Obrazy na stronie
PDF
ePub

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747.]

16. De Diebus Lætaniorum.

Sexto decimo condixerunt capitulo: Ut Lætaniæ, id est, rogationes, a clero omnique populo his diebus cum magna reverentia agantur, id est, die septimo kalendarum Maiarum, juxta ritum Romanæ Ecclesiæ: quæ et Lætania major apud eam vocatur. Et item quoque secundum morem priorum nostrorum, tres dies ante Ascensionem Domini in cœlos cum jejunio usque ad horam nonam et Missarum celebratione venerantur: non admixtis vanitatibus, uti mos est plurimis, vel negligentibus, vel imperitis, id est, in ludis et equorum cursibus, et epulis majoribus; sed magis, cum timore et tremore, signo passionis Christi nostræque æternæ redemptionis, et reliquiis sanctorum Ejus coram portatis, omnis populus genu flectendo Divinam pro delictis humiliter exorat indulgentiam.

17. De Festivitate colenda Sancti Gregorii et Augustini.

Septimo decimo constitutum est præcepto: Ut dies natalitius beati Papa Gregorii, et dies quoque depositionis, qui est VII. kalendas Junii, Sancti Augustini Archiepiscopi atque confessoris, qui genti Anglorum missus a præfato Papa et patre nostro Gregorio, scientiam fidei, Baptismi sacramentum, et cœlestis patriæ notitiam primus adtulit, ab omnibus, sicut decet, honorifice venerantur. Ita ut uterque dies ab ecclesiasticis et monasterialibus feriatus habeatur, nomenque ejusdem beati patris et doctoris nostri Augustini, in Lætaniæ decantatione, post Sancti Gregorii vocationem semper dicatur.

18. De fejunio Quarti, Septimi, et Decimi Mensis.

Octavo decimo statutum est mandato: Ut jejuniorum tempora, id est, quarti, septimi, et decimi mensis nullus negligere præsumat. Sed ante horum initia per singulos annos ammoniatur plebs, quatenus legitima universalis Ecclesiæ sciat atque observet jejunia, concorditerque universi id faciant: nec ullatenus in ejusmodi discrepent observatione, sed secundum exemplar, quod juxta ritum Romanæ Ecclesiæ descriptum habemus, studeant celebrare1.

19. De Moribus et Habitu Monasteriali.

Nono decimo præceptum est loco: Ut monachi seu nunnones suo majori regulariter constituto humiliter subjecti sint, et quietam ac regularem vitam agant, et sine dissentionibus, quæ habitus sui propo

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747-]

sito competent, firmiter conservant; nec pompaticis, et quæ ad inanem gloriam more sæcularium pertineant, utantur indumentis, sed simplici, propositoque congruenti eorum vestiantur habitu*.

20. Item de honestate eorundem1.

Vicesimo sancitur decreto: Ut provideant vigilanti perspectione Episcopi in suis parochiis, ut sint monasteria juxta vocabulum nominis sui, id est, honesta silentium, quietorum, atque pro Deo laborantium habitacula, et non sint ludicrarum artium receptacula, hoc est, poetarum, citharistarum, musicorum, scurrorum; sed orantium, legentium, Deumque laudantium habitationes, et ut non habeant sæculares quique vagandi licentiam per inconvenientia sibi loca, vel discursus per interiora monasterii domuncula, ne materiam aliquando reprehendendi inde sumant, si aliquid intra claustra monasterii aliter quam decet videant vel audiant. Nam satis nociva atque vitiosa consuetudo est illa laicorum familiaritas, et maxime in nunnorum minus regulariter conversantium monasteriis: quia ob hoc sæpius diversorum sive nefandorum suspicionum causæ non solum oriuntur, sed et perpetrantur ac diffamantur ad infamiam professionis nostræ. Unde [non] sint sanctimonialium domicilia, turpium confabulationum, commessationum, ebrietatum, luxuriantiumque cubilia; sed continentium sobrieque viventium, ac legentium, psallentiumque habitacula, magisque legendis libris, vel canendis psalmis, quam texendis et plectendis vario colore inanis gloriæ vestibus studeant operam dare.

