Obrazy na stronie
PDF
ePub

157

EPIST. 1, SEU HISTORIA CALAMITATUM.

cum alius successisset, (52) conveni eum cum A cis cur me invitum retinere vellent, ex quo incur-
episcopo Meldensi, ut mihi hoc, quod a prædeces-
sore ejus petieram, indulgeret. Cui rei cum nec
ille primo acquiesceret, postea intervenientibus
amicis quibusdam nostris, regem et consilium ejus
super hoc compellavi, et sic quod volebam impetravi.
(53) Stephanus quippe regis tunc dapifer, vocato
in partem abbate et familiaribus ejus, quæsivit ab

rere facile scandalum possent, et nullam utilitatem
habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum con-
venire [al. congruere] possent. Sciebam autem in
hoc regii consilii sententiam esse, ut quo minus re-
gularisabbatia illa esset, magis regi esset subjecta at-
que utilis, quantum videlicet ad lucra tempor alia. Unde
me facile regis et suorum assensum consequi credide-

ANDRE QUERCETANI

hominibus villa beati Dionysii, quos postea liber-
tali tradiit, annum Christi 1125, administrationis
suæ tertium, numerat his verbis: « Actum in mo-
nasterio beati Dionysii in generali conventu, præsi
dente domino Suggerio venerab li abbate ejusdem
inonasterii, tertio administrationis ejus anno, Incar-
nationis autem Dominicæ 1123 die Dominica Iius B
martii, luna vit, ind. 1, epacia xiv, concurrente in,
regnante Ludovico glorioso et illustri Francorum
rege, xvi administrationis suæ anno. et præsentem
condonationem confirmante. Ego Suggerius abbas
subscripsi. › Et infra : « Ego Gregorius domini
Suggeri abbatis cancellarius relegi et subscripsi. »
Non-
(5)Conveni eum cum episcopo Meldensi.
dum bene mihi constat quis hlc Meldensis episco-
pus. Et tamen aut Burchardum aut Manassem ejus
successorem aftirmare possum. Nam in tabulario
Sancti Martini de Campis invenio Burchardum
adhuc superstitem anno 1122, episcopatus sui ter-
tio, Manassen vero jam cœpisse regere Melden-
ecclesiam de
1125, quo «
sem Ecclesiam anno
Chosiaco Sancto Martino dedit, cum candelis de
festivitate beatæ Mariæ, cum tortellis de festivitate
sancti Stephani, cum xvi denarius infra 12 dies
Natalis Domini a presby ero persolvendis, cum de-
cimis tam majoribus quam minoribus ad eamdem C
ecclesiam, et ad capellam de Marroliis pertinenti-
bus et consilio etiain domini Gaufridi Carnotensis
episcopi, XL solidos singulis annis a presbytero de
beneficiis ejusdem ecclestæ persolvendos. >>

[ocr errors]

Nec (53) Stephanus quippe regis tunc dapifer... bine certe magis præcisa temporis illius definitio potest erui. Nam et Stephanus dapifer, regis Ludovici litteris etiam anno 1120 atque 1122, subscripvisse legitur in archivis. Sancti Dionysii. Quare prætermissa diquisitione ista, videndum jam potius quis fuerit hic dapifer sive seneschallus Stephanus. Hugo de Cleriis in commentario de majoratu et seneschalcia Franciæ comitibus olim Andegavens bus hereditaria, docet fuisse Stephanum de Garlanda. Guillelmi de Garlanda dapiferi successorem, his verbis: Guillelmus de Garlanda tunc Franciæ seneschallus recognovit in illo colloquio hominium se debere comiti Fulconi de seneschalcia Franciæ, et inde fuit in voluntate comitis. Post Guillelmum fuit seneschallus Stephanus de Garlanda qui fecit hominium comiti. Sed quod auctor ille non prodit, alibi didici, nempe Stephanum eumdem Guillelmi de Garlanda, nec non Anselli vel Anselmi dapiferi, Gillebertique buticularii fratrem fuisse. Sic enim asseritur in charta Ludovici Grossi, fundationem beatæ Mariæ de Gornaio confirmantis, quæ quanquam prolixa, non incongrue tamen hic apponi poterit, cum præsertim ad illustrandum auctoris nostri locum maxime faciat. Sic igitur se habet :

Charta Ludovici Grossi.

