Obrazy na stronie
PDF
ePub

[BEDE'S PENITENTIAL.]

6. Si usque ad filii generationem, II. annos et duos levius".

7. Si monachus laicam contaminat, III. annos, illa duos et legitimas ferias.

8. Si usque ad genitum filium, annos IV., et si occiderint, VII. annos peniteant.

9. Similiter diaconi si monachi non sunt, sicut monachi sine gradu, presbiter, VII.18

10. Si monacham laicus, II. annos et legitimas ferias, illa autem III. annos.

11. Si monachus cum monacha, annos VII.19

12. Similiter si uxoratus virginem contaminat 20.

13. Si quis vacans uxorem alterius polluit, II. annos.

14. Si uxoratus uxorem alterius, III. annos, primo horum contineat

se a sua.

15. Si uxoratus ancillam suam, I. et III. XLmas postea ac legitimas ferias, tribus mensibus primis et a sua se continens, illa autem, si invita passa est, XL. dies, si cum consensu, III. XLmas et legitimas ferias.

16. Si genuerit ex ea, dimittat liberam et peniteat ut supra. 17. Si adulescens sororem suam polluit, V. annos.

18. Si matrem, annos VII. et quamdiu vivit numquam sine continentia.

19. Sodomite annos IV.

20. Si in consuetudine sit, annos VII., vel si monachi, annos VII. 21. Si in femoribus, III. XLmas.

22. Si parvolus oppressus talia patitur, XL. dies vel psalmis vel continentia castigetur.

23. Si mulier cum muliere fornicans, III. annos.

24. Si sanctæmoniales cum sanctæmoniale per machinam, annos VII.

25. Qui cum pecude peccat, I. annum, si monachus, II.

26.23 Animalia ab hominibus polluta, ubi dubium est, non occidantur, sin autem, occidantur.

27. Qui sepe fornicat laicus cum laica, III. annos peniteat et quanto sepius et negligentius, tanto magis et tempus addatur" et modum.

17 And. adds, Si et occiderit, annos III. et alios III. levius.

19 IV., And.

18 And. omits the clause.

23 om. And.

20 And. adds, ita ut primo horum a sua contineat si ei conesnserit, alioquin addatur modus penitentiæ.

24 addat, And.

21 om. And.

22 vi, add. And.

[BEDE'S PENITENTIAL.]

28. Qui diutius fornicationi, perjurio, latrociniis ceterisque flagitiis servivit, VII. annos peniteat.

29. Si mater cum filio parvulo fornicationem imitatur, annos II. et tres XLmas cum legitimas ferias.

30. Pueri se manibus invicem inquinantes, dies XL. peniteant. 31. Pueri se inter femores sordidantes dies C., majores III. XLmas ac legitimas ferias.

32. Parvulus a majore puero oppressus, septimanam, si consentit, dies XX.

33. Qui conplexu feminam illecebrose pollutus est, dies XX.; qui contactu ejus inverecundo ad carnem, III. menses.

34. Qui se pollutus est volens, si puer, XXX. dies, si juvenis, LX. 35. Qui turpiloquio pollutus negligens, VII. dies.

36. Qui inpugnatione cogitationis et nature nolens dies VII., quinquagenos psalmos et IV. feria et VI. jejunet usque ad nonam vel ad vesperam 25.

37. Uxoratus contineat se XL. dies ante natale Domini vel Pascha et omni Dominica, IV. et VI. feria et a conceptione manifestata usque post natam sobolem, si filius est, XXX. dies, si filia XII. Sed et in tempore menstrui sanguinis, nam qui tunc miscerit, XL. dies primo peniteat, qui Dominico, VII. dies.

38. Si quis cum uxore sua retro nupserit, XL. dies peniteat.

39. Si in tergo, IIII. annos peniteat, quia sodomiticum scelus est. 40. Parens cujus filius non baptizatus obiit, I. annum et numquam sine aliqua penitentia.

