Obrazy na stronie
PDF
ePub

[LETTERS OF GREGORY, A.D. 601.]

enim modis impletur omne peccatum; videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum: quia et primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit: et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum, judex sui animus præsideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est: cum vero delectari caro cœperit, tunc peccatum incipit nasci: si autem etiam ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati initium. est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et sæpe contingit ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat; nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille cælestis exercitus præcipuus miles gemebat dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et captivum me ducentem in lege peccati, quæ est in membris meis. Si autem captivus erat, minime pugnabat; sed et pugnabat: quapropter et captivus erat, et pugnabat igitur legi mentis, cui lex quæ in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captivus et liber; liber ex justitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus. [Greg. Ep. XI. 64 (II. 1150); B. I. 27; S. I. 95; W. I. 18–24 (following the text of the Paris edition of S. Gregory's works, A.D. 1518); Mansi, X. 404, 415.]

4. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Vergilio Episcopo AreRequesting Vergilius to assist latensi.—Quantus sit affectus venientibus sponte fratribus Augustin. impendendus, ex eo quod plerumque solent caritatis causa invitari, cognoscitur. Et ideo si communem fratrem Augustinum Episcopum ad vos venire contigerit, ita illum dilectio vestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suæ bono refoveat, et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat. Et quoniam sæpius evenit, ut hi qui longe sunt positi, prius ab aliis quæ sunt emendanda, cognoscant: si quas fortasse fraternitati vestræ sacerdotum vel aliorum culpas intulerit, una

[LETTERS OF GREGORY, A.D. 601.]

cum eo residentes subtili cuncta investigatione perquirite, et ita vos in ea quæ Deum offendunt, et ad iracundiam provocant, districtos ac solicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et vindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater.

Data die decima kalendarum Juliarum, imperante Domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum ejusdem Domini nostri anno decimo octavo, indictione quarta. [Greg. Ep. XI. 68 (II. 1170); B. I. 28 (adding the date); S. I. 89; W. App. IV. 721.]

assigning to the

vinces, London

Granting a Pall 5. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Augustino Anglorum to Augustin and Episcopo.-Reverentissimo et sanctissimo fratri Augustino future English coepiscopo Gregorius servus servorum Dei. Cum certum Church two pro- sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia æterni upon Augustin's regni præmia reservari; nobis tamen eis necesse est hodeath, and York, with twelve Bi- norum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio shops apiece. ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente, et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia agenda concedimus: ita ut per loca singula duodecim Episcopos ordines, qui tuæ subjaceant ditioni, quatenus Lundoniensis civitatis Episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et Apostolica, cui Deo auctore deservio, sede percipiat. Ad Eburacam vero civitatem te volumus Episcopum mittere, quem ipse judicaveris ordinare; ita duntaxat, ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim Episcopos ordinet, et metropolitani honore perfruatur; quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus, quem tamen tuæ fraternitatis volumus dispositioni subjacere: post obitum vero tuum ita Episcopis quos ordinaverit præsit, ut Lundoniensis Episcopi nullo modo ditioni subjaceat. Sit vero inter Lundoniæ et Eburacæ civitatis Episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus: communi autem consilio et concordi actione quæquæ sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter; recte sentiant, et ea quæ senserint, non sibimet discrepando perficiant. Tua vero fraternitas non solum eos Episcopos quos ordinaverit, neque hos tantummodo qui per Eburace Episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Brittaniæ sacerdotes habeat Deo

[LETTERS OF GREGORY, A.D. 601]

Domino nostro Jesu Christo auctore subjectos; quatenus ex lingua et vita tuæ sanctitatis, et recte credendi et bene vivendi formam percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad cælestia cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater.

Data die decima kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum ejusdem domini anno decimo octavo, indictione quarta. [Greg. Ep. XI. 65 (II. 1163); B. I. 29 (adding the date); S. I. 90; W. I. 14.]

the Christian

temples.

6. A.D. 601, June 22. GREGORIUS Ethelberto Regi AnExhorting him to persevere in glorum.-Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad faith and to de- populorum regimina perducit, ut per eos omnibus quibus stroy idolatrous prælati fuerint, dona suæ pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum cognovimus: cui vestra gloria idcirco est præposita, ut per bona quæ vobis concessa sunt, etiam subjectæ vobis genti superna beneficia præstarentur. Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti divinitus gratiam, solicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuæ in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum ædificia everte, subditorum mores ex magna vitæ munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando ædifica: ut illum retributorem invenias in cælo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestræ quoque gloriæ nomen etiam posteris gloriosius reddet, cujus vos honorem quæritis et servatis in gentibus.

Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo Domino nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est ut antiquorum principum nomen suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione præcessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti, regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere, et antiquos gentis suæ reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subjectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat.

[LETTERS OF GREGORY, A.D. 601.]

Reverentissimus frater noster Augustinus Episcopus, in monasterii regula edoctus, sacræ Scripturæ scientia repletus, bonis auctore Deo operibus præditus, quæquæ vos ammonet, audite, devote peragite, studiose in memoria reservate: quia si vos eum in eo quod pro omnipotente Domino loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, verba ejus postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, quem vos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in fervore fidei stringite, atque adnisum illius virtute quam vobis Divinitas tribuit, adjuvate, ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cujus vos fidem in regno vestro recipi faciatis et custodiri.