21. De fugiendo ebrietatis malumTM.

Vicesimo primo constituitur loco: Ut monasteriales, sive ecclesiastici, ebrietatis malum non sectentur aut expetant, sed velut mortiferum vitent venenum, apostolo denunciante, quod " Ebriosi regnum Dei non possident:" et alibi, "Nolite inebriari vino in quo est luxuria." Sed neque alios cogant intemperanter bibere; sed pura ac sobria sint eorum convivia, non luxuriosa neque deliciis vel scurrilitatibus mixta, ne habitus sui reverentia contemtibilis apud sæculares habeatur, et inter eos merito valde infametur; et ut si nulla necessitas infirmitatis cogat, ante canonicam horam, id est, diei tertiam completam, potationibus ebriosorum more non serviant.

VOL. III.

Bb

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747.]

22. De Communione Corporis et Sanguinis Christi monasterialibus. Vicesimo secundo decretum est capitulo: Ut monasteriales quique, sive ecclesiastici, ammoneantur sacrosanctæ communioni Corporis et Sanguinis Domini dignos se indesinenter præparare: et ut ipsi rectores diligenti circumspectione considerent, ne aliquis de subditis tam negligenter tamque perdite vivat, et culpis exigentibus, nec altaris participatione sociatur, nec sua curet confiteri et emendare vitia, quod si aliquis talis inveniatur, acrius corripitur.

23. Item de Communione laicorum.

Vicesimo tertio adjunctum est loco: quod laici pueri similiter hortandi sint, qui nec dum videlicet lascivientis ætatis corruptela sint vitiati, ut sæpius communicent, nec non et profectioris quoque ætatis seu celibes, seu etiam conjugati qui peccare desinunt, ad hoc ipsum ammonendi sint, quatenus frequentius communicent, ne salutaris cibi potusque inopia deficiant, dicente Domino, "Nisi manducaveritis Carnem Filii hominis, et biberitis Sanguinem Ejus, non habebitis vitam in vobis manentem.'

دو

24. Ut sæculares prius probentur, et sic sanctæ conversationis tonsuram

accipiant.

Vicesimo quarto sancitum est capitulo: Ut si quis sæcularium sanctæ professionis famulatum subire desiderat, non antea tonsuræ habitum suscipiat, quam illius conversatio ac morum qualitas, secundum monasticæ regulæ definitionem manifestius probatur, juxta apostolicum præceptum, "Probate," inquiens, "spiritus si ex Deo sint," nisi aliqua rationabilis causa, ut antea suscipiatur in congregationem, rite persuadeat. Ceterum sciant Episcopi ecclesiarum sive Rectores monasteriorum, eo diligentius unumquemque ante cœnobialem conversationem adhuc in laico habitu constitutum, temptare ac perscrutare se debere, quo (post susceptionem si displicet, et indoctus existeret) eum talem tolerare, qualem antea temptaverat ac docuerit vel docet, nec ullo modo eum statim abjicere qualibet ex causa, ut per laicorum domunculas ad infamiam necessariæ conversationis criminosa vagatur, nisi talis quædam existat causa, qualis synodali decreto si contingat, definitum est eum demittere, et anathematizatum esse ab omnibus in omni loco, nisi ad satisfactionem redeat.

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747-]

25. Ut Episcopi Synodi præcepta per parochias suas omnes scire faciant. Vicesimo quinto definitum est capitulo: Ut Episcopi a synodo venientes in propria parochia cum presbyteris, et abbatibus, et præpositis conventum habentes, præcepta synodi servare insinuando præcipiant, et unusquisque Episcoporum, si quid in sua diocesi corrigere et emendare nequiverit, item in synodo coram Archiepiscopo et palam omnibus ad corrigendum insinuet ".

