Obrazy na stronie
PDF
ePub

partes, si non integritate compositi, saltem numero A lius, vel ejus Spiritus sanctus sine initio fuerat, per

sui. Talia ergo ex aliquibus constantia, non solum ex illis, sed et in illis constare dicimus, ex quibus consistere prædicantur. Tunc enim, hoc est, si in ipsa compositione non corrumpuntur, sed retinent esse quod erant, possumus dicere coronam in gemmis auroque consistere. Gemmæ enim sunt gemmæ, atque aurum est aurum in quibus, quasi dicat, in sua substantia permanentibus corona consistit. Quod non ila dicere possemus, si vel alterum, vel utrumque in compositione corrumperetur. Nam in priore compositionis modo, non est mel atque aqua, in quibus constet illud quod ex utrisque compositione jungitur.

Cum igitur, etc.] Quasi Cum utraque componentia manent, tunc et in his ex quibus constat compositum consistere dicitur. Igitur cum fides catholica confiteatur utrasque naturas, divinam scilicet et humanam, manere in Christo, easdemque persistere sine aliqua corruptione perfectas, quod est nec alteram transmutari in alteram, jure dicit Christum B consistere, et in utrisque naturis et ex utrisque. Et sicut supra Eutychis verba cum illis quæ ei videbantur rationibus repetebat, ut melius ejus error pateret, ita et catholicorum verba cum eorum rationibus repetit. ut et ipsa a fidelibus teneantur indubia. Ait ergo In utrisque quidem naturis Christum consistere, fides catholica dicit, quia manent utræque; ex utrisque vero, quia Christi quæ erat ab æterno persova, et sine aliqua compositione una fit, nou quidem quod erat, id est persona vel una, sed quod non erat, id est utrarumque naturarum adunatione una : naturarum dico, non illa adunatione corruptarum, sed sine aliqua corruptione manentium. Ex hoc autem manifestum est quod cum Eutychis perfidia et fides catholica dicat Christum ex utrisque naturis junctum esse, non tamen secundum eam significationem boc fides catholica tenet secundum quam Eutyches pronuntiat; vere: nam ille, hoc est Eutyches,sumit talem significationem conjunctionis, cum dicitur ex utraque C natura, ut non confiteatur Christum in utrisque consistere et quare non confiteatur in utrisque, subjungit neque enim confitetur utrasque manere. Catholicus vero sumit eam significationem consistendi ex utrisque, quæ sit prima illi significationi, eamque conservet, quæ in utrisque consistere confitetur. Patet igitur, quoniam hoc quod dicitur ex utrisque consistere æquivocum est, ac potius amphibolum, et gemina significatione, ad quam rationabiliter verborum se vsote habet, diversa designans; et quæ diversa, divisione ostendit, dicens: Una quidem significatione designans non manere substantias, id est, ita ex utrisque consistere, ut non maneant substantiæ, ex quibus illud quod copulatum est dicatur esse conjunctum; alio autem modo significans ita ex utrisque conjunctum, ut utraque permaneant.

Hoc igitur expedito, etc.] Hucusque Nestorii et Eutychis errores sibi invicem contrarios et docuit et submovit. Nunc quod inter eos fides catholica medium teneat, ponit. Quasi: Ex utrisque consistere, æquivocum vel ambiguum est. Expedito igitur, id est divisione soluto hoc modo æquivocationis atque ambiguitatis, nihil est ultra quod ab Eutyche vel quolibet alio possit opponi, quin sit id quod firma veraque (ordo conversus, pro vera firmaque): vera, quoniam rescita se habet; firma, quoniam argumentis probata fides catholica oontinet, videlicet Christum eumdem esse hominem humanæ substantiæ integritate perfectum, eumdem veritate divinæ essentiæ Deum, et hoc quidem contra Eutychen cum Nestorio, eumdemque qui homo sit, sicut supra dictum est, perfectus atque essentia verus Deus, unum esse personali proprietate Deum, essentiæ quidem veritate, ac Dei Filium proprietate. Nec, sicut minus intelligentibus forte videtur, astrui quaternitatem Trinitatis, dum homo, hoc est humana natura, additur supra perfectum Deum, sed unam individuali proprietate personam, eamdemque, quæ sicut Pater, vel ejus Fi