Ego Ludovicus Dei dispensante misericordia in regem Francorum sublimatus, notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris quam et instantibus, quod ecclesiam Sanctæ Dei genitricis Mariæ, sanclique Joannis evangelistæ super Matronam fluvium juxta Gornaium castrum sitam; Guido Rubeus, et uxor ejus Adhelaida pari ab ipso fundamento devotione construxerunt. Et cum multa illi contulissent beneficia, eam cum omnibus ad ipsam perti

NOTÆ.

[ocr errors]

nentibus monachis Sancti Martini de Campis per-
petuo habendam concesserunt. Ut autem corum
dona, quæ prædictæ ecclesiæ dederunt, ab aliorum
beneficiis distinguamus, eadem dona nominatim
subscribi præcipimus. Primum eorum donum mo-
nachis Sancti Martini de Campis, ut dictum est,
collatum hoc est præfata ecclesia cum suis clau-
suris, et cum omni adjacente ambitu, capella de
Gornaio, terra de Luabum, molendinum apud Gor-
naium; apud Russiacum ecclesia um atrio, et ter-
tia parte ejusdem villæ. Hæc sunt specialiter Gui-
donis et uxoris suæ Adelaidæ dona prædictis mo-
nachis ab eisdem collata. Cunctis præterea innote-
scere volumus, quod Ansellus de Garlanda dapifer
noster supradicto monasterio tribuit apud Russia-
cum duas ejusdem villæ partes, et sic totam om-
nino villam concessit monachis excepto nemore, et
ipsum nemus eisdem monachis et eorum hospit.bus-
ad ardendum et hospitandum, et ad propriæ ne-
cessitatis usum. Nusiellum quoque, ecclesiam sci-
licet, et quidquid ad illam pertinet, cnm hospitibus
terris, pratis, vineis, cum nemore et molendino, si-
cut monachi ea possident, illi donavit. D'cimam_in-
super de Bercorellis, et duas partes decimæ de Ber-
cheriis. Tertiam vero partem cum atrio Balduinus
feri nostri. Totam quoque deciman de Ponteuz, et
de Claciaco monachis dedit, assensu Anselmi dapi-
apud Torciacum medietatem decimæ, quæ dicitur
Sancti Martini, et ecclesiam Essoniæ cum atrio et
decima, Anselmus eidem monasterio contulit. Ho-
spites vero in eodem atrio commanentes Stephanus
frater ejusdem Anselmi ei monasterio concessit.
Apud Canoilum quidquid Albertus de Bri, ercle-
siam scilicet cum decima, prata, et terram, et ne-
mus monachis præfati monasterii concessit, ipso
Ansello annuente, ex cujus feodo habebat. His et
aliis beneficiis bonæ memoriæ Ansellus præfatum
ditavit monasterium, et Christum hæredem fecit,
fratribus suis Stephano, Vuillelmo et Gilleberto con-
cedentibus. In vodo, quod est inter Gornaium et
Kalam, xv arpenta pratorum habent, v de dono
nostro, vit de dono Alberici de Montefirmo, et tria
de aliorum fidelium beneficio. Nos autem hæc
omnia prædicta dona, Guidonis videlicet Rubei, et
fratris sui, et Balduini de Claciaco, et Alberici de
uxoris ejus, et Anselli dapiferi nostri, et Stephani
Montefirmo, et volumus et approbamus, et quantum
ad nostram pertinet_majestatem in perpetuum om-
nino confirmamus. Terram quoque et nemus de
Campo Mulloso, quem Arnulfus de Corquerellis, an-
nuente Pagano de Montegaio, prædictis monachis
dedit, nos eidem ecclesiæ confirmamus. Eidem
etiam ecclesiæ confirmamus terram, et nemus quod
dicitur Raimundi. Actum Parisius anno incarnati
Verbi 1124, Adelaidis reginæ vit. Signum Stephani
dapiferi, signum Gilleberti buticulari, signum Hu-
gonis constabularii, signum Alberici camerarii.
Data per manum Stephani cancellarii. »

