Obrazy na stronie
PDF
ePub

(QUESTIONABLE AND SPURIOUS DOCUMENTS.]

retur, cui Salvator ait, "Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni cælorum." Hujus igitur beatissimi apostolorum principis Petri auctoritate ordinamus, atque perpetua stabilitate stabilimus, ut præfatum monasterium, apostolicis prærogativis præmunitum, in initio nascentis Christianæ religionis in vestro regno constructum, atque monastico ordine primum, cum omnibus ad se pertinentibus, ab omni servitio sit liberum, ab omni mundiali strepitu inconcussum, nec ecclesiasticis conditionibus seu angariis vel quibuslibet obsequiis sæcularibus ullo modo subjaceat, nullis canonicis juribus deserviat; quia incongruum valde videtur qualicunque modo alterius ditioni deservire, quod apud vos est primum in hac religione. Unde interdicimus in nomine Domini nostri Jesu Christi, ex auctoritate ipsius beatissimi apostolorum principis Petri, cujus vice huic Romanæ præsidemus Ecclesiæ, ut a præsenti nullus præsulum, nullus sæcularium præsumat in dominium hujus ecclesiæ aliquo modo sese ingerere, vel quamlibet imperandi potestatem sibi usurpare, vel alicujus inquietudinis molestias inferre, vel aliquam omnino consuetudinem, quamvis levissimam, sibi attribuere, vel etiam, nisi rogatu abbatis aut fratrum, in ea missas facere. Sed communis filius noster abbas Johannes libere teneat, possideat, cum consilio fratrum, omnem utilitatem loci, intus vel foris, bene ordinet atque disponat; et sic remota vexatione et cuncto gravamine, Divinum servitium peragant cum tota animi devotione. Post cujus obitum non extraneus assumatur, sed de eadem congregatione, et quem sibi propria voluntate concors fratrum societas elegerit; et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua, ordinetur, atque in eodem loco consecretur. Si autem, quod non optamus, aptam inter se personam invenire nequiverint, sollerter sibi de aliis monasteriis similiter eligant ordinandum.

Hæc itaque nostræ institutionis decreta in synodo Episcoporum Italiæ, cui etiam interfuit tuæ dilectionis legatus Mellitus, coepiscopus noster, recitari et roborari fecimus, tibique et Ecclesiæ tuæ suprascriptæ, Johanni abbati et cunctis successoribus suis, custodienda atque perpetualiter observanda, tibi et genti tuæ per manum ipsius direximus. Quæ siquis successorum tuorum regum sive Episcoporum, clericorum sive laicorum, contempserit aut irrita facere tentaverit, ab officio cleri submotus, apostolicæ auctoritatis reus et sanctorum communione judicetur alienus, quoad usque quod temerario ausu præsumpsit congrua satisfactione recognoscat, et tanti excessus

[QUESTIONABLE AND SPURIOUS DOCUMENTS.]

pœnitudinem gerat. Ipsa vero sæpe dicta ecclesia, tua largiente regali munificentia, ab hac, ut ita dicam, sede apostolica constructa, ordinata, atque edocta, siqua sibi contigerint adversa, indurata aliquorum pestilentum pertinacia ad matris Ecclesiarum recurrat limina, apostolica utatur audientia, ipsiusque in perpetuum consoletur et regatur vigilantia. In Christo, domine fili, valeas. Data die III. Kal. Mart., imperante piissimo Augusto Phoca, anno VIII. imperatoris ejusdem principis, indictione XIV. [Elmham, 129-131; Thorn, 1766.]