41. Si sacerdos, ad quem pertinebat, vocatus venire neglexit, ipse in damnationem anime judicio Episcopi sui castigetur.

42. Sed et omnibus licet fidelibus ubi forte morituros invenerint non baptizatos, immo preceptum est, animas eripere a diabulo per baptisma, id est benedicta simpliciter aqua in nomine Domini, baptizare illos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, intinctos ac superfusos aqua. Unde oportet eos qui possunt fideles, monachos maxime, et scientiam habere baptizandi et si longius alicubi exierint, Eucharistiam semper secum habere.

23 And. adds, Qui in ecclesia consecrata nubunt, qui in ecclesia per somnium polluitur, III.

dies poeniteat (Th. I. 8. § 8).

26

nupserit, And.

27 Pariens femina, Ps.-Bed. XVII.

28 per negligentiam, add. And.

[BEDE'S PENITENTIAL.]

IV. De Occisione.

1. Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat et Deo serviat vel annos VII. peniteat.

2. Qui laicum odii meditatione vel possidende hereditatis ejus, annos IV. peniteat.

3. Qui per vindictam fratris, I. annum et in aliis duobus XLmas et legitimas ferias.

29

4. Qui per iram et rixam subitam, IIII. annos.

5. Qui casu, I. annum.

6. Qui in bello publico, XL. dies.

7. Qui jubente domino suo servus, dies XL.

8. Qui liber jubente majore suo, I. annum et per duos alios annos XLmas et legitimas ferias.

9. Qui per rixam ictu debilem vel deformem hominem reddidit, inpensas in medicum et macule precium et opus ejus donec sanetur restituat et dimidio anno peniteat. Si vero non habet unde restituat hæc, anno integro 30.

10. Qui ad feriendum hominem surrexit, nolens eum occidere, tres septimanas, si clericus fuit, VI. menses.

11. Quod et si vulneravit, dies XL., si clericus, annum totum, sed et pecuniam pro modo vulneris" cui inflixit tributo".

12. Mulier qui occidit filium suum in utero ante dies XL., I. annum peniteat. Si vero post dies XL., III. annos. Sed distat multum, utrum paupercula pro difficultate nutriendi an fornicaria causa sui sceleris celandi faciat.

V. De Juramento.

1. Qui perjurat sciens, conpulsus a domino suo, III. XLmas et legitimas ferias.

36

2. Qui sciens virtutem juramenti vel perjurii perjurat in manu Episcopi vel presbyteri vel in altari vel in cruce consecrata, II1.6 annos peniteat 37.

3. Qui seductus est nesciens ut perjuraret et recognovit, annum

[merged small][ocr errors]

29 III., And. 30 restituat-integro, om. Vindob. 31 licet lex non commendat, add. And. 32 tribuat, ne læsus scandalizetur, And. 33 Mulier partum suum ante d. XL. sponte perdens, And. 34 The chief part of this chapter is omitted in MS. And. 35 juramentialtari, om. Vindob. 36 I., And. 37 Si autem in manu hominis, apud Græcos nihil est, add. And. 38 The rest of the chapter omitted in And.

[BEDE'S PENITENTIAL.]

4. Qui falsum testimonium contra hominem dixerit, juxta modum culpæ, quod contra fratrem, peniteat.

5. Qui fratrem cum furore maledixerit, reconcilietur ei cui maledixit et VII. dies peniteat.

6. Qui causa invidiæ detrahit vel favet detrahenti, IV. dies peniteat. Si autem ei qui præest, VII. dies peniteat.

7. Qui reticuerit delictum fratris quod est ad mortem, neque eum corripuerit juxta regulam Evangelicam, primo inter te et ipsum solum, deinde ad alios, deinde ad Ecclesiam culpam si necesse fuerit referens, quanto tempore tanto peniteat.

