Obrazy na stronie
PDF
ePub

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747-]

cætera sententiam proculdubio proferendam insinuabat, uti in eis legentibus liquido clarescit. Unde nimirum post illarum recitationem, et tremendæ invectionis ammonitionem, ipsi præsules qui cæteris magisterii loco a Deo prælati sunt, ad seipsos verba mutuæ exhortationis verterunt, ac sese suumque officium quo cæteri ad Dei famulatum instrui cotidie debent, in omeliis quoque beati patris Gregorii, et sanctorum patrum canonicis decretis, quasi in specula splendiflua considerantes.

CANONES.

[1. Ut Episcopi curam suam pastoralem, et canonicas institutiones, non negotia sæcularia prosequantur.]

Atque deinde primo suorum loco decretorum, hoc rata sanctione condixerunt: Ut unusquisque episcoporum curam sibi pastoralem creditam, canonicasque Christi Ecclesiæ institutiones, summo conamine, contra diversa ac prava temptamenta, Deo patrocinante et adjuvante, defendere sit promptus, nec ullatenus deinceps neglegenter vivendo, segniter docendo, negotiis sæcularibus plus quam Dei servitiis, quod absit, subditus existit, sed bonis utique moribus, abstinentiæ virtutibus, justitiæ operibus, doctrinæ studiis adornatus, ut secundum apostolum, populum Dei suis exemplis bene corrigere, et sanæ quoque doctrinæ sermonibus instruere prævaleat.

2. De Unitate Pacis.

Secundo loco: Sub testificatione quadam confirmaverunt, ut pacis intimæ et sincera caritatis devotio ubique inter eos perpetuo permaneat, atque ut una sit omnium concordia in omnibus viris ecclesiasticæ religionis; in sermone, in opere, in judicio, sine cujusquam adulatione persona; utpote unius Domini ministri, uniusque ministerii conservi; ut licet sedibus sint divisi per diversa loca, tamen mentibus conjuncti in uno spiritu, Deo in fide, et spe, et caritate deserviant, orantes diligenter pro invicem, ut sui certaminis cursum fideliter unusquisque consummare possit.

3. Ut omni anno Episcopi Parochias suas peragrente.

Tertio sanxerunt loco: Ut singulis annis unusquisque episcopus parochiam suam pertransiendo, et circumeundo, speculandoque visitare non præsideat, populumque diversæ conditionis ac sexus per competentia ad se convocet loca, aperteque doceat, utpote eos qui raro

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747-]

audiunt verbum Dei, prohibens, et inter cætera peccamina, paganas observationes, id est, divinos, sortilegos, auguria, auspicia, fylacteria, incantationes, sive omnes spurcitias impiorum, gentiliumque errata.

4. Ut Episcopi Abbates et Abbatissas moneant regulariter vivere. Quarto definierunt condicto: Ut episcopi in suis parochiis abbates atque abbatissas moneant, quatenus seipsos primo ponant exemplum bene vivendi, deinde subjectos sibi ut regulariter conversantur, diligenti cura exerceant: ita tamen ut familias suas meminerint digne in Domino dilegere, et non in vice servorum, sed in vice filiorum habere, et necessaria eis secundum morem monasticæ vitæ, prout possibilitas rerum subministrat, studeant impendere, et ut præpositi præpositæque monasteriorum curam sibi injunctam in rebus monasterii fideliter dispensant, caveantque omni modo ne aliqua subripiat illos g.

5. De Monasteriis Sæcularium.

Quinto disputatum est loco: Ut episcopi monasteria, si tamen ea fas est ita nominare, quæ utique quamvis temporibus istis propter vim tyrannicæ quandam avaritiæ, ad religionis Christianæ statum nullatenus immutari possint, id est, quæ a sæcularibus, non Divinæ scilicet legis ordinatione, sed humanæ adinventionis præsumptione, utcunque tenentur; tamen pro salute animarum in eisdem commorantium, adire debeant, sit necesse et ut inter cætera exhortamenta prævideant, ne sine sacerdotis ministerio aliquod illorum deinceps debilitatum periclitetur, juvantibus ad hoc eorum possessoribus.

