Obrazy na stronie
PDF
ePub

1313

IN LIB. QUOMODO SUBST. BONÆ SINT GILBERTI PORRETE COMMENTARIA.

1314

nisi bona, neque gravia, neque colorata,neque spatii A sent; et quoniam actu non potuere existere, nisi dimensione distantia, nec ulla in eis qualitas esset,

nisi tantum bona essent, tunc non res,sed rerum viderentur esse principium; nec potius viderentur, sed videretur: unum enim solumque est hujusmodi, quod tantum bonum, aliudque nihil sit; quæ quo. niam non sunt simplicia, nec esse omnino poterant, nisi ea id quod solum bonum est, esse voluisset. IdCirco quoniam esse eorum a boni voluntate defluxit, bona esse dicuntur; primum enim bonum quoniam est, in eo quod est, bonum est; secundum vero bonum, quoniam ex eo fluxit cujus ipsum esse bonum est, ipsum quoque bonum est. Sed, ipsum esse omnium rerum ex eo fluxit quod est primum bonum, et quod bonum tale est, ut recte dicatur, in eo quod est, esse bonum. Ipsum igitur esse eorum bonum est; tunc enim, in eo quod essent, non essent bona, si a primo bono minime defluxissent.

Qua in re soluta quæstio est : idcirco enim licet in eo quod sunt, bona sunt, non sunt tamen similia primo bono: quoniam non quoquo modo sint res, ipsum esse earum bonum est; sed quoniam non potest esseipsum esse rerum,nisi a primo esse defluxerit, id est a bono: idcirco ipsum esse bonum est, neque est simile ei a quo est. Illud enim quoquo modo sit bonum est, in eo quod est; non enim aliud est præterquam bonum; hoc autem, nisi ab illo esset, bonum fortasse esse posset; sed bonum, in eo quod est, esse non posset. Tunc enim participaret forsitan bono; ipsum vero esse quod non haberent a bono, bonum habere non possent. Igitur sublato ab his primo bono mente et cogitatione, ista licet essent bona, tamen, in eo quod essent, bona esse non pos

C

illud eu quod vere bonum est, produxisset, idcirco et esse eorum bonum est, et non est simile substantiali bono id quod ab eo fluxit: et nisi ab eo fluxisent, licet essent bona, tamen in eo quod sunt, bona esse non possent; quoniam et præter bonum et non ex bono essent, cum illud ipsum bonum primum et ipsum esse sit, et ipsum bonum, et ipsum esse bonum. At nonne etiam alba, in eo quod sunt, alba esse oportebit ea quæ alba sunt, quoniam ex voluntate Dei fluxerunt, ut essent alba? minime. Aliud est enim esse, et aliud alba esse: hoc ideo, quoniam qui ea ut essent efficit, bonus quidem est, minime vero albus. Voluntatem igitur boni comitata sunt, ut essent bona, in eo quod sunt; voluntatem vero non albi non sunt comitata, ut talis ejus esset proprietas, ut esset album in eo quod est; neque enim ex albi voluntate defluxerunt. Itaque quia voluit esse ea alba, qui non erat albus, sunt alba tantum ; quia vero voluit ea esse bona, qui erat bonus, sunt bona, in eo quod sunt. Secundum hanc igitur rationem, cuncta oportet esse justa, quoniam ipse justus est, qui ea esse voluit. Ne hoc quidem, nam bonum esse, essentiam, justum vero esse, actum respicit : idem autem est in eo esse, quod agere, idem igitur bonum esse quod justum. Nobis vero non est idem esse quod agere, non enim simplices sumus: non est igitur nobis idem bonis esse, quod justis; sed idem nobis est, esse omnibus bonis, in eo quod sumus. Bona igitur omnia sunt, non etiam justa : amplius bonum quidem generale est, justum vero speciale, nec species descendit in omnia. Idcirco alia quidem justa, alia aliud: omnia vero bona.

GILBERTI PORRETÆ COMMENTARIA
IN LIBRUM QUOMODO SUBSTANTIE BONE SINT.

Quod Græce pilosoola, Latine amor sapientiæ dicitur, cujus quidem tota species philosophis, id est amatoribus sapientiæ placet, sed non cuilibet totam ostendunt. Attendunt enim in ipso quo sunt, id est hominum genere, plurimos, qui tanquam bruta animalia sese totos sensibus aut imaginationibus dederunt; multos vero qui primo quasi rationis motu ad ea quæ præter sensus et imaginationes concipi debent, contendunt. Illos ergo philosophi omnino contemnunt; hos autem quibusdam elementis, et quasi nutibus exteriorum significationum erudiunt et hi quidem hac disciplina, quæ Græce dicitur exoλh, significationibus acceptis fari gestiunt. Sed quoniam id præter dicendi rationes tentant, sæpe in errores labuntur, sæpe autem incongrua aut imperfecta, aut superabundanti oratione balbutiunt. Quorum aliquos, vel negligentiæ torpor, vel ingenii hebetudo, in his quibus consueverunt exteriorum significationum detinent elementis. Alios vero ad ipsam rerum tem, quam ultra significationes mentis acies naturaliter sentit, ejusdem veritatis cupiditas trahit: hos quoque philosophi propriis sibique convenientibus officiis destinant. Nam hebetes illos, inculto et (ut ita dicatur) rusticano sermone, quo sensus magis perquam evolvatur involvitur, semper laborare mittunt spectabilem vero sapientiæ formam illis

