Obrazy na stronie
PDF
ePub

[LETTERS OF GREGORY, A.D. 601.]

Augustino, Anglorum gentis Episcopo, alumno videlicet, ut recordaris, tuo, de consanguinitatis conjunctione: ipsi et Anglorum genti, quæ nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat, metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter cæteris me scripsisse cognoscas. Unde et mihi omnis Romana civitas extitit testis, nec ea intentione hæc illis scriptis mandavi ut postquam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam fuerint consanguinitatem inventi, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, conjungantur: sed adhuc illos neophytos existentes sæpissime eos prius illicita docere vitare et verbis ac exemplis instruere, et quæ post de talibus egerint, rationabiliter et fideliter excludere oportet. *** His rite perpensis, caritative jam dictis indulsi: nec præceptum dedi, sed consilium: nec regulam in his posteris ullis tenendam tradidi, sed de duobus periculis quod facilius sit vitandum ostendi. * * Progeniem vero suam unumquemque de his, qui fideliter edocti sunt et jam firma radice plantati stant inconvulsi, usque ad septimam observare decernimus generationem. Et quamdiu se affinitate agnoscunt propinquos, ad hujus copulæ non accedere societatem præsumant: nec eam quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua illicita pollutione maculavit, in conjugium ducere ulli profecto licet Christianorum vel licebit: quia incestuosus est talis coitus et abominabilis Deo et cunctis bonis hominibus. Incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos a Sanctis Patribus dudum statutum esse legimus. Ideo nolumus nos in hac re a vobis sive a cæteris fidelibus reprehendi : quia quod in his Anglorum genti indulsimus, non formam dando, sed considerando ne Christianitatis bonum quod coeperant, imperfectum dimitterent, egimus."

Of the letters of which these are extracts,

the latter is marked by Jaffé as spurious: and see Blondel, Pseudo-Isidor. 668. It is certain however that Gregory's rule was not acted upon by the English Church even from the beginning, as appears by the canon respecting marriage mentioned by S. Boniface; below, PP. 50, 51; A.D. 597 × 604.

8 The letter to Vergilius; immediately following; p. 28.

h Between this and the next question the later editions of S. Gregory's works insert a further question (or rather request) and answer, which are neither in Bede nor in the Paris edition of A.D. 1518, but were taken from MSS. otherwise manifestly untrustworthy (see Ussher ap. Wilkins, in not. ad Respons.). They run thus:

66

Obsecratio Augustini. Obsecro ut reliquiæ S. Sixti Martyris nobis transmittantur.Concessio Gregorii. Fecimus quod petisti, quatenus populus qui in loco quondam Sancti Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuæ fraternitati nec verum nec veraciter sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi martyris beneficia suscipiens, colere incerta non debeat. Mihi tamen videtur, quod si corpus quod a populo cujusdam martyris esse creditur nullis illic miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt qui se a parentibus passionis ejus ordinem audisse fateantur, ita reliquiæ, quas petisti, seorsum condendæ sunt, ut locus in quo præfatum corpus jacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere et incertum venerari."

The forgery is a clumsy one which represents the recently converted Kentish people, in A.D. 601, as in the habit of worshipping the body of a saint supposed by them though falsely, to have been S. Sixtus. S. Gregory did send relics of martyrs to S. Augustin (B. I. 29), and hence doubtless the interpolation of the passage.

B. Commendatory Letters on behalf of Laurentius, Mellitus, and their Companya, to the Bishops of Vienne, Arles, Lyons, Gap, Toulon, Marseilles, Chalons on the Saone, Metz, Paris, Rouen, and Angers; and to the Kings and Queen of the Franks.

Concludes with commending

1. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Desiderio Episcopo Gallie [i. e. Viennensi].-***Monachos vero quos Laurentius, Meluna cum dilectissimo filio nostro Laurentio presbytero litus, and their company to his et Mellito abbate ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus, vobis in omnibus commendamus, ut fraternitate vestra solatiante, nulla illos

care.

VOL. III.

D

[LETTERS OF GREGORY, A.D. 601.]

ad proficiscendum mora valeat impedire. [Greg. Ep. XI. 54 (II. 1139); Smith ad Bed. App. num. VI. p. 680; Stevenson, App. ad Bed. p. 236.] Similar to the 2. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Vergilio Episcopo preceding. Arelatensi.—* * * Monachos vero quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus, fraternitas vestra habeat in omnibus commendatos: et ita eis ad proficiscendum solatiari studeat atque concurrere, ut vobis sibi opitulantibus celeriter, Deo protegente, quo directi sunt, valeant perexire. [Greg. Ep. XI. 55 (II. 1140); Smith ut supra; Stevenson, p. 237.] Similar to the 3. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Etherio Episcopo preceding. Lugdunensi. * * * Præterea fraternitas vestra monachos quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum direximus, habere studeat in omnibus commendatos, suamque illis caritatem propter Deum exhibeat, atque illis ita studio sacerdotali obnixe concurrat, et suo eos solatio ad agendum iter adjuvare festinet, ut dum nulla eis illic res morandi causas intulerit, et hi celerius pergere et vos mercedem de præstitis invenire possitis. Datum die 10 Julii ↳, indictione IV. [Greg. Ep. XI. 56 (II. 1141); Smith ut supra; Stevenson ut supra.]

