Obrazy na stronie
PDF
ePub

ciis examinari oportere. Et constituit praeterea alios quoque Dominus, qui totius sui istius aedificii curam pariter ac custodiam iuxta singulas illius partes haberent, hoc est, susceptum cuiusque opus in superstruendo observarent, caverent ne termini usquam positi semel fundamenti transcendantur, darent operam ut in concredita custodiae ipsorum parte qualibet huius aedificii ordine omnia ac decenter fiant et curarent ne quid omnino desit ad structuram illius (B 3a) perpetuumque eius progressum quoquomodo impediat aut remoretur. Ad hune, inquam, modum partitus est Dominus Ecclesiae suae ministerium, adiunctis etiam iis qui egenorum inopiae curam in Ecclesia haberent. Quoniam vero eiusmodi esse voluit aedificii huius fundamentum, ut ei neque addi neque adimi quidquam possit unquam 1), nedum ut ullam omnino vel mutationem admittat vel instaurationem requirat — est enim positum supra petram longe firmissimam neque ullis temporum tempestatumve iniuriis obnoxiam et tali praeterea angulari lapide obfirmatum, ut quisquis ad illum quoquomodo impingat, comminuatur omnino ) - nullis profecto amplius iaciendi ullius etiam fundamenti ministris in Christi Ecclesia opus habemus. Imo vero docemur, cum dignitate id Prophetici atque Apostolici ministerii, cum positi item per illos fundamenti autoritate, denique et cum Ecclesiae totius unitate pugnare, adhaec et pro anathemate ipso habendum esse, si quis sibi post Apostolos parem cum illis tradendae ullius doctrinae potestatem atque autoritatem arrogare aliisve decernere conetur. Deinde (B 3) posteaquam Prophetici iam atque Apostolici ministerii functionem in ponendo omnis sanae doctrinae fundamento completam plane esse neque amplius requiri in Ecclesia posse videmus, frustra sane miraculosa etiam illa spiritus sancti dona, quae ad approbandam potissimum initio Apostolici illius ministerii fidem vim ac dignitatem pertinebant, amplius in Ecclesia expectemus, cuius generis olim fuerunt repentina linguarum dona, peculiares in visionibus revelationes, sanationes item repentinae ac daemonum expulsiones et mortuorum suscitationes, quae Paulus uno verbo duváμsis vocat. Quatenus enim non modo non eget amplius Christi Domini Ecclesia Apostolici ministerii functione in ponendo ullius omnino doctrinae fundainento (cum id alioqui in scripturis sanctis absolutissime praestitum habeamus), sed modis etiam omnibus eos aversetur, qui illam denuo revocare ullo modo velint, hactenus sane etiam non modo non requirit amplius ulla eiusmodi miraculosa dona in suo ministerio, quae ad comprobandam potissimum (B 4a) Apostolici illius ministerii functionem pertinuisse novit, sed suspecta habet iam insuper eius

1) Matth. 16. 2) Ephes. 2. Matth. 21. Luc. 20. Rom. 9. 1 Cor. 3,

modi aliaque adeo omnia miraculorum genera, eo quod (post absolutum alioqui Ecclesiae fundamentum) haud aliter iam faciant ad convellendam Apostolicae functionis fidem omnem atque autoritatem commendandasque novas omnes daemoniorum doctrinas, a posito semel fundamento Apostolico alienas, quam olim ad approbandam Apostolici ministerii functionem Divino beneficio` pertinebant. Nimirum ea sunt tempora, ut, qui Apostolici fundamenti veritati credere inque illo conquiescere nolunt, miraculorum praestigiis dementati, mendacio iam demum credant, quemadmodum Paulus docet '). Non est igitur quod miraculosa amplius dona operave ulla in Ecclesiastico iam deinceps ministerio requiramus, sed eas duntaxat ministerii partes observemus, quas ad superstruendum posito iam fundamento aedificium Ecclesiae eiusque custodiam ac conservationem a Domino constitutas esse scimus. Atque eos quidem, qui structuram Ecclesiae prosequi in posito iam fundamento debeant, (B 4b) verbi ministros in genere vocamus. Qua sane in parte ministerii multa a Paulo dona poni videmus 2): Tроsíaν, quae in eruendis scripturae mysteriis colligendoque legitimo sensu illius versatur: Sidoxaλízv, quae in tradendae populo omnis sanae doctrinae facilitate perspicuitate gratia ac methodo quadam est posita: iλeyxeíav, quae in dexteritate atque pondere reprehensionum consistit: apáxλnow, quae est vis quaedam permovendi animos hominum per exhortationes: apavi av, qua dolor ac molestia afflictionum omnium levatur, animi graviter affecti deliniuntur eriguntur et corroborantur per promissionum divinarum consolationem gratuitaeque bonitatis ac misericordiae divinae commendationem : et donum linguarum, non equidem repentinum illud ac miraculosum, sed quod Dei quidem et ipsum beneficio, non tamen sine nostro studio interim nostraque opera ac diligentia, Deo ita volente, obtingit, Hisce nimirum donis suis exornat etiamnum Dominus in sua Ecclesia verbi sui divini ministerium, pro eo ac illi libitum est, ad eius aedificationem, (B 5a) ministrosque ipsos pastorum ac doctorum nomine dignatur. Quanquam autem apud istos quoque curam ac custodiam gubernandae et conservandae Ecclesiae suae praecipuam esse voluit, duo tamen adhuc custodum praeterea genera illis in sua Ecclesia adiunxit peculiaremque eis ipsorum functionem consignavit. Atque alii quidem in scripturis vocantur Presbyteri sive Seniores, item Episcopi, Praepositi et gubernationes: alii vero Potestates, praecellentes ministri et Altores Ecclesiae Christi, quos nos Magistratum vocamus. Porro ad hunc Presbyterorum ordinem ipsi quoque Pastores ac Doctores omnes pertinent, sed curam sibi gubernandae conservandaeque Ecclesiae non 2) Rom. 12. 1 Cor. 12.