verita

D

nequaquam exponere prostituunt. Alios vero ad ipsam quamdam quæ vocatur rationum via dirigunt: non tamen ad eam æque omnes admittunt. Plures enim communibus, et quæ omnibus notæ sunt rationibus, tanquam publica via currentes, ad imaginem ejus, quæ in naturalium concretionibus quodammodo adumbratur, adducunt. Multos vero his naturalium speculis assuetos, ad ea quæ a concretionibus altior disciplina, quæ Græce dicitur uάonois, abstrahit, vocant: ut ibi naturam rerum et proprietatem, ac per hoc sapientiæ speciem, quæ in hujusmodi magis resultat, purius comprehendant. Paucos vero quos intentiore studio vident attentos, et mentissacie perspicaciores, nec tam laudis propriæ levitate subvehi, quam veritatis ipsius specie trahit, vere dignos quibus sapientiæ dignitas exeratur, in quoddam quasi diversorium extra publicam rationalium viam, et θεωρήματα sive ἀξιώματα, hoc est speculationes sive dignitates disciplinalium, ducunt. Ubi quodam quasi sinu secreti, sapientiæ ipsius quamdam præ cæteris dignitatem illis ostendunt. Hanc igitur illi pauci ea in mentis acie quæ intellectus vocatur, diu multumque in omni rerum genere, videlicet et in naturalibus, et in mathematicis, et maxime in theologicis intuentes, mirantur ejus rationes ab aliorum rationibus esse diversas, nec quibus

jusmodi scriptionum, id est,non multi sunt qui de hujusmodi scribere consueverint, aut etiam scribendi noverint rationem. Nam etsi hos, quos graves locos vocabant, suis quandoque orationibus insuruerint, ut Socrates et Cato, et alii multi, minime tamen his tractandis operam dabant. Quod vero hoc scriptionum iter paucis notum sit, et te vere attendisse, et eam etiam, ne usu communi, si scilicet a pluribus hujusmodi tractarentur, vilescerent, tam valde placuisse, exempla tua ad me, ut de hac scriberem quæstione, directa comperi. Nam ex his quæ in ea legi, ego ipse sum tuus testis, quam vivaciter antehac fueris complexus, id est, tibi placueriut: hæc sedicet paucis, sicut dictum est, notum esse iter hujusmodi scriptionum; et tu quidem de prædicta hebdomade digerenda sic postulas. Ego vero ipse, et hanc, et alias hebdomades commentor quidem, id est, in mentem frequenter comminiscor, sed hoc mihi tantum. Quod est, speculataque ad memoriam meam conservo, potius quam participo, id est communico cuiquam illorum, quorum lascivia interior ac exterior petulantia, nihil patitur esse conjunctum, id est perfectum in se et aliis congruum, quod Græci dicunt appovixóv. Quod utique provenit non ab animi ratione, sed a joco lasciviæ risuque petulautiæ suæ. Tales namque sua tantum inventa solent laudare, cæterorum vero vituperare, et tanquam nullius sint, deridere. His ergo sapientiæ secreta, quoniam propter eos qui digni videntur omnino tacere non possumus, aliqua de locis multiplicatis conformata specie veri, aut saltem aliqua verborum contractione obducimus. Prohinc moneo, tu ne sis adversus obscu. ritatibus brevitatis, id est, quæ ex brevitate contingere possunt. Quæ cum sint, contra obliquos obtrectatorum morsus, arcani fida custodia, quod non mediocriter utile est, tum etiam commodi, id est, hoc commodi naturaliter habent, quod colloquuntur cum bis solis qui quatenus possunt convenientium rationum via vestigant, et indeficientium studiorum impendio comparant conceptionum arcana, qui vere digni sunt intromitti ad ea.