Verum hæc charta scrupulum ingerit, qui paulo diligentius excutiendus est. Nam et Stephanum dapiferum, et Stephanum cancellarium simul subscriptos habet. Cùm tamen Annales Mauriniacensis coenobii, quos Teulfus, et aliquot loci illius monachi scripserunt, eumdem faciant Stephanum de Garlanda dapiferum cum Stephano cancellario re

ram. Sicque actum est. Sed ne gloriationem suam, A domibus parva tabernacula sibi construere, et pro quam de me habebat, monasterium amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatiæ subjugarem, Hocque in præsentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum. Ego itaque ad solitudinem quamdam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli, ibique a quibusdam terra mihi donata, (54) assensu episcopi terræ (55) oratorium quoddam in nomine sanctæ Trinitatis ex calamis et culmo primum construxi. Ubi cum quodam clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram decantare: « Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. 54. 8). »

CAP. XI. Quod cum cognovissent scholares (56), caperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis solitudinem inhabitare, et pro amplis

delicatis cibis herbis agrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas erigere. Et vere eos priores philosophos imitari crederes, de quibus et Hieronymus in libro secundo contra Jovinianum, his commemorat verbis : « Per sensus quasi per quasdam fenestras vitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus. Si Circensibus quispiam delectatur, si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum, vestium, et cæteris hujusmodi, per oculorum fenestras animæ capta libertas est, impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras nostras (Jer. 1x, 21). Igitur cum

ANDRE QUERCETANI NOTÆ.

>>

Mariæ de Gornaio referunt simul et Stephanum Parisiensem episcopum, et Stephanum dapiferum Gornaium tenentem. Quare dubio hoc ita remoto jam subjungendum restat, Stephano de Garlanda, Radulphum Peronæ, seu Viromanduorum comitem in seneschalcia, successisse. Quod aperte testatur Hugo de Cleriis cum ait : « Post Stephanum fuit seneschallus, Radulphus Peronæ comes, qui similiter fecit hominia et servitium. Post Radulphum Theobaldus Magnus, comes Blesensis dapiferi_munere functus est sub Ludovico Juniore. Post Theobaldum Magnum Theobaldus alter filius ejus, itidem comes Blesensis, Philippi Augusti seneschallus exstitit. Et sic de cæteris.

(54) Assensu episcopi terræ. Hatonis scilicet episcopi Trecensis, posteaque Cluniacensis monachi, de quo multa Petrus Venerabilis abbas Cluniaci, sanctus Bernardus, et alii ejusdem ævi scriptores in epistolis.

