Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT VIII.

B

A præmium esset, si in præceptis Dei Adam manere voluisset; el is qui pœnæ fuit, quoniam manere noluit: in illo enim nec mors esset, nec peccatum,nec voluntas ulla peccandi ; in hoc vero, et mors et peccatum, et delinquendi omnis affectio, omniaque in perniciem prona,nec quidquam in se opis habentia, ut post lapsum posset assurgere. Ille vero medius sta tus, in quo præsentia quidem mortis vel peccati abcrat, potestas vero utriusque constabat,inter utrumque statum est collocatus. Ex his igitur tribus statibus Christus corporeæ naturæ suæ singulas quodammodo indidit causas: nam quod mortale corpus assumpsit, ut mortem a genere humano fugaret,in eo statu ponendum est quod post Adæ prævaricationem pœnaliter inflictum est. Quod vero non fuit in eo voluntas ulla peccati, ex eo sumptum est statu,qui esse potuisset, nisi voluntatem insidiantis fraudibus applicasset. Restat igitur tertius status,id est medius: ille scilicet qui eo tempore fuit cum nec mors aderat, et adesse poterat delinquendi voluntas. In hoc igitur Adam talis fuit, ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut laberetur in somnum, et alia quæ ei non defuerunt, humana quidem sed concessa, et quæ nullam poenam mortis inferrent. Quæ omnia habuisse Christum dubium non est: nam et manducavit et bibit et humani corporis officio functus est. Neque enim tanta indigentia in Adam fuisse credenda est, ut, nisi manducasset, vivere non potuisset; sed si ex omni quidem ligno escam sumeret, semper vivero potuisset, hisque non mori: idcirco Paradisi fructibus indigentiam explebat.Quam indigentiam fuisse in Christo nullus ignorat, sed potestate, non necessitate. Et ipsa indigentia ante resurrectionem in eo fuit; post resurrectionem vero talis exstitit, ut ita illud corpus immutaretur humanum, sicut Adæ, præter prævaricationis vinculum,mutari potuisset ; quodque nos ipse Dominus Jesus Christus votis docuit optare, ut fiat voluntas ejus sicut in cœlo et in terra, ut adveniat ejus regnum et nos liberet a malo.Hæc enim omnia illa beatissima hunani generis fideliter credentium immutatio depreca

Quis fuerit status vitæ Christi. Verumtamen est etiam nunc et alia quæstio quæ ab his inferri potest, qui corpus humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse sequestratum, præparatumque quod in adunatione ex Mariæ utero gigni atque proferri videretur. Aiunt enim, si ex homine sumptum est corpus, homo vero omnis ex prima prævaricatione non solum peccato et morte tenebatur, verum etiam affectibus peccatorum erat implicitus, eaque illi fuit pœna peccati, ut cum morte teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam voluntate peccandi ; cur in Christo neque peccatum fuit, neque voluntas ulla peccandi? Et omnino habet animadvertendam dubitationem talis quæstio. Si enim ex carne humana Christi corpus assumptum est, dubitari potest quænam hæc caro quæ assumpta sit esse videatur: eum quippe salvavit quem etiam assumpsit. Sin vero talem hominem assumpsit qualis Adam fuit ante peccatum, integram videtur humanam assumpsisse naturam, sed tamen quæ medicina penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest ut talem assumpserit hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi voluntas atque affectio? unde factum est ut etiam prætergressis divinis præceptis inobedientiæ delictis teneretur astrictus. In Christo vero ne voluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi cum præsertim si tale corpus hominis assumpsit quale Adæ ante peccatum fuit,non debuerit esse mortalis, quoniam Adam, si non peccasset, mortem nulla ratione sensisset. Cum igitur Christus non peccaverit, quærendum est cur senserit mortem, si Adæ corpus antequam peccaret assumpsit. Quod si talem statum suscepit hominis, qualis Adæ post peccatum fuit, videtur etiam in Christo non defuisse necessitas ut et delictis subjiceretur et passionibus confunderetur,obductisque judicii regulis bonum a malo non sincera integritate discerneret, quoniam has omnes pœnas Adam delicti prævaricatione suscepit. Contra quos respondendum est, tres intelligi hominum posse status. Unum quidem Adæ ante delictum, in quo tametsi ab eo mors aberat; nec adhuc ullo se delicto polluerat, poterat tamen in eo voluntas esse peccandi; alter vero est.in quo mutari potuisset, si firmiter in Dei præceptis manere voluisset: tunc enim addendum foret ut non modo non peccaret, aut peccare vellet, sed nec posset quidem aut peccare, aut D velle delinquere.Tertius status est post delictum, in quo mors illum necessario secuta est, et peccatum ipsum voluntasque peccati.Quarum summitatum atque contrariorum hæc loca sunt, is ille status qui

C

tur.