explicari possunt, cognatos esse sermones; et si A rendam, ideo quod non omnibus notum sit iter huquando proportione rationis alicujus ad eam ab aliis contingat, imo necesse sit verba transumi, inextricabiles admodum quæstiones præstare. Hæc igitur sunt sapientiæ in qualibet facultate, sed maxime in theologiga paucis nota secreta, quorum quia gloria dignitatis summorum etiam philosophorum trahit admirationem, ab ipsis napádoa vocantur: et quia præstant quæstiones, quando translatis dictionibus proponuntur, ἐμβλήματα vel ἐνθυμήματα, hoc est pro. positiones, dicuntur. Quoniam vero hæc altior intelligentia percipit per excellentiam 66oμáões, hoc est conceptiones, nominantur: utique longe diversæ ab illis conceptionibus quæ voμμata appellantur. Est enim quodam argumentationis genus, quoniam ante conclusionem λόγος cum λόγῳ, id est sermo cum sermone assumptio, scilicet cum propositione conjungitur: ideoque tota illa oratio συλλογισμός, id est collocutio dicitur. Est vero aliud argumentationis genus, quo ante conclusionem aliquid quidem B dicitur, sed aliud quod similiter dictione exponendum erat, in anima absque dictione tenetur ut, est homo, igitur est animal. Hic enim ex eo quod dictum est, est homo; et ex eo quod absque dictione cogitatur, scilicet, homo naturaliter esse animal, conclusum est, est animal. Idcirco tota oratio ab illa parte antecedentis, quæ sine expositione tenetur in anima, ἐνθύμημα vocatur. Sunt et alia ἐνθυμήματα, quæ aut juxta qualitatem summarum oratoriarum aliquid menti relinquunt, ut mater diligit; aut inclusione aliquo sub interrogatione posito contrarium intelligi volunt, ut quod scis prodest, et quod nescis non obest. Sed nulla talibus conceptionibus dignitas inest. Non enim a ratione et consuetudine vulgaris etiam sermonis discedunt, eoque magis illas in mente tenet orator, quod superfluum apud se judicat, eas omnibus notas oratione proponi. Quæ vero hebdomades appellantur, a sensu simplicium omnino procul sunt: et qui in plurimis studuerunt,et C sophisticis etiam exercitationibus probati paruerunt, earum miraculo commoventur, et sicut prædictum est, ad ipsarum contemplationem non nisi paucos eosque valde probatos admittunt. Hujusmodi multas præmente Boetius sapientiæ amator habet, et Romano Joanni diacono diu pulsanti, diguoque cui aliquando aperiretur, qualiter poterat in naturali, ideoque composito fabricatoque sermone, aliquas exerebat. Inter quas una erat qua dicebatur ea quæ sunt,esse bona in eo quod sunt, cum tamen non sint substantialia bona. Quam admirationem quidem venerabatur Joannes, sed a veritate sensus illius, quarumdam rationum qui videbatur in ea conflictus, ejusdem intelligentiam excludebat. Hunc ergo conflictum, rogatus ab eo Boetius primum illi proposuit: ut ea quæ sunt, non modo in eo quod sunt, verum etiam nullo modo esse bono, quarumdam phantasiis rationum conclusii. Deinde totam hujus ænigmatis nubem divisione decussit, et sic ad hebdomadis, hoc est, conceptionis dignita- D tem, intelligentiam ejus admisit.

Postulas etc.] Quid Joannes diaconus petat, et quid se facturum super hoc Boetius spondeat, tanquam brevi prologo, quo attentionem ejus quæ informando solvendoque emblemate magis erat necessaria, moveat, præmittit ;et ait: Postulas, quasi rem a nobis tuæ amicitiæ debitam, ut unam ex hebdomadibus nostris, videlicet obscuritatem quæstionis ejus quæ continet modum, quo scilicet substantiæ, id est quæ in naturalibus res subsistentes dicuntur, bonæ sint, in eo quod sint, cum non sint substantialia bona, hoc est, cum bonitas ipsa non sit eorum de quibus prædicatur subsistentium esse, digeram quod est, et paulo post evidentius, hoc est aliquatenus evidenter monstrem, videlicet quibus argumentis affirmatio, quibusque negatio probari posse videatur, et quo multiplicitatis loco divisio, veræ scientiæ error cedat, exponam. Dicisque id esse faciendum, id est, quæstionis hujus obscuritatem ita esse dige

Ut igitur, etc.] Quasi Postulas ut digeram, et evi. dentius monstrem obscuritatem quæstionis, etc. Ut igitur tuæ satisfaciam postulationi, feci sic, ut fieri solet in mathematica maxime disciplina, id est arithmetica, geometrica, musica, astronomica, et in cæteris etiam pluribus disciplinis : ut in prædicamentis et analyticis, in quibus quædam secu turis tractatibus necessaria præponuntur, videlicet præposui terminos regulasque. Eosdem quos vocat terminos, vocat etiam regulas, sed regulas quidem, quoniam locali similitudine multa continent, terminos vero, quoniam ex eorum principiis demonstratio propositorum deducitur, et eorum postremis inductionibus tanquam finibus terminatur. Hos igitur sive terminos sive regulas præposui, quibus efficiam cuncta quæ sequuntur, id est, quibus et propositam hebdomadem abduci in dubitationem ostendam, et ex multiplicitatis loco diviso ipsam confirmem.

Communis, etc.] Prima quam ponit regula, omnium quæ sequuntur, imo omnium cujuscumque facultatis sint generalium sententiarum, quas etiam hoc loco conceptiones vocat, est locus. Ut enim de positivis grammaticæ facultatis regulis taceamus, certum est, quod et qui vocantur communes loci rhetorum, et maximæ propositiones dialecticorum, et theoremata geometrarum, et axiomata musicorum, et generales sententiæ ethicorum seu philosophorum, continentur universitate hujus regulæ, qua dicitur: Communis animi conceptio est enuntiatio, quam quisque probat auditam, non unius tantum, sed communis animi, id est multorum animorum vocat eam de qua nunc lo quitur conceptionem quoniam scilicet, quæ infinitarum, singularium, concessarum, seu dubiarum localis est ratio, plurimis vel natura, vel opifice logica notam adeo esse convenit, ut cum ad aliquid confirmandum

