scribitur. ducendus Fabio in quos, in Vejentes Furio datur. Et in Vejentibus quidem nihil dignum memoriâ gestum est. Fabio aliquanto plus negotii cum civibus, quàm cum hostibus, fuit. unus ille vir ipse consul rempublicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. Nam quum consul, præter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut, solo equitatu emisso, exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit. nec illos, et si non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium

et publicum in præsentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redîsset, cogere potuit gradum accelerare; aut, si aliud nihil, instare instructos. Injussu signa referunt, mæstique, (crederes victos) exsecrantes nunc imperatorem, nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra. Nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quæsita sunt. adeò excellentibus ingeniis citiùs defuerit ars, quâ civem regant, quàm quâ hostem superent. Consul Romam rediit, non tam belli gloriâ auctâ, quàm irri- · tato exacerbatoque in se militum odio. Obtinuere tamen Patres, ut in Fabiâ gente consulatus maneret. M. Fabium consulem creant: Fabio collega Cn. Manlius datur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

in

XLIV. Et hic annus tribunum auctorem legis agrariæ habuit. Ti. Pontificius fuit. is, eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus, delectum paulisper impediit. Perturbatis iterum Patribus, Ap. Claudius, Victam tribuniciam potestatem,' dicere, priore anno; 'præsentia re ipsâ, exemplo in perpetuum: quando inventum sit, suis ipsam viribus dissolvi. Neque enim unquam • defuturum, qui et ex collegâ victoriam sibi, et gratiam melioris partis bono publico velit quæsitam. Et plures, si 'pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos 'fore; et unum vel adversus omnes satis esse. Darent modò ' et consules et primores Patrum operam, ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis reipublicæ ac senatui conciliarent.' Præceptis Appii moniti Patres, et universi comiter ac benignè tribunos appellare; et consulares, ut cuique privatim aliquid juris adversus singulos erat, partim gratiâ, partim auctoritate, obtinuere, ut tribuniciæ potestatis vires salubres vellent reipublicæ esse. quatuorque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio delectum consules habent. Inde ad Vejens bellum profecti; quò undique ex Etruriâ auxilia convenerant, non tam Vejentium gratiâ concitata, quàm quòd in spem ventum erat, discordiâ intestinâ dissolvi rem Romanam posse. Principesque in omnium Etruriæ populorum conciliis fremebant, Æternas opes esse Romanas, 'nisiinter semet ipsi seditionibus sæviant. id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent. Diu sustentatum id malum, partim Patrum consiliis, partim patientiâ plebis, jam ad extrema

[ocr errors]
[ocr errors]

• venisse. Duas civitates ex unâ factas: suos cuique parti magistratus, suas leges esse. Primùm in delectibus sævire solitos; eosdem in bello tamen paruisse ducibus. quali6 cunque urbis statu, manente disciplinâ militari, sisti po'tuisse: jam non parendi magistratibus morem in castra quòque Romanum militem sequi. Proximo bello in ipsâ acie, in ipso certamine, consensu exercitûs traditam ultro victoriam victis Equis: signa deserta, imperatorem • in acie relictum, injussu in castra reditum. Profectò, si • instetur, suo milite vinci Romam posse. Nihil aliud opus esse, quàm indici ostendique bellum: cetera suâ sponte 'fata et Deos gesturos.' Ea spes Etruscos armaverat ; multis in vicem casibus victos victoresque.

XLV. Consules quòque Romani nihil præterea aliud, quàm suas vires, sua arma, horrebant: memoria pessimi proximo bello exempli terrebat, ne rem committerent eò, ubi duæ simul acies timendæ essent. Itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo aversi. diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras, sanitatemque animis allaturum. Vejens hostis Etruscique eo magis præpropere agere; lacessere ad pugnam: primò obequitando castris provocandoque'; postremò, ut nihil movebant, quà consules ipsos, quà exercitum increpando: Simulationem in• testinæ discordiæ remedium timoris inventum: et consules magis non confidere, quàm non credere, suis militi'bus. Novum seditionis genus, silentium otiumque inter 'armatos. ad hæc in novitatem generis originisque, quà falsa, quà vera, jacere. Hæc, quum sub ipso vallo portisque streperent, haud ægre consules pati, at imperitæ multitudinis nunc indignatio, nunc pudor, pectora versare, et ab intestinis avertere malis: nolle inultos hostes, nolle successum, non Patribus, non consulibus: externa et domestica odia certare in animis. Tandem superant externa. adeò superbè insolenterque hostis eludebat. frequentes in prætorium conveniunt, poscunt pugnam, postulant, ut signum detur. Consules, velut deliberabundi, capita conferunt, diu colloquuntur. pugnare cupiebant; sed retro revocanda et addenda cupiditas erat, ut adversando remorandoque incitato semel militi adderent impetum. Redditur responsum, immaturam rem agi, nondum tempus

pugnæ esse: castris se tenerent. Edicunt inde, ut abstineant pugnâ. si quis injussu pugnaverit, ut in hostem animadversuros. Ita dimissis, quo minùs consules velle credunt, crescit ardor pugnandi. accedunt insuper hostes ferociùs multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est. Quippe impune se insultaturos. non credi militi arma. rem ad ultimum seditionis erupturam, finemque venisse Romano imperio. His freti occursant portis, ingerunt probra, ægre abstinent, quin castra oppugnent. Enim verò non ultra contumeliam pati Romanus posse: totis castris undique ad consules curritur. non jam sensim, ut antè, per centurionum principes postulant; sed passim omnes clamoribus agunt. Matura res erat; tergiversantur tamen. Fabius deinde, ad crescentem tumultu jam metum seditionis collegâ concedente, quum silentium classico fecisset; Ego istos, Cn. Manli, posse vincere 'scio; velle ne scirem, ipsi fecerunt. Itaque certum ' atque decretum est, non dare signum, nisi, victores se 'redituros ex hâc pugnâ, jurent. Consulem Romanum miles semel in acie fefellit; Deos nunquam fallet.' Centurio erat M. Flavolejus, inter primores pugnæ flagi. tator. Victor,' inquit, M. Fabi, revertar ex acie.' Si fallat, Jovem patrem, Gradivumque Martem, aliosque iratos invocat Deos. Idem deinceps omnis exercitus in se quisque jurat. Juratis datur signum, arma capiunt; eunt in pugnam, irarum speique pleni. Nunc jubent Etruscos probra jacere, nunc armatis sibi quisque linguâ promptum hostem offerri. Omnium illo die, quà plebis, quà Patrum, eximia virtus fuit. Fabium nomen,

Fabia gens maximè enituit. multis civilibus certaminibus infensos plebis animos illâ pugnâ sibi reconciliare statuunt. Instruitur acies: nec Vejens hostis Etruscæque legiones detrectant.

XLVI. Prope certa spes erat, non magis secum pug. naturòs, quàm pugnaverint cum Equis. majus quòque aliquod, in tam irritatis animis et occasione ancipiti, haud desperandum esse facinus. Res aliter longè evenit. nam non alio antè bello infestior Romanus (adeò hinc contumeliis hostes, hinc consules morâ exacerbaverant) prælium iniit. Vix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, quum, pilis inter primam trepidationem abjectis temere magis,

« PoprzedniaDalej »