Obrazy na stronie
PDF
ePub

[LETTERS OF GREGORY THE GREAT, a.d. 596.]

Principis hominibus nostris vestra devote solatia commodetis, præsertim dum causæ qualitas exigat ubi etiam sponte concurrere et laborare magis optetis. Indicamus itaque sanctitati vestræ nos Augustinum servum Dei præsentium portitorem, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei pro animarum illuc causa disponente Domino direxisse, cujus relatione quid sibi injunctum sit subtiliter agnoscens fraternitas vestra ei modis omnibus in quibus causa poposcerit impendat solatia, ut boni operis adjutores sicut decet et convenit possitis existere. Ita ergo fraternitas vestra in hac re se devotam studeat demonstrare ut bona quæ de vobis opinione narrante didicimus vera esse opere comprobemus. Dilectissimum vero communem filium Candidum Presbyterum cui patrimoniolum Ecclesiæ nostræ commisimus in illis partibus constitutum vobis per omnia commendamus. [Greg. Ep. VI. 54 (II. 831); S. 1.75; W. App. IV. 717; Smith ad Bed. App. num. VI. p.675; Stevenson, App. ad Bed. p. 231.]

Commendatory

letter on S. Au

to the see of

Rome.

6. GREGORIUS Protasio Episcopo de Aquis Galliæ.· gustin's behalf, Quantus in vobis beati Petri Apostolorum Principis and also respect- amor excellat non solum officii vestri prærogativa, sed ing money due etiam devotio quam circa utilitates Ecclesiæ ipsius geritis patefecit. Quæ quia Augustino servo Dei præsentium latore cognovimus referente, de affectu, et veritatis studio quod in vobis est valde gaudemus et gratias agimus, quia etsi corpore absentes mente tamen et animo nobiscum vos esse monstratis: quippe erga quos caritatem fraternam, ut convenit exhibetis. Ut igitur bona quæ de vobis prædicavit opinio rerum possit veritas confirmare, Virgilio fratri et coepiscopo nostro dicite ut pensiones quas prædecessor ejus per annos plurimos de patrimoniolo nostro percepit et apud se retinuit, ad nos quia pauperum res sunt, studeat destinare. Qui si forte aliquo se modo quod non credimus excusare voluerit, vos qui veritatem ipsam subtilius nostis, revera qui in Ecclesia ipsa tunc temporis curam vicedomini gerebatis, qualiter se habeat causa disserite, et ne res Sancti Petri et pauperum ejus apud se retinere debeat admonete. Sed etsi fortasse hominibus nostris necessarium fuerit, vestrum in causa testimonium non negate, ut tam pro veritatis quam pro voluntatis vestræ devotione beatus Petrus Apostolus cujus amore hæc facitis sua vobis et hic et in futura vita intercessione respondeat. Candidum Presbyterum communem filium cui patrimoniolum ipsum commisimus, sanctitati vestræ magnopere commenda

[LETTERS OF GREGORY THE GREAT, a.d. 596.]

mus. [Greg. Ep. VI. 55 (II. 832); S. I. 76; W. App. IV. 717; Smith ad Bed. App. num. VI. 676; Stevenson, App. ad Bed. p. 231.]

Commendatory 7. GREGORIUS Stephano Abbati Lirinensi.-Lætos nos of S. Augustin. narratio Augustini servi Dei præsentium portitoris effecit, quod dilectionem tuam ut oportet vigilantem esse narravit, denique et presbyteros et diaconos cunctamque congregationem unanimes vivere ac concordes affirmat. Et quoniam præpositorum bonitas subjectorum salubris est regula, Omnipotentem Dominum deprecamur, ut in bonis te semper operibus gratia suæ pietatis accendat, et commissos tibi ab omni diabolicæ fraudis tentatione custodiat et tecum in caritate, et placita sibi vivere conversatione concedat. Quia vero humani generis inimicus insidiari nostris actibus non quiescit, sed assidua calliditate hoc nititur ut Deo servientes animas in qualibet parte decipiat; ideo, dilectissime fili, hortamur ut sollicitudinem tuam vigilanter exerceas, et ita commissos tibi oratione et cura providenti custodias, ut lupus circumiens nullam dilaniandi occasionem inveniat: quatenus dum Deo nostro incolumes quorum suscepisti curam reddideris et præmia labori tuo gratia sua rependat et tibi æternæ vitæ desideria multiplicet. Cochleares vero et circulos quos direxisti suscepimus et caritati tuæ gratias agimus: quia qualiter pauperes diligas ostendisti qui ad usus eorum quæ sunt necessaria transmisisti. [Greg. Ep. VI. 56 (II. 833); Smith ad Bed. App. num. VI. p. 677; Stevenson, App. ad Bed. p. 232.]