Hæc sunt quæ ad te fidei meæ credulitate scrippsi. Qua in re si quid perperam dictum est, non ita sum amator mei, ut ea quæ semel effuderim, meliori sententiæ anteferre contendam. Si enim nihil est ex nobis boni, nihil est quod in nostris sententiis amare debeamus. Quod si ex illo cuncta sunt bona, qui solus bonus est, illud potius bonum esse credendum est, quod illa incommutabilis bonitas atque omnium bonorum causa perscribit.

GILBERTI PORRETE COMMENTARIA

IN LIBRUM DE DUABUS NATURIS ET UNA PERSONA CURISTI.

Non sum nescius oratores ingeniis aentos, arte peritos, et inter sophistas diu multumque exercitatos, PATROL. LXIV.

in suo, hoc est civili themate genera causarum diligenter attendere, et pro rerum dignitate vel indigni

43

tate, obscuriora quidem plurimis sive inductionibus A sive ratiocinationibus ostendere; minus autem obscura paucorum vel exemplorum vel enthimematum commemoratione transire; in his vero quæ manifesta sunt, omne argumentationum genus, et silendo contemaere, et contemuendo silere. Quod et nobiles philosophi in facultatibus suis fecisse noscuntur. In his enim in quibus intelligentia, multarum qui videtur rationum conflictus, obducitur, pluribus demonstrationibus quæstionum partes improbant falsas, veras confirmant. In illis vero in quibus quæstionis pars altera paucis hisque infirmis, vix a rationibus nutat, ad ipsius falsitatem, et alterius veritatem demonstrandam, non multum laborant. Si autem contradiclionis pars altera nulla omnino veritatis habere rationes, ideoque altera nullus egere videtur, brevioribus verbis ea quæ de rebus intelligunt, sine aliqua suppositione rationis exponunt; et si quis de hujusmodi, vel ab eis exigat, vel ipse afferat rationes, silendo contemnunt. Quia tamen quidam impe- B riti, eoque magis se aliquid esse jactantes, quo nihil sunt, contra manifestissimam garriunt veritatem, et tanquam excellentes hebdomades, et admiratione digoa paradʊxa, ea quæ præter aliquam rationis similitudinem aperte falsa sunt contentiosis clamoribus asserere gestiunt, coguntur philosophi sese coufirmare sophistis, et quandoque rationibus pluria.is, tanquam dubia, quæ omnino sunt indubia demonstrare. Nec dicenda sunt eorum de hujusmodi argumenta nugatoria atque superflua. Quoniam sicut sapientibus per ea quibus utraque pars contradictionis probari posse videtur argumenta affirmatio et ejus negatio in dubitationum adducitur, sic insipientibus per eorum præsumptionem qui sibi apud illos auctoritatem impudentia vindicant: non dico qued in dubitationem veniat propositio, quoniam vulgum dubitatio præterit, sed quod ab eis falsum pro vero et impossibile juratur pro necessario. His itaque rationibus, quibus certa tanquam dubia serio demon- C strautur, minus eruditis consulitur, dum iis talium hominum rationibus impudentia retunditur, et præsumptione comparata auctoritas annullatur. Quod Boetius sana invisibilium fide catholicus, vera rerum cognitione philosophus, recte considerans quæ certa erant de unitate personæ et diversitate naturæ Christi, multis rationibus demonstravit, contra Nestorium episcopum et ἀρχιμανδρίταν. Quorum Nestorius personæ, Eutyches vero naturæ significationem ignorans, alter adversus alterum, et utrique adversus fidem catholicam et philosophicas rationes, quæ Christianæ fidei fundamento de personæ unitate et naturarum in Christo diversitate nituntur, impudentissime garriebant. Nestorius enim, non intelligens quibus rationibus hoc nomen quod est persona cuilibet inditum sit, Chris'um ex duabus constare personis mentiebatur. Eutyches vero in Christo naturarum diversitatem, postquam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, omnino negabat. De naturarum D autem diversitate Nestorius contra Eutychen, et de personæ unitate contra Nestorium Eutyches, non tam, ut videtur, rationis motu quam naturæ casu vera profitebantur. Qualiter somniantes sæpe inter plurima quæ confusis loquendi elementis balbutiunt, in aliqua veritatis verba sine sensu mentis suæ omnino inarticulata quadam vi naturæ prorumpunt. Recte (non ut sapientibus quæstionis alicujus purget ambignum, sed ut a simplicibus auctoritatem ac per hoc errorem removeat præsumentium ea quæ de diversitate personarum et naturæ unitate in Christo Nestorius et Eutyches non rationis alicujus specie tracti, sed sola præsumptione corrupti, ingenii opinione decepti, aperte falsa dicere, et quod impudentius est, scribere non erubuerunt) Boetius firmis et manifestis rationibus improbat, et ecclesiasticam fidem, quæ inter has duas hæreses media est, de unitate personæ et diversitate naturæ Christi confirmat. Dirigit autem hoc opus Joanni Romano diacono. Et

quia tam philosophis ratione quam catholicis fide certa sunt quæ demonstrat, nec novis, nec decurtatis (ut solet) verbis suam quasi paucis cognoscendam sententiam velat, sed elegantia puri apertique sermonis rem tractat.

