Obrazy na stronie
PDF
ePub

[GREGORY'S RESPONSIONES, A.D. 601.]`

gratia cooperante cum augmento possitis, quod neglectum est, reparare. Itaque mentem gloriosi conjugis vestri in dilectione Christianæ fidei adhortatione assidua roborate, vestra illi solicitudo augmentum in Deum amoris infundat, atque ita animos ejus, etiam pro subjectæ sibi gentis plenissima conversione succendat, ut et magnum omnipotenti Domino de devotionis suæ studio sacrificium offeratis, et ea quæ de vobis narrata sunt, crescant, et vera esse modis omnibus approbentur: quia bona vestra non solum jam apud Romanos, qui pro vita vestra fortius oraverunt, sed etiam per diversa loca, et usque Constantinopolim ad serenissimum principem pervenerunt. Unde sicut nobis de Christianitatis vestræ solatiis lætitia facta est, ita quoque de perfecta operatione vestra angelis fiat gaudium in cælis. Sic vos in adjutorio supradicti reverendissimi fratris, et coepiscopi nostri, et servorum Dei, quos illuc misimus in conversione gentis vestræ devote ac totis viribus exhibete, ut et hic feliciter cum glorioso filio nostro, conjuge vestro regnetis, et post longa annorum tempora futuræ quoque vitæ gaudia, quæ finem habere nesciunt, capiatis. Oramus autem omnipotentem Deum, ut gloriæ vestræ cor ad operanda quæ diximus, gratiæ suæ igne succendat, et æternæ mercedis fructum vobis de placita sibi operatione concedat. [Greg. Ep. XI. 29 (II. 1112); S. I. 85; W. I. 12; Smith ad Bed. App. num. VI. p. 689; Stevenson, App. ad Bed. p. 251.]

[ocr errors]

3. GREGORII Responsiones ad Interrogationes Augustini þ.

[PRÆFATIO].-Per dilectissimum filium Laurentium presbyterum et Petrum monachum fraternitatis tuæ scripta suscepi; in quibus me de multis capitibus requirere curasti. Sed quia prædicti filii mei podagræ me invenerunt doloribus afflictum, et cum urgerent se citius dimitti, ita relaxati sunt ut in eadem me dolorum afflictione relinquerent; singulis quibusque capitulis ut debui latius respondere non valui c.

1. Payment of Prima Interrogatio beati Augustini Episcopi Cantuariorum Clergy. ecclesie. De Episcopis, qualiter cum suis clericis conversentur, vel de his quæ fidelium oblationibus accedunt altario; quantæ debeant fieri portiones, et qualiter Episcopus agere in ecclesia debeat.

Respondit Gregorius Papa urbis Rome. Sacra Scriptura testatur, quam te bene nosse dubium non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistolæ, in quibus eum erudire studuit qualiter in domo Dei conversari debuisset. Mos autem sedis apostolicæ est, ordinatis

[GREGORY'S RESPONSIONES, A.D. 601.]

Episcopis præcepta tradere, ut in omni stipendio quod accedit, quatuor debeant fieri portiones; una videlicet Episcopo et familiæ propter hospitalitatem, atque susceptionem; alia clero; tertia pauperibus; quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis, in ecclesia Anglorum, quæ auctore Deo nuper adhuc ad fidem adducta est, hanc debet conversationem instituere, quæ initio nascentis ecclesiæ fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his quæ possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.

Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere. Quia et de hisdem patribus de quibus præfati sumus, novimus scriptum, quod dividebatur singulis prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conservent. Communi autem vita viventibus jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia, nobis quid erit loquendum? Cum omne quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est; Domino omnium magistro docente: "Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis."

2. Varying cus

Secunda Interrogatio Augustini. Cum una sit fides, toms in different sunt ecclesiarum diversæ consuetudines, et altera conchurches. suetudo missarum in sancta Romana ecclesia, atque

altera in Galliarum tenetur?

Respondit Gregorius Papa. Novit fraternitas tua Romanæ ecclesiæ consuetudinem, in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet, sive in Romana, sive in Galliarum, seu in qualibet ecclesia, aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, quæ adhuc ad fidem nova est, institutione præcipua, quæ de multis ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quæ pia, quæ religiosa, quæ recta sunt elige, et hæc quasi in fasciculum collecta, apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.

3. Thefts com- Tertia Interrogatio Augustini. Obsecro quid pati demitted upon beat, si quis aliquid de ecclesia furtu abstulerit ?

Church property.

[GREGORY'S RESPONSIONES, A.D. 601.]

Respondit Gregorius. Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest, qualiter valeat corrigi. Sunt enim quidam qui habentes subsidia furtum perpetrant; et sunt alii qui hac in re ex inopia delinquunt: unde necesse est ut quidam damnis, quidam vero verberibus; et quidam districtius, quidam autem levius corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore: quia ipsi hoc præstatur qui corrigitur, ne gehennæ ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos quos doloribus adfligunt habere heredes quærunt; et quæ possident ipsis servant quos irati insequi videntur. Hæc ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correptionis dictat, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat. Addes etiam, quomodo ea quæ furtu de ecclesiis abstulerint reddere debeant. Sed absit ut ecclesia cum augmento recipiat quod de terrenis rebus videtur amittere, et lucra de vanis quærere.

two

4. Marriage of Quarta Interrogatio Augustini. Si debeant quo gerbrothers mani fratres singulas sorores accipere, quæ sunt ab illis longa progenie generate?

with two sis

ters.