adducetur, testimonio probationis non egeat. Unde A facultatibus usu diverso, esse, et esse aliquid, diver

et alibi indemonstrabilis, et per se nota dicitur, et
hic, enuntiatio, quam quisque probat auditam. Ideo
namque aut cæteris inventis sæpe interseritur, aut
orationibus jam perfectis atque terminatis exponitur,
quoniam vel naturaliter, vel ex logica disciplina illis
cum quibus sermo conseritur, est omnino indubia.
Nec te moveat quod conceptio dicitur enuntiatio, aut
si etiam converso, enuntiatio dicatur conceptio, quo-
niam et quod concipimus enuntiamus, et quod enun-
tiamus concipimus. Harum autem quæ ita communes
animi dicuntur conceptionum duplex est modus. Nam
una ita communis animi est, ut omnium sit, id est ut
omnes homines hanc naturaliter noverint; veluti si
hanc conceptionem geometricam proponas, qua dici-
tur: Si duobus æqualibus æqualia auferas, quæ re-
linquuntur æqualia esse nullus intelligens, id est
nullus sanæ mentis homo, id neget. Omnes enim etiam
præter logicam disciplinam, id verum esse naturali-
ter cognoscunt. Alia vero ita communis animi est, B
quod non omnium hominum, sed doctorum tantum-
modo est, quæ tamen venit ex talibus conceptioni-
bus, quæ qualiter prædictum est, communis sunt
animi; ut est hæc : Quæ incorporalia sunt, in loco
non esse. Hæc enim non quidem ejus, quæ dicitur
logicæ rationis universitate, locus est, sed ex logica
loco veniens, naturalis. Est namque dialecticorum
omnibus nota topica generalis, quod soli alicui pro-
prium est, id sine eo esse non potest: ut color, quia
soli corpori accidit, non nisi in corpore est. Ex hujus
igitur loci universitate omnibus etiam hominibus na-
turaliter cognita, venit hæc conceptio sive enuntiatio
naturalis, qua dicitur, quæ incorporalia sunt, in
loco non esse. Locus enim, et quo locale, et quo lo-
catum aliquid vere intelligitur, solis corporibus acci-
dit. Sotidi namque intervalli circumscriptio, quæ in
genere quantitatum locus vocatur, in solis corporibus
est. Itaque et ille locus, qui ex quadam intervallorum
ad se invicem ordinabili collatione, collocatio nomina-
tur, tantum corporum est, secundum quam genera-
liter quidem locata, specialiter vero intra et extra,
ultra et citra, subter et supra, et hujusmodi, corpora
ipsa sola recte dicuntur; et hæc quidem collocatio
universis mundanæ machinæ partibus convenit. Ipsa
vero secundum se totam utique localis est: quoniam
intervallaris ejus protensio suis quibusdam terminis
retinetur, quod est circumscribitur. Quia tamen pro-
pter ipsam non est aliud corpus, nec extra, nec intra,
nec ultra, nec citra, nec subter, nec supra, nec juxta,
nec circa aliquid esse, nec hujusmodi aliqua prædi-
camenta recipere; ideo nec secundum se totam
locata esse potest: atque in hoc cum incorporalibus
convenit, quæ quia non sunt localia, nequaquam lo-
cata intelligi possunt. Sed sicut dictum est, quamvis
illa maxima propositio, et topica generalis, ex qua
naturalis hæc venit, et in qua cum infinitis aliis con-
tinetur, omnibus etiam naturaliter nota sit, hæc tan-
tum quæ modo venit, tantummodo doctorum dicitur
esse. Recte utique: cæteri namque usu verborum,
qui sæpe ex aliqua causa extenditur ultra naturam,
decepti, ex eodem sensu dictum accipiunt: Anima est
intra corpus animalis, et extra corpus lapidis, et linea
sita in corpore, et extra animam est, et hujusmodi,
ex quo sensu corpus aliquid intra vel extra aliud
corpus est, audiunt. Docti vero, quos una facies di-
versarum dictionum non decipit, sensus ipsos qui
sub eadem dicendi diversi sunt qualitate, dividunt,
ideoque quod aliis minime videtur, cognoscunt. Hæc
est igitur communis animi illa conceptio, sive enun-
tiatio, quæ doctorum tantummodo est, et cætera hu-
jusmodi quæ non vulgus comprobant, sed multo
usu diversarum disciplinarum, et tam exemplis quam
rogulis docti.

