Obrazy na stronie
PDF
ePub

mur.

[LETTER OF BONIFACE TO HEREFRITH.]

veris. Audivimus enim, quia pro timore Dei personam hominis non timeas; et quod supra dictus rex aliquantulum quibusdam temporibus audire dignetur tua monita. Et notum sit caritati tuæ, quia hæc verba admonitionis nostræ ad illum regem propter nihil aliud direximus nisi propter puram caritatis amicitiam; et quod, de eadem Anglorum gente nati et nutriti, hic per præceptum apostolicæ sedis peregrinaBonis et laudibus gentis nostræ lætamur et gaudemus, peccatis autem ejus et vituperationibus ejus tribulamur et contristamur. Obprobrium namque generis nostri patimur sive a Christianis sive a paganis, dicentibus quod gens Anglorum, spreto more ceterarum gentium et despecto apostolico præcepto, immo Dei constitutione, legitimas uxores dedignentur habere et-hinnientium equorum consuetudine vel rudentum asinorum more-luxoriando et adulterando omnia turpiter fedet et confundat. Igitur, si hoc scelus maximum verum sit, frater carissime, rogemus omnes communiter supra dictum regem, ut semet ipsum cum populo corrigat; ne tota gens cum principe hic et in futuro pereat, sed ut, vitam propriam emendando et corrigendo, exemplis suis iterum gentem propriam ad viam salutis dirigat et, unde peccatum ante contraxit, inde mercedem mereatur æternam. Preterea partem timiamatis et sabanum pro benedictione et signo puræ caritatis tibi direximus. Sanctis operibus florentem et probatis moribus proficientem fraternam dilectionem tuam atque bene valentem sancta Trinitas æternaliter custodiat. [S. Bonif. Epistt., ed. Jaffé, no. 60; ed. Würdtwein, no. 71; S., I. 236; W., I. 90.]

This is probably Herefrith, "vir Dei," whose death is noted in A.D. 747 in the Cont. Bad, M. H. B. 288.

A.D. 744 × 747. Letter of Boniface to Egbert, Archbishop of York, thanking him for gifts, and begging him to urge Ethelbald to comply with the advice given in his letter to him.

Dilectissimo ac reverentissimo fratri Ecbertho Archiepiscopo, BONIFACIUS SERVUS SERVORUM DEI, LEGATUS GERMANICUS SEDIS APOSTOLICE, sinceram in Christo spiritalis germanitatis salutem.

Caritatis tuæ muneribus et libris susceptis, erigens ad supera palmas, magnas omnipotenti Deo gratias egi, Qui mihi longe peregrinanti talem invenire concessit amicum, qui mihi et in rebus terrenis adjutorium et in spiritalibus, oratione et unitate commonionis, Divinum solacium transmisit. Nunc autem intimis præcordiorum precibus

[LETTER OF BONIFACE TO EGBERT.]

almitatis tuæ clementiam obsecro, ut vestræ fraternitatis synodo una cum servis Dei mecum laborantibus adunatus esse merear; et sis mihi consiliarius et adjutor in inquirendis et investigandis regulis ecclesiasticis judiciorum Dei; et ut me, non ludivaga sermonum voce, sed serie rogantem ac dicentem esse scias; et me non arrogantem vel superbum aut proprio judicio plus justo placentem æstimes. Nam catholica et apostolica Romana Ecclesia, quando indignum ac vilem prædicatorem ad prædicandum Germaniæ erroneis vel paganis gentibus direxit, præcepit mihi, ut ex auctoritate Romani pontificis, si alicubi viderem, inter Christianos pergens, populos erroneos vel ecclesiasticas regulas mala consuetudine depravatas vel homines per invium a catholica fide abductos, ad viam salutis invitare et revocare totis viribus niterer.