gis. Teulfi verba sunt hæc Annalium libro n (Pa- B quod luce meridiana clarius est, tabulæ beatæ trologiæ,t. CLXXX): « Defuncto Vuillelmo Anselli dapiferi germano, Stephanus cancellarius, frater amborum, major regiæ domus effectus est. Hoc retroactis generationibus fuerat inauditum, ut homo qui diaconatus fungebatur officio, militiæ simul post regem duceret principatum. Hic vir industrius, et sæculari præditus sapientia, cum multis ecclesiasticorum honorum redditibus, tum familiaritate regis, quam sic habebat, ut ei potius a quibusdam diceretur imperare quam servire, temporali felicitate supra cæteros mortales nostris temporibus efflorebat. Tradita vero nepti sui in conjugio Almarico de Monteforti, cum honore de Rupeforti, qui puellæ de matrimanio obvenerat, tumefactus oblitusque sui Adelam reginam frequentissimis molestiis sibi reddidit infestam, odiisque crescentibus, rege turbato, depositus ab honore, pulsatur a curia. Ipse vero veluti quadam correptus insania, re- C gnum turbare totis viribus enititur, et viri in armis Sirenui, Amalrici dico, fretus auxiliis, patriam hanc bellis accendit. Sed cum suos affectus deducere non posset ad effectus, reversus ad semetipsum, seneschalciam, quam jure possidere se dicebat hæreditario, dimisit, et cum rege Ludovico, Adelaide regina interveniente, pacificatus est. Ex quibus quantus et qualis fuerit Stephanus de Garlanda dapifer facillime potest judicari. Sed ut eum fuisse credam Stephanum illum cancellarium, qui postea Parisiensis episcopus factus est, adduci nequeo. Multa enim in antiquis et fide dignis monumentis occurrunt, quæ contrarium persuadere videntur. Et primo, tabulæ Sancti Martini referunt Stephanum Parisiensem episcopnm, · ecclesiam Sancti Dionysii quæ dicitur de Carcere, quam diu manus laica injuste invaserat, quæ etiam suo tempore ad manus regias redacta fuerat, ipsam im ma- D nibus suis redditam ex consensu, petitione et voluntate regis Ludovici, annuente Adelaide regina et Henrico ejusdem ecclesiæ abbate concedente, in perpetuum donasse Sancto Martino de Campis anno Christi 1133. In litteris vero Henrici abbatis Sancti Germani de Pratis memorantur « servientes Stephani de Garlanda, » qui sub annum adhuc 1138, «< castrum Gurnaicum cum appendiciis in advocatione tenebat pro Almarico Eboredi comite neptis suæ filio, cui idem castrum hæreditario jure successerat. » Secundo, tumulus Stephani Parisiensis episcopi, qui decessit anno 1140, eum primo cancellarium, post episcopum fuisse, nulla dapiferi vel seneschalli mentione facta, demoustrat, hoc mod o: «< Hic jacet felicis memoriæ reverendus Pater et dominus Stephanus quondam Franciæ cancellarius, post Parisiensis episcopus, etc. Denique,

(55) Oratorium quoddam in nomine sanctæ Trinitatis... construxi. Tacet hoe loco, quod alibi refert ac sæpe repetit, oratorium illud se, cum in nomine sanctæ Trinitatis fundatum ac dedicatum esset, quia tamen ibi profugus ac jam desperatus divinæ gratia consolationis aliquantulum respirasset, in memoriam hujus beneficii Paracletum sive Paraclitum nominasse. Quod asserunt etiam Robertus Antissiodcrensis, Chronicon Sancti Petri Vivi Senonum, et alii. Construxitque illud in pago Trecensi, super fluvium Arduzonem sive Ardiconem, in parochia Quinceii, vicina Nogento super Sequanam. Guillelmus Nangius in Chronico : « Construxerat enim monasterium in episcopatu Trecensi juxta Nogentum super Sequanam in quodam prato ubi legere solitus fuerat. » Et Innocentius II, in litteris ad Heloissam : « Heloissæ, » inquit,» abbatissæ, cæterisque sororibus in oratorio quod in pago Trecensi, in parochia Quinceii, supra fluvium Arduconem situm est. >> Vocant autem illud Romani pontifices,

Paracletense cœnobium, oratorium Sanctæ Trinitatis, Paracletum, et oratorium Sancti Spiritus. Sed de eo plura adhuc postea. Vide MABILL. Annal. ord. S. Bened. t. VI p. 85. EDIT.

[ocr errors]

(56) Quod cum cognovissent scholars, etc. Franciscus Petrarcha, lib. 11, De vita solitaria : « Qui Petrus_Abælardus, inquit, invidiæ cedens, solitudinis Trecensis abdita penetravit, etsi non sine magno undique studiosorum conventu, quos e multis urbibus solitario illi discipulos doctrinæ celebris fama contraxerat, sine requie tamen optata, quam sibi radicitus tenax livor, odiumque convul

serant. >>>

per has portas quasi quidam perturbationum cunei A vel cultura agrorum, seu in expensis ædificiorum,

