Obrazy na stronie
PDF
ePub

S. CLEMENS ROMANUS.

τοῖς ἐφοδίοις τοῦ Θεοῦ ἀρκούμενοι.—Ep. I § 2.

HIERONYMUS, Lib. de Viris Illustribus, cap. 15,
Opp. ii p. 839 ed. Vallars.

CLEMENS,& de quo Apostolus Paulus ad Philippenses scribens ait, Cum Clemente et caeteris cooperatoribus meis, quorum nomina scripta sunt in libro vitae, quartus post Petrum Romae Episcopus siquidem secundus Linus fuit, tertius Anacletus, tametsi plerique Latinorum secundum post Petrum Apostolum putent fuisse Clementem. Scripsit ex persona Romanae Ecclesiaee ad Ecclesiam Corinthiorum valde utilem Epistolam,f quae et in nonnullis locis publice legitur, quae mihi videtur characteri Epistolae quae sub Pauli nomine ad Hebraeos fertur, convenire. Sed et multis de eadem Epistola non solum sensibus sed juxta verborum quoque ordinem abutitur.h Omnino grandis in utraque similitudo est.i Fertur et secunda ejus nomine Epistola, quae a veteribus reprobatur; k et Disputatio Petri et Appionis, longo sermone conscripta, quam Eusebius in tertio

[blocks in formation]

g

Historiae Ecclesiasticae volumine coarguit. Obiitm tertio Trajani anno; et nominis ejus memoriam usque hodie" Romae exstructa Ecclesia custodit.

a

CLEMENS] De patria et genere hujusce Episcopi vere Apostolici altissimum est apud antiquiores silentium. Quali morte, et quoto suae aetatis anno exstinctus sit difficillimum dictu est. Quae sane in Clementis Romani vita conscribenda protulerunt Cavius aliique, commenta mera sunt, maxima ex parte e libris Recognitionum, qui sub Clementis nomine circumferuntur, desumta. Ciaconius, in libro cui titulus, Vitae et Res Gestae Pontificum Romanorum ab initio nascentis Ecclesiae usad Clementem IX, Romae 1601, Oldoinus qui Ciaconii opus excepit, Romae 1677, et Rondininus, in libro De S. Clemente Papa et Martyre, ejusque Basilica in urbe Roma, Romae 1706, prodigia omnia et miracula a Symeone Metaphrasta, ad diem 24 Novemb. commemorata, tanquam si verissima essent, accipiunt et tradunt. Talium narrationum originem et institutum praeclare tractat cl. Neander, Allgemeine Geschichte der Christlichen Religion und Kirche, I i p. 29.

que

E Pontificiis vetustioribus plerique, sive ut Paparum succedentium majestati consulerent, sive quod Clementem nostrum a Flavio illo Clemente, viro consulari, qui Domitiani jussu pro Christo occubuit, (vid. Dion. Hist. Rom. lxvii 14) parum diligenter discernerent, eum " e vetusta prosapia Senatorum atque "etiam ex stirpe Caesarum," ut Eucherii verbis utar, ortum esse perhibebant: vid. Epist. Paraen. ad Valerianum, Magn. Biblioth. Vett. Patt. III i p. 775. Tillemontius autem, Mémoires, ii 149, ex Epistola i §§ 4, 31, 55, sibi visus est colligere Clementem ex stirpe Judaica esse editum. Vide sis infra p. 20 l. 13, ad quem locum notare debebam Coustantium sententiam suam postea mutavisse. Cf. Epist. Rom. Pontif. pp. 11 et 41. Tillemontii sententiam amplexus est Herm. Venema, ut exinde argumentum deduceret contra Epistolam posteriorem, cujus scriptor sese origine Gentilem aperte prodit.

Clementem esse Romanum, non autem Alexandrinum, qui, in Fragmento Parvi Labyrinthi, Caio Presbytero forsitan tribuendi, commemoratur inter Scriptores a quibus Christi Divinitas adstruitur, pro certo habet Routhius, Reliq. Sacr. ii 145.

b de quo Apostolus] Cum Hieronymo stant Eusebius, H. E. iii 4 et 15, Origenes in S. Johan. i 29, Opp. iv p. 153 ed. Ben., Epiphanius, Haer. xxvii 6, Opp. i p. 107 ed. Petav., Photius, Biblioth. cxiii. Quorum testimonia, gravissima sane, summo studio acceperunt, inter alios, Hammondus, c. Blondellum, p. 254, Oudinus, Comment. de Script. Eccles. i p. 19, Wetstenius, Prolegom. in duas Epistolas Syriacas. p. ix, Gallandius, Proleg. p. xi, et Lardnerus, Credibility, P. ii cap. xxxviii § 23. Eumdem tamen fuisse Clementem nostrum cum eo quem S. Paulus designat, ad Philipp. iv 3, minime pro certo habent Wallus, History of Infant Baptism, i p. 62' Oxon. 1836, Venema, Hist. Eccl. Christ. Saec. i § 249; negant Gieselerus, Lehrbuch der Kirchengeschichte, i 121, Guerikeus Handbuch der K. G. i 167, R. A. Lipsius, in Disquisitione de Clementis Rom. Ep. ad Corinthios priore, Lips. 1855, p. 167, aliique, quorum ad confirmandam opinionem magnum accedit pondus ex eo quod Irenaeus, qui omni laude Clementem nostrum cumulat, de tali ac tanto testimonio ab ipso Spiritu Sancto dato ne verbum quidem habeat. Exstat locus, III iii 3, Κλήμης, ὁ καὶ ἑωρακὼς τοὺς μακαρίους ̓Αποστόλους, καὶ συμ βεβληκὼς αὐτοῖς, καὶ ἔτι ἔναυλον τὸ κήρυγμα τῶν ̓Αποστόλων, καὶ τὴν παράδοσιν πρὸ ὀφθαλμῶν ἔχων.

