Obrazy na stronie
PDF
ePub

Dicitur omne quod est vel eneria (1) dinamive (2);
Quas si dissociet quis, non intelligit (5) ille
Quod dictum pros ti subsistit in alterius vi.
Sensile quippe simul sensusque cohæret in unum.
Non licet eneria dinami.....; hincque remotis
Omnibus ambiguis, verum communiter illud
In pros ti quædam genitivum perque dativum
Atque ablativum dici, patris est uti ́natus,
Parque pari velut est, nec non vel sensile sensu.
Antistrophenta (4) quidem grata vice cathegoriæ
Huic insunt semper, si fiant convenienter,
Namque chaos (5) fuerit, conversio dum titubabit,
Imprudenter avis pennam quis dixerit ut si,
Antistrophen vacuum; nam penna nec est avis omnis;
Sunt etenim pennæ quas non avium liquet esse,
Ut mirmicarum, muscarum, vel reliquarum
Quas dedit ejusdem naturæ forma fuisse.
Quod si quis pennan pennati dixerit, illa
Creditur a queisdam quasi sit conversio vera.
Sed tamen usiæ partes in symbebicotis
Ne sic ponantur, meliore via aggrediamur :
Prætitulamus uti solius sunt ea pros ti,

Est quibus occasus semper simul unus et ortus,
Ut domini et servi, conversio recta fit in queis.

De qualitate.

Quale, quod hinc sequitur, ne cursim prætereamus.

Cui cum bis binæ species numerentur adesse

Exis (6), diathesis (7), phisices (8) dinamis (9) poetesque (10)
Passibilis, potius seu pathos (11), scemata (12) morphæ (15),
Cuique suum finem jungens disterminat a se.

Exin enim dicit quod longo tempore duret,

(1) E'vepysia. Supr lin. operatione. (2) Auváμs. Supr. lin. potes

[blocks in formation]

(3) Cod. intellexit.

[blocks in formation]

(4) Supr. lin. id est conversibilia.

(6) Supr. lin. habitus.

-

(7) Supr. lin. affectio.

- (9) Supr. lin. potestas.

[blocks in formation]

qualitas. —(11) Supr. lin. passio. — (12) Exúμara. Supr, lin figuræ.

(13) Mopos. Supr. lin. forme.

Diathesim mentis virtutem quis velut artis
Cujusquam capiat, valeat quam prodere nunquami
Corporis hanc gravior forsan perimat nisi languor.
Contra diathesis levis est impulsio mentis;
Inspicit et si quis, vere cognoverit exis
Ut sit diathesis, tantum permanserit hæc si.
At phisicen dinamim (1) tradit sic posse videri,
Ut si quos pueros membrorum mole torosos
Conspicimus, quoddam mox dicimus inde futurum,
Vel gladiatores vel cursores fore fortes ;

Non his quod studiis jam sint vel in arte; sed illis
Cum membris vigeant, promittere magna videntur.
Passibilis poetes, vel pathos tertia pars est,
Quale dat albedo nobis signumque nigredo;
Non ita passive quicquam patiantur ut ipsæ,
Sed quo quamque pati rem cogant cui sociantur.
Dulce sit ut nam mel, non a dulcedine passum est,
Infert sed sensum suavem gustantibus illud.
Quod tamen has species disjungat percipe paucis :
Passio jam simul est, confestim desinit esse,
Quis velut ignitam subito sit motus in iram,

Et mox, hac (2) posita, linguam mentemque refrænat.
Ast ex adverso poetes passiva, secundum

Quam quales dici nos convenit, usque (3) manebit ;
Pallidus ut si quis procedens viscere matris,
Quam longum vitæ spatium sit, palleat omne.
Quarta dehinc species, cui formæ suntque figuræ,
Pone sequens, tradi quærit formas animatis;
Dicimus eumorfos ut quosque viros vel amorfos,
Atque figuras his quæ non animata vocantur.
Circulus et trigonus velut est, conusque kylindrus.
Complures alias huic cum videamus inesse,
Quid tamen has omnes per singula dicere prodest?
Sufficiat tantum proprium nunc quale sit ejus
Scrutari, soli quod consociatur et omni,

Ut poetes similis dicatur disssimilisve.

(1) Supr. Kn. naturalem potestatem, lin, id est semper.

(2) Supr. lin. ira,

[ocr errors]

(3) Supr

De facere et pati.

Cum sint bis binæ majores cathegoriæ
Late diffusa, breviter sequimur remanentes :
Procedunt qualis de stirpe pati facere atque ;
Ignis enim calidum qui quodque facit, calet ipse;
Et calor et calidum quod fit, sunt qualia dicta.
Confligunt multi quæ non opus est super istis;
Quorum quid refert nobis discernere lites ?
Tantum sufficiat nobis hæc regula certa :
His commune genus, sed non est una duobus
Forma. Proinde liquet contraria suscipere in se
Et magis atque minus; veluti nam quisque calere
Plusve minusve potest, ita quantum vult calefiet.
Non dubitatur et hoc quia passio semper et actus
Sunt simul; et neutrum disjungitur alterius vi.
His quid sit proprium de nobis nemo requirat,
Cum nec Aristotiles quid id esset diceret ipse.