ad arcem nostræ mentis intraverint, ubi erit libertas? ubi fortitudo ejus? ubi de Deo cogitatio? Maxime cum tactus depingat sibi etiam præteritas voluptates, et recordationem vitiorum cogat animam compati, et quodam modo exercere quod non agit. His igitur rationibus invitati multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus, et arborum comæ, et susurrus avium, fontis, speculum, rivis murmurans, et multæ oculorum auriumque illecebræ, ne per luxum et abundantiam copiarum animæ fortitudo mollesceret, et ejus pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro videre per quæ aliquando captus sis, et eorum te experimento committere quibus difficulter careas. Nam et Pythagoræi hujus- B modi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueverant. » Sed et ipse Plato cum dives esset et torum ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare philosophiæ elegit academiam villam ab urbe procul non solum desertam, sed et pestilentem, ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent. Talem et filii prophetarum Eliseo adhærentes vitam referuntur duxisse (IV Reg. vi). De quibus ipse quoque Hieronymus, quasi de monachis illius temporis, ad Rusticum monachum inter cætera ita scribit (Epist. IV): « Filii prophetarum, quos monachos in Veteri legimus Testamento, ædificabant sibi casulas prope fluenta Jordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis agrestibus victitabant. » Tales discipuli nostri ibi super Arduzonem fluvium casulas suas ædificantes, eremitæ magis quam scholares videbantur. Quanto autem illuc major scholarium erat confluentia, et quanto duriorem in doctrina nostra vitam sustinebant, tanto amplius mihi æmuli æstimabant gloriosum, et sibi ignominiosum. Qui cum cuncta quæ poterant [al. potuerant] in me egissent, omnia cooperari mihi in bonum dolebant, atque ita juxta illud Hieronymi, me procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum; sic quoque (ut Quintilianus ait), latentem invenit invidia. Quia [al. Qui] apud semetipsos tacite conquerentes et D molantur, nec eis immolatur, aut obsecrationes eis ingemiscentes dicebant: « Ecce mundus totus post eum abiit, nihil persequendo profecimus, sed magis eum gloriosum effecimus. Exstinguere nomen ejus studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia necessaria scholares ad manum habent, et civiles delicias contemnentes, ad solitudinis inopiam confluunt, et sponte miseri fiunt. › Tunc autem præcipue ad scholarum regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum fodere non valerem, et mendicare erubescerem. Ad artem itaque quam noveram, recurrens [al. revertens], pro labore manuum ad officium linguæ compulsus sum. Scholares autem ultro mihi quælibet necessaria præparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu

ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt [al. incolaverunt]. Quod cum in nomine [al. honore] sanctæ Trinitatis esset fundatum, ac postea dedicatum, quia tamen ibi profugus ac tam desperatus divinæ gratia consolationis aliquantulum respirassem, in memoriam hujus beneficii ipsum Paracletum [al. Paraclitum, et sic ubique] nominavi. Quod multi audientes, non sinė magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc vehementer calumniati sunt, dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo Patri Ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli Filio, vel toti simul Trinitati secundum antiquam consuetudinem. Ad quam nimirum calumniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paracletum et Spiritum Paracletum nihil referre crederent. Cum ipsa quoque Trinitas et quælibet in Trinitate persona sicut Deus vel adjutor dicitur, ita et Paracletus, id est consolator recte nuncupetur, juxta illud Apostoli Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra (II Cor. 1, 3). » Et secundum quod Veritas ait : «<< Et alium Paracletum dabit vobis (Joan. XIV, 16). » Quid etiam impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris, et Filii, et SpiriC tus sancti pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa [al. divisa], quod domus Domini non ita Patri, vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis titulum ejus, cujus est ipsa domus, de fronte vestibuli radere præsumat? aut cum se Filius in sacrificium Patri obtulerit et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter ad Patrem orationes dirigantur, et hostiæ fiat immolatio, cur ejus præcipue altarc esse non videatur, cui maxime supplicatio et sacrificium agitur? Nunquid rectius ejus cui immolatur, quam illius qui immolatur, altare dicendum est ? an melius Dominicæ crucis, aut sepulcri, vel beati Michaelis, seu Joannis, aut Petri, aut alicujus sancti, qui nec ibi im

fiunt, altare quis esse confitebitur? Nimirum nec inter idololatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant. Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias, vel altaria dedicanda, quod ejus aliquod factum [al. festum] non existit, quod specialem ei solemnitatem tribuat. Sed hæc profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto non aufert. Cum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat Pentecostes solemnitatem, sicut Filius ex suo, Natalis sui festivitatem. Sicut enim Filius missus est in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos propriam sibi vindicat solemnitatem. Cui etiam pro