c Anacletus] Cletus legendum est, non Anacletus, ut Sophronius legit et Interpres. VICTORIUS.

d secundum post Petrum] Num Clemens immediatus Petri successor fuerit, necne, ipsi Pontificii secum pugnant. Vid. D. Nelleri, Jurisconsulti Trevirensis, Disputatio de Clemente, Episcopo Romano, Trevir. 1772, et Disquis. Critica in G. C. Nelleri, de tribus Episcopis S. Petri etiamnum viventis, in Romana cathedra successoribus, systema novum, uti et primatum pontificium S. Clementis I ab eodem viro clariss. in jus vocatum. Coloniae 1772. Cf. Ephem. Litter. Goetting. 1773, n. 6. HARLESIUS.

Hieronymus ipse in Comment. ad Esaiae cap. lii, Opp. iv p. 612 ed. Vallars. et in libro adv. Jovinianum primo, cap. 12, ii p. 258, obiter dicit Clementem successisse S. Petro. Conf. Tertull. de Praescript. Haeret. § 32. Irenaeus, qui Episcoporum Romanorum seriem et successionem ab Apostolis ad duodecimum, Eleutherium, exhibet III iii 3, tertio post S. Petrum loco Clementem ponit. Cum Irenaeo stat Eusebius H. E. iii 15, 21; eamdemque sententiam, cunctanter quidem, tuetur Epiphanius. Augustinus autem e contrario, Epist. ad Generosum, 53 ed. Ben.

et post eum Optatus, II, iii, p. 28 ed. Du Pin, Clementem Lino immediate successisse statuunt. Pontificum Romanorum, qui a Petro proximi fuerunt, perobscuram esse seriem, disertis verbis jamdudum fassus est Petavius, ad Epiphan. Haer. xxvii 6. Tu confer omnino Pearsoni de Serie et Successione primorum Romae Episcoporum Dissert. ii 1, 2.

e ex persona Romanae Ecclesiae] ἐπὶ τούτου οὖν τοῦ Κλήμεντος, στάσεως οὐκ ὀλίγης τοῖς ἐν Κορίνθῳ γενομένης ἀδελφοῖς, ἐπέστειλεν ἡ ἐν Ῥώμῃ ἐκκλησία ἱκανωτάτην γραφὴν τοῖς Κορινθίοις, εἰς εἰρήνην συμβιβάζουσα αὐτοὺς, καὶ ἀνανεοῦσα τὴν πίστιν αὐτῶν, καὶ ἣν νεωστὶ ἀπὸ τῶν ἀποστόλων παράδοσιν εἰλήφει. Irenaeus, III iii 3. Vid. infra p. 222.

Τούτου δὴ οὖν τοῦ Κλήμεντος ὁμολογουμένη μία Ἐπιστολὴ φέρεται, μεγάλη τε καὶ θαυμασία, ἣν ὡς ἀπὸ τῆς Ῥωμαίων ἐκκλησίας τῇ Κορινθίων διετυπώσατο, στάσεως τηνικάδε κατὰ τὴν Κόρινθον γενομένης. Euseb. H. E. iii 16.

Καὶ τοῦ Κλήμεντος ἐν τῇ ἀνωμολογημένῃ παρὰ πᾶσιν, ἣν ἐκ προσώπου τῆς Ῥωμαίων ἐκκλησίας τῇ Κορινθίων διετυπώσατο. ib. iii 38.

f valde utilem Epistolam] Circa tempus quo Epistola ista scripta est, triplex maxime exsistit opinio : prima J. E. Grabii, qui, Spicil. Patt. i p. 254, eam Neronis persecutione desinente, proxime post Apostolorum Petri et Pauli martyrium, h. e. A. D. 68, vel etiam 65 exeunte scriptam esse contendit; altera G. Vendelini, eamdem anno Christi 95, fervente Domitiani persecutione, illigantis; postrema Cotelerii atque Tillemontii, qui illam desinente ejusdem imperatoris persecutione circa A. D. 97 scriptam arbitrantur. Quartam Vir cl. Claudius Fleuri, tom. i Hist. Eccl. p. 213, excogitavit, quae ad Grabii sententiam propius accedat. Nempe ad id tempus, quod Neronis interitum excepit, et Hierosolymitanum antecessit excidium referri posse opinatur ; et casus adversos, in Epistolae principio memoratos, de bello civili quod Neronis mors excitavit, interpretatur. COUSTANTIUS.

