Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam

attendit, profecto aliter eam intelligit quam subsistat. Nusquam enim ita pure subsistit sicut pure concipitur; sed, ubicumque sit, innumeras, ut dictum est, aut naturas, aut proprietates habet, quæ minime attenduntur. Et nulla est natura quæ indifferenter subsistat ; sed quælibet res, ubicumque est, personaliter discreta est, atque una numero reperitur. Corporea quippe substantia in hoc corpore, quid est aliud quam hoc corpus, vel humana natura in hoc homine, hoc est in Socrate, quid aliud est quam ipse? Nihil utique aliud, sed idem penitus essentialiter. Quis etiam res absentes vel insensibiles atque incorporeas quas nullo attractat sensu, ut qualiter sese habeant cognoscere queat, longe aliter sint non excogitet? Quis enim cum aliquam conspexerit presentem quam prius absentem cogitaverat, non reperiat eam in multis contrario modo sese habuisse quam eam quam excogitaverat? Quis etiam res incorporeas ad modum corporearum non concipiat; veluti cum Deum aut animum cogitat, non eam juxta formam habitumque aliquem corporis attendat, quem tamen minime ipsam habere constat? Quis non ipsos spiritus tanquam localiter circumscriptos ac membris compositos atque coloratos attendat, aliisque innumerabilibus modis quibus sola corpora sese habent ipsos excogitet? Quippe ut longe supra meminimus, tota humana notitia a sensibus surgit. Ac per hoc insensibilium rerum status admodum sensibilium excogitare ipsa nos sensuum experimenta compellunt si itaque, quotiens animus rem quamlibet aliter intelligit quam subsistit, vanus dicendus sit intellectus, quis intellectus humanus juxta rationes expositas vanus dicendus non est.

Nunc autem aliam propositi nostri persequamur partem, utrum videlicet omnis intellectus sanus sit

dicendus, qui ita ut sese res habet eam intelligit. Quod cum facile ab omnibus recipiatur, habet tamen et hoc nonnullam impugnationem. Quippe qui hunc hominem asinum esse intelligit, quod omnino falsum est, non quidem in eo ipso quod hoc intelligit, intelli-, git et ipsum esse animal et quoddam animal esse asinum, quæ utraque vera sunt. Si enim juxta aristotelicam sententiam secundi libri perihermenias, eum qui opinatur, hoc est intelligit, bonum esse bonum, necesse id ipsum opinari non esse malum multo itaque probabilius qui intelligit hnnc hominem esse asinum, hoc est esse animal tale, concedendus est intelligere esse animal, cum in asino necesse sit animal substantiam intelligi sicut etiam vis ipsa nominis specialis quod est asinus profitetur, in quo generale ipsum quod est animal necesse est per intelligentiam contineri. At non ita in uno contrario necesse est alterius contrarii intelligentiam concipi. Ac per hoc profecto, qui intelligit hunc hominem esse asinum, verum intelligere convincitur. Unde et hunc falsum intellectum, qui ut sese res habet concipit, verum concedi convenit. At rursus quis non abhorreat veritatem et falsitatem contrarias formas intellectuum eidem simul inesse intellectui, vel ab eadem anima, quæ indivisibilis est, simul sustentari?

Nunc itaque suprapositas solvamus quæstiones, atque impugnationes ipsas quæ veritatem perturbare videntur impugnemus. Quod igitur primo quæsitum est utrum omnis intellectus aliter (f° 4 v°), quam res sese habet attendens eam, vanus sit, duobus modis intelligi potest. Nam et cum dico: intelligo istam rem aliter quam sit, duo sunt sensus; unus quidem hujusmodi: si ita dicam quod alius modus sit intelligendo rem, alius in subsistendo, hoc est alius modus sit in