sonam non aliam explere, hoc est plenum reddere numerum Trinitatis; et ita eamdem, ut cum humanitas passa sit, id est cum non divinæ, sed humanæ naturæ conveniat passio, et secundum eam tantum passus sit Christus, vere tamen dicatur Deus esse passus. Quod nequaquam diceretur, si Deus et homo κατὰ παράθεσιν, hoc est secundum appositionem sibi invicem juncti essent in Christo. Sed quoniam, teste sacra Scriptura, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus, hoc est quoniam de uno singulariter et individualiter Christo divina et humana natura, his quæ ab eisdem sunt indita Christo nominibus, videlicet Deus et homo, ita vere et sine translationis alicujus sche mate prædicantur, sicut de quolibet homine natura animæ et carnis, his quibus ab eisdem naturis homo appellationem habet nominibus, scilicet anima et caro dicuntur, supposito eodem Christo, quovis istorum prædicatorum nominum, alterum, et quidquid naturæ per illud alterum significatæ causam naturaliter comitatur, poterit prædicari. Nam et cum homo sit anima et corpus, hoc ejus, id est hominis nomine, quod est animal vel rationale eodem supposito, poterunt vere prædicari. Non modo illa quæ sunt propria animarum, verum etiam illa quæ sunt propria corporum, ut octo animæ intraverunt in arcam. Hic enim hoc plurali nomine, quod est animæ, non animas hominum, sed ipsos homines auctor supposuit; et quod non animabus, sed solis corporibus convenit, intrare videlicet, prædicavit. Similiter potest dici, quoddam rationale est album, ut hoc nomine, quod est rationale, quod ab animæ potentia non modo ipsius animæ, sed etiam hominis nomen est, homo ipse intelligatur suppositus; et tamen ad hanc suppositionem, albedo quæ non animæ, sed corporis qualitas est vere prædicata. Item hoc hominis nomine, quod est corpus vel album, eodem homine subjecto, possunt vere prædicari de ipso non modo corporum, verum etiam animarum propria: ut rationale vel musicum, vel hujusmodi alia. Et generaliter quotiescunque unum multis secundum eamdem facultatem appellatur nominibus, quolibet eorum, facta suppositione rei cujus sunt nomina, vere possunt cætera prædicari. Sed non omnia prædicata bis quibus fit suppositio connexionis consequentiam redderet sciendum namque connexionum prædicativarum alias quidem consequentes, alias vero accidentales esse consequentes sunt, ut corporeum est coloratum; accidentales, ut corporeum

est rationale. Corporalitati namque color debetur, non po tentia discernendi, quæ sicut color solis corporibus, ita solis spiritibus convenit; sed quoniam in uno corpus et spiritum esse contingit, de illo uno quæcunque sunt naturaliter corporis atque spiritus, sicut jam sæpe dictum, vere poterunt prædicari. Nec ullo modo connexionis veritatem prædicta accidentalitas poterit impedire, si et quod prædicatur, et quo sup D positio fit, illi uni secundum eamdem rationem conveniant. Secundum eamdem rationem dicimus, ne forte quis audiens de eo quod corpus est dici, album est corpus, album est contrarium nigro, putet posse dici, corpus est contrarium corpori. Quamvis enim et corpus, et album, et contrarium, ejusdem rei sint nomina, non tamen secundum eamdem rationem, quoniam corpus et album a naturis, contrarium vero a disserendi ratione idem appellant. Ideoque de illo contrarium non vere poterit prædicari, nisi eo nomine quod illi a causa contrarietatis impositum est supponatur. Ita album est contrarium, vel hujusmodi alio nomine cujuslibet rei a causa suæ contrarietatis imposito. Non enim sibi contrariæ, nisi forte per denominationis tropum albedo et nigredo dicuntur, sed causæ contrarietatis albi et nigri, quæ vere contraria sunt sibi invicem. Diligenter tamen est attendendum, quod cum dicitur album est accidens, nequaquam album ex albedinis causa,

sed albedo ipsa accidens appellatur. Unde manife- A loquendi rationes præ mente debet habere, et secunstum est, quod disserendi ratione vere de aliquo prædicare non possumus, nisi subjecto prædicatum quadam rerum significatarum consequentia connectatur. Ideoque connexio qua dicitur, Deus passus est, quamvis accidentalis sit, vera tamen est, non quod ipsa Deitas aliqua conversione sui facta sit humanitas (inconvertibilis, hoc est et omnino incommutabilis est), sed quod a Deitate, hoc est a Deo fuerit assumpta, ac per hoc in Filio Dei Christo videlicet vere conjuncta, cujus conjunctionis ratione recte fit non modo in naturalibus, verum etiam in theologicis accidentalis, et tamen vera dictionum connexio: quam quia Nestorius vere fieri posse non putat, cum jam hoc exemplaverit, hac accidentali et vera connexione, quæ est, Deus est passus, in qua scilicet Christi persona, hoc suo a divinitatis essentia nomine, quod est Deus, supposita, prædicatur passio, quæ non divinitatis, sed animalis sensibilitatis est propria, item exemplat, id est, alia acciden- B tali, et tamen vera connexione, in qua eadem Christi persona, illo suo ab humanitatis subsistentia nomine, quod est homo, subjecta, prædicatur esse Filium Dei quod non est secundum humanam generationem, sed secundum divinam. Dicit itaque, qui homo est, appellatur Dei Filius: et hoc non substantia divinitatis, quæ humanitatis in ipsam conversione provenerit, sed manente substantia humanitatis, quæ, etsi non est in divinitatem conversa, tamen est divinitati naturali unitate conjuncta. Et cum hæc, id est divinitas et humanitas discernantur permisceanturque intelligentia, cujus potestas est et conjuncta dividere et divisa conjungere, tamen unus idemque personali proprietate, et homo sit sine humanæ naturæ corruptione perfectus, et sine divinæ naturæ aliqua transformatione, Deus verus. Deus quidem, eo quod ipse sit ex Dei Patris substantia, hoc est ex Deo Patre, secundum substantiam non creatus, sed genitus; homo vero eo quod ex Ma- C ria Virgine, secundum substantiam corporis, quod sumpsit ex ea, et secundum animam, quam accepit in ea, sit procreatus.

