Obrazy na stronie
PDF
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

dulo RecessitÂ.

toMus i.- -

LONIDINI:

sumtibus hodwell et Maatin ;
J. book er; b Aldwin, crA dock, et JoY;
d. et w. B. w h ittAk ek ; v. w A Lk er ; e. edwards;
s. robi NsoN ; et b. Rex NoLds:

}

- 1819. -

.>*

[graphic]
[graphic]
[graphic]
[ocr errors][merged small]

AdventUs Æneæ in Italiam, et ejus res gestæ referuntur. Ascanii regnum Albæ, et deinceps Silviorum. Numitoris filia a Marte compressa: nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita. Senatus lectus. Cum Sabinis bellatum. Opima spolia Jovi Feretrio lata. In curias populus divisus. Fidemates et Veientes victi. Romulus consecratus. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jamo templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. Cum Deâ Egeriâ sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. Post haec trigeminorum pugna. Horatius absolutus. Metti Fuffetii supplicium. Alba diruta; Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumtus. Ancus Marcius cærimomias, a Numâ institutas, removavit. Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventimum assignavit. Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit: pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. Eines imperii protulit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. Eo regnante, Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cœpit; et, post mortem Anci, VoL. I. Ib

regnum excepit. Centum additis, Patrum numerum auxit. Latinos subegit; circum designavit ; ludos edidit. Sabinorum bello petitus equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ causâ Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret, effici posset : quod cum ille fieri posse respondisset, jussisse eum novaculâ cotem præcidere; idque protinus ab Atto factum. Sabinos præterea acie vicit; urbem muro circumdedit; cloacas fecit. Occisus est ab Anci filiis, cum regnâsset annos triginta octo. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captivâ mobili Corniculanâ; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. Veientes atque Etruscos proelio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. Pomoerium protulit. Colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, cum regnâsset annos quadraginta quatuor. Post hunc L. Tarquinius Superbus, meque Patrum neque populi jussu, regnum invasit: quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. Turnum Herdonium fraude interemit. Bellum cum Volscis gessit; et ex eorum prædã templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixêre; quorum aræ moveri mon potuerunt. Filii Sexti Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redigit. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum cum ipsi aliter imterpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est: idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam cum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultimum, propter

expugnatam nocturnâ vi a Sexto filio ejus Lucretiæ pudicitiam (quæ, vocato patre ad se Tricipitimo et viro Collatino, obtestata, ne imulta mors ejus esset, cultro se interemit), Bruti operâ maxime expulsus est, cum regnâsset annos viginti quinque. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatimus,

T. LIVII PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio Urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim; quippe qui, cum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut im rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcumque erit, juvabit tamem, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et me ipsum consuluisse; et, si in tantâ scriptorum turbâ mea fama in obscuro sit, mobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur; et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret suâ: et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines proximaque originibus mimus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego, contra, hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certe dum prisca illa totâ mente repeto, avertam, ommis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi mom flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve Urbem, poëticis magisdecorafabulis, quam incorruptis rerum gestarum monimentis, traduntur, ea nec affir

« PoprzedniaDalej »