Similar to the 4. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Arigio Episcopo Galpreceding. liarum [i. e. Vapincensi].-* * * Præterea monachis quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus, caritatem suam fraternitas vestra, ut consuevit, impendat: et ita eis tam per se quam per alios quos potuerit ad proficiscendum solatiari studeat: ut dum vobis providentibus nullas illic difficultates vel moras habuerint, et nos quod de vobis confidimus sentiamus, et Deus vobis Omnipotens pro conversione animarum, pro quibus transmissi sunt, suam gratiam recompenset. [Greg. Ep. XI. 57 (II. 1142); Smith ad Bed. App. num. VI. p. 681; Stevenson ut supra.] Commendatory 5. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Menna Telona, Sereno letter on behalf Massilia, Lupo Cabilloni, Aigulfo Mettis, Simplicio Parisiis, Melantio Rotomo, et Licinio [Andegavensi], Episcopis Francorum a paribus.—Licet fraternitatem vestram suscepti officii cura commoneat, ut religiosis viris, et præcipue in causa animarum laborantibus, omni debeat adnisu concurrere: non tamen ab re est si sollicitudinem vestram epistolarum nostrarum sermo pulsaverit; quia sicut ignis aura flante fit grandior, ita bonæ mentis studia commendatione proficiunt. Quia igitur Redemptoris nostri gratia co-operante tanta de Anglorum gente ad Christianæ fidei gratiam multitudo convertitur ut reveren

of the same.

[LETTERS OF GREGORY, A.D. 601.]

dissimus communis frater et coepiscopus noster Augustinus eos qui secum sunt ad hoc opus exequendum per diversa loca asserat non posse sufficere, aliquantos ad eum monachos cum dilectissimis et communibus filiis, Laurentio presbytero et Mellito abbate prævidimus transmittendos. Et ideo fraternitas vestra eis caritatem quam deceat exhibeat, atque ita illis ubicunque necesse fuerit auxiliari festinet; quatenus, dum vobis opitulantibus nullas illic remorandi causas habuerint, et ipsi vestra se relevatos consolatione congaudeant et vos solatiorum exhibitione in causa pro qua directi sunt possitis participes inveniri. [Greg. Ep. XI. 58 (II. 1144); S. I. 81; W. App. IV. 720; Smith ad Bed. App. num. VI. p. 681; Stevenson, App. ad Bed. p. 236.] Concludes by 6. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Theoderico Francorum thanking Theo- Regi.—* * * Quanta præterea bona reverendissimo fratri help to Augustin, et coepiscopo nostro Augustino, ad Anglorum gentem ing to him Lau- proficiscenti, excellentia vestra præbuerit, revertentes ab rentius and his eo quidam monachi retulerunt. Unde uberes gratias companions. referentes, petimus ut his quoque monachis qui ad eum directi sunt, suffragia vestra copiosius præbere, atque eos ad proficiscendum juvare dignemini: ut quanto beneficia vestra eis amplius exhibetis, tanto majorem vicissitudinem ab Omnipotente Deo, cui serviunt, expectetis. [Greg. Ep. XI. 59 (II. 1145); Smith ut supra ; Stevenson, p. 238.]

deric for former

and commend

Similar to the 7. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Theodeberto Regi preceding. Francorum.— * * * Quanta præterea bona proficiscenti ad Anglorum gentem reverendissimo fratri et coepiscopo Augustino excellentia vestra impenderit, referentibus quibusdam monachis qui ab eo reversi sunt, cognovimus. De qua re maximas gratias exsolventes, petimus ut et monachis præsentium portitoribus, quos ad eundem patrem nostrum direximus, vestra uberius beneficia ministretis: quatenus dum vobis patrocinantibus nullas illic difficultates invenerint, sed coeptum iter facile, Christo adjuvante, peregerint, uberiorem mercedis vestræ fructum ante Dei nostri oculos faciatis. [Greg. Ep. XI. 60 (II. 1146); Smith and Stevenson ut supra.] Begins with 8. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Clothario Regi Fransimilar comcorum c.-Inter tot curas et sollicitudines quas pro subjecmendations the preceding. tarum vobis gentium regimine sustinetis, existere vos in causa Dei laborantibus adjutores, eximiæ laudis et magnæ mercedis est. Et quia tales vos bonis præcedentibus ostenditis ut præsumere de vobis meliora possimus, petere quæ pro mercede vestra sunt, libentissime

to

[LETTERS OF GREGORY, A.D. 601.]