Anxie le quidem, etc.] Præmittit longum, in quo scribendi causam modumque declarat, proœmium. Movet autem attentionem, non quia nova aut incredibilia, sed quia magna, et ad Deum universamque Ecclesiam pertinere, illa de quibus agit significat. Benevolentiam vero ab adversariorum persona comparat, adducens eos in odium per hoc quod præsumptionem ipsorum, et in contemptionem per hoc quod inscientiam eorumdem commemorat. A sua quoque et ab auditorum persona benevolentiam captat, cum de facto atque officio suo sine arrogantia faciens mentionem, Joannem, cui scribit, sui operis corre ctorem, et Symmachum, cui idem opus destinat, judicem constituens laudat. Ubi vero de quibus, et quo ordine agit, aperte et breviter exponit; auditorem docilem reddit. Causa scribendi talis est. la quodam concilio cui Boetius atque Joannes intererant, cum lecta esset cujusdam episcopi epistola continens hæresim Eutychianam, cumque contentiosis confusisque clamoribus Eutychiani atque catholici adversus se disceptassent, Boetius Joannem, ut de his quæ audierant cum ipso conferret, die illo dia et post diutius exspectavit. Sed tunc illius, postmodum vero suis negotiis impedientibus, ejus colloquio frui nullatenus potuit; et idcirco quæ verbis præsens voluerat, litteris absens siguificare curavit. Quod ita ait Anxie te quidem, desiderit passione, diuque temporis longitudine sustinui, id est longi desiderii quasi fasce gravatus exspectavi te, hac utique causa, ut ego et tu simul inter nos loqueremur de ea, quæ non tam inter sapientes pugnantibus contra se rationibus vere est, quam inter insipientes eorumdem opinione præter aliquem rationum conflictum dicitur, quæstione: quæ quorumdata de se præsumentium, quo sibi apud idiotas vindicant auctoritatem, fastu mota est in conventu.

Sed quoniam, etc.] Quasi: Ut de quæstione loqueremur, te quidem sustinui. Sed et tune post exspectationem meam non sumus locuti. Nam tu o cupatione tuorum negotiorum distractus es; et ad præsens non poterimus colloqui, quoniam ego quoque in crastinum, id est in futurum, implicabor negotis ad agendum a me constitutis. Quoniam ergo occu patione tua non potuimus, mea nou poterimus habere ferias inter nos colloquendi, absens mando tibi litteris quæ de illa quæstione coram præsens, scilicet præsenti loquenda, tuum ad me adventum exspectando servaveram. Et quæ sint illa commemorat dicens: Meministi euim, ut puto, cum epistola episcopi legeretur in concilio, recitatum esse: Eutychianos, id est Eutychis sectatores confiteri Christum consistere ex naturis aute incarnationem

duabus; negare autem post incaruationem consistere in duabus; catholicos vero utrique dicto fidem adhibere. Nam et confiteri eum ex duabus ante incaruationem ; et æqualiter, hoc est similiter in duabus post incarnationem naturis consistere atque credi.

Cujus dicti, etc.] Quasi: Recitatum est Eutychianos confiteri Christum ex duabus, non in duabus naturis consistere. Cujus dicti profana novitate ego percussus, id est tanquam impactione subitanea, animi passione commotus, inquirebam, hoc est inquirere cœpi mihi tanquam aliis loquens, et meipsum interrogans, differentias harum conjunctionum, id est compositionum rerum naturalium: quæ vi delicet conjunctiones tales essent, quod conjuncta consisterent ex duabus naturis, ita quod non in duabus quæ tales, quod ita ex duabus, quod etiam in duabus. Nec sine causa has differentias inquirebam. Ad has enim inquirendas, episcopi, qui recitatam in conventu epistolam scripserat, auctoritate

compulsus sum. Ratus scilicet multum referre, id est, A tuere fores, id est nec multitudo nec auctoritas camultum utile esse, nec inerti negligentia prætereundum. Quasi Sed multa animi vigilantia attendendum id quod episcopus. Quasi: Cujus sententia tam auctoritate quam ratione firma controversiam omnem decidere, et deliberationibus certissima dictione finem constituere debeat scriptor epistolæ. Quasi: Qui non subitaneo animi motu in transitoria verba prorumpat, sed circumspecto rationis intellectu judicium paginæ semper mansuræ commendet, tanquam valde necessarium, et ad conjunctionis hujus rationem intelligendam præcipuum præterire noluisset.