Commendatory

8. GREGORIUS Arigio Patricio Galliea.-Quanta in voof S. Augustin bis bonitas, quantaque mansuetudo cum Christo placita and of Candidus. caritate resplendeat, latore præsentium Augustino servo Dei referente comperimus, atque Omnipotenti Deo gratias agimus qui hæc in vobis pietatis suæ dona concessit per quæ inter homines valde laudabiles et ante conspectum ipsius quod est veraciter utile, gloriosi possitis existere. Oramus ergo Omnipotentem Dominum ut hæc in vobis quæ concessit dona multiplicet et sua vos cum omnibus vestris protectione custodiat, et ita actionem gloriæ vestræ in hoc sæculo disponat ut et hic vobis et in futura quod magis optandum est vita proficiat. Salutantes itaque gloriam vestram paterna dulcedine petimus ut lator præsentium et servi Dei qui cum eo sunt, vestra in quibus necesse fuerit solatia consequantur, quatenus dum vestrum favorem invenerint, injuncta sibi melius adjuvante Domino valeant adimplere.

Præterea filium nostrum Candidum Presbyterum quem ad guber

[LETTERS OF GREGORY THE GREAT, A.D. 596.]

nationem patrimonii Ecclesiæ nostræ quod illic est transmisimus, vobis per omnia commendamus, confidentes a Deo nostro vos mercedis vicem recipere si rebus pauperum solatia sua Gloria vestra devota mente præstiterit. [Greg. Ep. VI. 57 (II. 833); S. I. 76; W. App. IV. 718; Smith ad Bed. App. num. VI. 677; Stevenson, App. ad Bed. p. 233.]

9. GREGORIUS Theoderico et Theodeberto fratribus, RegiCommendatory of S. Augustin. bus Francorum a paribus b.-Postquam Deus omnipotens regnum vestrum fidei rectitudine decoravit, et integritate Christianæ religionis inter gentes alias fecit esse conspicuum, magnam de vobis materiam præsumendi concepimus, quod subjectos vestros ad eam converti fidem per omnia cupiatis, in qua eorum nempe reges estis et domini. Atque ideo pervenit ad nos, Anglorum gentem ad fidem Christianam, Deo miserante, desideranter velle converti, sed sacerdotes e vicino negligere, et desideria eorum cessare sua adhortatione succendere. Ob hoc igitur Augustinum servum Dei præsentium portitorem, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc prævidimus dirigendum. Quibus etiam injunximus, ut aliquos secum e vicino debeant presbyteros ducere, cum quibus eorum possint mentes agnoscere, et voluntates admonitione sua, quantum Deus donaverit, adjuvare. In qua re ut efficaces valeant atque idonei apparere, excellentiam vestram paterna salutantes caritate quæsumus, ut hi quos direximus favoris vestri invenire gratiam mereantur. Et quia animarum causa est, vestra eos potestas tueatur et adjuvet, ut Deus omnipotens, qui vos in causa sua devota mente, et toto studio solatiari cognoscit, causas vestras sua protectione disponat, et post terrenam potestatem ad cælestia vos regna perducat.

Præterea dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum ecclesiæ nostræ, quod in illis partibus est constitutum, ut commendatum excellentia vestra habere debeat postulamus: quatenus beatus Petrus Apostolorum princeps sua vobis intercessione respondeat, qui mercedis intuitu, tuitionem in rebus pauperum ejus impenditis. [Greg. Ep. VI. 58 (II. 834); S. I. 77; W. 1. 10; Smith ad Bed. App. num. VI. p. 678; Stevenson, App. ad Bed. p. 234.]

10. GREGORIUS Brunichilda Regine Francorum c.—ExCommendatory of S. Augustin. cellentiæ vestræ Christianitas ita nobis veraciter olim innotuit, ut de bonitate ejus nullatenus dubitemus, sed magis certum modis omnibus teneamus, quia in causa fidei devote et studiose con

[LETTERS OF GREGORY THE GREAT, a.d. 596.]