Secunda regula: Diversum est, esse, et id quod est. Ipsum enim esse, nondum est; at vero quod est, accepta essendi forma, est atque consistit.] Hic notandum videtur, quod diversorum philosophorum in diversis

C

D

sum dicuntur. Nam in theologica, divina essentia, quam de Deo prædicamus, cum dicimus, Deus est, omnium creatorum dicitur esse. Cum enim dicimus corpus est, vel homo est, vel hujusmodi, theologici hoc esse dictum intelligunt quadam extrinseca denominatione ab essentia sui principii. Non enim dicunt corporalitate corpus esse, sed esse aliquid, nec humanitate hominem esse, sed esse aliquid, et similiter unumquodque subsistens, essentia sui principii prædicant non esse aliquid, sed esse. Illa vero quæ in ipso creata est subsistentia non esse, sed esse aliquid. Et ad eumdem modum quidquid operante summo principio est, eadem principali, et increata essentia dicunt esse, suo vero quolibet genere aliquid esse. Illorum vero philosophorum quibus suæ facultatis genera sunt, sola illa quæ ex principio esse cœperunt alii quælibet illa orationum suarum themata, id est materias, de quibus loquuntur, eodem quo dicunt esse, dicunt etiam esse aliquid unde etiam hoc verbum, est, dicunt de omnibus æquivoce prædicari. Alii vero dividunt, et ea quæ subsistunt dicunt esse subsistentiis, et esse aliquid his quæ subsistentias comitantur, intervallaribus scilicet mensuris et qualitatibus. Cæteris vero septem generum prædicamentis eadem subsistentia nec esse, nec aliquid esse concedunt. Similiter et nullum illorum quæ abstractio mathematica ab his de quibus prædicantur dividit, vel esse, vel aliquid esse consentiunt. Ergo cum dicitur diversum esse, et id quod est, secundum theologicos quidem intelligitur esse id quod est principium, id quod est vero, illud quod est ex principio; sed secundum alios philosophos, esse subsistentium solæ illorum quæ prædicantur subsistentiæ; quæ vero sunt, ea tantum quæ illas in se habendo subsistunt. Sic ergo et secundum theologicos, et secundum alios philosophos recte potest dici diversum est esse, et id quod est. Sed et hanc regulam, et cæteras quæ sequuntur præter septimam, tam usu theologicorum quam aliorum philosophorum, hoc loco accipi debere, sequentia ros docebunt. Nos tamen omnes præter illam septimam, ut significantius demonstrarentur, in naturalibus exemplabimus. Ait ergo: Diversum est esse, id est subsistentia, quæ est in subsistente, et id quod est, id est subsistens in quo est subsistentia: ut corporalitas et corpus, humanitas et homo, vere. Ipsum enim quod per abstractionem quodam modo ab illo in quo est intellectus separɛt esse, nondum est. Non ait: non est, sed nondum est; dum enim ipsam illam simplicem puramque formam ut in seipsa est intuemur, quod est eam aliter quam sit attendere, quodammodo non est, eo quod non qualiter attenditur, est. Etsi enim abstractim attenditur, est tamen inabstracta. At vero id quod est, accepta in se forma essendi, id est, ea quam abstractim intellectus concipit, subsistentia, quæ acceptio dicitur, generatio est, atque materiæ, quæ dicitur, formæque hujus, quæ Græce outwo vocatur, concursum, opifice illa forma quæ nominatur odsla, juxta exemplar illius quæ dicitur eldex, eixov, hoc est illius exemplaris exemplum et imago consistit: ut corpus, eo quod ut esse corporalitatem habet, est corpus; et homo, eo quod humanitatem.

:

Tertia regula: Quod est, participare aliquo potest sed ipsum esse, nullo modo aliquo participat; fit enim participatio cum aliud jam est; est autem aliquid, cum esse susceperit.] Sensus: id quod est, hoc est subsistens, quod ea quam in se habet, subsistentia est, potest participare aliquo, id est cum ipsa subsistentia, aliquid aliud quod ad potentiam subsistentiæ illius pertineat, in se potest habere: ut corpus quod corporalitate, quam in se habet, est, cum ea colorem etiam, et lineam, et diversorum generum qualitates, et quantitates alias ad corporalitatis potentiam pertinentes, quibus ipsum quale et quantum est, in se habet. Sed ipsum esse, id est subsistentia, quæ ines

opus est humanum.

subsistenti, nullo modo participat aliquo. Quippe A dem auctoris subsistentia esse aliquid affirmatur, ut, quod in se non habet esse quo sit, nullo modo cum esse potest, habere in se quo quale vel quantum sit. Esse namque subsistentia est, non substantia. Ita cum esse non possit in se habere, quo sit, nec participatione aliud aliquid in se habebit, vere: cum enim aliquid, id est subsistens jam est aliqua subsistentia, tnuc fit alterius naturæ ad illius subsistentiæ potentiam pertinentis, participatio, qua subsistens ipsum quale vel quantum sit. Est enim in his quæ prædi. cantur quidam ordo non temporis, sed rationis, quo naturaliter id quod est esse, præcedit; et quod proprietatis cuidam ratione illi addictum est, sequitur. Ac per hoc cum jam aliquid est, deinde quo esse cum suo participet, quæritur. Est autem illud, cum aliquid, sicut in secunda regula dictum est, esse, hoc est essendi formam susceperit.

Quarta regula: Id quod est, habere aliquid præterquam quod ipsum est, potest; ipsum vero esse, nihil aliud præter se habet admixtum.] Hæc regula quodam modo præcedentis sensum explanat. Ideo uamque id quod est participare aliquo dictum est, quoniam id ipsum quod est, potest habere aliquid præterquam illud sit, quo ipsum quod est, est, id est præterquam sit esse, quo ipsum est: ut corpus præter corporalitatem, cum ipsa qua est corporalitate habet colorem. Ipsum vero esse idcirco nullo modo aliquo participat, quoniam nihil aliud præter se habet, cum eo quo forte fingatur esse, in sese admixtum.