Itemque, etc.] Quod vere, quamvis accidentaliter dicatur, Deus est passus, homo est Dei Filius, dixit, et opinionem qua forte quis hoc verum esse concederet, removit dicens: Non quo ipsa divinitas hu manitas facta sit, et non substantia divinitatis, sed humanitatis. Item dicit, accidentaliter quidem, sed vere, quod qui homo est, Deus est; et quare hoc sit, supponit: Eo quod scilicet homo fuerit a Deo Filio Dei, id est Christo assumptus; hoc est quod supra dixerat de humanitate ita, sed quod a Deitate fuit assumpta ; et econverso qui Deus est, homo est. Et quare hoc, subjungit: Quoniam homine, hoc est humana natura, tanquam bene habente habitu vestitus sit; hoc est quod superius dixerat: Quia tamen divinitati substantia humanitatis naturali unitate conjuncta est; cumque in eadem persona aliud sit D divinitas, quæ suscepit; aliud humanitas, quam suscepit; idem tamen, id est eadem persona, Christus videlicet Deus est atque homo; hoc est quod prædixerat: El cum hæc ista intelligentia ita discernantur permisceanturque, tamen unus idemque, et homo sit perfectus, et Deus. Attende quod ait, divinitas quæ suscepit, et intellige quod Christus, qui ante susceptionem hanc Deus erat, suscepit, ideoque dictum esse, divinitas suscepit, quia non natura, sed persona suscepit naturam.

Nam si, etc. | Quod dixerat, qui homo Deus, et qui Deus homo, et eas quas supposuerat rationes, videlicet eo quod homo fuerat assumptus a Deo, et quoniam Deus homine vestitus, adhuc contra Nestorianos, et quod cum in eadem persona aliud sit divinitas, aliud humanitas, idem tamen Deus atque homo est, adhuc contra Eutychianos inculcat. Sed oblitus recolat, aut nescius discat, quoniam qui loquitur, non modo illorum de quibus loquitur, verum etiam

dum eas verba formare. Nam, ut de cæteris quæ ad exponendum susceptæ non faciuut paginæ, taceamus, in prædicativis enuntiationibus, non tam supposituri aliquid prædicamus, quam prædicaturi supponimus. Prius enim de quo aliquid enuntiemus eligimus, deinde de ipso, vel affirmamus aliquid, vel negamus. In quo etiam, quia omnis dictio diversa significat, quid et de quo diligens auditor attendit. Verbi gratia, cum hoc nomen quod est corpus subjicimus, quia et id quod est, et id quo est corpus designat, supponimus eo give subsistentiæ, sive quod ea subsistit; vel alicujus substantiæ partem, quæ corpus est, vel id, vel corpus, cujus ipsum pars est. Itaque de Christo aliquid prædicaturi, aliquod nominum ejus, quo ipsum supponamus, prius eligimus; ut cogitantes eum hominem, hoc nomine quod est homo, illum supponimus, et divinitatem, quæ est ejusdem essentia, de illo prædicamus. Recte utique. Nam si eum prius subjiciendi ratione hominem intelligas, vere dici potest quod idem homo est atque Deus, id est, idem qui homo est Deus est, quoniam homo ex natura, Deus vero similiter quidem ex natura, sed quod simul cum humana natura qua homo est, est etiam divina, qua Deus est, contingit assumptione, qua, cum Deus esset, humanam naturam assumpsit. Si vero eumdem Christum prius ratione ipsum subjiciendi Deum intelligas, idem Deus est atque homo, id est, idem qui Deus est homo est: quoniam natura Deus est, homo vero similiter quidem natura, sed quod simul cum divina natura qua Deus est, est etiam humana qua homo est, contingit assumptione, qua, cum esset Deus, humanam naturam assumpsit. Fitque in eo gemina sine aliqua confusione natura, geminaque (si mavis dici) substantia, quoniam, sicut dictum est, et homo est, et Deus, unaque vere individuali proprietate persona, quoniam idem homo atque Deus. Mediaque est via catholicæ fidei inter duas hæreses Nestorii et Eutychis: sicut virtutes quoque vitiorum inter se contrariorum medium tenent. Omnis enim virtus consistit locata in decore, hoc est, locata decora in medio rerum. Et recte dicitur virtus locata in medio rerum, nam si quidem fiat aliquid, vel ultra vel infra quam oportuerit, disceditur a virtute. Sic largitas media est inter prodigalitatem et avaritiam largitas enim dat danda, retinet non danda; prodigalitas vero, ultra quam oporteat facit, dans danda et non danda; et avaritia infra quam oporteat, retinens danda et non danda; et hujusmodi plurima sunt. Igitur virtus tenet medietatem, et ad ejus similitudinem prædicta catholicorum fides prædictarum hæresium media est.

