Obrazy na stronie
PDF
ePub

cerdotibus in usu erat, posuit orationem Domini super panem et vinum modo consecratum recitandam.

Praemittitur orationi dominicae brevis Praefatio, qua sacerdos se indignum et degenerem Dei filium agnoscens, prótestatur se non audere Deum Patrem compellare, nisi Christus monitis et praeceptis fiduciam praebere dignatus esset. Occurrit fere in omnibus ecclesiae liturgiis. Romanae praefationis auctor ipse appellatur Gregorius. Tamen iam Hieronymus in tertio adversus Pelagianos libello hanc praefatiunculam tangere videtur. Sic docuit apostolos suos, ut quotidie in corporis illius sacrificio credentes audeant loqui. Quamquam largior Vallarsio, apte posse intelligi Hieronymum de Praefatione proprie sic dicta.

In decantanda oratione dominica non una erat ecclesiarum disciplina. Apud Orientales, Gallos et Hispanos illam recitabat omnis populus, forte quod com- . munis esset oratio, ut Cyprianus loquitur. Romae vero saltem a Gregorii tempore solus decantabat sacerdos. Krazer de occid. lit. p. 527.

[ocr errors]

XXV. Bona R. L. II, 15: Postrema petitio orationis dominicae latius extenditur sequenti deprecatione Libera nos, quam prisci rituum ex-. positores Embolismum vocant. Ea siquidem magis exprimitur, a quibus malis liberari petamus'a praeteritis scilicet, praesentibus et futuris Usus erat antiquus hic addere plures sanctos ad arbitrium sacerdotis. ` Unde magna est codicum varietas. El. Rod. Rat. Mog. et beatis Vat. Andrea da propitius. El. et intercedente Andrea nec non et B. Stephano protomartyre pacem diebus Per Dominum. Pam. cum b. Cyriaco Martyre et b. Martino Confessore. Theod. 2. S. Quintini, Nicasii, Gregorii, Medardi et Eligii. Til. nec non et beatis Martyribus tuis Gervasio et Protasio SB. Andrea cum omnibus sanctis. L. Maria et beato Michaele Archangelo tuo et sanctis apostolis Petro, Paulo, Andrea atque Bartholomaeo cum omnibus Sanctis. In Missa Illyrici nullum exstat Orationis Libera vestigium.

XXVI. Codex noster O'thobonianus Ordinem Missae concludit hac formula perantiqua: Pax Domini semper vobiscum. Respondetur et cum Spirita tuo: neque nostrum est longius de osculo pacis et pace in Missa danda disserere. Vaticanus, Eligianus, San Blasianus aliique addunt semel vel ter, Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. At hoc ipso additamento produnt illae membranae recentiorem originem. Nam ex veterum scriptorum consensu Sergius primus a DCLXXX. statuit ut, tempore confractionis dominici corporis díceretur ter Agnus Dei miserere nobis Multis postea ingruentibus ecclesiae adversitatibus, ut ait Innocentius de myst. m. VI., 6., statutum fuit ut in tertio diceretur dona nobis pacem: qui ritus ubique receptus est, excepta basilica Lateranensi, in qua

[ocr errors]

adhnc servatur antiqua formula dicendi ter: miserere nobis. In antiquis Missalibus ante annum millesimum scriptis haec oratio tertio reperitur cum clausula: Miserere nobis: ex quo apparet,. praedictam mutationem post eum annnm contigisse. Haec Bona. Ceterum vix est quod moneamus, antiquitus multas orationes et cantica recitata esse ad Communionem, quae in vetustissimis Codicibus non leguntur; multae habentur tamen in Missa Illyrici atque ex parte in libris saeculi decimi ut in Vindobonensi, Tiliano aliisque. In vetustis Sacramentariis singulis diebus festis praeter Collectam et Orationem super. Oblata assignatur Oratio ad Complendum; quae nunc dicitur Postcommunio. Interdum, praecipue diebus Quadragesimae hanc excipit alia Super populum dicenda. Sed haec hactenus: nam de his, quae ad finem Missae spectant, disputandi mox aperietur occasio.

CAPUT II.

Ordo Missae Gregorianus, Ambrosiano, Gallicano, Mosarabico παράλληλος.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ut iis afferatur adiumentum, qui diversos ecclesiae occidentalis ritus commodo cupiunt oculorum obtutu perspicere, haec datur tabula quadripartita. Primum ordinem tenet Ordo Romanus, prout ex lege Concilii Tridentini nunc in ecclesia Romana religiose observatur. Iuxta posita est Missa Ambrosiana, quae diu multumque a Romanis pontificibus oppugnata, ab Alexandro VI. singulari bulla probata, adhuc perseverat în provincia Mediolanensi. Tertia acie collocatur vetuståe Gallicanae liturgiae conspectus, Mabillonii doctissimis disputationibus accommodatus. Extrema pagina locus est Mozarabum, quorum ritus ex instituto Ximenii Cardinalis hodie in. una aedicula Corporis Christi, ecclesiae quae est Toleti metropolitanae adnexa, servatur: scis olim totam Hispaniam obtinuisse. .Uberiorem ritus Ambrosiani, Gallicani, Mozarabici notitiam atque diversas virorum doctorum opiniones quaeras in libris infra positis. Nos enim ex Codicis nostri modulo adnotationes adspergimus 'Ordini tantum Romano. Pertinent vero vel ad ritus missatici in aevo medio discrepantiam vel ad singularum ecclesiarum atque ordinum leges proprias, quae hodieque valent.