Præterea scire vestram gloriam volumus, quia sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, præsentis mundi jam terminus juxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari. Adpropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent quæ antea non fuerunt: videlicet immutationes aëris, terroresque de cælo, et contra ordinationem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiæ, terræ motus per loca; quæ tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Vos itaque, si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis; quia idcirco hæc signa de fine sæculi præmittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse soliciti, de mortis hora suspecti, et venturo judici in bonis actibus inveniamur esse præparati. Hæc nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos locutio latior excrescat, et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis vestræ perfecta conversione multiplicant.

Parva autem exenia transmisi, quæ vobis parva non erunt, cum a vobis ex beati Petri Apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam quam cœpit, perficiat, atque vitam vestram, et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in cælestis vos patriæ congregatione recipiat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat, domine fili. Data die decima kalendarum Juliarum, imperante Domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno decimo nono, post consulatum ejusdem anno decimo octavo, indictione quarta. [Greg. Ep. XI. 66 (II. 1164); B. I. 32 (adding the date); S. I. 86; W. I. 12.]

[LETTERS OF GREGORY, A.D. 601.]

Of the six letters here placed together, the first three, viz. the letters to Augustin respecting his miracles, to Queen Bertha, and the Responsiones, are not dated. But the statement of Bede (I. 31) that the first of the three was sent by Laurentius and Mellitus, i. e. June A.D. 601, and the reference in the Responsiones (Answ. VII.) to the letter to Vergilius of the same date, refer these two necessarily, and probably therefore that to Bertha also, to June 22, A.D. 601. Inasmuch however as they are all three written in direct reference to tidings received by Gregory early in A.D. 598, it is probable that they were written before A.D. 601, but kept until the new mission, that of Mellitus, was able to start. And the first of them is actually dated "in collectione Pauli Diac. et in Remig. d. Kal. Jan.," but without mentioning the Indiction. Bened. Edd. This would also account for the two letters sent at the same date to Augustin, and for the Preface to the Responsiones. That the Responsiones were "without delay" upon the receipt of the Quæstiones (B. I. 27), in A.D. 598, is manifestly incorrect.

sent

b S. Boniface in A.D. 736 (Epist. XL. ad Nothelm Episc. Cantuar.) requests Nothelm to send him a copy of these Questions and Answers, "in qua inter cætera capitula continetur quod in tertia generatione propinquitatis fidelibus liceat matrimonia copulare;" asking also "ut scrupulosa cautela diligenter investigare studeatis, si illa conscriptio supradicti patris nostri Sancti Gregorii esse comprobetur, annon; quia in scrinio Romanæ ecclesiæ, ut affirmant scriniarii, cum cæteris exemplaribus supradicti pontificis quæsita non inveniebatur."

Nothelm, A.D. 715 × 731, had himself brought Bede's copy of this and other documents from Rome (B. Præf.). The document must, it would seem, have been rediscovered at Rome subsequently to Boniface's letter in A.D. 736; and possibly was overlooked in A.D. 736, through its not being with Gregory's letters, in the register of which it does not occur in the older editions of Gregory's works, but is added at the end of them. It follows however that Bede's copy is the most certainly authentic copy; and that the additions to his text in the editions of Paris, A.D. 1518 and 1545, and Antwerp, A.D. 1572, and from them in the Benedictine edition, are of no authority, independently of the internal evidence to their being interpolated. The remark does not apply to the Preface, which Nothelm might possibly have omitted intentionally; although his accuracy in adding dates to the documents he brought renders this unlikely. Boniface afterwards, before A.D. 742, obtained copies of some letters of

[blocks in formation]

"Hæc

e This paragraph (p. 21), Quia vero-peccare, stands in the Paris edition of A.D. 1518 and later editions, as the answer to a distinct question, viz. "Declarari posco, an sic turpiter conjunctis sit indicenda separatio, et sacræ communionis deneganda communio." f Felix Messanens. Episc. ad Gregorium (Greg. Ep. XIV. 16, II. 1274). quidem meditantes, ad nos perlatum est a quibusdam Roma venientibus, vos Augustino consodali nostro, per venerabilem sanctitatem vestram postmodum Episcopo Anglorum genti ordinato et illuc directo, atque Anglis scripsisse quos olim ad fidem conversos per vos cognovimus: ut quarta progenie conjuncti non separentur. Quæ consuetudo dudum in illis aut in istis partibus, quando una vobiscum ab infantia nutritus atque edoctus fui, non erat; nec in ullis prædecessorum vestrorum decretis, vel reliquorum generaliter vel specialiter patrum institutis legi, aut hactenus ab ullis sapientibus esse concessum didici. Sed semper usque ad septimum originis suæ gradum hæc a sanctis antecessoribus vestris et cæteris sanctis patribus tam in Nicæna Synodo quam in aliis sanctis Conciliis congregatis, servari debere reperi, et a recte viventibus ac Dominum timentibus hominibus, studiose prævideri cognovi. Super quibus omnibus nos a vestra sanctitate ac vestræ sanctæ sedis auctoritate instrui precamur: et utrum ea quæ sicut prædiximus vos præfato consodali nostro Augustino Episcopo, et Anglorum genti scripsisse audivimus, specialiter eis, aut generaliter omnibus scripta sint, scriptis vestris imbui quærimus."

Gregor. ad Felicem Messanens. Episc. (ib. XIV. 17, II. 1276). "De tribus enim Apostolicam sedem in qua alitus es et edoctus capitulis consulendam prædecessorum tuorum sequens exempla credidisti, id est de consanguinitatis conjunctione, et de vexatione Episcoporum a subditis, et de ecclesiarum dubitatione consecrationum. Quod autem scripsi

« PoprzedniaDalej »