1) 2 Thess. 2.

sumunt soli, nisi in reliquorum Presbyterorum coetu, quem ut sibi adiunctum habeant, omni studio ac sollicitudine adniti debent. Neque est aliud inter Pastores ipsos Doctoresque ac reliquos Presbyteros discrimen, quod ad functionem ipsorum in gubernanda conservandaque Ecclesia attinet, nisi quod illi in Verbi ac Doctrinae ministe rio praeter alios istos laborant: isti vero citra Verbi ac Doctrinae publicum (B 5) ministerium in eadem ipsa gubernandae et conservandae Ecclesiae cura ac custodia velut socii subsidiarii constituti habentur. Ita videmus Presbyterorum nomen tribui Pastoribus ac Doctoribus ipsis, atque adeo ipsis etiam Apostolis, dum Petrus ad Presbyteros loquens, se illorum vμжpeσßúrepov profitetur. Eius vero Presbyterorum simul omnium [coetus] in unaquaque Ecclesia partes erant, ut legitimum disciplinae Ecclesiasticae usum ét ipsimet inter sese inprimis ét in tota demum sua Ecclesia observarent, atque ad eum modum ét ipsimet suum facerent officium ét alios demum omnes etiam in suis officiis continerent: probarent item doctrinas et spiritus omnium in Ecclesia contemptumque disciplinae Ecclesiasticae, iuxta praescriptos Verbo divino admonitionum ac reprehensionum gradus, nomine et assensu totius Ecclesiae punirent. Adque id etiam operam darent, ut, constitutis in Ecclesia Diaconis, egenorum inopiae succurreretur. Atque isti quidem in universa ministerii sui func-(B 6a)tione ad curam custodiamque suam nihil adhibent aliud quam gladium spiritus, hoc est, Verbi divini autoritatem, per admonitionum et reprehensionum gradus usque ad excommunicationem et anathematismum, quibus solis omnem Ecclesiae eiusque disciplinae contemptum ad extremum puniunt. Caeterum Magistratus iuxta politicam suam a Deo ordinatam praeeminentiam politicum quoque gladium suum adiungit in sua functione ad conservandum in Ecclesia legitimum disciplinae asum puniendumque contemptum illius: nempe ut quisque in utriusque tabulae obedientia suaeque vocationis officiis contineatur, et ne progressus structurae perpetuus in complendo Ecclesiae sibi concreditae aedificio quoquomodo impediatur. Atque publica quidem flagitia omnia publicamque et pietatis et tranquillitatis in Ecclesia violationem coercet gladio suo Magistratus pro functione sui ministerii, sed in dogmatum controversiis non prius sibi quidquam sumit, quam de illis per legitima Ecclesiae iudicia iuxta gradus disciplinae ecclesiasticae ex verbo Dei statuatur. Quorum sane (B 6b) contemptum Magistratus impunem ferre non debet pro functione sui ministerii, pro eo atque id ipsa Ecclesiae aedificatio postulare videtur. At vero, quoniam cura ac custodia haec istius aedificii non tam sane dependet ab bumana cura operave aut potentia in quibus alioqui politica Magistratus cuiusque vis existimatio atque autoritas maxima fere

