Obrazy na stronie
PDF
ePub

CONSPECTU S.

1. FORMA AC RATIO MINIST. ECCL. PER. LOND., 1555.

2. CONFESSIO ECCL. PEREGR. LOND. (textus lat. et flandr.), 1551. 3. CATECH. ECCL. PEREGR. LOND. (textus flandr. c. vers. lat.), 1551.

4. BREVIS ECCL. PEREGR. LOND. FID. EXPLOR. (textus flandr.), 1553. [text. lat. ai 1555, legitur huius Tomi, p. 127-135.]

5. CATECHISMUS ECCL. EMDAN. (textus idiomate Frisiae Orientalis conscriptus, c. vers. lat.) 1554.

[ocr errors]
[blocks in formation]

AC RATIO TOTA ECCLE

siastici Ministerii, in peregrinorum, po-
tissimum vero Germanorum Ecclesia: in-
stituta Londini in Anglia, per Pientissi-
mum Principem Angliae etc. Regem E-
DVARDVM, eius nominis Sextu: An-
no post Christum natum 1550. Addito
ad calcem libelli Priuilegio
suae Maiestatis.

AUTORE IOANNE à LA-
sco Poloniae Barone.

Cum breui etiam (in Epistola nuncupato-
ria) calumniarum quarundam refutatio-
ne: quae falso aduersus ipsum, in Marti-
niani cuiusdam apud Вremeñ. Pasto-
ris farragine inspersae ha-

bentur.

Psalm. 140.

Vir linguax, non dirigetur in terra: Vi-
rum iniquum, malum uenabitur ad
praecipitium.

[FRANCOFURTI AD MOENAM Anno MDLV.]

SERENISSIMO

EIDEM QUE

POTENTISSI

mo Principi et Domino, Domino Sigismundo Augusto, Dei gratia Regi Poloniae, Magno Lituaniae duci, Russiae, Prussiaeque totius, ac Mazoviae etc. Domino: Domino meo Clementissimo. Amplissimoque illius Senatui, et omnibus praeterea Regni Ordinibus: Dominis ac Patronis meis, pariterque et fratribus summa cum observantia colendis.

MAGNA est iampridem multorum querimonia, Rex Serenissime, Amplissimi Proceres atque Ordines Regni totius! non extare usquam plenam ullam Ecclesiastici totius ministerii formam seu descriptionem, quam praesertim certum esset, a primaeva illa post Apostolos Ecclesia unanimiter observatam fuisse. Enimvero si quae eiusmodi extaret (inquiunt), facile sane ad illam cuivis liceret omnino quam proxime accedere, in ea potissimum nostri nunc tem-(≈ 2a)poris Ecclesiarum restitutione, et tolli praeterea possent magnae multorum dissidiorum ac praeiudiciorum occasiones. Atque haberi quidem sciunt multa, sub veterum Ecclesiae patrum nomine, quae huc magna alioqui ex parte pertineant, sed ea fere obiter carptimque attacta, atque ita varie etiam sparsimque tractata, adhaec pleraque supposititia esse vident, ut non facile se quisquam ex illis expediat, nedum ut certa aliqua ex iis forma aut facies Ecclesiastici totius ministerii colligi ullo modo sine contradictione constituique possit. Ego vero hanc talem querimoniam, non ineptam modo, sed plane etiam, hoc potissimum tempore, superstitiosam esse puto, neque temere id a nostris ita maioribus obiter carptim varieque ac sparsim literis mandatum esse statuo, sed singulari proculdubio divinae providentiae consilio, atque eam inprimis adeo ob causam, ut huius generis quaerimoniae omnes retunderentur. Ac primum, est sane hoc extra omnem controversiam

positum, eam esse aeternam prorsusque immutabilem Dei Opt. Max. voluntatem, ut ipsum, non equidem ullis rationis nostrae (a 2b) consiliis humanisve traditionibus aut vetustatis ullius exemplis, sed sola duntaxat verbi pactique sui divini custodia atque obedientia colamus '). Alium vero cultum omnem quamlibet receptum speciosum plausibilem ac vetustum, in quo modo verbi pactique divini sui custodia atque obedientia manifeste commonstrari non queat, Apostaticum plane) et tam praeterea invisum Deo, quam est invisa ipsa Magiae impietas, denique et abominationem esse in oculis Dei statuamus. Iam vero novit Dominus Satanam in hoc esse totum, ab ipso primi usque Parentis nostri tempore, inque hoc studia ac consilia sua omnia et conatus omnes suos ponere, ut nos a divinae huius voluntatis suae obedientia modis omnibus abducat. Et novit item, illum id potissimum inter alia multa moliri, ut, ad elevandam scripturae sanctae autoritatem verbique in illa divini fidem, humanas persuasiones doctrinas ac traditiones omnes, quae aut sine verbo Dei aut ex detortis illius locis contextae sunt, quibus omnino modis potest, ornet provehat et commendet, sive per insignes autorum (a 3a) titulos et singulares praerogativas, sive per vetustatis nescio cuius fidem, sive per ementitum Ecclesiae praetextum, sive per novas quasdam revelationes novaque miraculorum genera, quae aut nullis omnino sensibus percipiantur, aut, si ullo modo percipiuntur, fidei interim analogiae reclament. Adhaec novit quoque Dominus nostram omnium, quicunque homines sumus, corruptelam, primi olim parentis nostri peccato in nos derivatam, qua fit, ut in rebus potissimum divinis humana nobis omnia, nescio quomodo, magis multo quam divina ipsa arrideant. Equidem si, nondum violata olim naturae nostrae integritate, ea iam fuit in Adamo, primo nostro parente, propensio, ut humanae (uxoris inquam suae) persuasioni obsequi mallet, quam Dei ipsius voci ac praecepto, quod gravissimam alioqui comminationem coniunctam habebat, quanto magis iam nos huic malo obnoxios esse oportet sub naturae nostrae adnata nobis corruptela, sub qua non modo non affici rebus divinis, sed ne percipere quidem illa ex nobis ipsi ullo omnino modo possumus? nimirum, qui de (a 3b) terra sumus, terrena duntaxat et sapimus et loquimur et amamus, neque, nisi tracti, ad divina nos coelestiaque erigere conamur. Quid! quod ne tracti quidem ingenium nostrum facile mutamus? sed nobis. invitis etiamnum adhaerent per omnem vitam nostram pravi affectus nostri, qui nos, iam alioqui tractos, perpetuo interim ita transversos

1) Deut. 4. 12. Esa. 49. Mat. 25. Eze. 20. Iosue. 8.

2) Esa. 1. 30, 66. 1 Reg. 15.

« PoprzedniaDalej »