Respondit Gregorius. Hoc fieri modis omnibus licet: nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur quod huic capitulo contradicere videatur.

5. Degrees of Quinta Interrogatio Augustini. Usque ad quotam geaffinity. nerationem fideles debeant cum propinquis sibi conjugio copulari? et novercis et cognatis si liceat copulari conjugio?

Respondit Gregorius. Quædam terrena lex in Romana republica permittit, ut sive frater et soror, seu duorum fratrum germanorum vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere: Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare. Unde necesse est ut jam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi jungi debeat : nam secunda quam prædiximus, a se omni modo debet abstinere. Cum noverca autem miscere grave est facinus, quia et in Lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis. Neque enim patris turpitudinem filius revelare potest. Sed quia scriptum est; Erunt duo in carne una; qui turpitudinem novercæ quæ una caro cum patre fuit revelare præsumpserit, profecto patris turpitudinem revelavit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per conjunctionem priorem caro fratris fuerat facta. Pro qua re etiam Johannes Baptista

[GREGORY'S RESPONSIONES, A.D. 601.]

capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est; sed quia isdem Dominus noster Jesus Christus dixerat: Ego sum veritas; quia pro veritate Johannes occisus est, videlicet et pro Christo sanguinem fudit. Quia veroe sunt multi in Anglorum gente, qui dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando conjugio dicuntur admixti, ad fidem venientes admonendi sunt ut se abstineant, et grave hoc esse peccatum cognoscant. Tremendum Dei judicium. timeant, ne pro carnali dilectione tormenta æterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re, sacri corporis ac sanguinis Domini communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videantur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis adstrinxerunt. In hoc enim tempore sancta ecclesia quædam per fervorem corrigit, quædam per mansuetudinem tolerat, quædam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut sæpe malum quod adversatur portando et dissimulando compescat. Omnes autem qui ad fidem veniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare. Si qui autem perpetraverint, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt: quia sicut in his qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare f.

6. Whether one

Sexta Interrogatio Augustini. Si longinquitas itineris Bishop may con- magna interjacet, ut Episcopi non facile valeant convesecrate a Bishop. nire, an debeat sine aliorum Episcoporum præsentia Episcopus ordinari ?

Respondit Gregorius. Et quidem in Anglorum ecclesia, in qua adhuc solus tu Episcopus inveniris, ordinare Episcopum non aliter nisi sine Episcopis potes. Nam quando de Gallis Episcopi veniunt, qui in ordinatione Episcopi testes adsistant? Sed fraternitatem tuam ita volumus Episcopos ordinare, ut ipsi sibi Episcopi longo intervallo minime disjungantur; quatenus nulla sit necessitas, ut in ordinatione Episcopi, pastores quoque alii quorum præsentia valde est utilis, facile debeant convenire. Cum igitur auctore Deo ita fuerint Episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia Episcoporum ordinatio sine adgregatis tribus vel quatuor Episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum conjugia in mundo celebrantur, conjugati quique convocantur, ut qui in via jam conjugii præcesserunt, in subsequentis

[GREGORY'S RESPONSIONES, A.D. 601.]

quoque copula gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo Deo conjungitur, tales conveniant, qui vel in provectu ordinati Episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant?

7. Relation be

Septima Interrogatio Augustini. Qualiter debemus cum tween Augustin Galliarum Britanniarumque Episcopis agere?

and the Gallic

and British Bi

Respondit Gregorius. In Galliarum Episcopis nullam shops respec- tibi auctoritatem tribuimus: quia ab antiquis prædecestively. sorum meorum temporibus pallium Arelatensis Episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat ut fraternitas tua ad Galliarum provinciam transeat, cum eodem Arelatense Episcopo debet agere, qualiter, si qua sunt in Episcopis vitia, corrigantur. Qui si forte in disciplinæ vigore tepidus existat, tuæ fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistolas 8 fecimus, ut cum tuæ sanctitatis præsentia in Galliis et ipse tota mente subveniat, et quæ sunt Creatoris nostri jussioni contraria, ab Episcoporum moribus compescat. Ipse autem extra auctoritatem propriam Episcopos Galliarum judicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studia reforma: quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens, falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare. Falcem enim judicii mittere non potes in ea segete, quæ alteri videtur esse commissa; sed per affectum boni operis, frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in ecclesiæ corpore monendo et persuadendo quasi mandendo converte. Quicquid vero ex auctoritate agendum est, cum prædicto Arelatense Episcopo agatur, ne prætermitti possit hoc, quod antiqua patrum institutio invenit. Brittanniarum vero omnes Episcopos tuæ fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, perversi auctoritate corrigantur h.

8. Questions re- Octava Interrogatio Augustini. Si prægnans mulier specting purity. debeat baptizari? aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare? aut etiam ne morte præoccupetur quod genuerit, post quot dies hoc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere? aut post quantum temporis huic vir suus possit in carnis copulatione conjungi? aut si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam intrare ei liceat, aut sacræ communionis sacramenta percipere? aut vir suæ conjugi permixtus, priusquam lavetur aqua, si ecclesiam possit intrare? vel etiam ad mysterium commu→

« PoprzedniaDalej »