6. De Examinatione eorum qui ordinandi sunt.

Sexto statuitur decreto: Ut episcopi nullum de clericis seu monachis ad sacrum presbyteri gradum ordinent, nisi prius ejus vitam qualis extiterit, vel tunc morum probitas ac scientia fidei existat, manifeste perquirant: qua namque potest ratione aliis integritatem fidei prædicare, sermonis scientiam conferre, peccantibus discretionem pœnitentiæ indicare, nisi prius vigilanti intentione, hæc pro viribus ingenioli sui studeat ediscere; ut juxta apostolum, "Potens sit exhortare in doctrina sana?"

7. De Lectionis Studio per singula Monasteria.

Septimo decreverunt condicto: Ut episcopi, et abbates atque abbatissæ om[ni nis]u studeant et diligenti cura provideant, ut per familias

[COUNCIL OF CLOVESIO, A.D. 747-]

suas lectionis studium indesinenter in plurimorum pectoribus versatur, et ad lucrum animarum laudemque Regis æterni multorum vocibus innotescat; nam dictu dolendum est, quod his temporibus perpauci inveniantur, qui ex intimo corde sacræ scientiæ rapiantur amore; et vix aliquid elaborare in discendo voluerint: quin potius a juvenile ætate vanitatibus diversis, et inanis gloriæ cupiditatibus occupantur, atque præsentis vitæ instabilitatem plus quam sacrarum Scripturarum assiduitatem vagabunda mente sequuntur. Proinde coherceantur et exerceantur in scholis pueri ad dilectionem sacræ scientiæ, ut per hoc bene eruditi inveniri possint ad omnimodam Ecclesiæ Dei utilitatem, nec sint rectores terrenæ tam avidi operationis, ut domus Dei desolatione spiritalis ornaturæ vilescat.

8. Ut Presbyteri diligenter considerent officium suum.

Octavo monuerunt capitulo: Ut presbyteri indesinenter reminiscant, ad quod Divina ordinatione præ ceteris promoti sint; quod Dei videlicet ministros et dispensatores mysteriorum Christi vocantur; et tunc "Quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur:" unde sciant se necessario pro Dei intuitu debere a sæcularibus negotiis causisque, in quantum prævaleant, vacare; altaris officium Divinique cultus obsequium summa intentione persolvere: oratorii domum, et cuncta ad cultum ipsius pertinentia, sub sua cura conservare; lectioni, orationi, missarum celebrationi, psalmisque canendis invigilare, abbatibusque suis sive abbatissis diligenter ac fideliter ubicunque opus videatur auxilium præbere, pro injuncta scilicet sibi Divinitus officio reminiscant: id est, in ammonendo et corripiendo atque exhortando subjectos ut pariter et exemplis et hortamentis illorum alii, ut decet, ad Dei famulatum semper incitentur.

9. Ut Presbyteri baptizent [et] in suos Evangelicæ prædicationis
officium diligenter exerceant.

Nono consequenter addiderunt capitulo: Ut presbyteri per loca et regiones laicorum, quæ sibi ab episcopis provinciæ insinuata et injuncta sunt, evangelicæ atque apostolicæ prædicationis officium in baptizando, et docendo, ac visitando sub legitimo ritu ac diligenti cura studeant explere, ut, secundum apostolum, "Duplici honore digni habeantur," caveantque omnino, ut decet Dei ministros, ne aliqua contemnendæ ac prava conversationis exempla de se sæcularibus

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747.]

sive monasterialibus præbeant, id est, ut cætera taceantur, vel in ebriositate, vel turpis lucri gratia, seu turpi eloquio, et his similibus.

10. Ut Presbyteri quoque Symbolum et Missarum Verba in sua lingua discant scire h.

Decimo docuerunt decreto: Ut presbyteri omne sui gradus officium legitimo ritu per omnia discant exhibere nosse, deinde ut symbolum fidei ac Dominicam orationem, sed et sacrosancta quoque verba quæ in Missæ celebratione, et officio Baptismi solenniter dicuntur, interpretari atque exponere posse propria lingua qui nesciant, discant; necnon et ipsa sacramenta quæ in Missa ac Baptismate, vel in aliis ecclesiasticis officiis visibiliter conficiuntur, quid spiritaliter significent, et discere studeant; ne vel in ipsis intercessionibus quibus pro populi delictis Deum exorare noscuntur, vel ministerii sui officiis, inveniantur quasi muti et ignari, si non intelligant, nec verborum suorum sensum sacramenta quibus per eos alii ad æternam proficiunt salutem.