currat, et religiosæ sinceritatis suæ solatia copiosissime subministret. Ex qua re bene confidentes paterna caritate salutantes indicamus ad nos pervenisse, Anglorum gentem, Deo annuente, velle fieri Christianam, sed sacerdotes, qui in vicino sunt, pastoralem erga eos sollicitudinem non habere. Quorum ne animæ in æterna damnatione valeant deperire, curæ nobis fuit præsentium portitorem Augustinum servum Dei, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc dirigere, ut per eos potuissemus ipsorum voluntates addiscere, et de eorum conversione, vobis quoque annitentibus, in quantum est possibile, cogitare. Quibus etiam injunximus, ut ad agenda hæc e vicino secum debeant presbyteros ducere. Excellentia ergo vestra, quæ prona in bonis consuevit esse operibus, tam pro nostra petitione, quam etiam divini timoris consideratione, eum dignetur in omnibus habere commendatum, atque ei tuitionis suæ gratiam vehementer impendat, et labori ejus patrocinii sui ferat auxilium: et ut plenissime possit habere mercedem, ad suprascriptam Anglorum gentem sua tuitione securum ire provideat: quatenus Deus noster, qui in hoc sæculo vos bonis sibi placitis decoravit, hic et in æterna requie cum suis vos sanctis faciat gratulari. Præterea dilectum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum ecclesiæ nostræ, quod illic constitutum est, vestræ Christianitati commendantes, petimus ut tuitionis vestræ gratiam in omnibus consequatur. [Greg. Ep. VI. 59 (II. 835); S. I. 77; W. I. 10; Smith ad Bed. App. num. VI. p. 679; Stevenson, App. ad Bed. p. 235.]

a There were at this time two Burgundian patricii, one commonly called the Patricius absolutely, who resided at Arles, the other residing at Marseilles. See Greg. Turon.

b Two children of 10 and 11 years old, the former King of Burgundy and Orleans, and residing at Châlons sur Saone or at Orleans; the latter King of Austrasia, and re

siding at Metz; in succession to Childebert (d. 596), who had reigned over both kingdoms (Fredegar. Chron. a. 596). The younger is named before the elder, according to Smith's conjecture (ad Bed. App. p. 678), because Augustin would reach Châlons before Metz.

Residing at Metz as guardian to her grandson Theodebert (Fredegar. a. 599).

***According to Elfric (c. A.D. 1000, Homil. ed. Elfric Soc. II. 129) Augustin's preaching to Ethelbert at their first interview, A.D. 597, through interpreters, was in substance as follows (tr. Elstob):

Hu se mildheorta Hælend mid his agenre rowunge þysne scyldigan middaneard alysde, and geleaffullum mannum heofonan rices infær geopenode.

Quemadmodum misericors Jesus propria Ipsius passione orbis hujusce universitatem peccatricem redemerat, et omnibus [vere] fidelibus in cœlestia regna aditum patefecerat.

[LETTERS OF GREGORY THE GREAT, a.d. 596 x 601.]

According to Bede (I. 25) Ethelbert replied thus :

"Pulchra sunt quidem verba et promissa quæ adfertis; sed quia nova sunt et incerta, non his possum assensum tribuere, relictis eis quæ tanto tempore cum omni Anglorum gente servavi. Verum quia de longe huc peregrini venistis et, ut ego mihi videor perspexisse, ea quæ vos vera et optima credebatis, nobis quoque communicare desideratis, nolumus molesti esse vobis; quin potius benigno vos hospitio recipere et quæ victui sunt vestro necessaria, ministrare curamus; nec prohibemus quin omnes quos potestis fidei vestræ religionis prædicando societis."

Litany chanted by Augustin and his company on approaching Canterbury (B. I. 25):

"Deprecamur Te, Domine, in omni misericordia Tua, ut auferatur

furor Tuus et ira Tua a civitate ista, et de domo sancta Tua, quoniam peccavimus. Alleluia."

III. Letters relating to Augustin, between his own Mission, A.D. 596, and that of Mellitus, A.D. 601.

1. A.D. 598, June. GREGORIUS Eulogio Episcopo AlexanInforming Eulogius of Augus- drinoa.—* * * * Sed quoniam vere in bonis quæ agitis tin's success. accrescit quod et aliis congaudetis, vestræ vobis gratiæ vicem reddo et non dissimilia nuncio, quia dum gens Anglorum in mundi angulo posita in cultu lignorum ac lapidum perfida nunc usque remaneret, ex vestræ mihi orationis adjutorio placuit ut ad eam Monasterii mei monachum in prædicationem transmittere Deo auctore debuissem. Qui data a me licentia a Germaniarum Episcopis Episcopus factus cum eorum quoque solatiis ad prædictam gentem in fine mundi perductus est, et jam nunc de ejus salute et opere ad nos scripta pervenerunt, quia tantis miraculis vel ipse vel hi qui cum eo transmissi sunt, in gente eadem coruscant, ut Apostolorum virtutes in signis quæ exhibent imitari videantur. In solemnitate autem Dominicæ Nativitatis quæ hac prima indictione transacta est plus quam decem millia Angli ab eodem nunciati sunt fratre et coepiscopo nostro baptizari. Quod idcirco narravi ut cognoscatis quid in Alexandrino populo loquendo et quid in mundi finibus agitis orando. Vestræ enim orationes sunt in eo loco ubi non estis, quorum operationes sanctæ monstrantur in eo loco in quo estis. * * * [Greg. Ep. VII. 30 (II. 917); S. I. 80; W. App. IV. 718.]

« PoprzedniaDalej »