Obrazy na stronie
PDF
ePub

pantia scripti et voluntatis,scriptura contraria. In hoc A plificationem, cujus effectus hic debet esse, ut aut perperspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis quæ ex scripto aguntur, posse controversias easdem existere. Horum tractationes in aliis libris explicantur.Nec solum perpetuæ actiones, sed etiam partes orationis iisdem locis adjuvantur, partim propriis, partim communibus, ut in principiis,quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis.Itemque narrationes ut ad suos fines spectent,ut planæ sint, ut breves,ut evidentes,ut credibiles, ut moderatæ, ut cum dignitate.Quæ quanquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi. Quæ autem sequitur narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci maxime valeant, dictum est in his in quibus de omni ratione dicendi diximus. Peroratio autem et alia quædam habet,et maxime am

B

turbentur animi aut tranquillentur,et si ita jam affecti
ante sint, aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
Huic generi in quo et misericordia, et iracundia, et
odium, et invidia, et cæteræ animi affectiones pertur-
bantur,præcepta suppeditantur aliis libris,quos poteris
mecum legere cum voles. Ad id autem quod te velle
senseram cumulate satisfactum esse debet voluntatilux.
Nam ne præterirem aliquid quod ad argumentum in
omni ratione reperiendum pertineret,plura quam a te
desiderata erant, sum complexus, fecique quod sæpe
liberales venditores solent, ut cum ædes, fundumve
vendiderint, rutis cesis receptis, concedant tamen
aliquid emptori, quod ornandi causa apte et loco posi-
tum esse videatur.Sic ubi nos ad id quod quasi mancipi
dare debuimus,ornamenta quædam voluimus non de-
bita accedere.

AN. MANL. SEV. BOETII
DE DIFFERENTIIS TOPICIS
LIBRI QUATUOR.

LIBER PRIMUS..

C

Omnis ratio disserendi, quam logicen Peripatetici veteres appellavere, in duas distribuitur partes, unam inveniendi, alteram judicandi. Et ea quidem pars quæ judicium purgat atque instruit, ab illis analytice vocata,a nobis potest resolutoria nuncupari. Ea vero quæ inveniendi facultatem subministrat,a Græcis topice, a nobis localis dicitur. Ac de illa quidem parte quæ judicandi magistra est, alias disputabitur. Nunc vero consilium est aperire qui Bint loci,quæ eorum differentiæ, qui etiam quibus apti sint syllogismis. Nec id simpliciter atque uni formiter videtur esse faciendum, verum duplex est tradenda parti tio,una quidem ex Græcis voluminibus eruta,altera vero ex M. Tullii Topicis sumpta. Atque in his illud ad perfect onem speculationis est astruendum,ut quibus utraque modis divisio differat, quibusque conveniat explicetur,quoque modo altera alteram vicissim possit includere ; et nunc quidem non in singulis immorabimur,sed de tota divisione communiter disseremus, locorum tantum ex quibus argumenta nascuntur diffinitiones, exempla differentiasque colligentes. Singula vero pro qualitate operis diligentius, vel his octo voluminibus expedita sunt,quibus Aristotelis Topica in Latinam vertimus orationem, vel his septem quibus M. Tullii Topicis D lucem plenæ expositionis insudavimus. Illic igitur. cuncta sunt propriis atque enodatis partibus expedita; hic vero quæ alias per membra patefacta sunt, communi speculatione tractantur.Nec dialecticos solam locos, sed etiam rhetoricos, quove hi inter se atque dialecticis differant, cura est exsequendi, ut omnibus undique locis plena consideratione propo