Quinta regula: Diversum est, tantum esse aliquid, et esse uliquid in eo quod est illic enim accidens, hic substantia significatur.] Sicut prædiximus, ea quæ subsistunt, quidam philosophorum dicunt esse solis subsistentiis, et esse aliquid quibusdam, quæ alia sunt a subsistentiis, videlicet solis accidentibus. Secundum hunc usum hoc loco solum subsistens solis accidentibus esse aliquid dicitur. Dicimus etiam, quoniam id quod est aliquid, quandoque dicitur esse aliquid in eo quod est, et hoc quoque duobus modis, quandoque vero ita simpliciter esse aliquid, quod nullo modo in eo quod est. Verbi gratia: Aliquod opus, et æreum dicitur, et humanum, et triangulum. Sed æreum atque humanum, in eo quod est, diversa tamen ratione; triangulum vero, nulla ratione in eo quod est, sed tantum triangulum. Et æreum quidem dicitur esse, in eo quod est, quoniam eo ipso quo est, suo scilicet genere dicitur æreum. Humanum vero dicitur esse, in eo quod est, non quidem quoniam sit humanum genere quo ipsum est, sed quoniam hoc ipsum quod opus esse æreum prædicatur, ideo humanum est, quia auctor ejus, vere in eo quod est idem genere proprio humanus est, siquidem ministro ac per hoc quodam modo auctore homine accessit lapidi color, quo solutus est, et ita æs factus est. Triangulum vero idem utique opus dicitur, sed nulla ratio ue in eo quod est. Neque enim quod est triangulum, eo ipso quo est, id est genere suo est triangulum. Neque vero ideo quod esse illius, id scilicet, quo ipsum opus est dicatur triangulum, eo quod auctor ejus, id est homo sit triangulus. Ideoque sola accidente figura, quæ scilicet nec operis nec auctoris est esse, triangulum dicitur. Unde manifestum quod diversum est, esse aliquid tantum, id est, cui cum prædicatur esse aliquid, non potest addi in eo quod est; et esse aliquid in eo quod est, id est, cui dicitur esse aliquid, potest addi in eo quod est, vere. Illic enim, id est cum de quolibet dicitur, est aliquid, ita quod non potest addi, in eo quod est, significatur esse accidens, id quo ita esse aliquid dicitur: ut quod opus dicitur esse triangulum. Hic vero id cum de quolibet dicitur, est aliquid, ita quod potest addi, in eo quod est, significatur esse substantia, hoc est subsistentia, id quo ita esse aliquid dicitur. Sed vel ipsius esse subsistentia, quod proponitur esse aliquid, ut opus est æreum; vel illius esse substantia, quo auctore est esse illius, quo aliquid esse proponitur, per quod tam esse illius, quam illud ipsum ea

B

Sexta regula Omne quod est, participat eo quod est esse, ut sit; alio vero participat, ut aliquid sit: ac per hoc id quod est, participat eo quod est esse ut sit : est vero, ut participet alio quolibet.] Supra in regula tertia qua dictum est, quod est, participare aliquo potest, participationem dicebat, id quod est cum suo esse, aliud habere quiddam. Unde iu quarta aperte dicebat Id quod est, habere aliquid præterquam quod ipsum est, potest. In quo etiam et in eo quod in tertiæ clausula ponebat dicens: Est autem aliquid cum esse susceperit, et in fine secundæ subjungens, quod est, accepta essendi forma est, patenter ostendit, quoniam habere ipsum esse, participatio est. Utrumque igitur habitum, videlicet, et quo habetur ipsum esse, et quo aliud aliquid cum ipso ab uno solo, id est ab eo quod est, in hac sexta regula manifeste participationem appellat, et ait: Omne quod est, scilicet omne subsistens, participat eo quod est ejus esse non quidem ut eo sit aliquid, sed ad hoc tantum ut eo sit. Cum eodem vero idem subsistens quodam alio participat, ut eo sit aliquid. Sed illa participatio, qua eo quod est esse participat, natura prior est; altera vero posterior, uude infert: Ac per hoc: qua si Quia videlicet non potest esse aliquid nisi prius naturaliter sit, id quod est, sicut dictum est, partici pat eo quod est esse, ut sit. Est vero naturaliter prius, ut deinde participet alio quolibet quo aliquid sit.