intelligentia ejus, alius in subsistentia ipsius; veluti si divisim attendam esse, cum ipsa tamen divisim non subsistat, hoc est sine aliquo sine quo ipsa non permanet, vel si pure, vel si quis alius modus sit intelligentiæ meæ quam existentiæ rei; et hic est unus sensus cum dicitur : intelligo istam rem aliter quam sit, vel quam sese habeat. Alius vero sensus, si ita dicam : intelligo hanc rem aliter quam sit, hoc est in statu alio eam attendo quam ipsa in se habeat, vel quocumque modo sese aliter habentem quam sese habeat. Et in primo quidem sensu hoc adverbium aliter ad hoc verbum intelligo tanquam modus ipsius copulatur. In secundo vero sensu ad participium vel infinitivum verbi sequentis, quod ex ipso verbo suo subaudiendum innuitur, ac si ita dicatur: intelligo rem aliter entem vel aliter esse quam ipsa sit, vel aliter se habentem, vel se habere quam se habeat. Sic utique quæstio supraposita potest intelligi, cum videlicet quærebatur utrum omnis intellectus, aliter quam res sese habeat, attendens eam, vanus sit, et secundum diversos sensus diversæ dandæ sunt responsiones. Si enim ita quæratur utrum omnis intellectus qui alium modum attendendi habet quam res subsistendi vanus sit, non est concedendum. Multi namque et innumerabiles modi sunt intelligentiæ cujuslibet rei, qui non sunt existentiæ ipsius, sicut ex suprapositis liquet. Si vero ita dicatur: utrum omnis intellectus attendens rem aliter se habentem quam ipsa se habeat vanus sit, concedendum est. Eisdem modis determinandum est et respondendum, cum quæritur utrum omnis qui dicit aliter rem se habere quam se habeat, dicat falsum. Si enim ad hoc verbum quod est dicit copulemus hoc adverbium aliter et non ad hoc verbum quod est habere, non est concedendum ut qui

cumque dicit aliter rem aliquam se habere quam ipsa se habeat, dicat falsum. Cum enim aliquis loquens celeriter de eo qui lente currit, dicit eum currere, utique aliter dicit hoc illum facere quam ipse hoc faciat, quia hoc celeriter dicit quod ille celeriter non facit, dum videlicet iste hoc dicendo celeriter verba proferat, cum ille celeriter cursum non agat.

Nunc ad alterius quæstionis terminationem transeamus; utrum videlicet omnis intellectus sanus sit dicendus, qui ita ut se se res habeat eam intelligit. At fortasse nisi apponamus tantum, non videtur annuendum, propter supraposita scilicet objecta. Si autem ita dicamus: quod omnis intellectus qui rem quamlibet eo modo tantum attendit quo ipsa se habet, sanus est dicendus, ab omnibus statim recipitur; ut si Socratem intelligam esse animal vel non esse asinum, et in hoc solo quiescat intellectus meus ; vel si intelligam tantum quoddam animal esse asinum, hoc est quod quoddam animal sit asinus. Si autem intelligam Socratem esse animal irrationale, non intelligo tantum illo modo eum se habere quo se habet, quia, per hoc quod irrationale super aggrego, modum quo se Socrates habet supergradior et excedo. Quisquis itaque aliquam rem intelligit tantum eo modo quo se habet, sanum in hoc intellectum habet; sed non fortassis in eo necesse est simpliciter concedendum esse, ut videlicet omnis intelligens aliquam rem eo modo quo se habet sanum habeat intellectum, nisi forte addamus in eo quod illud intelligit. Nam fortasse, cum intelligo Socratem esse animal irrationale, in eo quod ipsum attendo esse animal, quod verum est, habeo intellectum qui est pars compositi intellectus falsi, sed non in eo quod hoc totum attendo esse animal irrationale. Quod si quis objiciat quod eadem ratione

[ocr errors]

concedendum sit : idem is qui intelligit Socratem esse asinum hoc est animal irrationale tale verum vel sanum in hoc habet intellectum, pro eo scilicet quod intelligat eum esse animal, non est audiendus, cum enim hoc nomen asinus, quia simplex est sermo, simplicem habeat intellectum et non ex partibus conjunctum, non possimus in prædicatione ejus intellectus diversarum enuntiationum distinguere, ut aliquem eorum sanum valeamus dicere. Totam quippe substantiam ac naturam asini simul in hoc nomine quod est asinus significamus atque copulamus, et non per partes de eo autem quod dictum est objici solet, quod omnis qui intelligit Socratem esse asinum, intelligit quoddam animal esse asinum, et omnis qui intelligit quoddam animal esse asinum, intelligit verum et ita omnis qui intelligit Socratem esse asinum intelligit verum; facile responsum damus, quod videlicet si medius terminus in eodem sensu sumatur, firma sit omnino complexio. Sed tunc pro diversa acceptione ejus modo alteram et modo alteram de præmissis propositionibus probanda erit. Est autem medius terminus intelligit quoddam animal esse asinum, quod duobus modis accipi posse videtur ; uno quidem modo si ita dicamus: intelligit de quodam animali quod sit asinus, et ita vera est prima propositio et falsa assumptio; alio modo si ita dicamus : intelligit hoc quod quoddam animal est asinus, ac si dicatur habet intellectum particularis affirmativæ : quoddam animal est asinus. Et tunc quidem falsa est prima propositio et vera assumptio. Possumus fortasse et illud non irrationabiliter dicere, quod nemo intelligens Socratem esse animal irrationale, intelligit in hoc eum esse animal, licet in intellectu hoc toto ille tanquam pars inclusus videatur. Eo quippe

« PoprzedniaDalej »