2. Deed of Gift to the Cathedral at Canterbury by Eadbald, witnessed by Laurentius, etc. in A.D. 616. [Spurious.]

Grants lands to

Anno Dominicæ Incarnationis DCXVI. Ego Eadthe monks of baldus rex Cantiæ, filius Æthilberti regis, a Deo comthe cathedral. punctus et per cjus misericordiam perque ammonitionem domini Laurentii Archiepiscopi, conversus a pravitate vitæ meæ, pro recuperanda salute animæ meæ proque spe remunerationis futuræ, concedo ecclesiæ Christi in Dorobernia, et familiæ in eadem ecclesia Deo servienti, terram juris mei nomine Adesham, cum campis, silvis, pascuis, et omnibus ad eam pertinentibus, liberam ab omnibus sæcularibus servitiis et fiscali tributo, exceptis istis tribus, expeditione, pontis arcisve constructione. [From MS. Lambeth 1212, as printed in K. C. D. DCCCCLXXXIII.*]

Grants lands to

3. Similar Deed to S. Augustin's Abbey in A.D. 618. [Spurious.] IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI! S. Augustin's at Ego Ædbaldus rex, gloriosi regis Æthilberhti filius, Canterbury. quem protodoctor et apostolus Anglorum Augustinus, cum suo regno, ab æternis inferorum cruciatibus eripuit, et dealbatum fonte baptismatis sanctorum collegio copulavit, per venerabilem Laurencium, beati Augustini discipulum, quem ipse pater novellæ adhuc Anglorum Ecclesiæ sibi successorem in Archiepiscopatum ordinaverat, tandem sermonibus assiduis, et signis ac plagis in se ipso pro me passis ac ostensis, a volutabro scelerum lotus, et ad agnitionem Creatoris omnium creaturarum promotus, Dominum Deum meum recognosco et adoro. Proinde ego Ædbaldus in solio paterno confirmatus, patris vestigia imitans, et ecclesias Dei, quas viriliter instantia patris Augustini fundavit, et terris mul

[QUESTIONABLE AND SPURIOUS DOCUMENTS.]

tisque honoribus ditavit, augens et confirmans, monasterio apostolorum Petri et Pauli, in suburbio Doroverniæ civitatis fundato, et prærogativo ecclesiasticæ libertatis privilegio munito, terris ac variis honoribus ditato, ad honorem Dei et sanctorum apostolorum sanctique Augustini, pro remedio animæ mei patris, meæque, parentumque meorum, gratanter concedo et amicabiliter do quamdam partem terræ regni mei, XXX. aratrorum, nomine Nortburne, in usum monachorum ibidem Deo famulantium, ubi ipse pater Augustinus et pater meus requiescunt, ubi etiam Archiepiscopos et Reges sibi succedentes requiescere decreverunt, ubi et corpus meum sepeliri præcipio. Hanc autem præfatam terram in omnibus ad se pertinentibus, pascuis, paludibus, pratis, silvis, ac finibus maritimis, ita liberam et quietam dono ac dico, sicut pater meus aut ego unquam liberius habuimus.

Hujus donationis confirmationem trophæo agiæ crucis ✈ et carta mea regia consignavi, assidentibus et collaudantibus Archiepiscopo, baptista scilicet meo, Laurencio, et subscribente, cum regina mea Emma filiisque meis Egfrido ac Ercumberhto, cum duobus Episcopis, Mellito Londoniæ, et Justo Rofensis Ecclesiæ, cæterisque multis comitibus et optimatibus meis confaventibus et subscribentibus, in hujus donationis fautores et auctores vitam æternam optantibus, in invidentes seu minuentes Dei Omnipotentis et sanctorum apostolorum et patris nostri Augustini terribilem interminationem.

Ego Laurentius, gratia Dei Archiepiscopus, signo sanctæ crucis, sicut regem vidi facere, hoc donum confirmo.

Ego Æmma, Francorum regis filia, regis Æadbaldi copula, vexillo adorandæ crucis armavi.

Ego Mellitus, Lundoniæ Episcopus, signo sanctæ crucis, quæ vidi astipulor.

Ego Justus, Rofensis Episcopus, laudo et subscribo.

Ego Egberhtus signo crucis libenter corroboro.

Ego Ercumberhtus, attestante venerandæ [signo], gratanter concedo, contestor, et subscribo.