:

Quocirca si quatuor hæc, etc... restat ut ea sit vera, etc.] Hic est ordo verborum: De natura vero et de persona, item una et duabus inter se combinatis, quatuor specierum divisio nascitur, quarum primam Nestorius, secundam Eutyches, tertiam catholici, quartam nulli Christo convenire contendunt. Sed Nestorii et Eutychis opiniones argumentis supra destruxit, contra illam quam nulli adhuc dixerunt, nulla argumenta adduxit, catholicorum veram sententiam submotis erroribus, sicut in prologo suo promiserat, ad ultimum posuit; quæ omnia brevi recapitulatione commemorans, ait: Quatuor hæc nec ultra secundum rerum consuetudinem esse possunt, quod videlicet personis naturisque propositis, aut diversæ naturæ, diversæque personæ sunt: ut Plato et Cicero diversæ personæ sunt earumque personæ diversæ, aut una persona est, unaque natura ut Deus Pater una persona est, unaque ejus natura; aut diversæ naturæ et una persona; ut Plato una persona est, sed ejus diversæ naturæ sunt, illæ scilicet quæ sunt animæ et corporis; aut una natura, personæque diversæ ut Pater, et Filius, et amborum Spiritus, diversæ personæ sunt: sed eorum non nisi una natura. Cum ergo hæc est personarum na

turarumque unius vel diversarum vera perfectaque A quolibet homine, animæ corporisque naturæ,

divisio, propositis ad agendum de ipsis Christo atque natura, necesse est ut in Christo aut duæ naturæ sint, divina et humana, duæque personæ, una Deus, altera homo, ut Nestorius ait; aut una persona Christus, unaque natura, quæ provenit humana in divinam conversa, ut Eutyches ait; aut duæ naturæ; divina et humana, sed una persona Christus, qui unus est Deus et homo, ut catholica fides credit; aut una natura, duæque personæ, quod nullus adhuc dixit. Et duas quidem esse naturas duasque personas in ea responsione quæ contra Nestorium dicta est, convicimus; unam vero personam unamque naturam esse non posse, Eutyche hoc esse proponente monstravimus. Neque tamen quicquam hucusque exstitit tam amens, ut crederet in eo esse unam quidem naturam, sed geminas personas. Si autem quatuor hæc nec ultra esse possunt, ut in Christo, aut duæ, etc.; cumque duas quidem convicerimus, etc.; restat ut ea sit vera fides, quam catholica pronuo- B tiat, videlicet in Christo geminam esse substantiam, hoc est divinam essentiam et humanam snbsistentiam, sed ipsum esse unam personam. Quia vero paulo ante, cum errorem Eutychis exponeremus, diximus Eutychen confiteri duas quidem in Christo ante adunationem fuisse naturas, divinam et humanam, unam vero, divinam scilicet, esse post adunationem; cumque interpretaremur hunc errorem celare multiplicitate dictionum istarum, ante, post, duplicem sententiam, ut videlicet hæc adunatio, aut generatione, id est tempore generationis ejus fieret, cum corpus hominis hoc humanum minime sumeretur ex Maria, aut sumptum quidem ex Maria per resurrectionem, id est tempore resurrectionis fieret adunatio, de utrisque quidem partibus idonee, ut arbitror, disputatum est, et quod hæc adunatio, nullo tempore, nulla omnino ratione fieri potuit, demonstratum est.

C

quarum

quædam aliquo genere, omnes simul aliqua ratione conveniunt.