Hic omnis, etc.] Quasi: Recitatum est in concilio Eutychianos confiteri Christum consistere ex duabus naturis, non in duabus: hic, id est tunc cum hoc recitatum esset, omnes strepere cœperunt, id est strepebant ipso corporis motu, testantes præcipitatæ mentis insaniam, et confuso clamore dicentes: apertain esse hanc differentiam, et recte dictum ex duabus, B non in duabus naturis Christum consistere, et adeo apertum esse: quod cum in cæteris aliqua aperta sint, aliqua non, in ea (quæ his verbis significabatur differentia, quibus dicebatur, ex duabus non in duabus) nec etiam quidquam, nedum plurimum esse caliginis, id est obscuritatis, inconditum, quod nulla ratione pateret, confusumque quod aliqua ratione esse, aliqua non esse, videretur.

Nec ullus, etc.] Quasi: Apertam esse differentiam omnes clamabant; nec ullus inventus est in tanto sine ratione garrientium tumultu, qui vel, etiam leviter, alicujus rationis imaginatione attingeret quæstionem, nedum qui divisione multiplicium expediret. Assederam ego in illo conventu ei quem maxime intueri cupiebam, Symmacho, sed longius, id est multum longe, atque ab eo aversus: quod intelligere potes, si recorderis situm in illo conventu sedentium, pluribusque inter me et illum sedentibus mihi oppositis, nec poteram, siquidem ægerrime, hoc est multo affectu cuperem, vultum nutumque ipsius aspicere, ex quo vultus nutusque aspectu darentur mihi aliqua signa judicii ejus, id est mihi significaretur quid ipse de prædicta differentia judicaret.

Atque ego, etc.] Quasi: Cæteri quæstionem non attingebant, et tamen apertam differentiam esse clamabant. Atque ego quidem nihil amplius cæteris afferebam. Imo vero aliquid etiam minus, vere nihil amplius. Nam de re proposita, id est de conjunctionum prædicta differentia, æque cæteris, id est sicut cæleri, nihil sentiebam. Minus vero, sicut dictum est, quam cæteri ipse afferebam : et quid illud sit, supponit, scilicet præsumptionem falsæ scientiæ. Quia non præsumebam quæ nesciebam asserere. Fateor, tuli ægerrime quod de re proposita nihil sentiebam. Cumque illud quærere ab aliis vellem, indoctorum illa quæ prædicta est tumultuosa garrulitate compressus, conticui: metuens ne jure viderer insanus, si veritatem investigando contenderem haberi sanus inter furiosos, qui sine ratione quod non intellexerant, imo nec intelligere poterant, asserebant.

Meditabar igitur.] Quasi. Conticui. Dehinc igitur meditabar in animo omnes, quotquot ex verbis recitatæ in prædicto conventu epistolæ, seu de naturis, sive de personis, sive de horum vel unitate, vel diversitate, non tam sophistica verborum multiplicitate, vel rationum secundum genera sua diversitate emerserant, quam ingeniorum corruptione atque desipientium hominum præsumptione contigerant, quæstiones. Nec deglutiebam attentionis meæ glectu quod acceperam eo, qui significatione solet contingere, primo sensu, et, ut ita dicatur, imaginario intellectu; sed id rumiaabam iteratione frequentis consilii. Hinc etenim catholicorum confessione, inde vero contradicentium multitudine et auctoritate, de re manifesta deliberandum putavi, et consultis rationibus deliberationis finem quæsivi. Meo igitur animo his rationibus crebro pulsanti tandem pa

ne

D

tholicis contradicentium obstitit, et sic veritas catholicæ confessionis, mihi quærenti, hoc est, aperuit omnes nebulas; id est obscuritates Eutychiani erroris. Veritatis enim per rationes manifestatio, Eutychis et sectatorum ejus errorem, et erroris causas ostendit. Unde, id est ex qua veritatis catholicorum et erroris Eutychianorum inventione maxime subiit mihi, id est meo animo sine præmeditatione subrepsit, admirari quænam esset hæc, id est tanta audacia hominum indoctorum, qui vitium suæ inscitiæ conarentur obducere, id est occultare nube præsumptionis atque impudentiæ, hoc est impudenti præsumptione. Cordis enim elatione de his intus præsumunt et immoderata vocis et corporis pronuntiatione foris impudenter ostantant, quæ nesciunt; unde adjungit: Cum sæpe non modo ignorent id quod ab aliis proponatur, verum in hujusmodi clamosis contentionibus, quibus dictio dictione, ideoque significatio significatione confunditur, ne id quidem quod ipsi loquantur intelligant.