provocamur. Quidam igitur qui cum reverendissimo fratre et coepiscopo, nostro Augustino ad Anglorum gentem perrexerant revertentes, quanta eundem fratrem nostrum excellentia vestra in præsentia positum caritate refecerit, quantisque suffragiis proficiscentem adjuverit, narraverunt. Sed quia illa Deo nostro opera grata sunt semper, quæ a bonis cœptis non recedunt, paterno affectu salutantes petimus ut monachos præsentium portitores quos ad prædictum fratrem nostrum una cum dilectissimis filiis nostris Laurentio presbytero et Mellito abbate transmisimus habeatis peculiariter commendatos. Et quicquid illis ante exhibuistis, his quoque ad laudis vestræ cumulum uberius impendatis: quatenus dum vobis providentibus cœptum sine mora iter expleverint, bonorum vestrorum Omnipotens Deus recompensator existat, atque vobis et in prosperis custos et in adversitatibus sit adjutor. *** [Greg. Ep. XI. 61 (II. 1147); Smith ut supra ; Stevenson ut supra.]

Commendatory 9. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Brunichilda Regine letter similar to Francorum.-Gratias omnipotenti Deo referimus, Qui inter the preceding. cætera pietatis suæ dona quæ excellentiæ vestræ largitus

est, ita vos amore Christianæ religionis implevit ut quidquid ad animarum lucrum, quidquid ad propagationem fidei pertinere cognoscitis, devota mente et pio operari studio non cessetis. Quanto autem favore quantaque opitulatione excellentia vestra reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum proficiscentem ad Anglorum gentem adjuverit, nec ante silentio fama conticuit et postea quidam ab eo ad nos monachi redeuntes subtiliter retulerunt. Et quidem hæc de Christianitate vestra mirentur alii, quibus adhuc beneficia vestra minus sunt cognita; nam nobis quibus experimentis jam nota sunt non mirandum est sed gaudendum; quia per hoc quod aliis impenditis vos juvatis. Qualia autem quantaque in conversione suprascriptæ gentis Redemptor noster fuerit miracula operatus excellentiæ vestræ jam notum est. Ex qua re magnam vos oportet habere lætitiam, quia majorem sibi partem hac in re præstitorum vestrorum solatia vendicant, cujus post Deum auxiliis verbum illic prædicationis innotuit. Nam qui alterius bonum adjuvat suum facit. Sed ut mercedis vestræ magis magisque sit fructus uberior, petimus ut monachis præsentium apicum portitoribus quos cum dilectissimis filiis nostris Laurentio presbytero et Mellito abbate ad prædictum reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, pro eo quod illos qui secum sunt sufficere sibi dicit non posse, transmittimus, patrocinii vestri suffragia benignius

[LETTERS OF GREGORY, A.D. 601.]

ministretis; atque ita eis in omnibus adesse dignemini, quatenus dum bonis excellentiæ vestræ initiis meliora successerint, et nullas illic moras vel difficultates invenerint, tanto erga vos ac dulcissimos nobis nepotes vestros Dei nostri misericordiam provocetis, quanto pro Ejus vos amore in hujusmodi causis misericorditer exhibetis. [Greg. Ep. XI. 62 (II. 1148); S. I. 82; W. App. IV. 721; Smith ad Bed. App. num. VI. p. 682; Stevenson, App. ad Bed. p. 237.]

a The date of these nine letters is determined by that appended to the third of them, the letter to Ætherius, corrected by the internal evidence of their having been sent by Mellitus June 22, A.D. 601. Correct the date in the letter (with Hussey, ad Bed. I. 30) into X. Kal. Jul. Indict. IV.," and it harmonizes with the facts of the case. Paulus Diaconus also

66

gives the correct date to the sixth of the series, that to Theoderic.

b Correct into "datum die X. Kal. Julii.” See the last note.

e King of Soissons, and in A.D. 613 of all France. He was a youth of eighteen in A.D. 601.

C. Letter to Mellitus, after the Mission had quitted Rome.

Retracts the ad

vice given to Ethelbert to de

GREGORIUS Mellito Abbati in Francia, [after June 22] given to A.D. 601.-Post discessum congregationis nostræ quæ stroy the hea- tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nihil de then temples, and desires Au- prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum gustin to convert them into ergo Deus omnipotens vos ad reverentissimum fratrem churches. nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi: videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa quæ in eis sunt idola destruantur, aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiæ ponantur: quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu dæmonum in obsequium veri Dei debeant commutari, ut dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui, de corde errorem deponat, et Deum verum cognoscens ac adorans, ad loca quæ consuevit, familiarius concurrat. Et quia boves solent in sacrificio dæmonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari: ut die dedicationis, vel natalitii sanctorum martyrum quorum illic reliquiæ ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias quæ ex fanis commutatæ sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis sollemnitatem celebrent; nec diabolo jam animalia immolent, sed ad laudem Dei in esum suum animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant: ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur, ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Nam duris mentibus simul omnia abscindere

« PoprzedniaDalej »