Obrazy na stronie
PDF
ePub

[LETTER OF BONIFACE TO ETHElbald.]

ut, si hoc verum sit, quod in isto scelere versaris, et vitam tuam penitendo corrigas et purificando emendes. Et memor eris, quia indecens esse conprobatur, ut imaginem Dei, quæ in te creata est, per luxoriam ad imaginem et similitudinem maligni diaboli converteris, et tu-quem non propria merita sed larga pietas Dei regem ac principem multorum constituit-te ipsum per luxoriam servum maligno spiritui constituas; quia juxta dictum apostoli, quodcumque peccatum fecerit homo, hujus servus est.

Non solum a Christianis sed etiam ab ipsis paganis in obprobrium et verecundiam deputatur. Quia ipsi pagani, verum Deum ignorantes, naturaliter, quæ legis sunt et quod ab initio Deus constituit, custodiunt in hac re; quia, propriis uxoribus matrimonii fœdera servantes, fornicatores et adulteros puniunt. Nam in antiqua Saxonia, si virgo paternam domum cum adulterio maculaverit vel si mulier maritata, perdito fœdere matrimonii, adulterium perpetraverit, aliquando cogunt eam, propria manu per laqueum suspensam, vitam finire; et super bustum illius, incensæ et concrematæ, corruptorem ejus suspendunt. Aliquando, congregato exercitu femineo, flagellatam eam mulieres per pagos circumquaque ducunt, virgis cedentes et vestimenta ejus abscidentes juxta cingulum; et cultellis suis totum corpus ejus secantes et pungentes, minutis vulneribus cruentatam et laceratam de villa ad villam mittunt; et occurrunt semper novæ flagellatrices, zelo pudicitiæ adductæ, usque ad eam aut mortuam aut vix vivam derelinquunt; ut ceteræ timorem adulterandi et luxoriandi habeant. Et Winedi, quod est focdissimum et deterrimum genus hominum, tam magno zelo matrimonii amorem mutuum observant, ut mulier, viro proprio mortuo, vivere recusat. Et laudabilis mulier inter illos esse judicatur, quia propria manu sibi mortem intulit et in una strue pariter ardeat cum viro suo.

Cum ergo gentiles, qui Deum nesciunt et legem non habent, juxta dictum apostoli, "naturaliter ea, quæ legis sunt faciunt" et "ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis," præterea, fili carissime, cum tu Christianus et veri Dei cultor esse cognominaris, si in juventute adolescentiæ tuæ putridine luxoriæ inquinatus et fotore adulterii involutus et voragine libidinis quasi puteo inferni demersus fueras, jam tempus est, ut, memor Domini tui a diaboli laqueis resipiscas et a fœtore luxoriæ sordidatam animam laves. Jam tempus est, ut pro timore Creatoris tui tale piaculum iterare et te maculare ultra non præsumas. Tempus est, ut multitudini pereuntis populi parcas, quæ,

VOL. III.

A a

[LETTER OF BONIFACE TO ETHELBALD.]

sequendo exempla peccantis principis, cadebat in puteum mortis. Quia, quantoscumque vel per bona exempla ad vitam cælestis patriæ contrahimus vel per mala exempla ad perditionem sequentes præhibimus, de tantis procul dubio ab æterno Judice vel pœnas vel præmia accepturi sumus.

Si enim gens Anglorum―sicut per istas provincias devulgatum est et nobis in Francia et in Italia inproperatur, et ab ipsis paganis inproperium est-spretis legalibus conubiis, adulterando et luxoriando ad instar Sodomitanæ gentis fœdam vitam vixerit, de tali commixtione meretricum, æstimandum est, degeneres populos et ignobiles et furentes libidine fore procreandos, et ad extremum universam plebem, ad deteriora et ignobiliora vergentem, et novissime nec in bello sæculari fortem nec in fide stabilem et nec honorabilem hominibus nec Deo amabilem esse venturam. Sicut aliis gentibus Hispaniæ et Provinciæ et Burgundionum populis contigit; quæ sic, a Deo recedentes, fornicatæ sunt, donec Judex omnipotens talium criminum ultrices pœnas per ignorantiam legis Dei et per Sarracenos venire et sævire permisit.

Et notandum, quod in illo scelere aliud inmane flagitium subterlatet, id est homicidium. Quia, dum illæ meretrices, sive monasteriales sive sæculares, male conceptas soboles in peccatis genuerint, et sepe maxima ex parte occidunt; non inplentes Christi ecclesias filiis adoptivis, sed tumulos corporibus et inferos miseris animabus satiantes.