164

babilius quan alicui aliarum personarum templum A sed nihil subest: priores æmuli cum per se jam ascribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem. Nulli enim trium personarum speciale [al. spirituale] templum specialiter ascribit Apostolus, nisi Spiritui sancto. Non enim ita templum Patris, vel templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad Corinthios ita scribens: <«<Qui adhæret Domino, unus spiritus est (I Cor. vi, 18). Item: « An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non est vestri? (ibid., 19.) » Quis etiam divinorum sacramenta beneficiorum, quæ in Ecclesia fiunt, operationi divinæ gratiæ qua Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascrib? Ex aqua quippe et Spiritu sancto in bap- B tismo renascimur, et tunc primo quasi speciale templum Deo constituimur. In consummatione quoque septiformis Spiritus gratia traditur, quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid ergo mirum, si ei personæ, cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale assignemus? Aut cujus personæ rectius Ecclesia esse dicitur, quam ejus, cujus operationi, cuncta, quæ in Ecclesia ministrantur, beneficia specialiter assignantur? Non tamen hoc ita cogitamus [al. agitamus], ut cum Paracletum primo nostrum vocaverimus oratorium, uni ipsum personæ nos dicasse fateamur: sed propter eam quam supra addidimus causam, in memoriam scilicet nostræ consolationis. Quanquam si illo quoque, quo creditur, modo id fecissemus, non esset [al. est] rationi adversum, licet consuetudini incognitum.

CAP, XII. De persecutione quorumdam quasi no· vorum apostolorum in eum. Hoc autem loco me corpore latitante, sed fama tunc universum mundum perambulante, et illius poetici figmenti, quod echo dicitur (57), instar penitus recinente [al. resonante]. quod videlicet plurimum vocis habeat,

(57) Ovid. lib. 11 Metam., 358.

C

stolos, quibus mundus plurimum credebat, excitaminus valerent, quosdam adversum me novos apoverunt (58). Quorum alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hi prædicando per mundum discurrentes, et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice [al. modicum] tam ecclesiasticis quibusdam quam sæcularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum præcipuos a me averterent, et qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum disquam ecclesiasticarum personarum conventum adusimularent. Deus ipse mihi testis est, quoties alinari noveram, hoc in damnationem meam agi credebam. Stupefactus illico quasi supervenientis ictum fulguris, exspectabam ut quasi hæreticus aut profanus in conciliis traherer aut Synagogis. Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elephantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur æmuli mei, quam beatum olim Athanasium hæretici. Sæpe autem (Deus scit) in tantam lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus excessis, ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pactione inter inimicos Christi Christiane vivere. Quos tanto integre propitios me habiturum credebam, quanto me minus Christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent.

CAP. XIII. De abbatia ad quam assumptus est, et persecutione tam filiorum, id est monachorum, quam tyranni in eum. Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer, atque hoc extremum mihi superesset consilium, ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem: occasionem quamdam adeptus qua insidias istas paululum declinare me

ANDREÆ QUERCETANI NOTÆ

(58) Alter. e'c. Sanctos Nortbertum canonica Præmonstratensium congregationis institutorem, et Bernardum monastici Cisterciensium ordinis promotorum præcipuum intelligit. Quorum hic primus Clarævallensis cœnobi abbas, benedictus est à GuilJelmo de Campellis episcopo Catalaunensi sub annum p 1114, episcopatu Lingonensi vacante, sicut in Chronico Victoriano legitur, posteaque trecentorum et amplius monachorum Pater esse meruit. Ille vero, tes'e veteri Laudunensis Ecclesiæ canonico, « post paucos annos novi luminis, novæque conversionis, nec solum interius, sed etiam exterius candoris novus inventor et incœptor, dominus scilicet Nortbertus, de Lotharingia Franciam advenie s, divina præcedente et comitante gratia in episcopatu Laudunensi primam illam vineam plantavit, quæ in charitate radicata et fundata jam emisit propagines suas, et vino fortitudinis suæ, quod lætificat cor hominis, jam ubertim inebriavit plures principes et juvenes, et virgines, senes cum junioribus. Ita ut fortiter inebriati nihil aliud quærant nisi laudare nomen Domini, cantare ei canticum novum. omnino male loco huic convenire, videtur quod au» Nec ctor Chronici Lemovicensis refert ad annum 1130,

