Obrazy na stronie
PDF
ePub

nescio quam reciprocationem facere voluerint, fortasse majus aut æquale inconveniens incurrent, quod scilicet, velint, nolint, concedent idem informare diversa, vel idem informans et informatum esse ab eodem. Si enim unitas Socratis informetur ab unitate quæ mutuo informetur ab unitate Socratis, et idem erit informans diversa, et informans aliquid et informatum ab eodem. Si autem hoc non dicant, sed tertiam informari a prima vel quamlibet subsequentium a qualibet præcedentium, necesse est semper diversa ab eodem informari. Rursus cum omnes formæ essentiæ sint, et unum quodque unitatem habeat et similitudinem in aliquo, videntur rationabiliter unitates plures esse similitudinibus, et similitudines unitatibus, et unitates etiam unitatibus, et similitudines similitudinibus. Quippe cum omnia quæcumque sunt similitudines habeant et unitates, oportet esse tot unitates quot similitudines sunt; præter hoc etiam unitates subjectarum substantiarum similiter oportet esse, et sic unitates plures sunt similiter. Item cum unum quodque unitatem suam et similitudinem habeat, oportet esse tot similitudines quot unitates fuerint, et præter hoc similitudines subjectarum substantiarum unitatibus, et sic similitudines plures esse unitatibus. Licet igitur concludere plures esse unitates unitatibus et similitudines similitudinibus. Quæcumque enim sunt plura aliquibus et illa sunt plura aliis, prima plura sunt plura eisdem. Et hæ sunt rationes quare omnes formæ non debent concedi essentiæ esse sive res.

Illi autem qui non asserunt essentiam esse nisi substantias, fortasse vere virtutes et vitia et colores aliquid esse denegabunt. Sed quam recte id faciant sapientes judicent.

Alii autem qui quasdam formas essentias esse, quas

dam minime perhibent, sicut Abælardus et sui, qui artem dialecticam non obfuscando sed diligentissime perscrutando dilucidant, nullas formas essentias esse approbant, nisi quasdam qualitates quæ sic insunt in subjecto quod subjectum ad esse earum non sufficit, sicut ad esse quantitatum ipsum subjectum sufficit, vel partium dispositio ad invicem vel cum alio non est necessaria, sicut ad curvaturam digiti necessaria est dispositio partium ad invicem et adesse sessionis necessaria est dispositio partium subjecti et aliud ubi subjectum sedeat, vel quæ non insunt gratia alicujus extrinseci ita quod sine ullo esse non possent, sicut proprietas aliqua inest in aliquo quia equum vel bovem possidet, quæ nullo modo remaneret destructo illo extrinseco, vel ad cujus recessum non est necessarium addi substantiam subjecto, sicut ad recessum inanimationis necessarium est addi substantiam subjecto, scilicet animam. Nullam enim formam essentiam esse asserunt cui aliquid istorum poterit assignari velut subjectum ad esse illius sufficere, vel dispositionem partium ad invicem sive cum alio, vel quæ inerit gratia extrinseci, ita quod sine illo esse non posset, vel ad cujus recessum necesse est addi substantiam.

FIN DE L'APPENDICE.

TABLE DES MATIÈRES

ABÉLARD..

Page I

Description du manuscrit du Roi, no 7493.. . . . . . .
Description du manuscrit de Saint-Germain, no 1310.
Description du manuscrit de Saint-Victor, no 844..
Plan de l'ouvrage de dialectique renfermé dans le
manuscrit de Saint-Victor.....

Que cet ouvrage est probablement la Dialectique
d'Abélard...

Date probable de la composition de ce traité de dialectique.

Des ouvrages d'Abélard jusqu'alors inconnus, qu'indiquent nos manuscrits....

Que Roscelin a été le maître d'Abélard...

Qu'Abélard était très-ignorant en mathématiques...
Qu'il ne savait pas le grec..

Qu'Abélard ne connaissait tout au plus, de Platon,
que le Timée dans la version de Chalcidius......
Qu'Abélard ne connaissait d'Aristote que l'Organum,
et de l'Organum que les trois premières parties
traduites par Boëce....

Que la philosophie scholastique est sortie d'une phrase de Porphyre, traduite par Boëce...

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Du problème de la nature des genres et des espèces, tel qu'il est posé dans la phrase de Porphyre.... 83 Point de départ de la philosophie scholastique : opinion de Boëce sur le problème des espèces et des genres..

91

dam minime perhibent, sicut Abælardus et sui, qui
artem dialecticam non obfuscando sed diligentissime
perscrutando dilucidant, nullas formas essentias esse
approbant, nisi quasdam qualitates quæ sic insunt in
subjecto quod subjectum ad esse earum non sufficit,
sicut ad esse quantitatum ipsum subjectum sufficit, vel
partium dispositio ad invicem vel cum alio non est
necessaria, sicut ad curvaturam digiti necessaria est
dispositio partium ad invicem et adesse sessionis ne-
cessaria est dispositio partium subjecti et aliud ubi
subjectum sedeat, vel quæ non insunt gratia alicujus
extrinseci ita quod sine ullo esse non possent, sicut
proprietas aliqua inest in aliquo quia equum vel bo-
vem possidet, quæ nullo modo remaneret destructo
illo extrinseco, vel ad cujus recessum non est necessa-
rium addi substantiam subjecto, sicut ad recessum
inanimationis necessarium est addi substantiam sub-
jecto, scilicet animam. Nullam enim formam essen-
tiam esse asserunt cui aliquid istorum poterit assignari
velut subjectum ad esse illius sufficere, vel disposi-
tionem partium ad invicem sive cum alio, vel quæ
inerit gratia extrinseci, ita quod sine illo esse non
posset, vel ad cujus recessum necesse est addi sub-
stantiam.

FIN DE L'APPEndice.

« PoprzedniaDalej »