Hoc præceptum servare cupiens, admonitoriam vel precatoriam epistolam Æthelbaldo Regi Mercionum cum consilio et consensu episcoporum, qui una nobiscum sunt, transmisi. Quam præsentare fraternitatis tuæ obtutibus jussi: ut, si quæ in ea prave posita sint, emendės, et quæ justa sint sale sapientiæ tuæ condias et auctoritate confirmes; et si radicem aliquam flagitiorum, de quibus in illa epistola contra Regem Mercionum disputatum, in gente tua germinare velle videas, sicut providus et sapiens colonus cum falce Dominicæ auctoritatis in tempus præcidas et radicitus evellas; ne floruerit et fiat ex vinea Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorra, et sit furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabile. Inauditum enim malum est præteritis sæculis et, ut hic servi Dei gnari scripturarum dicunt, in triplo vel in quadruplo Sodomitanam luxoriam vincens, ut gens Christiana contra morem universæ terræ, immo contra præceptum Dei, despiciat legitima matrimonia, et adhereat incestis, luxoriis, adulteriis, et nefanda stupra consecratarum et velatarum feminarum sequatur.

Præterea obsecro, ut mihi de opusculis Bedan lectoris aliquos tractatus conscribere et dirigere digneris-quem nuper, ut audivimus, Divina gratia spiritali intellectu ditavit et in vestra provincia fulgere concessit et ut candela, quam vobis Dominus largitus est, nos quoque fruamur.

Interea ad indicium caritatis fraternitati tuæ direxi exemplaria epistularum Sancti Gregorii-quas de scrinio Romanæ Ecclesiæ excepi; quæ non rebar ad Brittaniam venisse; et plura iterum, si mandaveris, remittam; quia multas inde excepi-et corporale pallium

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747.]

et villosam unam ad tergendos pedes, cum laveris, servorum Dei. Valere beatitudinem tuam et sacris virtutibus proficere in Christo optamus. [S. Bonif. Epistt., ed. Jaffé, no. 61; ed. Würdtwein, no. 54]

A.D. 747, September. Council of the Archbishop of Canterbury and the Bishops of the province, held at Clovesho, for the reformation of abuses.

I. Abstract of the Acts of the Council.

WILL. MALM., G. P., I. 5.-Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo Qui cuncta Patris imperio ac pariter Spiritus Sancti gratia vivificante disponit; hæc quæ subter habentur synodalia gesta, Septembris mensis initio prope locum qui vocatur Clovesho, peracta sunt: præsentibus his Deo dilectis præsulibus ecclesiarum Christi; hoc est honorabili Archiepiscopo Cutberto, et venerabili Rofensis ecclesiæ antistite Dunno, atque reverentissimis episcopis Merciorum Totta et Hwita ac Podda; sed et probatissimis præsulibus Occidentalium Saxonum Hunferdo et Herewaldo, venerabilibusque sacerdotibus Herdulfo Orientalium Anglorum atque Egculfo Orientalium Saxonum, et Milredo Wicciorum; sed et honorabilibus episcopis Alwio Lindissæ provinciæ atque Sicga Australium Saxonum, anno Dominicæ Incarnationis DCC XL°VIIo, Indictione XVa., anno autem regni Edelbaldi Regis Merciorum, qui tunc aderat cum suis principibus ac ducibus, XXXmoIIItio. Cum igitur ex diversis Britanniæ provinciis sacri ordinis præfati præsules cum minoris ordinis dignitatibus convenissent, et recitata essent scripta in duabus cartis venerandi Papæ Zachariæ quibus Anglos ammonebat ut castigatius viverent, et contemnentes excommunicare minabatur:

Primo capitulo decreverunt ut episcopi sollicitius amodo viverent et sollicitius subditos ammonerent.

2ndo. Ut pacifico animo viverent quamvis locis discreti dege

rent.

3tio. Ut omni anno parochias suas singuli circumirent.

4to. Ut quisque in sua diocesi abbates et monachos moneant regulariter vivere, et prælatos subjectos suos non opprimere, sed diligere.

5to. Ut etiam monasteria quæ sæculares homines pervaserant, nec tunc ab eis auferri poterant, docerent regulariter conversari.

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747-]

6to. Ne aliquis ordinetur nisi prius ejus vita examinetur. 7mo. Ut per monasteria lectio sanctarum Scripturarum frequen

tetur.

8vo. Ut presbyteri non sint negotiorum sæcularium dispositores. 9no. Ut ipsi presbyteri non accipiant pretium pro baptizandis pueris.

Iomo. Ut Dominicam orationem et symbolum Anglice discant et doceant.

Imo. Ut omnes uno eodemque modo sua ministeria peragant. 12mo. Ut modesta voce sacra in ecclesiis canant.

13mo. Ut uno eodemque tempore ubique Dominicæ festivitates et sanctorum natalitia celebrentur.