ex parte consistit quam potius a divina providentia et voluntate, servat non raro Deus suam Ecclesiam divina sua virtute ac potentia, progressumque structurae illius eridentissime promovet, non tantum sine ullo Magistratus praesidio, sed in summa etiam Magistratuum tyrannide et persecutione: id quod alioqui nostro hoc seculo factum esse divino beneficio atque etiamnum fieri luculentissime videmus. Sed tamen utitur saepenumero etiam Magistratuum ministerio ad conservandam tuendamque publicam Ecclesiae pietatem pariter ac tranquillitatem, ut se illorum quoque Dominum esse declaret et eorum praeterea officium ipsis in praecellenti illorum vocatione commonstret. Presbyterorum aut-(B 7)em ministerium vult omnino esse perpetuum in quavis recte instituta Ecclesia, ut per illius functionem legitimam verbi sui Divini sceptro regatur et conservetur. Ut enim sine verbi Divini doctrina consistere Ecclesia, haud aliter quam corpus sine anima, non potest, ita doctrinae rursum probatio legitima sine Presbyterorum ministerio haberi non potest. Quod equidem si nostro hoc tempore, initio renascentis Euangelii, restitutum utcunque fuisset, non tot proculdubio nunc doctrinae dissidia inter nos, qui Antichristianam Papae Romani tyrannidem unanimiter accusamus, haberemus. Sed momento omnia restitui non potuerunt. Atque utinam nunc demum, qui in Ecclesiarum ministerio versantur,, huc animum adiiciant, ut, restitutis Ecclesiae cuique suis presbyteris, usum tandem legitimum disciplinae Ecclesiasticae legitimaque ex verbo Dei Ecclesiarum iudicia instaurent.

Nos id quidem in nostris Ecclesiis pro nostra virili conati sumus, sumpto exemplo a Genevensi et Argentinensi peregrinorum Ecclesia. Et, quantum fructum ea res attu-(B 7)lerit in nostris Ecclesiis, id equidem a me non facile verbis explicari queat, et praestat haec ab aliis, quam a nobis ipsis, commemorari. Hoc unum addam. Nullum eiusmodi sive doctrinae sive animorum dissidium in nostris Ecclesiis exortum esse, quin protinus, adhibito disciplinae usu, (sit Deo gratia !) sisteretur adeoque et tolleretur. Iam vero exponemus, quosnam ministrorum ordines, quasque singulorum functiones: quos item cultus Divini ac fidei nostrae exercendae ritus, et qualem disciplinae Ecclesiasticae usum in nostris Ecclesiis, potissimum autem in Germanorum Ecclesia, habeamus (B 8a).

DE MINI

STRIS ECCLESIAE

PEREGRINO

RUM LON

DINI.

PRIMUM omnium agnoscimus, Maiestatem Regiam esse in nostra quoque Ecclesia, quemadmodum et in aliis omnibus Regnorum suorum Ecclesiis, summum omnino in terris ac modis omnibus praecellentem Dei Ministrum, quod ad usum gladii attinet, cui nos omnem nostram in Domino fidem subiectionem atque obedientiam debere omnino profitemur. Deinde vero habemus duos praecipuos in nostra Ecclesia peculiarium Ministrorum ordines, alterum Seniorum, qui et Presbyteri iam olim Graeca voce ita usurpata vocantur, alterum autem Diaconorum, qui egenorum inopiae curam habent. In priore porro Seniorum ordine, alii sunt rursus, qui in verbo et doctrina laborant inque publico verbi et Sacramentorum ministerio versantur-(C 1a) atque hi in scripturis Episcopi Pastores et Doctores vocantar'), alii vero, etsi ipsi non funguntur publico verbi ac Sacramentorum ministerio, verbi tamen Ministris perpetuo interim adsunt omni opera studio concilio atque auxilio suo, et curam sustinent totius Ecclesiae una cum verbi Ministris, ut in omni pietate sanctimonia pace ordine atque honestate iuxta verbum Dei gubernctur et conservetur, quo etiam nomine a Paulo Gubernationes vocantur 2). Universo autem huic Seniorum ordini praeest unus, ex illorum numero ad id electus, ut eius autoritate unanimis simul omnium consensus in rebus omnibus retineatur, isque per Maiestatem Regiam Superintendens in Diplomate Regio vocatur. Est autem hoc duntaxat nomine aliis superior, quod plus laboris ac curae sustineat aliis omnibus, non tantum in gubernanda Ecclesia tota, sed in defendenda illa etiam adversus conatus omnes omnium adversariorum et unanimi omnium consensu in doctrinae controversiis retinendo. Caeterum in

1) Act. 20. Philip. 1. Tit. 1. 1 Tim. 5.

*) 1 Cor. 12.

« PoprzedniaDalej »