Verumtamen, etc.] Quasi: Nunc quærendum est quomodo, etc. Verumtamen nunc etiam rationabili ter post illa quæ dicta sunt, est et alia quæstio quæ ex his quæ prædicta sunt potest inferri ab his qui non credunt Christi corpus humanum sumptum esse ex Maria; sed alias, hoc est alio tempore atque alibi, sive in cœlo, ut opinautur Valentiniani, sive in alio loco fuisse a cæteris corporibus sequestratum præparatumque incarnationi Christi, quod in adunatione, id est quod facta divinæ humanæque nature adunatione, videretur nasci ac proferri ex utero Mariæ. Quæ quæstio talis est; aiunt enim ita: Si corpus Christi ex homine sumptum est, sicut vos Catholici creditis, homo vero omnis, sicut vos dicitis et verum esse, ex prima, hoc est primorum parentum prævaricatione, non solum tenebatur peccato, ut actu ipso faceret quod non licet fieri, et morte, ut necessario dissolveretur; verum etiam erat quadam necessitate implicitus affectibus peccatorum, id est peccandi cupiditatibus, ea quæ illl fuit pœna peccati primorum parentum: ut cum morte (sicut dictum est) teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam voluntate peccandi, cur, id est qua ratione poterit astrui quod in Christo, quem ex hujusmodi homine corpus assumpsisse dicitis, neque peccatum alicujus actus fuit, neque etiam voluutas ulla peccandi? quod secundum consequentiam aliorum qui ex peccatoribus nati sunt, debere esse videretur, et omnino. Quasi Illi qui Christi corpus homaoum ex Maria sumptum esse non credunt, ita quærunt, et revera talis quæstio habet dubitationem omnino animadvertendam, ut quemadmodum ambiguitas ar gumentis adducta videtur, ita quoque argumentis purgetur. Quibus vero argumentis videri potest adducta, et jam tetigit, et adhuc inculcat, cum ait: Si enim Christi corpus assumptum est ex carne humana, ut utique est, dubitari potest quænam videatur esse caro quæ assumpta est, videlicet an talis qualis Adam fuit post peccatum, an talis qualis fuit ipse ante peccatum. Et quidem talis assumpta videtur, qualis Adam fuit post peccatum. Eum quasi medicina egentem salvum fecit, quem etiam assum. psit, id est, corpus quod de massa peccatorum sola gratia separatum assumpsit, ab omni reatu atque vitii necessitate liberatum, cum humana, quam similiter, hoc est per solam gratiam assumpsit anima, eadem gratia glorificavit. Sin vero talem hominem, hoc est humanam naturam, talem assumpsit qualis Adam fuit ante peccatum (quod utique facere po tuit, quoniam etsi de peccatoribus, et per peccatum genitis, non tamen per peccatum hoc est ministra originali concupiscentia corpus humanum assumpsit), videtur quidem assumpsisse integram humanam naturam, sed tamen talem quæ penitus non egeret medicina, qua diceretur salvanda sive salvata. Si autem concedatur talem assumpsisse qualis Adam fuit ante peccatum, quæritur quomodo fieri potest ut talem hominem, hoc est humanam naturam assumpserit qualis Adam fuit ante peccatum. Cum tune in Adam esse potuerit, et effectu monstrata est fuisse peccandi voluntas atque affectio. Unde factum est, id est ex qua voluntate actus processit, ut scilicet non modo in re de qua non habuerat præceptum delinqueret, verum etiam prætergressis divinis præceptis, quibus dictum est ei: De ligno scientiæ boni et mali ne comedas, inobedientiæ de lictis teneretur astrictus. In Christo vero nec etiam voluntas ulla peccandi creditur fuisse, nedum actus ipse peccati, nec debet credi, cum præsertim si tale corpus assumpsit Christus quale corpus fuit Ade ante peccatum, non debuerit aliqua necessitate esse mortalis quoniam Adam quoque, si non peccasset. creditur quod nulla ratione mortem sensisset. Est enim sine dubio poena peccati necessitas moriendi,

Nunc quærendum, etc.] Quod in prologi sui præfatione promisit, hucusque partitionis suæ servato ordiue exsecutus est, hoc est, primum Nestorii et Eutychis, inter se invicem contrarios posuit et submovit errores, deinde quid catholica fides medium teneat docuit. Solent autem philosophi, si qua tractatibus suis viderint necessaria, vel quæ forte inquisitione digna ex verbis suis posse emergere senserint, aut ante liminaribus paginis tanquam prolegomena præponere, aut omnibus expositis, ant etiam epilogorum brevibus recapitulationibus Trinitatis, postponere. Quod quoniam expositi operis auctor, et ex plurimorum tractatuum lectionibus, et mentis propriæ consulta ratione didicerat, voluit ea quæ suæ disputationi quodammodo utilia visa sunt, et ejus tamen seriem ibi tractata turbarent, calce perfecti operis tangere, et sic, quoniam pernecessaria sunt, memoriæ commendare. Hæc autem sunt humanæ naturæ status diversi, videlicet et antequam peccaret homo, et postquam peccavit, et is qui ei si D non peccasset daretur in præmium. Quoniam ergo his quæ dicta sunt ratiocinationibus clarum est, Christum unam personam esse, et in ipso sine confusione aliqua divinæ naturæ humanam esse junctam, recte quæritur in quo humanæ naturæ statu Christus factus est homo. Hanc itaque quæstionem primo argumentis quatenus videatur in dubitationem adducit, postea dubitationem statuum divisione decutit. Ait ergo: Nunc quasi expositis et destructis erroribus Nestorii et Eutychis, ostensa catholicorum fide, unam esse personam Christi, sed cjusdem geminam esse naturam confitentium, quærendum est quomodo fieri potuerit ut duæ naturæ adeo diversa, quod nullo inter se genere, nulla ratione conformes, diviua scilicet et humana, miscerentur, hoc est, conjunctione quadam sine confusione sui convenirent in unam substantiam, ut videlicet in uno subsistente simul essent, et de illo uno et simul et divisim vere prædicarentur, sicut de