14mo. Ut honorabiliter observetur Dominicus dies.

15mo. Ut septem canonicæ horæ diebus singulis observentur. 16mo. Ut Rogationum dies et minorum et majorum non omit

tantur.

17mo. Ut festivitas Sancti Gregorii et Augustini patris nostri observetur.

18mo. Ut jejunia quatuor temporum observentur.

19mo. Ut monachi et sanctimoniales regulariter vestiantur. 20mo. Ut episcopi observent ne ista decreta negligantur.

21mo. Ne ecclesiasticus ordo inebrietur.

22do. Ut communio ab ecclesiasticis non negligatur. 23tio. Ut idem a laicis pro temporibus observetur. 24to. Ut prius probentur laici quam monachentur.

25to. Ut eleemosynæ non negligantur.

26to. Ut hæc præcepta singuli episcopi subject is notificent. 27mo. De utilitate eleemosyne disputatum est.

28vo. De utilitate Psalmodiæ.

29no. Ut congregatio pro modo facultatum constituatur. 30mo. Ut monachi inter laicos non habitent.

31 mo. Ut pro regibus et principibus publice oretur.

Hujus synodi actionem, nam nos capitula tantum tetigimus, Cuthbertus Archiepiscopus statim per Kinebertum diaconum suum Bonefatio Mogontino Archipræsuli misit; unde ipse congratulans eleganter rescripsit. [W. Malm. G. P., ed. Hamilton, pp. 9-11; S., I. 244; W., I. 94; M. Parker, Antiq. Eccl. Angl., ed. Drake, p. 88.]

[COUNCIL OF CLOVESHO, A.D. 747-]

II. Acts of the Council at length.

SYNODUS CUTHBERTI ARCHIEPISCOPI.

Regnante in perpetuum Domino nostro Jhesu Christo, qui cuncta Patris imperio, ac pariter Sancti Spiritus gratia vivificante disponit: hæc quæ subter habentur synodalia gesta Septembri mensis initio, prope loca quæ vocantur Clobeshoas peracta sunt: præsentibus his Deo dilectis præsulibus Ecclesiarum Christi. Hoc est, honorabili Archiepiscopo Cuthberto, et venerabili Hrofensis Ecclesiæ antistite Dunno, atque reverentissimis Episcopis Merciorum Totta et Huita ac Podda; sed et probatissimis Præsulibus Occidentalium, Hunferdo et Hereuualdo, venerabilibusque Sacerdotibus, Heardulfo Orientalium Anglorum, atque Ecgulfo Orientalium Saxonum, et Milredo Huicciorumb; sed et honorabilibus quoque Episcopis Aluuiho Lindissæ provinciæ, atque Sicga Australium Saxonum. Anno Dominicæ incarnationis DCCXLVII., Indictione XV. Anno autem regni Ædilbaldi Regis Merciorum, qui tunc aderat cum suis principibus ac ducibus, XXXII.c

[Proxmium, in quo litere Zachariæ Pontificis Romani præleguntur et Præsules sese mutuo exhortantur.]

Cum igitur ex diversis Britanniæ provinciis sacri ordinis præfati præsules, cum plurimis sacerdotibus Domini, et minoribus quoque ecclesiastici gradus dignitatibus, ad locum synodalem cum prædicto venerabili Archiepiscopo Cudberto convenerunt, et de unitate Ecclesiæ, ac statu Christianæ religionis, et concordia pacis tractanda confirmandaque pariter consederunt; tum etenim post devotam ad invicem salutationem; imprimis a præsidente præfato metropolitano, scripta toto orbe venerandi Pontificis domni apostolici Papæ Zachariæ, in duabus kartis in medium prolata sunt; et cum magna diligentia, juxta quod ipse apostolica sua autoritate præcepit, et manifeste recitata, et in nostra quoque lingua apertius interpretata sunt. Quibus namque scriptis isdem præclarus Pontifex Zacharias Britannicæ hujus insulæ nostri generis accolas, diversæ videlicet dignitatis et conditionis gradus, familiariter præmonebat, et veraciter conveniebat, ac postremo amabiliter exorabat; et hæc omnia contemnentibus, atque in sua pertinaci malitia permanentibus, anathematis inter

« PoprzedniaDalej »