Septima regula: Omne simplex esse suum, et id quod est unum habet.] Hoc in solis theologicis exemplari potest. Nam omnia naturalia non modo creata, sed etiam concreta sunt. Mathematica vero, etsi nec re, nec proportione dicuntur habere in se quo sint, vel aliquid, aliqua tamen eorum ut suæ rationis partibus constant, ut illa quæ ex omnibus tam in natis quam extrinsecus affixis colligitur, primarum substantiarum plena proprietas, et ea subsistentia specialis, quæ ex generali et ejus potentiis constat. HoC rum quoque, et omnium aliorum, quæ quoniam hujusmodi partes non habent, simplicia vocantur, effectus est multiplex: Deus vero omnino est simplex; nam quoniam non habemus illi cognatos quibus de ipso loquamur sermones, a naturalibus ad ipsum verba transumimus, dicentes: In Deo est essentia qua ipse est, et potentia qua potens est, et sapientia qua sapiens est, et hujusmodi; non tamen cogitamus ab essentia, qua illum esse prædicamus, potentiam aut sapientiam ejus, quibus quasi esse aliquid dicimus eum, de quo omnino nec scimus, nec scire possumus, quid sit in illa ratione esse diversam. Et tanta in illo est, sub hac horum nominum diversitate, non dico rerum unio, sed rei singularis, et simplicis, et individuæ unitas, ut de eo vere dicatur: non modo Deus est, Deus est potens, Deus est sapiens, verum etiam Deus est ipsa essentia, Deus est ipsa potentia, Deus est ipsa sapientia, et hujusmodi. Ipse enim solus quidquid est juxta hujusmodi nominum diversitatem, ex unius numeris ejus, quod est Spiri tus sanctus, usu diverso nostrorum, vere est in eo quod est, et ipsum quod est. Quicunque vero diver so prædicti muneris usu, vel potens, vel sapiens, vel hujusmodi est, est quidem hoc qualitercunque in eo quod est, sed nullo modo est ipsum quod est : pluribus enim est, et pluribus aliquid est, ipse vero eodem quo est, aliquid est, et est vere in eo quod est, et vere id quod est; ideoque recte dictum videtur, omne simplex esse suum, et id quod est unum habet. Id est, si quis de eo quod vere est simplex, dicat est, et item dicat est aliquid, nullus intelligere debet, quod secunda oratione prædicaverit, de ipso aliquid proprietate aliqua diversum ab eo, quod prædicaverat in prima. Ut si vel de Patre, vel de Filio ejus, vel de utrorumque Spiritu, dicat quis, est, ita: Pater est, Filius est, utrorumque Spiritus est, et postea de eodem Patre, vel de eodem Filio, vel de eodem amborum Spiritu dicat, est aliquid, ita: Pater est potens,

D

[ocr errors]

Filius est potens, Spiritus amborum est potens, nulla A
ratione intelligi debet aliud esse quod est, et aliud esse
quo potens est, quoniam et Patri, et Filio et ambo-
rum Spiritui idem omnino est, et esse, et potentem
esse; similiter illorum trium cuilibet idem est esse,
et sapientem esse; item cuilibet illorum idem est
esse, et bonum esse, et hujusmodi: quod in non sim-
plicibus quod sunt omnia quæ creata subsistunt, mi-
nime verum est.

:

Unde et octava regula est: Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est.] Duobus modis compositio accipitur unus est, quo subsistens aliquod ex subsistentibus inter se diversis, et a quibus compositum ipsum aliud est, dicitur esse compositum : ut homo, qui ex carnibus et ossibus, vel ex corpore et spiritu compositus est. De quo composito non dubium est plurima prædicari, nam et omne quo quodlibet componens est, et quo aliquid est, et esse, quod ex omni componentium esse et aliis quibusdam componitur, quo et ipsum compositum subsistens est, B et omne quo idem juxta compositum esse aliquid est, de ipso homine prædicatur ut homo est carnes et ossa, est corpus et spiritus, est coloratus, et intelligere potens est homo, et aptus ad ridendum, et hujusmodi plurima. Alius vero compositiouis est modus, quo non quidem subsistens ex subsistentibus (Dam quantum ad hoc simplex est), sed et multis quorum unoquoque est, et multis quorum unoquoque aliquid est, ejus constat proprietas: ut hominis spiritus, qui unus et simplex, quautum ad hoc quod nou ex diversis subsistentibus constat, et multis subsistentiis est, et multis earum accidentibus aliquid est ideoque compositus, nec ipsum quod est. Non enim in eo compositionem attendimus : quoniam aliud est quod est, aliud quo est. Nam si quemadmodum quod est, unum tantum est, ita quoque unum simplex tantum esset, quo et esset, et aliquid esset, nulla ratione compositum esset. Itaque quoniam alio est, alio aliquid est, etiamsi non ex di- C versis subsistentibus constet, subsistens ipsum concretum atque compositum est. Quoniam ergo omne subsistens tale est, generaliter, ait, omui composito, id est omni subsistenti, aliud est esse quo scilicet est ipsum vero est aliud alio quodam, quo scilicet aliquid est.