II. Ut omnes Presbyteri uno modo sua Ministeria peragant.

Undecimo prosecuti sunt mandato: Ut cuncti presbyteri omne sacerdotale suum ministerium uno eodemque modo ac ratione in baptizando, et docendo, ac judicando ubique studeant agere, et quod primum est, de fide sacræ Trinitatis recte ac sincere sapiant, omnesque ad se venientes, de sua vita consulentibus, hanc primitus doceant, quia "sine fide impossibile est placere Deo:" symbolum quoque eis diligenter insinuant, ut intelligant quid credere, quid sperare debeant, infantibusque illud vel eis, qui eos in Baptismate suscipere voluerint, tradant, abrenuntiationemque doceant diabolicis pompis atque augoris, divinationibusque dicere, et post hæc legitimas professiones profiteri

solerter instruant.

12. Item ut Presbyteri simplici voce et modesta Sancta canant in Ecclesiis.

Duodecimo adjunxerunt edicto: Ut presbyteri sæcularium poetarum modo in ecclesia non garriant, ne tragico sono sacrorum verborum compositionem ac distinctionem corrumpant vel confundant, sed simplicem sanctamque melodiam secundum morem Ecclesiæ sectentur: qui vero id non est idoneus adsequi, pronunciantis modo simpliciter legendo, dicat atque recitet quicquid instantis temporis ratio poscit, et quæ episcopi sunt non præsumant. Interea quoque presbyteri de

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747-]

his quæ propria sunt episcoporum in quibusdam ecclesiasticis officiis, nihil omnino temptant et præsumant agere.

13. Ut uno eodemque tempore ubique Festivitates Dominica seu Martyrum Nativitates peragantur.

Tertio decimo definitur decreto: Ut uno eodemque modo Dominicæ dispensationis in carne sacrosanctæ festivitates, in omnibus ad eas rite competentibus rebus, id est, in Baptismi officio, in Missarum celebratione, in cantilenæ modo celebrantur, juxta exemplar videlicet quod scriptum de Romana habemus Ecclesia. Itemque ut per gyrum totius anni natalitia sanctorum uno eodemque die, juxta martyrologium ejusdem Romanæ Ecclesiæ, cum sua sibi convenienti psalmodio seu cantilena venerentur.

14. De Honore et Observatione Dominici Diei.

Quarto decimo statuitur loco: Ut Dominicus dies legitima veneratione a cunctis celebretur: sitque Divino tantum cultui dedicatus, omnesque abbates ac presbyteri isto sacratissimo die in suis. monasteriis atque ecclesiis maneant, Missarumque solemnia agant. Omissisque exterioribus negotiis, ac sæcularium conventibus, atque iteneribus, nisi inexcussabilis quælibet causa urgeat, relegiosæ conversationis ac bene vivendi normulam, de sacræ Scripturæ eloquiis subjectis famulis prædicando insinuent. Sed et hoc quoque decernitur quod eo die sive per alias festivitates majores, populus per sacerdotes Dei ad Ecclesiam sæpius invitatus, ad audiendum verbum Dei conveniat, Missarumque sacramentis, ac doctrinæ sermonibus frequentius adsit.

15. De Septem Canonicis Horis.

Quinto decimo definierunt capitulo: Ut septem canonicæ orationum diei et noctis horæ diligenti cura cum psalmodia et cantilena sibimet convenienti observantur, et ut eandem monasterialis psalmodiæ parilitatem ubique sectentur, nihilque quod communis usus non admittit, præsumant cantare aut legere, sed tantum quod ex sacrarum Scripturarum auctoritate discendit, et quod Romanæ Ecclesiæ consuetudo permittit, cantent vel legant; quatenus unanimes, uno ore laudent Deum. Sed et hoc quoque condixerunt, ut non solum pro se ecclesiastici sive monasteriales, sed etiam pro Regibus, et totius populi Christiani incolumitate Divinæ pietatis clementiam exorare, per competentes orationum reminiscant horas.

« PoprzedniaDalej »