Præterea nuntiatum est nobis, quod multa privilegia ecclesiarum et monasteriorum fregisses, et abstulisses inde quasdam facultates. Et hoc, si verum est, peccatum grande esse dinoscitur, testante sacra scriptura, quæ ait: "Qui abstulerit aliquid patri vel matri, et dicit, 'Hoc non est peccatum,' homicidæ particeps est." Pater noster sine dubio Deus est Qui nos creavit, mater nostra æcclesia quæ nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo, qui Christi pecunias et ecclesiæ fraudavit vel rapiet, homicida ante conspectum Justi Judicis esse deputabitur. De quo quidam sapientum dicebat: “Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit; qui autem pecuniam ecclesiæ abstulerit, sacrilegium facit c."

Et dicitur, quod prefecti et comites tui majorem violentiam et servitutem monachis et sacerdotibus inrogent, quam ceteri ante Christiani reges fecissent. Igitur, postquam apostolicus pontifex sanctus Gregorius, ab apostolica sede missis predicatoribus catholicæ

[LETTER OF BONIFACE TO ETHELBALD.]

fidei, gentem Anglorum ad Deum verum convertit, privilegia ecclesiarum in regno Anglorum intemerata et inviolata permanserunt usque ad tempora Ceolredi Regis Mercionum et Osredi Regis Derorum et Berniciorum d.

Hi duo reges hæc duo peccata maxima in provinciis Anglorum diabolico instinctu suis exemplis sceleratis contra præcepta evangelica et apostolica Salvatoris nostri publice facienda monstraverunt. Et in istis peccatis commorantes, id est in stupratione et adulterio nonnarum et fractura monasteriorum, justo judicio Dei damnati, de culmine regali hujus vitæ abjecti et inmatura et terribili morte præventi, a luce perpetua extranei, in profundum inferni et tartarum abyssi demersi sunt. Nam Ceolredum, precessorem venerandæ celsitudinis tuæ-ut testati sunt, qui præsentes fuerant-apud comites suos splendide epulantem, malignus spiritus, qui eum ad fiduciam dampnandæ legis Dei suadendo pellexit, peccantem subito in insaniam mentis convertit; ut sine pænitentia et confessione, furibundus et amens et cum diabolis sermocinans et Dei sacerdotes abhominans, de hac luce sine dubio ad tormenta inferni migravit. Osredum quoque spiritus luxoriæ, fornicantem et per monasteria nonnarum sacratas virgines stuprantem et furentem, agitavit; usque quod ipse gloriosum regnum et juvenilem vitam et ipsam luxoriosam animam contemptibili et despecta morte perdidite.

Quapropter, fili carissime, cave tibi foveam, in quam vidisti coram te alios cecidisse. Cave tibi jacula antiqui hostis, per quæ propinquos proprios coram te vulneratos cadere vidisti. Adtende tibi a laqueo insidiatoris, in quo notos et commilitones tuos videbas strangulatos et præsentem vitam et futuram perdere. Noli talium ad perditionem exempla sequi. Tales enim juxta prophetiam sanctæ scripturæ sunt, qui angustiaverunt justos et qui abstulerunt labores eorum. In die judicii dicturi sunt: "Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol non est ortus in nobis;" et, "Viam Domini ignoravimus;" et, "Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius præcurrens, et tamquam navis, quæ pertransit, cujus non est vestigium invenire, aut tamquam avis transvolans in aëre." Et post pauca: "Sic et nos nati continuo desivimus esse; in malignitate nostra consumpti sumus. Talia dixerunt in inferno hii, qui peccaverunt; quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,

[LETTER OF BONIFACE TO ETHELBALD.]

et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis." Et alias: "Numerus dierum vitæ hominis, si multum, centum anni, quasi parvula gutta de magno mari deputatus est." Hæc enim omnia secundum auctoritatem Sanctæ Scripturæ rerum conlatione simillima sunt. Sic et Jacobus frater Domini et apostolus, de impio divite disputans, dixit: "Sicut flos fœni transibit; exortus est enim sol cum ardore et arefecit foenum; et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit, ita et dives in itineribus suis marcescit." Et Ipsa Veritas in evangelio proponens dixit: "Quid enim proderit homini, si lucretur universum mundum, animæ vero suæ detrimentum patiaturf?" Nihil enim adjuvant opes terrenæ in die vindictæ, si eis homo male utens præsentem finierit vitam; cum post mortem corporis in penam animæ ceciderit æternam. His ergo admonitionibus, fili carissime, imbutus, rogo, ut adquiescas sanis sermonibus legis Dei et corrigas vitam tuam. Desere vitia, et studium inpende sacris virtutibus adimplendis; sicque in hoc mundo prospere vives et in futuro præmium consequeris sempiternum. Vale. Deus omnipotens in meliorem statum vitam tuam corrigat, ut gratiam ab Ipso Domino invenire merearis æternam. [S. Bonif. Epistt., ed. Jaffé, no. 59; ed. Würdtwein, no. 72; S., I. 232; W., I. 87; and see W. Malm. G. R., ed. Hardy, pp. 112-115.]

