Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pag.

F) Ius matrimoniale.
XC. Benedicti XIV. constitutio III non. novembris 1741

data de ordine iudiciorum in causis matrimonialibus. 576 XCI. Benedicti XIV. declaratio die 4. novembris 1741

emissa cum instructione super Dubiis respicientibus
matrimonia in Hollandia et Belgio contracta et con-
trahenda

585 XCII. Pii VIII. breve die 25. Martii 1830 ad Archiepi

scopum Coloniensem, et Episcopos Trevirensem, Mo-
nasteriensem et Paderbornensem quoad matrimonia
mixta emissum

588 XCIII. Instructio Cardinalis Albani die 27. Martii 1830 quoad matrimonia mixta lata

592 XCIV. Gregorii XVI. litterae die 23. Maji 1846 ad Ar

chiepiscopum Friburgensem quoad matrimonia mixta
datae

597

Pars prior.

Monumenta historica ordine chronologico disposita.

I. Regula Formatarum *).

Graeca elementa litterarum numeros etiam exprimere, nullus qui vel tenuiter Graeci sermonis notitiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis, quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a patribus CCCXVIII Nicaeae congregatis saluberrime inventum est et constitutum, ut Formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem; id est ut assumantur in supputatione primum Graeca elementa Patris et Filii et Spiritus sancti IlYA, quae elementa octogenarium, quadringentesimum et primum significant numeros: Petri quoque Apostoli prima littera, id est Il : qui numerus octoginta significat: eius qui scribit Episcopi prima littera, cui scribitur secunda littera, accipientis tertia littera: Civitatis quoque de qua scribitur, quarta, et Indictionis, quaecumque id temporis fuerit, idem qui fuerit numerus assumatur : atque his omnibus litteris Graecis, quae ut diximus numeros exprimunt, in unum ductis, unam, quaecunque fuerit, summam epistola teneat. Hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expressam. Addat praeterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numerum, qui secundum Graeca elementa significat AMHN.

*) E codice canonum saeculi quinti apud Ballerin. Oper. Leon. III. 452. De litteris formatis et commendatitiis vide Lehrbuch des Kirchenrechts $. 207. not. 9. Walter Fontes iuris ecclesiastici.

1

II. Litterae commendatitia e *). Sancto et Deo amabili Magnoni, dono Dei Archiepiscopo ex Senonica urbe. Ego enim in Dei nomine Ebroinus, dono Dei Archiepiscopus ex. Bitorige urbe, in Domino Iesu salutes optamus vobis in perpetuum. De caetero notum facimus sanctitati vestrae quia iste praesens Presbyter, nomen Dodobertus, parochianus noster, in nostra diocese natus, et sacris litteris edocatus sit, ad ordinem sacrum eum promovere iussimus. Postea vero petivit nobis licentiam ut in vestra parochia apud hominem aliquem nomen Hercambaldum manere voluisset. Nos vero petitionem illius non denegavimus, nisi licentiam illi dedimus, quia scimus quod de bene liberis hominibus ortus sit. Unde has litteras commendatitias more Ecclesiastico factas ad sanctitatem vestram misimus, ut scire valeat Deo digna caritas vestra eum nec fuga lapsum, nec sua malitia a nobis eiectum, sed nostra voluntate destinatum. Et ut certius credatis, Graeca elementa quae octogenarium quadringentesimum et primum numerum exprimunt inprimitus adnexuimus. II Petri quoque nomine primam litteram sumptam in medium adscribere rogavimus. Nihilominus etiam parvitatis nostrae nomine primam literam E, magnitudinis vestrae secundam litteram A. istius fratris nomine tertiam litteram 4. civitatis nostrae quartam B. et indictionem quartam adiunximus. Addidimus nonagenarium et nonum numerum, id est et et insequenter impressione sigilli nostri subter confirmavimus, et manu propria eam roboravimus et Clericis iussimus nostris roborari. Actum in anno decimo imperii Domini nostri ill. et anno XLIII. regni eius in Dei nomine feliciter. Amen.

III. Marculfi formulae selecta e **).

E libro I.