Ego Suebhardus consensi.

Ego Guthardus subscribo.

Actum est autem anno ab Incarnatione Salvatoris nostri Jesu Christi sexcentesimo octavo decimo, indictione sexta. [Elmham MS., as printed in K. C. D. VI.; Elmham, ed. Hardwick, p. 144; Smith, App: ad Bed. num. IX. p. 694.]

[MELLITUS, ARCHBISHOP.]

III. MELLITUS, A.D. 619-624.

[No pall mentioned. Died April 24, A.D. 624, and was buried in the porch of S. Peter's (S. Augustin's), Canterbury. B. II. 3. 7.]

A.D. 619. Letter of Boniface V. to Mellitus and Justus a.
[Not preserved.]

BÆD. II. 7.—Qui (Mellitus et Justus) cum magna Ecclesiam Anglorum cura ac labore gubernarent, susceperunt scripta exhortatoria a pontifice Romanæ et apostolicæ sedis Bonifacio qui post Deusdedit Ecclesiæ præfuit, anno Incarnationis Dominicæ sexcentesimo decimo nono b. [M. H. B. 156.]

• This letter seems to be assumed by the English Bishops in A.D. 801 to have been of the same tenour with that to Justus when Archbishop, but they also do not appear to have seen it. Probably it had been lost previously to even A.D. 801. Bede's account of it is sufficiently vague; so that it remains doubtful whether or no it attached the Archi

episcopate to Canterbury, or whether it referred to the subject at all.

b It is not clear whether A.D. 619 is meant by Bede as the date of the letter or of Boniface's accession to the papacy, which latter it certainly was. Of course the date of the letter is at any rate A.D. 619 x 624.

[LETTERS OF BONIFACE V.]

IV. JUSTUS, A.D. 624–627a.

[Pall, A.D. 634 Primacy said to be fixed at Canterbury, 624 x 625. Conversion of Northumbria, 625-627. Died, Nov. 10 (B. II. 18), 627 (A. S. C.), and was buried in the porch of S. Peter's, Canterbury (B. II. 3).]

a

Gives him
pall, and the

PRIMACY SAID TO BE FIXED AT CANTERBURY.

1. A.D. 624. Letter of Boniface V. to Justus.

Dilectissimo fratri Justo BONIFACIUS. Quam devote right to ordain quamque etiam vigilanter pro Christi evangelio elaboBishops. raverit vestra fraternitas, non solum epistolæ a vobis directæ tenor, immo indulta desuper operi vestro perfectio indicavit. Nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut vestri fructum laboris deseruit, dum ipse prædicatoribus evangelii fideliter repromisit: "Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi." Quod specialiter injuncto vobis ministerio, ejus clementia demonstravit, aperiens corda gentium ad suscipiendum prædicationis vestræ singulare mysterium. Magno enim præmio fastigiorum vestrorum delectabilem cursum bonitatis suæ suffragiis illustravit, dum creditorum vobis talentorum fidelissimæ negotiationis officiis uberem fructum impendens ei, quod signare possetis multiplicatis generationibus præparavit. Hocque etiam illa vobis repensatione collatum est, qua injuncto ministerio jugiter persistentes, laudabili patientia redemptionem gentis illius exspectastis, et vestris ut proficerent meritis, eorum est salvatio propinata, dicente Domino: "qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit." Salvati ergo estis spe patientiæ, et tolerantiæ virtute, ut infidelium corda naturali ac superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Salvatoris.

Susceptis namque apicibus filii nostri Adulvaldi regis, reperimus quanta sacri eloquii eruditione ejus animum ad veræ conversionis et indubitatæ fidei credulitatem fraternitas vestra perduxerit. Qua ex re de longanimitate clementiæ cælestis certam adsumentes fiduciam, non solum suppositarum ei gentium plenissimam salutem immo quoque vicinarum, vestræ prædicationis ministerio credimus subsequen

« PoprzedniaDalej »