De situ.

Subsequitur post hæc situs ordine continuato.
In pros ti quamvis ejus natura sit omnis,
Ut queisdam placuit, per se tamen est aliud quid ;
Nam quod (1) stare quidem denominat a statione
Quisquam non fallit; sed si contenderit ut sint
Hæc unum, longe declinabit ratione;
Sicut enim sapiens non est sapientia, sic nec
Stare quod est statio, sed erit cognatio quædam.

De ubi et quando.

Jam videamus Ubi, Cum, Quando, quid sit in illis.
Quando non tempus, vel ubi locus esse probatur;
Temporis atque loci sed certa statuta requirunt.
Autumat et ratio contraria quod teneant hæc,
Ut dicatur, ubi velut est, sursumve deorsum ;
Tempus præteritum, præsens, junctumque futurum,
Quæ negat inter se contraria nemo fuisse.

(1) Quod supplevimus.

De habere.

sint,

Restat habere modis bis dinumerare quaternis ;
Cujus eam speciem primam cognoscimus esse
Quæ veniens animi monstrat bona vel mala quæ
Ut sit in exemplum pietas simul impietasque.
Inde secunda sequens patet, ex qua corpore quales
Dicimus, albedo velut est pariterque nigredo.
Tertia de quanto prodit, domus hæc ut in alto
Centenos cubitos habet, in longumque ducentos.
Cognitio quartæ post hanc est, cum quid habere
Firmamur, toto non corpore, parte sed ejus,
Ut pedibus pedicas, aut in manibus chirotecas (1).
Quinta quidem circa corpus consistit et extra,
Ceu sint vestitus, nostros tegimus quibus artus.
In sexta partes ipsas narramur habere

Corporis, ut nares, oculos, digitos, caput, aures.
Septimus hic gradus est, veluti dicamus habere
Vas aliquid vinum, genus alteriusve liquoris;
Octavus vero, quem limite ponimus imo.
Cognoscetur in his quæ nostri sunt bona juris,
Ut quis habere domum, rus dicitur atque paternum.
Hoc etiam verbum multi firmant male dictum

Uxor habere virum cum dicitur, ille (2) vel illam (3);
Quicquid habetur enim non est habeat quod habentem.
Rectius uxori contendunt esse maritum.

Tandem bis quinis completis cathegoriis,

Quæ jungi scimus contraria ne taceamus.

Quorum jugis in his cum mentio facta fuisset,
Ut quæ suscipiant contraria quæve remittant,

Quid tamen ipsa forent nihil est quod adhuc patuisset.
Idcirco nunc est instandum dicere plane
Hæc et verborum quasdam formas aliorum,
Teque rogamus sis æquus super his capiendis.

(1) Cod. cyrotecas (2) Supr. lin. scilicet vir.

lin. scilicet uxorem

(3) Cod. illa. Supr.

Oppositum genus est ejus, speciesque quaternæ.
Prima relativa est, si conferimus dupla simplis;
Inde secunda subest, contraria dicta secundum;
Quæ sunt inter se longe disjuncta, nec hærent.
Namque bonum pariterque malum, contraria cum sint,
Indiget alterius neutrum vi possit ut esse;
Namque mali bonitas non est conversio nec fit.
Attamen est horum tripla subdivisio rursum.
Sunt etenim quædam mediata vel immediata;
Insuper et quædam quæ, quamvis sint mediata,
Sed non nomen habent, utriusque negatio ni quid
Junxerit oppositi; pandetur quid tamen hæc sint.
Sunt mediata quidem, velut est albedo nigredo,
Cum permultorum sint, ut claret, mediorum.
Est nam sandiceus (1), venetum, fuscum rubeumque.
Immediata quidem medium queis non erit ullum;
Illud ut est : ægrum quemvis sanumque fuisse ;
Alterum inest quorum subjecto corpore semper.
At mediata carent quæ nomine lucida clarent,
Ut cum dico boni mediata malive fuisse

Hæc quæ nec bona sunt, nec sunt mala; qualiter illud
Esse potest, quisquam si projicit ore salivam.
Tertia post prodit species, habitus steresisque (2);
Id proprium quibus est in tempore reque locoque
Semper ut uno sint, quod veri luce patebit.
Stultitia et ratio consistunt in sapiendo,
Queis idem locus est, animi cordisque sub antris.
Optatum tempus tamen hæc duo maxime quærunt.
Calvus enim nemo recte dicetur in illo

Tempore, ni careat cum debet habere capillos.
Nuper enim natus prohibetur qui fore calvus,
Prorsus adhuc nulli cui debent esse capilli;
At vir si caret his, mox calvi nomen habebit.
Inter quæ tandem decet hæc et nos meminisse
Quod non unum sint ratio atque capax rationis;

(1) Supr. lin. scilicet medium albi et nigri. (2) Tépnois. Supr. lin. id est privatio.

« PoprzedniaDalej »