sitis, eorumque differentiis inter se et communitatibus pernotatis et argumentorum copia comparetur, et locorum clara possit esse distinctio. Ut igitur cuncta perspicuis rationibus constent, paulo altius ordiendum est. Propositio est oratio verum falsumve significans, ut si quis dicat cœlum esse volubile, hæc et enuntiatio et proloquium nuncupatur. Quæstio est in dubitationem ambiguitatemque adducta propositio, ut si quis quærat an cœlum sit volubile. Conclusio est argumentis approbata propositio,utsi quis cœlum ab aliis rebus probet esse volubile.Enuntiatio quippe, sive sui tantum causa dicatur, sive ad aliud afferatur approbandum propositio est: si de ipsa quæritur, quæstio; si ipsa est approbata, conclusio. Idem est igitur propositio, quæstio et conclusio, sed differunt modo supra dicto. Argumentum est ratio rei dubiæ faciens fidem. Non vero idem est argumentum et argumentatio: nam vis sententiæ ratioque ea quæ clauditur oratione cum aliquid probatur ambiguum, argumentum vocatur; ipsa vero argumenti elocutio argumentatio dicitur. Quo fit ut argumentum quidem virtus, et mens argumentationis sit atque sententia; argumentatio vero, argumenti per orationem explicatio. Locus autem sedes est argumenti, vel id unde ad propositam quæstionem conveniens trahitur argumentum. Quæ cum ita sint,singulorum natura diligentius tractanda est, eorumque per species ac membra, ut diximus,figurasque divisio facienda est. Ac prius de propositione asserendum est. Hanc esse diximus orationem, veritatem vel mendacium continentem. Hujus duæ sunt species, affirmatio una,altera vero negatio. Affirmatio, si

quis sic efferat: cœlum volubile est. Negatio, si quis A philosophia ratione pertractat, prædicatum. Evenit

ita pronuntiet: cœlum volubile non est. Harum vero aliæ sunt universales, aliæ particulares, aliæ indefinitæ,aliæ singulares: Universales quidem,ut si quis ita proponat: omnis homo justus est, nullus homo justus est. Particulares vero, si quis hoc modo dicat: quidam homo justus est, quidam homo justus non est. Indefinitæ hoc modo: homo justus est, homo justus non est.Singulares vero sunt quæ individuum aut quid singulare proponunt, ut Cato justus est, Cato justus non est; etenim Cato individuus est ac singularis. Harum vero alias prædicativas alias conditionales vocamus. Prædicativæ sunt quæ simpliciter proponuntur, id est quibus nulla vis conditionis adjungitur, ut si quis cœlum esse volubile simpliciter dicat. At si conditio huic copuletur, fit ex dua- B bus propositionibus una conditionalis, hoc modo: cœlum si rotundum est, volubile est. Hic enim conditio id efficit, ut ita demum cœlum volubile esse intelligatur, si sit rotundum. Quoniam igitur aliæ propositiones prædicativæ sunt, aliæ conditionales, prædicativarum partes terminos appellamus: hisunt prædicatus et subjectus. Terminos autem verba voco et nomina quibus propositio nectitur, ut in ea propositione qua dicimus, homojustus est, hæc duo. nomina,id est justus et homo, propositionis partes. vocamus; eosdem etiam terminos dicimus, quorum alter subjectus est, alter prædicatus. Subjectus est terminus qui minor est, prædicatus vero qui major, ut in ea propositione qua dicitur, homo justus est, homo quidem minus est quam justus..Non enim in solo homine esse potest justitia,verum etiam in corporeis divinisque substantiis. Atque ideo major est terminus justus, homo vero minor, quo fit ut homo quidem subjectus terminus sit, justus vero pradi. catus. Quoniam vero hujusmodi simplices propositiones alterum habent prædicatum terminum,alterum subjectum terminum, a majoris privilegio propositio prædicativa vocata est. Sæpe autem. evenit, ut hi termini sibi invicem inveniantur æquales hoc modo homo risibile est, homo namque et risibile uterque sibi subjectus æquus est terminus; nam neque risibile ultra hominem,nec ultra risibile homo porrigitur.Sed in his necesse est hoc venire, ut si quidem inæquales termini sint, major semper de subjecto prædicetur ; si vero æquales, uterque conversa prædicatione de se dicatur; ut vero minor de majori prædicetur, in nulla propositione contingit. Fieri autem potest ut propositionum partes quas terminos dicimus, non solum in nominibus, verum in orationibus inveniantur. Nam sæpe oratio de oratione prædicatur,hoc modo: Socrates cum Platone et discipulis de philosophiæ ratione pertractat. Hæc quippe oratio,quæ est,Socrates cum Platone et discipulis, subjecta est. Illa vero, de philosophiæ ratione pertractat, prædicatur. Rursus aliquando nomen subjectum est, oratio prædicatum, hoc modo: Socrates de philosophiæ ratione pertractat; hic enim Socrates subjectus solus est; oratio qua dicimus, de