Grabius, Spicil. Patt. i 254, e verbis Clementis § 41, Οὐ πανταχοῦ ἀδελφοί. . . . προειρημένων λειτουργῶν, certo constare sibi dicit Templum Hierosolymitanum tunc stetisse, atque excidium illius, quod in annum 70 incidit, nondum contigisse. Sed omnem difficultatem solvunt duo loci Josephi, Antiq. iii 8 de Pontificali ornatu tempore semper praesenti exponentis: πρῶτον μὲν περιτίθεται τὸν μαναχασὴν λεγόμενον—ὅταν δὲ σπουδάζειν περὶ τὰς θυσίας δέῃ καὶ διακονεῖν—ἀναβαλλόμενος ἐπὶ τὸ λαιὸν ὠμοφορεῖ κ. τ. λ. et vii 14 de Sortitione Pontificum : ἡ πρώτη μὲν ἀναβᾶσα πατριὰ ἐγράφη

πρώτη ἡ δὲ δευτέρα ἀκολούθως ἄχρι τῶν εἴκοσι τεσσάρων, καὶ διέμενεν οὗτος ὁ μερισμὸς ἄχρι τῆς σήμερον ἡμέρας: atqui Josephus haec scripsit anno demum tertio decimo Domitiani, A. D. 94. ORELLIUS. Epistola ad Diognetum scripta, quam non multo ante Justini tempora literis mandatam esse constat, eadem loquendi ratione utitur. Accedit, quod in Talmudicis quoque Libris post Hierosolymam dirutam editis praesens tempus sexcenties ad sacrificia Hierosolymitana describenda adhibetur. R. A. LIPSIUS.

Cotelerium et Tillemontium sequitur Dresselius, Proleg. p. xix. Cum Grabio stant Clericus, Gallandius, Prolegom. p. xix, Hefelius, Prolegom. p. xxxvi, Pagius, Crit. Hist. Chron. in Annal. Baronii, A. D. 78 § 3, Grotius in Epist. ad H. Bignonium, 154 ad Gallos, et Uhlhornius, in Niedneri Zeitschrift für die historische Theologie, 1851, p. 322. Millius, Prolegom. § 138, anno 69 Clementis Epistolam scriptam fuisse contendit; Dodwellus anno 64, Diss. Sing. de Rom. Pontif. xi 4. Annum 65 ineuntem intelligere videtur Schenkelius, in libello de Eccles. Corinth. primaeva factionibus perturbata, §§ 77-85, qui ènì tôv nyovμévwv, p. 28 1. 3, interpretatur coram praefectis, i. e. in conspectu principum atque praefectorum urbis martyrium perpessus est. Venemae scripta videtur post annum 70. Hist. Eccl. Saec. I § 251. Ruchatus, Lardner. Moehler. et Burtonus noster, Testimonies of the AnteNicene Fathers to the Divinity of Christ, p. 5, inter Vendelinum et Cotelerium medii, eam ad annum 96 referunt, Praefat. in Lettres et Monumens de trois Pères Apostoliques; Credibility, P. ii c. 2; la Patrologie, i 66. Inter annum 92 et 96, Lipsius, De Clem. R. Ep. Disquis. p. 143, Circa A. D. 80-90, Ritschl, Die Entstehung der Altkatholischen Kirche, p. 286.

f publice legitur] ἥτις ἐν φανεροῖς τόποις δημοσίᾳ ἀναγινώσκεται. SOPHRONIUS. Ταύτην δὲ καὶ ἐν πλείσταις ἐκκλησίαις ἐπὶ τοῦ κοινοῦ δεδημοσιευμένην πάλαι τε καὶ καθ ̓ ἡμᾶς αὐτοὺς ἔγνωμεν. Euseb. Η. Ε. iii 16. Καὶ τῆς Κλήμεντος πρὸς Κορινθίους μέμνηται ἐπιστολῆς, (sc. Διονύσιος ὁ τῶν Κορινθίων ἐπίσκοπος) δηλῶν ἀνέκαθεν ἐξ ἀρχαίου ἔθους ἐπὶ τῆς ἐκκλησίας τὴν ἀνάγνωσιν αὐτῆς ποιεῖσθαι. ib. iv 23. Vid. Routh. Reliq. Sacr. i pp. 180 et 188. 'Os avròs Kλýμŋs avtovs katà πάντα ἐλέγχει, ἀφ ̓ ὧν ἔγραψεν ἐπιστολῶν ἐγκυκλίων τῶν ἐν ταῖς ἁγίαις 'Ekkλnoriais ȧvayiwoкoμévwv. Epiphanius, Haer. xxx 15. Catalogus Scriptorum Sacrorum Codici Alexandrino praefixus Epistolas Clementis Novi Foederis libris accenset, quippe qui ita explicit, Επιστολαί Παύλου ΙΔ.

« PoprzedniaDalej »