Quasi, etc.] Sicut dictum est, præsumptionis et impudentiæ nube vitium inscitiæ suæ conantur obducere, quasi non fiat deterior causa inscitiæ, dum ipsa inscitia tegitur. Simplex etenim causa est quodlibet ignorandi, proprii negligentia studii: duplex vero est ideoque deterior, cum propriæ negligentiæ additur contemptus alienæ doctrinæ. Sed ab impudentibus illis ad te humilem transeo, cui hoc quantulumcunque, quod contra prædictum Eutychen,et etiam contra Nestorium scripsi, transmitto examinandum perpendendumque. Ordo conversus, pro perpendendum examinandum. Perpendendum videlicet eorum quæ scripta sunt attento intuitu, examinandumque rationis judicio, priusquam vel Symmacho judicandum, vel aliis legendum exponam. Quod si pronuntiaveris se habere recte et orandi regula et veritatis sententia, peto ut hoc quoque sicut cætera quæ tibi scribo inseras chartis, hoc est libris mei nominis. Si vero vel minuendum est, quod verbis aut sensu abundet aliquid; vel addendum, quod similiter verbis aut sensu minus sit, vel aliqua mutatione similiter verborum, aut sensus variandum; postulo id quoque remitti meis exemplaribus, a quibus libri alii transcribendi sunt. Ita videlicet ut a te revertatur absque correctione alia transcribendum. Quæ ubi ad calcem, hoc est ad fidem ducta; sensus: Postquam perfecte correcta, et deinceps nulla correctione mutanda constiterint, tum demum transmittam, censenda ejus, hoc est Symmachi, judicio, cujus judicio soleo quæque censenda transmittere. Et quidem dum verbis de quibuslibet agitur: primo, cum quarumdam amplificationum adjunctionibus et crebris præter ordinem sensuum atque verborum repetitionibus dicuntur. Deinde si ita contigerit, ut inveniat finem suum oratio, ea quæ diffuse atque confuse dicta sunt, epilogi brevitate in ordinem rediguntur. Sed quoniam res nequaquam toties scribitur quoties dicitur, imo a collocutione semel transfertur ad stylum, hoc est, multipliciter dicta, simpliciter scripturæ mandatur: ac si dicat, breviter et ordinabiliter in scriptura quidque digeritur, ideo et in hoc opere in quo de natura atque persona contra Nestorium et Eutychen scribimus: ut ordine suo unumquodque tractetur, prius submoveantur errores Nestorii atque Eutychis. Errores dico extremi, quod est, sibique contrarii. Post vero, adjuvante Deo, omnium solo auctore, temperabo, hoc est nihil minus vel amplius quam huic nostro proposito convenit, ponens, mediocriter explanabo medietatem Christianæ fidei. Ac si dicat: Non utique omnes fidei partes, sed hanc tantummodo quæ inter prædictos errores extremos contrariosque media est; de personæ videlicet Christi unitate, cum Eutyche contra Nestorium, et de naturarum in Christo diversitate, cum Nestorio contra Eutychen. Quoniam vero in tota illa, de qua hic agendum est, quæstione alpeolwv hoc est hæresum

sibimet contrariarum, dubitatur de naturis alque de A ctum est) naturam dici placet, erit hujusmodi napersonis. Hæc scilicet naturæ atque personæ primitus diffinienda sunt, et a se invicem segreganda propriis differentiis, per quas intelligi possit: non tam quare his nominibus appellentur ea quibus indita sunt, quam ea ad quæ philosophorum usus ipsa contraxerit quamvis hujus nominis, quod est persona, in sequentibus quodam modo causam apertat.

DE NATURA.

Natura igitur, etc.] Prius naturam, deinde personam, ipso tanquam noto nomine naturæ diffinit. Recte utique, quia naturalium omnium, ideoque omnium personarum, quæ ex naturis aliquid sunt, secundum philosophos naturæ sunt esse. Omne vero esse, eo quod est, naturaliter prius est. Hic commemorandum videtur quod Marcus Tullius ait his verbis: Ipsam naturam diffinire difficile est. Partes autem ejus enumerare eas, quarum ad hanc præceptionem indigemus, facilius est. Quod recte ait. Na- B tura enim multiplex nomen est, adeo quod, non solum multimodis, verum etiam multis significationibus de rebus diversorum in diversis facultatibus

etiam generum dicitur. Nam et philosophi, et ethici, et theologici, usu plurimo ponunt hoc nomen. Ideoque et hoc loco Boetius non ipsam generaliter diffinit naturam, sed ejus quæ ad suum pertinere videntur propositum partes enumerat, dicens: Natura igitur aut de solis corporibus dici potest, aut de solis substantiis, id est corporeis aut incorporeis, aut de omnibus rebus quæ quocunque modo esse dicuntur. Substantias vult intelligi hic ea quæ subsistunt, non substantias quibus subsistunt. Res autem quæ quocunque modo esse dicuntur, et subsistentes et subsistentias, et eis accidentes, Deum quoque, et Any intelligit, ut ex sequentibus patet. Cætera vero quæ vel ethicæ vel logicæ sunt facultatis, ad hanc divisionem minime pertinere videntur. Hic diligenter est attendendum quod subsistens cum subsistentia vel accidentibus nullo prorsus genere seu ratione convenit. Nam et subsistens et subsistentia dicuntur substantiæ, vel subjecta, alia tamen atque alia ratione. Multo magis ergo Dei, et primordialis materiæ, cum substentibus et subsistentiis et accidentibus nulla est generis aut rationis communio. Unde manifestum est quod nomen naturæ nequaquam omnium horum generalis topica, id est locus, potest intelligi, ideoque nec omnia nominis hujus una diffinitione possunt concludi; unde ait Cum igitur natura possit dici, quantum ad præsens opus commemorare nunc convenit, tribus modis, id est cum tria quæ prædicta sunt naturæ nomine tribus appellentur modis, tribus sine dubio modis diffinienda est.