« Sub his,» inquit, ⚫ temporibus, ordo canonicus Præmonstratensium, et monasticus Cisterciensium quasi duæ olivæ in conspectu Dei pietatis lumen et devotionis pinguedinem mundo ministrabant, et quasi vites fructiferæ religionis palmites circumorbes terminos bonæ opinionis paulatim odore difquaque propagabant, et per omnes fere Christiani fuso novas abbatias, ubi antea cultus Dei non fuerat, construebant. Unde et in Syram et Palæstinam de utroque ordine fratres missi nonnullas abbatias ædificaverunt. Eratque circa ea tempora pulchra ac decora facies ecclesiæ diversorum ordinum ac professionum circumdata varietate, dum hine Præmonstratenses, inde Cistercienses monachi, inde etiam diversi habitus atque professionis sanctimoniales et mulieres Deo devotæ in continentia atque paupertate sub obedientiæ jugo regulariter viventes, fervore religionis se invicem provocarent, et nova certatim diversis in locis monasteria fundarent. » Utrique tamen illi duorum ejusmodi ordinum propagatores fellis et acrimoniæ pleni fuerunt in Abælardum nostrum, ut vel ex solis aliquot epistolis liquet quas Bernardus Innocentio pontifici Romano et cardinalibus adversus eum scripsit.

credidi, incidi in Christianos atque monachos gen- A LX, 3). » Quanta enim anxietate illa etiam, quam tibus longo sæviores, atque pejores (59). Erat quippe in Britannia minore in episcopatu Venetensi abbatia quædam Sancti Gildasii Rivensis [al. Ruiensis, et melius: vulgo de Ruys] pastore defuncto desolata. Ad quam me concors fratrum electio cum assensu principis terræ vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile impetravit. Sicque me Francorum invidia ad Occidentem, sicut Hieronymum Romanorum expulit ad Orientem. Nunquam enim huic rei (sciat Deus) acquievissem, nisi ut quocunque modo has, quas incessanter sustinebam, oppressiones, ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara, et terræ lingua mihi incognita erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere notissima. et gens terræ illius inhumana atque incomposita, Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in præcipitium se collidit, et ut puncto temporis mortem unam differat aliam incurrit; sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli, ibique ad horrisoni undas Oceani cum fugam mihi ulterius terræ postremitas non præberet, sæpe in orationibus meis illud revolvebam : « A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum (Psal.

regendam susceperam, indisciplinata fratrum congregatio cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam animæ meæ quam corporis pericula pensarem, neminem jam latere arbitror. Certum quippe habebam, quod si eos ad regularem vitam, quam professi fuerant, compellere tentarem, me vivere non posse. Quod si hoc inquantum possem non agerem, me damnandum [al. damnificandun] esse. Ipsam etiam abbatiam tyrannus quidam in terra illa potentissimus ita jamdiu sibi subjugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adjacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios Judæos exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus quotidianis, cum nihil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis et filiabus sustentaret. Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant quæ poterant, ut cum in administratione ipsa deficerem, compellerer [al. compellerent] aut a disciplina cessare, aut omnino recedere. Cum autem tota terræ illius barbaries pariter exlex et indisciANDREE QUERCETANI NOTÆ.