etiam ut supponatur oratio, et simplex vocabulum prædicetur, hoc modo: Socratis similitudo cum supernis divinisque substantiis justitia est; hic enim oratio per quam profertur, Socratis similitudo cum supernis divinisque substantiis, subjicitur, justitia vero prædicatur.Sed de hujusmodi propositionibus in his commentariis, qui in Ilepi punveías Aristotelis libro conscripsimus, diligentius disseruimus.Conditionalium vero propositionum, quas Græci hypotheticas vocant partes,sunt simplices propositiones, cujus quidem ea pars quæ prius dicitur antecedens, quæ posterius consequens appellatur, ut in hac propositione quæ dicit: si rotundum est, volubile est. Rotundum esse antecedit,volubile esse consequitur Harum quoque aliæ sunt simplices conditionales, aliæ conjunctæ : simplices sunt quæ prædicativas habent propositiones in partibus, ut in ea quam superius diximus, si rotundum est, volubile est. Rotundum est enim est volubile est, utræque divisæ ac sigillatim acceptæ prædicativæ sunt. Conjunctarum vero multiplex differentia, de quibus in his voluminibus diligentissime perstrinximus,qua de hypotheticis composuimus syllogismis. Simplicium vero hypotheticarum propositionum quatuor sunt differentiæ: aut enim ex duabus affirmativis categoricis constant, ut si rotundum est, volubile est, utraque enim affirmativa est, aut negativis duabus, ut si coelum rotundum non est, volubile non est: nam rotundum non esse, et volubile non esse, utræque negationes sunt; aut ex affirmativa et negativa, ut si quadratum est, volubile non est; quadratum enim esse affirmatio est, volubile non esse, negatio est; aut ex negativa et affirmativa, ut si rotundum non est,stabile est, rotundum non esse negatio est, stabile vero esse affirmatio. Propositionum quoque aliæ sunt per se notæ,et quarum probatio nequeat inveniri,aliæ quas, tametsi animus audientis probet eisque consentiat,tamen possunt aliis superioribus approbari. Et illæ quidem quarum nulla probatio est, maximæ ac principales vocantur,quod his illas necesse est approbari, quæ ut demonstrari valeant, non recusant. Est autem maxima propositio, ut hæc : Si de æqualibus æqualia demas, quæ derelinquuntur æqualia sunt. Ita enim hoc per se notum est, ut aliud notius quo approbari valeat, esse non possit. D Quæ propositiones cum fidem sui natura propriam gerant,non solum alieno ad fidem non egent argu. mento, verum cæteris quoque probationis solent esse principium. Igitur per se notæ propositiones, quibus nihil est notius,indemonstrabiles ac maximæ et principales vocantur. Quæ vero quamvis auditoris judicio comprobentur, habent tamen aliquid notius naturaliter ex quo, si de his fiat quæstio, velut ex alieno fidei capiant,hæ demonstrabiles ac minores posterioresque dicuntur. Et de propositionibus quidem ista sufficiant.Quæstio vero dubitabilis est propositio,in qua necesse est fore eadem considerari quæ dudum in propositione dicta sunt. Alia namque

C

simplices, aliæ composita sunt. Simplices sunt ut A quidem eo erit, sed non de substantia ipsius prædica

[ocr errors]