[ocr errors]

J. Rationale caerimoniarum Missae Ambrosianae. Mediol. 1499.

Pamelius Lit. Lat. I. p..193 sq. Missale Mediolanense iussu et cura Ş. Caroli Borromaei editum 1560 recusum sub Caesare Montio archiepiscopo 1645 denuo editum 1669 et saepius. I. Mabillon Museum Ita

licum Tom. I. Pars 2. p. 95-109. Muratorius Antiquitates Italiae medii aevi Tom. IV. p. 86 sq. Inest Beroldi Mediolanensis Ordo el Caeremoniale Missae Ambrosianae. I. A. Saxe Epistola ad amicum etc, 1731. Binterim Denkw. IV., 3. p. 66-88. Augusti Denkw. IV. p. 281-287. Böhmer Christlich-kirchliche Alterthumswissenschaft II. p. 214-216.

II. Io. Morinus Commentarii de sacris ordinationibus secundum Graecos Syros et Babylonios. Paris 1655. fol. In Appendice vetusta adiecta sunt Sacramentaria et Ritualia ex parte Gallicana. I. M. Thomasius Codices Sacramentorum nongentis annis vetustiores, nimirum tres Sacramentorum Romanae ecclesiae, Missale Gothicum sive Gallicanum vetus, Missale Francorum, Missale Gallicanum vetus. Romae 1680. 4. — I. Mabillon De Liturgia Gallicana Libri III. Accedit Disquisitio de Cursu Gallicano seu de divinorum Officiorum origine et progressu in ecclesiis Gallicanis. Lutefiae 1685. 4. 1729. 4. (Continet tres codices Thomasianos) I. Mabillon Museum Italicum. Tom. I. P. 2. p. 273-397, Inest novus et optimus codex Sacramentarii Gallicani Bobiensís. E. Martene et Urs. Durandi Thesaurus Anecdotorum Tom. V. Paris 1717. fol. p. 85-100. (Expositio antiquae Liturgiae Gallicanae ex Cod. Ms.). Binterim p. 132-167. Augusti p. 291-293, Boehmer p. 216-220.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

III. Missale Mozarabe iussu Francisci Ximeni per Alfonsum Ortizium Canonicum Toletanum. Toleti apud Petr. Hagembach Alemannum 1500. Fol. (Liber rarissimus.) I. Vasens Chronicon Rerum Hispanicarum. Salmanticae 1579. Eugenio de Robles Relacion y modo de rezo del officio Gothico Mozarabe. Toledo 1603, 4. E. Robles Compendio de la vida Franc. Ximenez de Cisneros y del officio y missa Mozarabe. Toledo 1604. 4. Io. Pinii Tractatus Historico Chronologicus de Liturgia antiqua Hispanica, Gothica, Isidoriana, Mozarabica, Toletana, Mixta, praemissis Actis SS. Antwerp. Iul. Tom. VI. p. 1-112. Antw. 1729. fol. Io Pinii Liturgia Mozarabica, Tractatus etc: Romae typis Hier. Mainardi 1740. fol.Io. Pinii Liturgia antiqua Hispanica, Gothica, Isidoriana, Mozarabica, Toletana, Mixta illustrata adiectis vetustis monumentis, cum additionibus, scholiis et variantibus lectionibus ad vetustissimorum codicum fidem exactis. 2 voll. Romae typis Hier. Mainardi 1746. Henr. Florez España Sagrada etc. con varias Dissertaciones Criticas para illustrar la Istoria ecclesiastica d' España. Tom. III. Mantuae Carpet. 1748. Adiecta est peculiaris Dissertatio de antiqua Missa Hispanica, liturgia officioque Mozarabum. Missale Mixtum secundum regulam B. Isidori dictum Mozarabicum, praefatione notis et appendice ab Alexandro Lesleo S. 1. ornatum. Romae 1755. 4. Aguirrii Concil. Hispan. Tom. III. Romae 1694. p. 258-283. Bibl. Max. PP. Lugdunensis Tom. XXVII. p. 644. 645, 657

[ocr errors]
[ocr errors]

670. p. 679–683. Bibl. PP. Coloniensis Tom. XV. P. III.

Sam. Maresii Disputatio historico-theologica de Mozarabum Officio. Disputat. Selectae · Part. II. p. 355-368. Groning. 1663. 4. Chr. W. Flügge Bemerkungen über die Mozarabische Liturgie, in: Henke Magazin für Religionsphilosophie, Exegese und Kirchengeschichte. Bd. IV. S. 115 ff. Binterim p. 86-132. Augusti p. 294-300. Böhmer p. 220-225.

« PoprzedniaDalej »