eas

turæ diffinitio. Natura est earum rerum, id est hæ
res sunt naturæ, quæ cum sint, quoquomodo in-
tellectu capi possunt. Hac igitur diffinitione que
res sint naturæ, non tamen
esse naturas, mon.
stratum est. Non enim, hoc est eas esse naturas in-
tellectu scilicet capi posse. Quomodo vero res mul-
tiplex nomen est, quas hac diffinitione contineri
vult intelligi, aperit dicens: In hac igitur diffini-
tione diffiniuntur et accidentia et substantiæ: non
quoniam (sicut dictum est) hæc posse intellectu
capi, sic hæc esse naturas; sed quoniam hæc sunt
quæ intellectu capi possunt, unde supponit. Hæc
enim omnia, id est accidentia et substantiæ tam
subsistentes, in quibus accidentia sunt, quam subsi-
stentiæ, quibus adsunt, intellectu capi possunt. Dein-
de cur adjecerit quoquomodo, et quæ cum sint, ex-
planat dicens:

Additum vero et quoquomodo, etc.] Sciendum
quod animi motus, quandoque in id quod est,
quandoque vero in id quod non est, offendit: et ita
vel quod est, vel quod non est, concipit. Sed ejus
quod non est quicunque conceptus opinio dicitur:
ut bicorporis Centauri, et tricorporis Chimæræ.
Conceptus ejus vero quod est conceptus, secun-
dum rei quæ concipitur genus modosque conci
piendi dividitur. Nativa namque per aliquam sui
vel efficientem vel efficiendi proprietatem conci-
piuntur, ut album per albedinem, et albedo per
naturam faciendi album. Nihil enim naturalium Disi
per causam, et nihil mathematicorum Bisi per ef
ficiendi potestatem concipi potest. Sed sicut in
sentiendis exterioribus primo hæsitat sensus, dein-
de in id quod sibi subjectum est certus figitur:
ita quoque animus illius in quod proprio motu
intenditur naturam primo mixtim
atque confuse
cogitat; deinde ab aliis in quæ simul cum ea
offenderat quadam propria rationis abstractione
Cillam separat, et ipsam sicut est fixa acie notat,
et in his quidem quæ sentiuntur exterius hoc
clarum est. Nisus enim qui colorum adminiculis,
seu figurarum, bis subjecta corpora sentit, ruheum
et subrubeum, si motu suo simul in eos offendat,
primo nequaquam, deinde vix discernit. Similiter
album et subalbum, et hujusmodi alios. Figuras quo-
que (verbi gratia) aute longiorem et parie longio-
rem usus tanto minus discernit, quanto minore parte
alter alterum vincit. Auditus etiam boyyou illos,
quorum proportionem partis brevissime differentia
facit, aut nullatenus aut vix dividit. Omnium enim
proportionalium similitudo minoribus differentiis
conjunctior est, sicut majoribus dissimilitude re-
motior. In his vero quæ interius sentit, animus,
non modo rerum similitudo, verum etiam multitudo
facit, ut primo id in quod agit tanquam præsagus
perpeudat, deinde quadam attentione magis magis
que percipiat, nondum tamen et assentiat. Et hæc
præsaga perpensio, vel sine assensione perceptio,
quia non est ejus quod non est, nou vocatur opinio:
sed quoniam est ejus quod est, cujus tamen verita-
tem nondum tenet assensio, per quamdam nominis
translationem vocatur imaginatio. Imago namque
res est, non tamen veritas illius cujus imago est:
ideoque rei perceptio sine veritatis illius assensione
recte dicitur imaginatio. Si vero id quod intra simi-
litudinem rerum aut multitudinem primo perpen
dit, deinde percipit ab ipsis similibus aut aliter mul
tis delegerit, et fixa mentis acie ipsius proprietate
notata perceptioni assenserit, intellectus vocatur.
Recte utique. Tunc enim vere in animo rei simili-
tudo esse dicenda est, cum deintra cætera rem ad-
miniculo suæ proprietatis selegerit, ac per hoc præ-
cedenti perceptioni assenserit; et natura quidem
eorum quibus aliquid subt, ficta vero eorum quibus
aliquid esse finguntur adminiculis concipiuntur. Ge
mina vero quæ sunt nativorum principia, Deus sci-
licet, et primordialis materia, longe aliter. Non