bitur; aut ei erit æquale, et in substantia prædicabitur; aut ei erit æquale,sed minime ejus substantiam continebit.Nam ut id quod minus est de eo quod majus est prædicemus, in nulla propositione evenit. Sed si tale est quod in quæstione proponitur,ut subjecto sit majus,et de subjecti substantia prædicetur, erit genus omne enim genus est majus eo de quo prædicatur,et de substantia ejus dicitur, ut animal hominis. At si majus quidem fuerit, sed de substantia ejus non prædicetur, erit accidens, ut album homini. Quod si æquale quidem sit, sed substantiale, subjecti erit diffinitio,ut animal rationale mortale homini:hoc namque convertitur, et subjecti rationem,id est hominis. substantiam, monstrat. Quod si æquale quidem sit, sed a ratione substantiæ sejunctum, erit proprium: ut risible homini. Itaque dialecticæ simplices, quæstiones,aut de genere, aut de accidenti,aut de diffinitione,aut de proprio fiunt. Possunt vero fieri etiam de differentia quæstiones cum quæritur coelestia corpora rationalia sint necne, vel cum dubitatureane sit tyranni ac principis differentia, quod hic legibus sumpsit imperium, ille violenta dominatione populum premit.Sed tantumdem est de differentia quærere,quantum si de genere dubitetur.Aut enim constitutiva erit differentia, aut divisiva sed si constitutiva fuerit, quasi generis obtinet locum, ut rationabilitas homini; vel si ratione degunt coelestia corpora, cœlestibus quoque corporibus. At si divisiva fuerit, velut species consideratur, omnis enim species cum divisibili differentia est. Quod si differentia nunc C quidem loco generis,nunc vero speciei loco utimur, ambigi non potest, cum de ea quæritur de genere dubitari; fieri vero postest ut aliquid in certamen comparatione ducatur, velut cum ambigitur an melior sit fortitudo justitia. Sed hæc quæstio in accidentis necesse est dubitatione ponatur. Namque ad comparationem nihil nisi accidens venit, hoc enim solum recipit magis et minus. Rursus de eo quod est idem potest fieri certamen, ut an idem sit utile quod honestum. Sed hic quæstio diffinitioni aggreganda est: quarum enim rerum eadem est diffinitio, ipse quoque sunt eædem ; quarum vero diversa substantiæ ratio est, ipsæ quoque sunt diversæ. Igitur simplicis dialecticæ quæstiones recte quatuor species esse dicuntur, de quibus sufficienter dictum est. Nunc igitur de conditionalibus quæstionibus tractandum est, quarum quidem alia constat ex affirmativis duabus, alia ex duabus negativis, alia ex affirmatione et negatione, alia ex negatione et affirmatione. Si igitur ex duabus affirmationibus conditionalis constat propositio,id quæritur an affirmatio affirmationem sequatur; quod si ex duabus negationibus propositio juncta sit, id in decertatione est an negatio negationem comitetur: quod si ex affirmatione et negatione, vel negatione et affirmatione copuletur, id ambigitur an affirmationem negatio, an affirmatio negationem comitetur. Ac prius quidem ejus quæstionis facienda

hæ quæ ex simplici propositione descendunt, hoc modo, ut si quæratur an cœlum sit volubile. Hæc enim ab ea venit propositione quæ dicit cœlum esse volubile. Atque si a conditionali composita propositione suscipit initium, quæ est an si cœlum est rotundum, volubile est, erit conditionalis atque com. posita hoc modo; hæc enim a conditionali propositione principium sumit quæ est, si cœlum rotundum est, volubile est: quæstio ergo alias quidem prædicativa est, alias conditionalis. Quo fit ut eædem partes quæstionis sint quæ dudum esse dicta sunt propositiones.Prædicativæ igitur quæstiones habent prædicatum atque subjectum, ut in ea qua dubitatur an cœlum sit volubile. Nam volubile prædicatum, cœlum vero subjectum est. Major enim terminus est volubile quam coelum. Neque enim cœlum solum volubile dici potest. Quæ vero conjuncta est quæstio,habebit partes quod prædicatur et quod subjicitur,quod antecedit et quod consequitur, ut in ea quæ dicit, an si cœlum rotundum est, volubileest. Antecedit rotundum esse, sequitur volubile esse. Quæ cum ita sint, in prædicativa quæstione dubitatur an subjecto termino prædicatus inhæreat. In hypotheticis vero quæstionibus, illud tantum quæritur an illam rem quæ præcedit comitetur id quod sequents esse proponitur. Omnia vero quæ de prædicativis propositionibus dicta sunt, id est, quod aliæ universales, aliæ particulares, aliæ indefinitæ, aliæ singulares, eadem possunt dici fere in prædicativa quæstione. Hoc etenim tantum quæstio a propositione diversa est,quod propositio quidem vel enuntiata simpliciter, vel aliud probans, oratio est verum falsumve significans. Quæstio vero cum sit ipsa quidem oratio, dubitabilis tamen est propositio.Addita igitur dubitatione, quæ in propositione considerantur, eadem etiam convenit in quæstione tractari. Quæstionis autem duæ sunt species: una quæ dicitur a dialecticis ; thesis; hæc hujusmodi est quæ de re cæteris circumstantiis nuda quærit ac disserit, quales a dialecticis maxime ad disputationem sumuntur, ut voluptasne summum bonum sit? Ducendane uxor? hæc a nobis propositio vel propositum dicitur. Altera vero quæ a Græcis vocatur hypothesis, a nobis dicitur causa; hæc quæstio est personis, temporibus, factis, cæterisque circumstantiis implicita ; ea est hujusmodi: Jurene Cicero in exsilium dubio reipublicæ D tempore detrudatur, quia injussu populi cives Romanos necaverit. Hujus autem duplicis quæstionis subdivisiones alias esse necesse est,et thesis quidem philosophis, hypothesis vero oratoribus attributa est. Sed ejus quidem quæstionis quæ est hypothesis posterius, divisiones dabo; nunc de theseos divisione pertractabo, quæ in quatuor dividitur species. In omni enim dialectica quæstione prædicativa dubitatur an ei quod subjectum est id quod prædicatur inhæreat; cum vero aliquid alicui inesse proponitur, id aut majus erit eo de quo prædicatur eique substantialiter inesse coatenditur; aut majus