a

B

D

(59) Erat in Britannia minore, etc. Abbatia hæc C Ebbo proprium cœrobium juxta castellum suum ex omnium Britanniæ abbatiarum antiquissima. Nam sanctus ipse Gildasius, sive Gildas, cognomento Sapiens, in majore Britannia natus, illius prima fundamenta jecit tempore Childerici regis Merovei filii. Quod ne minus probabiliter dixisse videar, produ. cam testimonium auctoris anonymi, sed veteris ac fide digni, qui Vitam ac res gestas sancti Gildæ scripsit: « Cum Dei jussu, » inquit, pervenisset Gildas in Armoricam quondam Galliæ regionem (tunc autem a Britannis, a quibus possidebatur, Britannia dicebatur), ab eis honorifice et cum gaudio magno susceptus est. » Et paulo post : «< Veniens itaque ad quoddam castrum in monte Reuvysii, in prospectu maris situm, ibi potioris fabricæ construxit monsaterium, atque in eo claustra cœnobitali ritu perfecit. Itemque rursus: « Positum est autem corpus sancti viri in ecclesia quam ipse in antiquo castro Reusii construxerat. Ubi per multa annorum curricula servabatur, et ab universa Britannorum gente venerabiliter colebatur, quoniam innumerabiles ibi fiebant virtutes. » Unde patet et cur cœnobium illud Sancti Gildæ Ruiensis nomen obtinuerit. Verum postea bellis in Britannia supervenientibus, interfectoque crudeliter ab impus religioso comite Britonum Salomone, non modo locus ipse penitus, cum alio, nomine Lochmenech, desertas atque destructus est, sed etiam habitatores eorum regiones alienas petere compulsi sunt, ac novas in Bituricensi pago sedes eligentes, secum corpus pretiosum sancii Gildæ detulerunt, et in Dolensi monasterio posuerunt, ubi Bituricus princeps Ebbo benigniter eos suscepit, quod diserte confirmatur ab auctore Chronici Lemovicensis in hæc verba : «Per idem tempus, inquit, nempe versus annum Christi 907, « in Bithurica in castro Dolensi fundatum est coenobium nobile quod Do!ense vocatur, ab Ebbone viro illustri dominio prædicti castri. Hic devotus vir post paululum a Britannia plures monachos fugientes cum multis sanctorum reliquiis religiose suscepit, qui Normannorum rabiem mortis metu evaserant. Hi corpus beat Gildasii abbatis ad Dolense cœnobium detulerunt. Cui Dei electus idem

[ocr errors]

alia aquæ parte construxit, ubi illius venerabile corpus cum multorum sanctorum reliquis honorabiliter conditum requiescit. » Nec tamen propterea ruiense monasterium, cum omnipotenti Domino placuisset ut restauraretur, illo deinceps adhuc saneti Gildæ nomine minus gavisum est. Nam Gaufridus tandem comes, totius Britanniæ principatum adeptus, ut refert idem qui supra Vitæ sanc i Gildæ scriptor, rogavit Goslinum Floriacensis tunc monasterii abbatem, qui etiam postea Bituricensi Ecclesiæ præfuit archiepiscopus, ut transmitteret sibi Felicem monachum ad restauranda monasteria, quæ erant in sua regione solo tenus destructa. Anno igitur Incarnationis Dominicæ 1008, missus est Felix a supradicto abbate ad Gaufredum comitem, qui honoritice ab eo susceptus est, atque prædicia cœnobia, nempe Ruiense et Lochmenechei donavit cum omnibus appendiciis suis, commendavitque illum fratri suo Judicæli episcopo Venetensi, in cujus diocesi ipsa monasteria erant. » Et aliquando post : «Cum autem dubitaret quem potiorem locum de duobus statueret sedem abbatiæ habere, dicem Alanum episcopumque Venetensem super hac re consuluit. Illi convocatis nobilibus viris, aliquibus etiam episcopis, statuerunt locum Sancti Gildæ, qui erat antiquior, et terræ fertilitate, frumenti etiam et vini, arborumque pomiferarum abundantior: diversorum quoque magnorum piscium generibus suis temporibus affluentior. » Atque hæc forte diffusius quam oportuit a me relata sunt, sed occasione potissimum Petri Abælardi, qui et ipse Brito, demium ad illam etiam Sancti Gildæ abbatiam concordi fratrum electione cum assensu principis terræ vocatus est, ut propriis verbis declarat. Et certe quod abbas fuerit in Britannia, licet tacito abbatiæ nomine, testatur quoque Guillelmus Nangius cum ait: « Petrus Abælardus magister in dialectice insignis et celeberrimus, primo uxoratus, deinde Sancti Dionysii in Francia monachus, post in Britannia, unde natus fuerat, abbas constitutus. >>

« PoprzedniaDalej »