Nam si de omnibus, etc.] Converso ordine quod ultimum in divisione posuerat, primum diffinit; ait enim Si de omnibus rebus naturam dici placet (ut multis placuisse philosophis legimus), talis dif- D finitio dabitur, quæ res omnes quæ sunt possit includere. Hic dicendum est quod diffinitionum aliæ sunt quibus ostenditur non modo quod esse dicitur, verumetiam esse quod dicitur; aliæ vero quibus tantum quod esse dicitur, et nequaquam esse quod dicitur. Hac enim diffinitione, homo est animal rationale, non solum quod res sit homo, sed etiam esse homo monstratur. Non solum enim qui est homo, est animal rationale, sed etiam hoc esse hominem est, esse videlicet animal rationale. Illa vero diffinitione qua dicitur: differentia est, qua abundat species a genere, ostenditur quæ res sit differentia, non tantum ostenditur esse differentia. Res enim qua species abundat a genere, sine dubio differentia est; non tantum hoc est, eam esse differentiam, ea videlicet a genere speciem abundare. Hujusmodi diffinitionibus naturam diffinit, quibus scilicet, quæ res sint naturæ, non tantum esse naturæ demonstrantur. Si ergo de omnibus rebus (sicut prædi

aliquo modo videlicet cæterarum omnium rerum, id est cæteris convenientium privatione capiantur, hoc est, cum mentis assensione percipiuntur. De imaginatione, qui est unus modus intelligendi, quo scilicet res etiam suæ proprietatis nota, sed sine assensione percipitur; et de perfecto intellectu, qui et proprietate et assensione constituitur, tacet. Quoniam explanatio quæ fit exemplo non omnes partes enumerat, sed paucis, et his maxime per quas cæteræ intelliguntur, exemplat. Ut hoc loco satis apparet, perfectum intellectum debere vocari intellectum, cum etiam imperfecto hoc nomen conveniat.

enim sunt aliquid hujusmodi subsistentiis, vel quan- A ctoque intellectu intelligi non possunt, sed tamen titatibus, vel qualitatibus quibus vel nativa vere sunt aliquid; vel quæ neque sunt aliquid, neque sunt, tanquam aliquid sint finguntur. Deus enim est essentia, non est aliquid, nec esse aliquid fingitur creata subsistentia; ac per hoc nihil eorum quæ subsistentias comitantur in illo esse potest. Itaque etsi magnus est, non tamen hoc est quantitate; etsi qualis est, non tamen qualitate; etsi dural, non tamen tempore. Unde humani animi motus agens in ipsum concupiendum nihil hujusmodi invenire potest quod ejus conceptui adminiculetur; ideoque ipsum comprehendere per ea quibus sit aliquid, et aliquid esse fingatur, nullatenus valet. Deintra cætera tamen, per horum omnium ab illo remotionem, ipsum selegens, et eum vere esse cum assensione percipiens, qualitercunque intelligit. Sed quoniam nulla ejus proprietate, vel quid sit genere, vel quantus mensura, vel qualis forma est, vel hujusmodi percipit, ipsum minime comprehendit. Nam intelli- B gibilis quidem est, non vero comprehensibilis. Similiter incomprehensibilem tamen intelligibilem esse primordialem materiam, in qua natura omnia ab opifice facta sunt, philosophis vlsum est; et sic quidem illa quæ non sunt, opinione; quæ vero sunt, imaginatione vel intellectu concipiuntur. Imaginatio tamen et intellectus in multis scripturis dicuntur opinio. Similiter opinio et imaginatio dicuntur intellectus. Unde et in hac diffinitione naturæ, qua dixit: Natura est earum rerum quæ intellectu capi possunt, tanquam natura universalius prædicavit de ea, intellectu capi posse. Nam secundum regulam dialecticorum, si vere universalis affirmative in eadem quantitate conversa falsa est, prædicatum ejusdem vere abundat subjecto. Ut omnis homo corporeus est: hæc universalis affirmatio vera est. Omne corporeum homo est, falsa est. Unde manifestum est quod corporeum homine plus est, et abundat. Similiter omnis natura intellectu capi potest, hæc universalis affirmatio vera est. Omne quod intellectu capi potest natura est, falsa est. Unde certum est quod intellectu capi posse universalius est, quam natura. Sicut enim vere, sic et ficte, proprietatis adminicula cæterorumque sive quæ sunt, sive quæ fingi possunt, remotiane selegens animus, aliquid quod non est capit. Ideoque quod opinatur intelligere dicitur. Quod quoniam neque est, neque aliquid est, nullo modo natura est. Idcirco cum diffiDitionem naturæ incoepisset ab universali, dicens: natura est earum rerum quæ intellectu capi possunt, recte contra ficta, quæ etiam (sicut dictum est) intellectu capi possunt, et natura non sunt, addidit, quæ cum sint. Quoniam vero illa quæ sunt, sæpe imaginatione confusa, sæpe propter adminiculum proprietatis rei ipsius in quam intenditur animus eoncipit, qualiter vellet accipi, quod præmiserat, intellectu capi possunt, explanavit, dicens: quoquomodo, id est sive imaginatione sive per solam cæte- D rorum remotionem absque proprietatis rei ipsius quæ cogitatur conceptu, sive fixo et etiam per proprietatis conceptum integro perfectoque intellectu. Quod et ipse exponens, ait: Additum vero est quoquomodo. Quare? Quoniam Deus nativorum omnium opifex, et primordialis materia, quæ Græce dicitur . Latine silva, in qua ab opifice universa creata dicunt philosophi, non possunt intelligi integro perfectoque, hoc est integritate perfecto et perfectione integro intellectu. Integer et perfectus est intellectus, qui rem non sola cæterorum remotione, sed etiam rei ipsius aliqua proprietate cum assensione concipit. Qualiter Deus et quæ dicta est primordialis materia non possunt intelligi. Quamvis enim horum conceptionem constituat et figat mentis assensio, tamen non hoc aliquibus eorum sibi notis proprietatibus facit, sed sola illorum quæ cæteris rebus conveniunt remotione. Unde supponit: Sed aliquo. Quasi: Deus et materia integro perfe