est divisio,in qua disceptatur an affirmationem affir- A terum non sit. Ita ut propositam affirmationem nematio consequatur,quæ prædicativarum quæstionum non effugit divisionem. Nam ut præcedat aliquid et aliud consequatur, in his fere rebus evenire solet quas paulo superius commemoravi. Speciem quippe sequitur genus, vel differentia,vel diffinitio,vel proprium, vel inseparabile accidens. Item proprium ac diffinitionem sequitur species, proprium vero sequitur differentia et diffinitio, et diffinitionem sequitur proprium vel differentia, hoc modo: nam si homo est, animal est; et si homo est, rationale est ; et si homo est, animal rationale mortale est ; et si homo est, risibile est ; si Æthiops est, niger est. Si risibile est,homo est; si animal rationale mortale est, homo est. Si risible, rationale est; si risible est, animal rationale mortale est ; si animal rationale mortale B est, risibile vel bipes est. Præter hæc autem alias quidem effectuscausam, alias quidem effectum causa sequitur. Effectus causam ita: si sol præsto, est, lucet. Effectum causa hoc modo: si quid exustum est, ignis adfuit; vel sic: si sol videtur, lucet. Item totum partes sequuntur, ut si integra domus est, et tectum et parietes et fundamenta consistunt. Modus etiam sequitur nomen principale, ut sit justitia bona est, et quod juste est, bonum est. Nomen etiam principale sequitur modum, ut si quod juste est, bonum est, et justitia bona est. Accidentia quoque comitatur id quod subjectum est, ut si album est, corpus est. Quæ cum ita sint, conditionalis quoque simplex ex duabus affirmationibus copulata, illa fere divisio facienda est quæstionis, quod in ea vel de genere, vel de differentia, vel de specie, vel de proprio, vel de diffinitione, vel de accidenti, vel de causa atque effectu, vel toto ac partibus, vel de modo ac principali nomine dubitetur. Atque hæc de ea quæstione intelligenda sunt, quæ cum sit hypothetica simplex, ex duabus tamen jungitur affirmativis. In hisdem etiam differentiis illas quoque consistere necesse est quæstiones, quæ ab his veniunt propositionibus quæ ex utraque constant negatione. Nam si genus non est, species non est.Item si differentia,vel diffinitio,vel proprium non sit, species non erit. Et de cæteris quidem quæ superius dicta sunt, eodem modo considerandum est. Quidquid enim antecedit ut aliud consequatur,si id quod sequitur non fuerit, nec illud est quod antecedit. Earum vero quæstionum quæ ex affirmatione et ne- D gatione consistunt, illa fere divisio est, quod vel in diversis generibus, vel in diversis speciebus, vel in contrariis, vel in privatione atque habitu continentur ; ut enim affirmationem negatio consequatur,aut diversum ponitur genus, ut quod ab eo diversum est abnuatur hoc modo: si homo est, albedo non est; vel si substantia est, qualitas non est; vel si sub eodem genere diversæ species proponantur hoc modo: si homo est, equus non est ; vel si contraria, ut si album est, nigrum non est; vel si privationes, ut si cæcus est, non videt ; et postremo in omnibus, quæcunque eadem non sunt, evenit, ut, si unum est, al