con

dicente Domino: In quacunque hora comederis, A est potestas puniendi, qua et in angelis suis reperit morieris. Cum igitur Christus non peccaverit, quod utique non fecit, si corpus Adæ quale erat autequam Adam peccaret assumpsit, quæreudum est cur mortem seuserit. Quod si talem statum hominis, boc est humanam naturam in tali statu suscepit qualis status Adæ, id est in quali statu Adam fuit post peccatum, videtur sicut Adæ, ita et Christo non defuisse necessitas ut et delictis subjiceretur, et passionibus confunderetur invitus, obductisque necessariæ inorantiæ pœnæ judiciis, hoc est recti rerum examinis regulis, bonum a malo non sincera rationis integritate discerneret, quoniam certum est quod Adam delicti prævaricatione, id est eo quod delinquendo prævaricavit, imo prævaricatione deliquit, has omnes, videlicet et delinquendi, et patiendi, et ignorandi pœnas suscepit.

Contra quos, etc.] Quasi: Illi qui Christi corpus humanum ex Maria sumptum esse non crederent, quales sunt Valentiniani, ita quærere his argumen- B tis partem suam confirmare, et catholicorum partem infirmare posse videntur. Contra quos respondendum est ita, tres videlicet hominum, id est humanæ naturæ status intelligi posse. Superius dictum fuisse recordor, quod cujuslibet subsistentiis aliud est natura, aliud est status, et quod natura sit, id quod ipsum subsistens est aliquid. Cætera vero quæ de ipso extrinsecus illi affixa dicuntur, ejusdem status vocantur, eo quod nunc sic, nunc vero aliter retinens, ea quibus est aliquid, et maxime perpetuas subsistentias, divina voluntate statuatur. Ut ergo de cæteris subsistentibus aut statibus taceamus, hominem et ejus illos status quorum cognitio præsenti facit disputationi, consideremus. Itaque homo, qui ex quo cœpit, nunquam desiit perpetuis subsistentiis esse corpus et spiritus, habitu conjunctionis ipsorum, qui generationis et corruptionis animalis subsistentia vocatur, divina potestate atque voluntate ita statutus est, ut primo posse, deinde non posse dissolvi et non dissolvi recte dicatur, non quod Dous ulla unquam ratione incipiat seu desinat posse, potestas enim ejus est potestas æterna, sed quod omnium quæ suæ subjecta sunt potestati, alia mutanda, alia non mutanda, sola æternæ voluntatis suæ causa constituit. Ex hoc igitur statuto, conjunctione corporis et animæ rationalis factus homo, potuit dissolvi et non dissolvi. In quo statu Dei mandata, quibus obediendo præmia, non obediendo pœnas mereretur, accepit; et obediendo quidem, non posse dissolvi vel peccare, imo glorificari meruisset, qui est alius status; non obediendo vero, meruit non posse non dissolvi, vel non peccare, sed omnino confundi, qui est tertius status. Hos ergo hominum, id est Adæ, et deinceps ex eo per concupiscentiæ peccatum originale generatorum, tres intelligimus status, quos ipse auctor exponit dicens : Unum quidem posse intelligi, qui fuit primi parentis Adæ, videlicet ante inobedientiae ipsius delictum, in

quo statu tametsi ab eo Adam aberat mors, id est corporis et animæ dissolutio, nec adhuc polluerat se ullo delicto quo meruisset puniri, poterat tamen in eo esse voluntas peccandi, ac per hoc, quasi dicat, erat in ipso potestas morieudi. Alter vero status est in quo ab hac peccandi voluntate et moriendi potestate mutari potuisset, si voluisset in præceptis Dei manere firmiter, ut scilicet animus ejus ad transgrediendum nullius tentatiouis impulsu etiam vacillaret; vere utique: tunc enim foret addendum id, ut non modo non peccaret aut peccare vellet, sed ne posset quidem aut peccare aut velle delinquere, ac per hoc, quasi dicat, nec mori nec passionibus affici posset. Quod tamen sane intelligendum est, non quod scilicet Deus, cujus est potestas æterna, sicut jam diximus, desinat unquam posse quod potuit, sed quod ut sic esset, si non peccaret homo, divina voluntas constituit. Nam potestati delinquendi, qua etiam qui assistunt ei non sunt stabiles, præsto