Nona regula: Omnis diversitas discors, similitudo vero appetenda est: et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur, quale est hoc ipsum quod appetit.] Diversitati identitas contraria est : similitudo vero repugnans. Idcirco, quamvis quibuslibet rationibus idem dicitur, bisdem diversum quoque dicatur, tamen hoc loco in ea ratione in qua similitudo intelligitur, diversitatem intelligendam docuit, cum præmisso quod omnis diversitas discors, non subjunxit, identitas vero, sed potius, similitudo vero, etc. Similitudo dicitur quædam ex proportione contrariorum aut parium, aut sub eamdem rationem cadentium comparatio. De qua nihil ad paæsentem D locum. Est etiam alia ad hunc pertinens locum, quæ proprius dicitur similitudo, quæ scilicet est quædam unio diversorum. Unio dico, non unitas, et quædam, non quælibet. Illam enim, quæ vero nomine dicitur unitatem, sola naturæ singularis proprietas facit, quæ natura quandoque in uno tantum est, ut quælibet illa qua supercolestis spiritus aliquis, unum aliquid est: quandoque in multis, quæ etsi non alterutrius, saltem alterius numero constat esse diversa. Ut quælibet humani corporis natura, quæ non modo in corpore hominis, verum etiam in ipso qui ex corpore constat, videlicet in homine esse dicitur, et de ipso homine prædicatur, cum tamen corpus hominis atque homo, non et corporis et hominis, sed tantummodo hominis numero differant. Non enim corpus hominis est naturæ suæ proprietate aliud unum quam homo: sed homo multarum naturarum suarum proprietatibus est aliud unum quam hominis corpus. Unde homo et corpus

PATROL. LXIV.

ex quo ipse constat, non sibi unita, sed vere unum atque idem dicuntur, non tamen quod corpus illud omnino sit idem quod homo, sed quod homo idem omnino quod corpus illud est. Unio vero semper il. lorum est, quæ diversa sunt utriusque numero: sed hæc est modis ex diversitate rationum diversis. Aliter namque sibi unita dicuntur materia atque forma, ut quodam rationali habitu unum subsistens sit; aliter pars et pars, ut quod constat ex eis, naturali aut rationali habitu unum totum sit, aut aliarum rationum consortiis: ut in civilibus, aut linguæ, aut ritus, aut legis, aut loci, aut affectus, unius consortio dicantur multi una gene, unus populus, unus conventus, unum cor, et hujusmodi, de quibus omnibus nihil ad præsentem locum. Sed est quædam alterutrius numero diversorum unio, quam conformitatis ratio facit, quæ ad præsentem pertinet locum. Hæc unio similitudo vocatur, et est vel secundum naturam, vel secundum quædam extrinseca. Secundum naturam vero dupliciter aut enim secundum propositæ. naturæ plenitudinem, et dicitur substantialis simil litudo qualiter album albo simile est, et homo homini; aut secundum propositæ naturæ partes aliquas, et vocatur imaginaria similitudo: qualiter humana pictura vero homini dicitur similis. Illa vero quæ est secundum extrinseca, dicitur imitatio: qualiter artifex aliquis alii artifici, vel homo Deo, juxta voluntatem ejus aliquid faciendo, dicitur similis. Itaque contra hanc, quæ est similitudinis, unionem dissimilitudinis diversitatem volens intelligi, ait : Omnis diversitas dissimilitudinis est dicors. Sese et enim quodammodo abhorrent fugiuntque contraria. Unde et in mundana sphæra, ignis, qui est acutus, substilis, et mobilis, est supremus: terra vero est extrema, quæ est obtusa, corpulenta et immobilis. Similitudo vero appetenda est, imo appetitur. Unde et in eadem mundana sphæra, aer et aqua, ita sunt media, quod igni aer, quam aqua similior: quoniam similiter substilis et mobilis, illi propinquior est. Sic et terræ aqua loco quam aer est vicinior: quoniam ipsa quoque similitudine est illi quam aer conjunctior. Inde est quod si quis supra ignem terram locare laboret, propria alterutrius ponderositate, et ignem sursum levitas subvehit, et terram deorsum gravitas sidit. Similiter et de sub aqua ve terra invento meatu, sua ponderositate aer exploditur, et ad ignem usque contendens sub ipso retinetur, et aqua super aerem vel ignem posita, propria similiter ponderositate deorsum versus usque ad terram liquitur, ibique retenta, super ipsam locatur. Fugit enim unumquodque quidquid in genere suo dissimilitudine a se diversum est: accedit vero ad id quod qualicunque dissimilitudine gibi conforme est, et e converso qualitercunque conforme est, quod accedit. Unde subdit: et quod appetit aliud, eo ipso quod appetit, ostenditur ipsum esse naturaliter tale aliqua superius diversarum similitudinum specie, quale est hoc ipsum, videlicet illud aliud, quod appetit.

Sufficiunt igitur, etc. ] Regulas sive terminos, quibus ea quæ sequuntur efficiat, hucusque proposuit. Quibus quoniam et propositam hebdomadem in dubitationem adducere, et quod de illa sentit ge posse confirmare non dubitat, ait: Sufficiunt igitur, ad ea quæ sequuntur efficienda, hæc quæ præmisimus. Quæ tamen quibus secuture demonstrationis, sive inventis, sive conclusionibus possint aptari, ego propter illos, quorum petulantia nihil patitur esse conjunctum, studens obscuritatibus brevitatis, minime notavi: ut dicerem hoc vel illud, ex hujus vel illius regulæ ratione constare. A prudente vero interprete rationis, qui scilicet ex ipsis inventis et forma ratiocinationis locos ipsos rationales, a quibus hæc sunt deducta, prudenter animadvertit, unumquodque prædictorum suis aptabitur argumentis, id est, ad quam earum quæ prædictæ sunt regularum, illud vel illud pertineat, assignabitur.

42

« PoprzedniaDalej »