C

gatio comitetur,aut diversa erunt genera,aut diversæ species, aut contraria, aut privantia, aut quolibet alio modo sibi invicem inconvenientia. Ut autem negationem affirmatio consequatur,quæ erat quarta conditionalis propositionis differentia, fieri non potest, nisi in his contrariis quæ medio carent, et quorum alterum semper inesse necesse est, hoc modo: si dies non est, nox est; si tenebræ non sunt, iux est. Facta igitur prædicativarum quæstionum ac conditionalium divisione, illud insuper videtur addendum, quod omnis quæstio vel ex ratione disserendi, vel ex naturali, vel ex morali trahitur speculatione: ex disserendi ratione hoc modo, an affirmatio et negatio species sint enuntiationis; ex naturali ita, an cœlum rotundum sit; ex morali sic, an virtus ad beatitudinem sola sufficiat. Præterea quæstio omnis vel est simplex vel composita: simplex quoties affirmatione et negatione dividitur, ita ut totum alteri affirmare, alteri negare necesse sit hoc modo: an cœlum rotundum sit necne, hæc enim una pars quæstionis affirmationem tenet, alia negationem. Nam cum alter esse defendit, affirmat, alter vero negat, cum non esse contendit. Composita quæstio est quæ in plures distrahitur affirmationes,hoc modo, utrum cœlum rotundum sit, an quadratum, an lon. gum, aut cujuslibet alterius forma: hic enim plures affirmationes probare necesse est, quæ diversa defendunt. Et de quæstione quidem, quantum ad præsens negotium pertinebat, sufficienter dictum est. Conclusio vero est argumentis approbata propositio, de qua eadem fere dici possunt quæ de propositione. Quæ quoniam diligenter superius explicata sunt, de argumento deinceps tractandum videtur. Argumentum est ratio rei dubiæ faciens fidem. Hanc semper notiorem quæstione esse necesse est: nam si ignots notis probantur, argumentum vero rem dubiam probat, necesse est quod ad fidem quæstionis affertur, ipsa sit notius quæstione. Argumentorum vero omnium alia sunt probabilia et necessaria, alia probabilia et non necessaria, alia sunt necessaria,sed non probabilia, alia nec probabilia nec necessaria. Probabile vero est quod videtur vel omnibus,vel pluribus, vel sapientibus,et his vel omnibus, vel pluribus, vel maxime notis atque præcipuis, vel quod unicuique artifici secundum propriam facultatem, ut de medicina medico,gubernatori de navibus gubernandis, id præterea quod videtur ei cum quo sermo conseritur, vel ipsi qui judicat, in quo nihil attinet verum falsumve sit argumentum, si tantum verisimilitudinem teneat. Necessarium vero est quod ut dicitur, ita est, atque aliter esse non potest; probabile quidem ac necessarium est, ut hoc, si quid cuilibet rei sit additum, totum majus efficitur. Neque enim quisquam ab hac propositione dissentiet,etita sese habere necesse est. Probabilia vero ac non necessaria sunt, quibus facile mens auditoris acquiescit, sed veritatis non tenent firmitatem, ut hoc: si mater est, diligit filium. Necessaria vero ac non