The date is fixed by the mention of Abel, who became Archbishop of Rheims A.D. 744. b Of these Bishops, Abel was Archbishop of Rheims, A.D. 744-751; Wilbalth or Willibald, Bishop of Eichstaedt, A.D. 741-785; Burghard, Bishop of Würzburg, A.D. 741753; Wera is conjectured by Serarius (Mogunt. 479) to be the same as Witta, Bishop of Buraburg, and Werberht has been supposed to be Arthbert, Bishop of Sens, but without sufficient

warrant.

C

Jaffé refers to S. Jerome, Opp., ed. Vallars, I. 267.

a Ceolred, King of Mercia, A.D. 709-716. Osred, King of Northumbria, A.D. 705716. Ceolred had persecuted Ethelbald in his youth (V. S. Gutblaci, Mabillon, AA. SS., sæc. III. part I. p. 271).

The extract from this letter given by William of Malmesbury, and professedly abbreviated in his own words (G. R., p. 114), proceeds thus: "Carolus quoque princeps Francorum, monasteriorum multorum eversor et ecclesiasticorum pecuniarum in usus proprios commutator, longa torsione et verenda morte

consumptus est." Pagi, in his commentary on Baronius (III. 247), has shown good reason why this should be regarded as spurious.

f W. Malmesbury proceeds: "Quapropter, fili carissime, paternis te et subnixis precibus deprecamur, ut non despicias consilium patrum tuorum, qui pro Dei amore celsitudinem tuam appellare satagunt. Nihil enim bono regi salubrius, quam si talia commissa, cum arguuntur, libenter emendentur, quia per Salomonem dicitur: "Qui diligit disciplinam, diligit sapientiam.' Ideo, fili carissime, ostendentes consilium justum, contestamur et obsecramus per viventem Deum et per Ejus Filium Jesum Christum et per Spiritum Sanctum, ut recorderis, quam fugitiva sit vita præsens et quam brevis, et quam momentanea delectatio spurcæ carnis, et quam ignominiosum sit, ut brevis vitæ homo mala exempla in perpetuum posteris relinquat. Incipe ergo melioribus moribus vitam componere et præteritos errores juventutis corrigere, ut hic coram hominibus laudem habeas et in futuro æterna gloria gaudeas. Valere celsitudinem tuam et in bonis moribus proficere optamus."

[LETTERS OF BONIFACE TO ETHELBALD AND HEREFRITH]

A.D. 732 × 751. Letter of Boniface to Ethelbald, King of Mercia, recommending the bearer, Ceola, and thanking him for his kindness to bis messengers the year before.

Domino reverentissimo et dilectissimo Ethelbaldo Regi Mertionum, BONIFACIUS SERVUS SERVORUM DEI, intimæ caritatis salutem.

Obsecramus celsitudinis tuæ clementiam, ut istum missum meum nomine Ceolaa, præsentem harum litterarum [gerulum], in necessitate nostra et itineris sui, et in quocumque illi necessitas contigerit, solacium præbere et adjuvare dignemini. Et mercedem pro Deo habeas de missis nostris, qui præterito anno ad vos venerunt, quia eis in omnibus. adjutorium, ut referebant, præstitistis. Interea pro signo veri amoris et devotæ amicitiæ direximus tibi accipitrem unum et duos valcones, duo scuta et duas lances. Quæ rogamus, licet digna non sint, munuscula tamen pro caritate benedictionis suscipere digneris. Finem loquendi omnes pariter audiamus; "Deum time et mandata Ejus observa." Petimus quoque, ut, si per alterum nuntium verba nostra ad præsentiam tuam scripta pervenerint, auditum tuum adcommodare digneris et sollicite audire cures. Vale in Christo. [S. Bonif. Epistt., ed. Jaffé, no. 74; ed. Würdtwein, no. 55.]

• Ceola was the bearer of a letter of Lullus to the Abbess Eadburga, whose death is fixed to A.D. 751 (ed. Jaffé, no. 75).

A.D. 744 × 747. Letter of Boniface to the priest Herefritha, begging him to urge Ethelbald to comply with his advice.

Dilectissimo ac reverentissimo fratri Herefritho presbitero, BONIFACIUS SERVUS SERVORUM DEI, æternam in Christo caritatis salutem.

Almitatis tuæ clementiam intimis obsecro precibus, ut in tuis sacrosanctis orationibus mei memor esse digneris—etiamsi sic, narrantibus et a te venientibus, jam fecisse fraternitatem tuam et facturam esse, non dubito-ut Sancti Jacobi apostoli sententia in nobis impleatur, qua dixit: "Orate pro invicem, ut salvemini," et, "Multum enim valet deprecatio justi adsidua."

Præterea nos octo episcopi, qui ad unam synodum convenimus, quorum nomina subter adnotavimus, in commune te, frater carissime, deprecamur: ut verba admonitionis nostræ Æthbaldo Regi Mercionum interpretando et recitando adnunties et eo modo et ordine, quo ad te scripta transmittimus, sollicite enumerando et predicando illi indica

« PoprzedniaDalej »