26. De Eleemosynis.

Vicesimo sexto loco: De utilitate eleemosynæ patrum sententiæ prolatæ sunt; quod eleemosynæ necessario ad hoc quotidie a fidelibus essent agendæ, ut et delinquentibus ac dein per debitum jejunium pœnitentiam agentibus, peccata præterita citius ac plenius a Deo quem offenderunt, remittantur: et ne eadem iterantur, vel alia similia insuper agantur, Divinæ per eas adipiscendum sit protectionis patrocinium: sed et religiose quoque viventibus, ut pro temporalium rerum largitione in terris, et conservata hic in præsenti clementius a Deo puritate innocentiæ illarum, et in futuro æternarum rerum remuneratio recompensatur in cœlis: et non ad hoc sine dubio dandæ, ut quælibet vel minima saltem peccata eo licentius cuiquam agere liceat, quo vel ipse vel alius quilibet pro co eleemosynas faciat, sed eo videlicet quo prædictum est modo. Eleemosyna quippe nomen et opus est misericordiæ: unde quisque animæ suæ jam veraciter misereri dcsiderat; non sit eleemosyna illius ex injusta aliorum rapina; sed ex propria ac probe adquisita facultate; quia si ex crudelitate, vel violenter ab aliquo expetita prorogatur, per hanc magis offenditur, quam placatur Divina justitia; quia juxta Scripturam " eleemosyna quæ fit ex substantia pauperum, quasi qui mactat filium in conspectu patris sui." Non sit quoque elemosina illius ad hoc esurienti data, ut seipsum commessationibus, ebrietatibusque inlicitis supra modum ingurgiet; ne per hoc quod venalem Dei justitiam ponat, ab eadem non solum acrius, sed citius juxta merita illius judicatur. Non sint item ut generaliter dicatur, elemosinæ quorumlibet quotidie pro Deo ad hoc datæ, ut eo magis quasi impune suas eis quaslibet corporis voluptates liceat perficere, quia frustra suas tantum elemosinas, et non intermixto flagitio Supernum pensare Judicem cæco suo libitu volunt et optant; hoc enim modo facientes sive æstimantes sua Deo dare videntur, seipsos diabolo per flagitia dare non dubitantur.

.

Postremo igitur (sicuti nova adinventio juxta placitum scilicet pro

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747-]

priæ voluntatis suæ, nunc plurimis periculosa consuetudo est) non sit elemosina porrecta ad minuendam vel ad mutandam satisfactionem per jejunium, et reliqua expiationis opera, a sacerdote Dei pro suis criminibus jure canonico indictam, sed magis ad augmentandam emendationem suam ut eo citius placatur Divinæ indignationis ira, quam suis provocavit sibi propriis meritis: et inter hæc sciat quod quanto magis inlicita perpetravit, tanto magis a licitis se abstinere debet: et quanto majora mala fecit, tanto majores fructus bonorum operum exhibere Deo debet; et non alia per alia quælibet amittere, vel imminuere bona debet. Nam bonum est omnino psalmodiæ insistere; bonum est genia sæpius veraci flectere intentione; bonum est elemosinas quotidie dare: sed pro his non est abstinentia remittenda, non est jejunium impositum semel juxta Ecclesiæ regulam, sine qua non remittuntur ulla peccata, relaxandum. Sed hæc et his similia fiant augmenta ad majorem expiationem peccatorum, quia necesse est, ut caro quæ nos læta per incontinentiam traxit ad culpam, adflicta per jejunium reducat ad veniam; festinanter etenim quibuscunque prævaleat piis actibus homini expianda sunt talia piacula, quæ videlicet regnum Dei claudere si non corrigantur, aperte describuntur: quia indubitanter latet quid ei pariet superventura dies, atque quanto tempore ei liceat pro malis suis actibus bona quælibet agere, quia Qui veniam peccanti spospondit, crastinum diem non promisit.

27. De sanctæ psalmodiæ utilitate.

Vicesimo septimo: Multa de his, qui sive sanctam psalmorum ac spiritalem cantilenam utiliter, sive de his qui negligenter præsumunt agere, multa disserentes in hunc modum: "Psalmodia" (inquiunt) cc opus Divinum, spiritu et mente agentibus, magnum est ac multiplex animarum medicamentum suarum.” Voce autem sine sensu cordis canentibus, sonitum alicujus rei facere simillimum est, unde quamvis psallendo Latina quis nesciat verba, suas tamen cordis intentiones, ad ea quæ in præsenti poscenda sunt a Deo, suppliciter referre, ac pro viribus detinere debet. Nam Psalmi, Sancto Spiritu jam olim ad solacium generi humano per os Prophetæ prolati, cum intima intentione cordis et corporis congrua humiliatione, ad hoc canendi sunt, quatenus per Divinæ laudis oracula, et nostræ salutis sacramenta, et humillimam quoque confessionem delictorum, sive eorundem suppliciter imploratam remissionem, de quacunque re digna Divinæ pietatis exorantes pulsaverunt aures, eo digniores exaudiri

« PoprzedniaDalej »