Idcirco vero, etc.] Cur in diffinitione naturæ apposuerit, quoquomodo, exposuit. Nunc vero cur adjunxerit, quæ cum sint, ostendit, et ait: Idcirco vero adjunximus, quæ cum sint, ut divideremus naturam ab his quæ non sunt: quæ tamen in hoc cum natura conveniunt, quod intellectu capi possunt. Nam, sicut prædictum est, illa etiam quæ non sunt intellectu capi possunt: quoniam etiam hoc ipsum nomen infinitum nihil pro substantia significat aliquid, sed non naturam. Pro substantia dicimus: quoniam pro qualitate significat, et quod est natura, et quod non est natura. Significat enim eamdem qualitatem quam hoc nomen infinitum aliquid, cujus sine dubio qualitas est, et quæ est, et quæ non est. Sensus: Aliquid et nihil apud grammaticos camdem omnino qualitatem significant, substantiam vero omnino non eamdem. Est enim utriusque nominis hujus qualitas, quidquid eorum quæ sunt est; et quidquid eorum quæ non sunt fingitur qualitas. Sed hujus nominis quod est aliquid substantia est, et id quod est, et id quod fingitur, sed non est. Hujus vero quod est nihil, id solum quod fingitur, et nequaquam aliquid est. Nam etsi sit, si tamen non est aliquid aut natura aut efficientia, nihil est: ut λn, quæ secundum philosophos est, sed nequaquam Caliquid est: quoniam neque natura est aliquid, ut album est, quale qualitate; neque efficientia, ut albedo est qualitas, eo quod facit quale. In modo etiam significandi qualitatem eamdem hæc nonima differunt. Nam aliquid unam alicujus eorum quæ sunt vel finguntur qualitaten vera vel fictam dictionali significatione suæ similiter veræ vel fictæ substantiæ confert. Nihil vero ab ea quæ non est vera, sed est ficta substantia, quamlibet veram fictam ve removet qualitatem. Quod enim nihil dicitur, nulla neque veræ neque ficlæ efficientiæ qualitate affici significatur. Nullum enim fictum, id quod fingitur, est. Idcirco recte hoc infinitivo abnegativo, quod est nihil, etiam ficta qualitas ab ejusdem nominis abesse substantia significatur; unde supponit: Neque enim significat hoc nomen nihil quod aliquid, id est substantia nominis, sit aliquid ejusdem nominis qualitate; sed potius significat substantiam suam non esse aliquid ea a qua nomen est qualitate. Omnis vero, etc. Quasi: Hoc nomen nihil significat non esse, omnis vero natura est. Deberet concludere syllogismum ita. Non est ergo natura quod pro substantia significat nihil. Sed quoniam his quæ dicta sunt præmissis, est hæc certa conclusio, tacet. Et sic de omnibus quidem rebus, id est substantiis et accidentibus, et etiam de Deo et materia, naturam dici placet, hæc sit naturæ diffinitio quam videlicet superius proposuimus. Sin vero prout quibusdam visum est, non de omnibus rebus, sed de solis substantiis subsistentibus, intellige natura, dicitur, quoniam omnes substantiæ subsistentes, aut corporeæ sunt, aut incorporeæ, dabimus diffinitionem naturæ significantis substantias, id est secundum illam significationem hujus nominis qua res subsistentes significare dicitur. Quæ diffinitio est hujusmodi Natura est, vel quod facere vel quod pati possit. Hæc conjunctio, vel, hoc loco subdisjunctive posita est utrumque enim significat; unde supponit:

« PoprzedniaDalej »