pravitatem. Tertius status est post delictum, in quo mors illum subsecuta est. et ex divinæ voluntatis constitutione necessario, et similiter peccatum ipsum voluntasque peccandi. Hi sunt igitur tres secundum ea quæ dicta sunt hominum status. Quorum statuum hæc quæ dicturi sumus sunt loca summitatum atque contrariorum, id est contrariarum sibi invicem extremitatum, is videlicet status, qui præmium esset, si in præceptis Dei Adam manere voluisset, et is qui pæne fuit, quoniam in præceptis manere noluit; et vere hi duo quodammodo loca supra contrariarum inter se invicem summitatum: in illo enim qui, qualiter dictum est, præmium esset, nec mors esset dissolutionis, nec peccatum transgressionis, nec etiam voluntas ulla peccati; in hoc vero qui est post delictum, et mors est et peccatum, et omnis affectio delinquendi, omniaque (ut breviter dicam) per originale vitium prona in perniciem, et adeo infirma quod nec etiam quidquam opis in se habentia, ut post lapsum in sua posset resurgere. Ille vero medius, in quo scilicet præsentia quidem mortis, vel peccati aberat, potestas vero utriusque, id est peccati et mortis constabat, inter utrumque prædictum statum collocatus est.

Ex his igitur, etc.] Hucusque divisit status Adæ, vel eorum qui humanæ generationis lege, hoc est per originalis concupiscentiæ peccatum propagati sunt. Quorum omnium in Christo, qui quidem ex peccatoribus, sed non lege peccati corpus assumpserit, aliquid fuisse nunc ingreditur dicere: sed omnino nihil ex necessitate, cui cæteros addicit peccatum generationis eorum, imo omnia ex sola voluntate. Hoc autem ideo dicit, ut eorum qui Christi corpus ex Maria sumptum esse non credunt, prædicta argumenta, consequentiæ suæ rationem in Christo minime facere debere intelligant; qui non nesciunt quod, quamvis aliquæ sint rationes quæ in quarumClibet rerum seu facultatum generibus recipiuntur,sunt tamen aliquæ quæ certis addictæ generibus, ultra illa sua sive universalitate, sive probabilitate, sive etiam necessitate non faciunt. Quasi: Hi sunt tres hominum status; ex his igitur tribus statibus Christus, qui non humana lege factus est homo corporeæ naturæ suæ quodammodo indidit, non omnes, sed singulas, boc est aliquas causas, et quas et ex quibus ostendit dicens: Nam quod assumpsit mortale corpus, quod utique ideo fecit ut a genere humano mortem fugaret, ponendum est in eo statu, id est secundum hoc factum esse putandum est, quod post Adæ prævaricationem, eidem Adæ et toto humano generi ex eo per concupiscentiam propagato, pœnaliter, hoc est ut in eo esset mors proprii pœna peccati, inflictum est. Quod vero non fuit in eo, Christo scilicet, voluntas ulla peccati, quantum quidem ab hoc quod ipse est Deus, ab illo hujusmodi voluntas naturaliter aberat, sed quantum ad gratiam est secundum illum hoc ei datum est statum, qui qua factus est homo, ex eo sumptum est statu, id

D

esse potuisset, Disi voluntatem suam Adam insidiantis sibi, id est diaboli fraudibus applicasset. Et hæc quidem in Christo secundum illos fuerunt status, qui sibi invicem contrarii summitatum loca sunt. Restat igitur tertius status, id est medius, ille scilicet qui eo tempore fuit, cum nec mors aderat, et adesse poterat, non modo mors, sed et mortis præcursoria causa, hoc est voluntas delinquendi. In hoc igitur statu Adam talis fuit, ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut laberetur in somnum, et hujusmodi alia faceret quæ ei non defuerunt humana quidem, id est humanæ vitæ illius, qua in auimam viventem factus fuerat, deputata, sed concessa, et talia quæ nullam pœnam mortis tanquam peccato inferrent. Quæ omnia Christum babuisse dubium non est: nam etsi factus fuit Christus in animam vivificantem, tamen sicut Adam factus, ut dictum est, in animam viventem, et mauducavit et bibit et

potestate, non necessitate, humani corporis officio functus est et hæc ipsa quidem indigentia aute resurrectionem in eo fuit; post resurrectionem vero talis exstitit, ut illud corpus humanum, secundum hæc quæ ipse ad humanos usus habere voluerat, ita mutaretur, sicut corpus Adæ præter vinculum prævaricationis mutari potuisset, essetque in eo id quod ipse Dominus Jesus Christus docuit nos, non modo exteriori verborum sono clamare, verum etiam intimi affectus votis optare, ut videlicet voluntas ejus, remoto indigentiæ omnis impedimento, fiat et in terra, hoc est in hominibus, sicut in cœlo, hoc est in angelis; et ut regnum ejus, quo carni spiritus in omnibus imperet, adveniat, et nos liberet a quocunque hujus sæculi malo. Hæc enim, quasi, hoc docuit ipse Christus optare, et nos utique (ut docuit) ita faciamus; hæc enim omnia deprecatur illa humani generis, non quidem omnium, sed fideliter boc recta fide credentium, beatissima immutatio, id est ipst immutandi hæc omnia deprecantur.