Praeceptum de episcopatu. V. Ille Rex viro apostolico illo Episcopo. Quamvis nos administrandum gubernandumque rerum statum praecelsis occupationibus regiae sollicitudinis cura constringat, nihil tamen tam principali quam Principe dignum est ut cum a pastorali paululum aberrat plebs destituta praesidio, pro salute animarum huiusmodi personis locis celsioribus pontificalem prospiciat committere dignitatem in quibus maneat dupliciter sermo, ut populus magistrum, actus Christi imitetur discipulus; qui plebem non minus pietate quam severitate constringat, qui sciat commissa sibi talenta assiduae praedicationis sermonibus expolire, et adquisita multiplicataque gregis sui salute, ad ovile dominico nullis maculis sordidato valeat praesentare. Et quia cognovimus sanctae recordationis Domno illo urbis illius Antestite evocatione divina ab hac luce migrasse, de cuius successore sollicitudine congrua una cum Pontificibus vel proceribus nostris plenius tractantes, decrevimus inlustri viro (aut venerabili) illo in ipsa urbe pontificalem in Dei nomine committere dignitatem; quem plerumque apud animos nostros et actio probata commendat, et nobilitatis ordo sublimat, ac morum probitas, vel mansuetudinis et prudentiae honestas exornat. Qua de re statuta praesentibus ordinamus ut cum adunatorum caterva Pontificum, ad quos tamen nostrae serenitatis devotio scripta pervenit, ipsum, ut ordo postulat, benedicere vestra industria studeat et voluntatis nostrae deliberationem reseratis oraculis publicare, atque effectum Domino annuente sortire; quatenus dum Ecclesiam sibi a dispensatione divina commissam strenue regere atque gubernare videtur, nobis apud aeternum retributorum mercedem suffragia largiantur, et ille pro peccatorum nostrorum mole indesinenter immensum Dominum debeat deprecare.

*) Ex Appendice Marculfi anno 810. Propter harum litterarum cum formatis nexu eas extra ordinem chronologicum adiunxi.

**) Circa annum 660 compositae sunt. Vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 94. not. 3. §. 224. not. 2. §. 329. not. 6.

Indiculus Regis ad Episcopum ut alium benedicat. VI. Domino sancto sedis apostolicae dignitate colendo in Christo patri illi Episcopo ille Rex. Credimus iam ad vestram reverentiam pervenisse sanctae recordationis illum illius urbis Antestitem evocatione divina de praesentis seculi luce migrasse : de cuius successore sollicitudine congrua cum Pontificibus vel Primatibus populi nostri pertractantes, decrevimus inlustri viro illo, (aut venerabili viro illo) ad praefatam urbem pontificalem regulariter, Christo auspice, committere dignitatem. Et ideo salutationum iura dignum debito honore solventes, petimus ut cum ad vos pervenerit, ipsum, ut ordo postulat, benedicere vestra sanctitas non moretur, et iunctis vobiscum vestris Comprovincialibus, ipsum in suprascripta urbe Pontificem consecrare, Christo auspice, debeatis. Agat ergo almitas vestra, ut et rostrae voluntatem devotionis incunctanterdebeatis implere, et tam vos quam ipse pro stabilitate regni nostri iugi invigilatione plenius exoretis.

Concessio civium pro episcopatu. VII. Suggestio piissimo, ac praecellentissimo Domno illo Regi vel Seniori commune illius, a servis vestris, quorum subscriptiones vel signacula subter tenentur inserta. Principalitatis vestrae circumspecta clementia novit iusta petentibus dignanter adnuere, suo moderaminis iudicio ponderante, praesertim cum illa deposcuntur generali prece, cunctorum voce, communiter quod proficiat, constanter Ecclesiae regimen pullulare quod et ipsae regali clementiae prosit salutis pariter ac mercedis. Quoniam sanctae memoriae vir apostolicus ille , illius urbis Episcopus, fine adpropinquante ab hac luce migravit, tempore naturae complente, ne destitutae sint, quod absit, oves decedente pastore, in loco eiusdem suppliciter postulamus ut instituere dignemini inlustrem virum illum (aut venerabilem illum) cathedrae illius successorem, in quo est praespicuitas sublimis, ingenuitas nationis, elegantia refulgens, diligentia castitatis, caritatis locuplex voluntas. Inrefragabiliter manu nostra hunc consensum decrevimus roborare.

De

E libro II. magna re qui vult exsenodochio aut monasterio construere.

I. Domino vero sancto atque sedula ostensione patentibus virtutum miraculis Christi remuneratione fulgenti, oratorio ac cellula in honore sanctae ac semper Virginis genitricis Domini nostri Iesu Christi aut in alterius Sancti constructa, ille, reus quidem meritis flagitiis, quoque sceleribus, praelascivis actibus ac nimia foeditate pollutus, vel opere omnium bonorum Christianorum longe satis extremus. Hoc tota pene sanctarum Scripturarum series Christianis fidelibus pia exhortatione pronuntiat, hoc etiam tonitrualis illa Evangelistarum vox, sancto suggerente Spiritu, sua potestate concelebrat, ut faciat in pauperes eleemosynam qui vult tartari evadere supplicia. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Pensemus ergo omnes Christiani quanta sit pietas et largitio Redemptoris ut eleemosynas paupe

« PoprzedniaDalej »