8. Si quis rixam fecerit clericorum aut monachorum, reconcilietur eis quos lesit et ebdomadam dierum peniteat.

VI. De Ebrietate 30.

1. Qui per ebrietatem vomitum facit, si presbyter aut diaconus, XL. dies, si monachus, XXX., si laicus, XII.

2. Si causa egritudinis, non nocet.

3. Si per satietatem vomitum facit, III. dies.

4. Si cum sacrificio communicasset, VII. dies peniteat".

5. Si cuiquam hoc post abstinentiam contigit, non consuetudine multum bibendi, cum gaudio sollemnitatis alicujus precipue licentius se epulis indulgeret, nec tamen plus quam a senioribus suis decretum est acciperit, multum est penitentia lenianda.

6. Qui inebriatur contra domini interdictum et sine vomiti, VII. dies peniteat.

VII. De Carne Inmunda.

1. Qui manducat carnem inmundam aut morticinam aut dilaceratam a bestiis, XL. dies peniteat.

2. Si necessitate famis cogente multo levius est.

3. Si mus ceciderit in liquorem, tollatur inde et aspargatur liquor ille aqua benedicta et utatur. Si mortua sit, abjeciatur totus ille liquor nec ab hominibus sumatur.

4. Quodsi multus fuerit liquor ille in quo mus vel mustella incidens moritur, purgetur et aspargatur aqua sancta et sumatur si neces

sitas sit.

The whole chapter omitted in And. 40 Ps.-Beda XIX. 4, Si sacrificium communicavit et si illud vomit, XL. dies poeniteat.

[BEDE'S PENITENTIAL.]

5. Si aves stercorant in quemlibet liquorem hujusmodi, tollatur stercus et mundetur cibus aqua sancta et sumatur.

6. Qui sanguinem nescius cum saliva sorbet, non ei nocet. Si autem scit, peniteat juxta pollutionis modum".

7. Qui operatur die Dominico, VII. dies peniteat.

8. Qui jejunet die Dominico per negligentiam, jejunet totam ebdomadam sequentem; si secundo, XX. dies peniteat, si postea, XL. dies.

9. Qui acceperit sacrificium post cibum, VII. dies peniteat.

10. Omne sacrificium vetustate sordida corruptum igni conburendum.

11. Qui sacrificium perdit vel ab avibus devoratum est, si casu, VII." ebdomadas jejunet, si negligens, III. XLmas. Similiter si mus comederit sacrificium.

VIII. De Eucharistia.

1. Si die sacrificii quis vomitum fecerit et canes vomitum comederint, C. dics peniteat si scit, sin autem, XL. ut supra diximus. 2. Qui in æcclesia modicam partem sacrificii perdiderit et non invenerit, XX. vel XL. dies vel III. XLmas peniteat.

3. Qui superfuderit calicem hora solempnitatis, XXX. dies.

4.44 Si quis autem furtum capitalium rerum commiserit, id est quadrupedum, vel domum effregerit, si laici sunt, I. annum peniteant et precium reddant vel duos annos peniteant, si precium non reddant.

5. Si majus aliquid furtum fecerint, III. annos vel quomodo sacerdos judicaverit.

6. Si clerici talem furtum fecerint, V. annos peniteant vel quomodo Episcopus judicaverit.

7. Si servum aut quemcumque hominem in captivitatem duxerit vel miserit, III. annos peniteat.

8. Qui multa mala commisit, id est in effundendo sanguinem, in furtu, in fornicatione, in perjurio et in aliis malis, quibus humanum genus solet implici et postea Deo servire vult usque ad extremum vitæ suæ, II. vel III. annos peniteat vel quomodo sacerdos judicaverit, quia hæc est optima penitentia, mala solita dimittere et Deo placere studere.

41 Here the Penitential in MS. And. ends. 42 III., Theod.

43 Wasserschleben remarks

that there is nothing above to which this reference belongs, and infers that the Vienna MS. is imperfect; but it may be a loose reference to Cap. VII. § 1. 4. 44 A new chapter ought to begin here. (Wasserschl.)

« PoprzedniaDalej »