in cæteris quæ humana statu primo exigebat natura, ▲ fructibus illam quæ dicta est indigentiam explebat, humani corporis officio absque necessitate alicujus indigentia functus est. Neque enim etiam in Adam tanta indigentia tunc fuisse credenda est, quanta fuit post peccatum: ut scilicet, nisi manducasset, vivere non potuisset; sed talis potius, quod si quidem ex omni ligno escam sumeret, semper vivere potuisset, hisque, hoc est hæc sumendo non mori: et idcirco, ut videlicet his semper vivere potuisset. Paradisi fructibus explebat eam quæ dicta est indigentiam. Non enim etiam in hoc pœnali statu omnia quibus indigere dicimur, talia sunt, ut quamvis in hac vita degentibus quodammodo adminiculentur, sine iliis tamen mori necesse sit, qualia suut vestimenta, vehicula et multifariæ qualitatis hujusmodi plurima, sine quibus quidem vivere possumus, et tuuc his indigemus. Multo magis ergo in illo statu qui fuit ante peccatum, Adam etiam sine escis vivere poterat, et tamen his, indigebat. Quam, hoc est cujusmodi indigentiam in Christo fuisse secundum statum illum B qui fuit Adæ ante peccatum, nullus ignorat; sed hoc sola ejus potestate, non aliqua præter ipsius voluntatem necessitate. Ex his manifeste intelligi potest qua ratione, quamvis ex homine corpus Christi sumptum sit, atque omnis homo ex prima prævaricatione et peccato et morte teneretur, non fuerit tamen iu eo peccatum, neque voluntas ulla peccandi : et cum ipse non peccaverit, tamen mortem, quæ peccati pœna est, senserit, quia videlicet non humanæ generationis lege, hoc est, per peccatum concupiscentiæ; sed sola voluntate factus homo, quæ voluit de prædictis humanæ naturæ statibus, ut nos de necessitatibus nostris erueret, liber ab omni hujusmodi necessitate suscepit. Ideoque ratio regulæ, quæ propria est generis prævaricatorum, extra gelus illud in argumentum adducta, non facit. Itaque secundum illum statum, qui futurus erat præmium obedientis, immunis ab omni peccato, secundum illum statum, qui pœnalis est inobedientis, passiones Ctabiliter bonus est, et omnium bonorum causa, multas, et usque ad mortem recte sustinuit, et secundum illum in quo Adam ante peccatum, Paradisi

Hæc sunt, o Joannes, quæ ad te dirigenda scripsi de credulitate meæ fidei, id est de his quæ recte credenda credo. Qua in re.] Quasi: Quoniam bæc ad te direxi, volo, ut si qua aliter quam convenit a me dicta cognoveris, corrigas. Nam si quid a me dietom est perperam, hoc est perverse, non ita sum amator mei, ut ea quæ semel sine ratione effuderim, contendam anteferre cujuslibet meliori sententiæ; nec debeo contendere, et tanquam sint mea defeudere. Si enim nihil boni ex nobis est, id est si nulla res est quæ nobis auctoribus bona sit (ut utique non est), nihil est quod, debeamus amare in sententiis tanquam nostris. Quod si cuneta sunt bona ex illo, hoc est illo solo auctore qui solus non extrinsecus accidente bonitate, sed veritate essentiæ suæ est bonus, illud potius bonum credendum est, quod incommutabilis bonitas, id est Deus, qui incommuincommutabili proposito suæ voluntatis perscribit.

APPENDIX

AD OPERA BOETII

CONTINENS HISTORIAM BOetii operumqUE IPSIUS ANALYSIM NECNON ET NOTAS DISSERTATIONESQEE HISTORICO-THEOLOGICAS,

GALLICE ADORNANTE GERVASIO TURONENSI PRESBYTERO.

ÉPITRE DÉDICATOIRE.

A SON ALTESSE ROYALE MONSEIGNEUR LE DUC d'Orléans, PETIT-FILS DE FRANCE, RÉGENT DU ROYAUME.
Monseigneur,

Le feu roi m'avait permis de faire paraitre son nom auguste à la tête de cette Histoire, et s'étant fait lire il y a deux mois l'Epitre qu'on y voit, il l'avait agréée et reçue avec bonté; mais l'impression n'en ayant élé achevée qu'au moment de sa mort, je suis privé de l'honneur de l'offrir à Sa Majesté.

Je croirais, Monseigneur, manquer à ce que je dois à la mémoire de ce grand prince, si, donnant l'ouvrage au public, je supprimais cette dernière marque de mon zèle ; et je ferais une espèce de larcin à la famille royale si je ne lui rendais ce qui lui appartient si légitimement.

*

Opusculum hunc Gallico sermone titulum præfert: Histoire de Boëce, sénateur romain, avec l'ana

lyse de tous ses ouvrages, des notes et des dissertations historiques et théologiques, divisée en deux parties.

« PoprzedniaDalej »