probabilia sunt quæ ita ut dicuntur sese habere necesse est, sed his facile non consentit auditor, ut est hoc, objectu lunaris corporis solis evenire defectum. Neque necessaria vero neque probabilia sunt quæ neque in opinione hominum neque in veritate consistunt, ut hoc, habere Diogenem cornua; quoniam unusquisque habeat quod nunquam perdiderit.Quæ quidem nec argumenta dici possunt, argumenta enim dubiæ rei faciunt fidem. Ex his autem nulla fides est quæ in opinione hominum neque in veritate sunt constituta. Dici tamen potest nec illa quidem esse argumenta quæ cum sint necessaria, minime tamen audientibus approbantur. Nam si rei dubiæ sit fides, cogendus est animus auditoris per ea quibus ipse acquiescit, ut conclusioni quoque quam nondum probat possit accedere. Quod si quæ tantum neces- B saria sunt ac non probabilia, non probat ille qui judical, necesse est ut ne illud quidem probet quod ex hujusmodi ratione conficitur. Itaque evenit ex hujusmodi ratione, quæ tantum necessaria sunt ac non probabilia, non esse argumenta. Sed non est ita, atque hæc interpretatio non recte probabilitatis intelligentiam tenet. Ea sunt enim probabilia,quibus sponte atque ultro consensus adjungitur, cilicet ut mox ac audita sunt approbentur. Quæ vero necessaria sunt ac non probabilia, aliis probabilibus ac necessariis argumentis antea demonstrantur,cognitaque et credita ad alterius rei de qua dubitatur fidem trahuntur, ut sunt speculationes, id est theoremata quæ in geometria considerantur. Nam quæ illic proponuntur talia non sunt, ut his sponte animus discentis accedat, sed quoniam demonstrantur aliis argumentis, illa quoque scita et cognita, ad aliarum speculationum fidem ducuntur. Itaque quæ probabilia per se non sunt, sed necessaria, his quidem auditoribus quibus nondum demonstrata sunt, ad aliud aliquid approbandum argumenta esse non possunt; his autem qui prioribus rationibus eorum quibus non acquiescebant, fidem ceperunt, possunt ea si quid ambigunt ad argumentum vocari. Sed quia quatuor facultatibus disserendi omne artificium continetur,dicendum est, quæ quibus uti noverit argumentis, ut cui potissimum disciplinæ locorum paretur ubertas evidenter appareat. Quatuor igitur facultatibus,earumque velut opificibus disserendi omnis ratio subjecta est, id est dialectico, oratori, philosopho, sophistæ. Quorum quidem dialecticus atque orator in communi argumentorum natura versatur. Uterque enim sive necessaria, sive minime, probabilia tamen argumenta sequitur. His igitur illæ duæ species argumenta famulantur,quæ sunt probabile ac neces

A sarium, probabile ac non necessarium. Philosophus
vero ac demonstrator de sola tantum veritate per-
tractat, atque sint probabilia sive non sint, nihil
refert, dummodo sint necessaria. Hic quoque his
duabus speciebus utitur argumenti,quæ sunt proba-
bile ac necessarium, necessarium ac non probabile.
Patet igitur in quo philosophus ab oratore ac diale-
ctico in propria consideratione dissideat, in eo sci-
licet quod illis probabilitatem,huic veritatem constat
esse propositam. Quarta vero species argumenti,
quam neque argumentum quidem recte dici supra
docuimus, sophisticis solet esse attributa. Topico-
rum intentio est verisimilium argumentorum copiam
demonstrare. Designatis enim locis ex quibus pro-
babilia argumenta ducuntur, abundans et copiosa
necesse est fiat materia disserendi. Sed quoniam (ut
supra dictum est) probabilium argumentorum alia
sunt necessaria, alia non necessaria, cum loci pro-
babilium argumentorum ducuntur, evenit ut neces-
sariorum qnoque doceantur. Quo fit ut ora'oribus
quidem ac dialecticis hæc principaliter facultas pa-
retur, secundo vero loco philosophis. Nam in quo
probabilia quidem omnia conquiruntur, dialectici
atque oratores juvantur; in quibus vero probabilia
ac necessaria docentur,philosophie demonstrationi
ministratur ubertas. Non modo igitur dialecticus at-
que orator, verum etiam demonstrator ac veræ ar-
gumentationis effector habet quod ex positis locis
possit assumere, cum intra argumentorum probabi-
lium locos,necessariorum quoque principia traditio
ista contineat. Illa vero argumenta quæ necessaria
C
quidem sunt,sed non probabilia,atque illud ultimum
genus,scilicet nec probabile nec necessarium, a pro-
positi operis consideratione sejunctum est, nisi quod
interdum quidam sophistici loci exercendi gratia
lectoris adhibentur. Quocirca topicorum pariter uti-
litas intentioque patefacta est His enim et dicendi
facultas et investigatio veritatis augetur. Nam quod
dialecticos atque oratores locorum juvat agnitio,
orationi per inventionem copiam præstat; quod vero
necessariorum doctrinam locorum philosophis tra-
dit, viam quodammodo veritatis illustrat. Quo magis
pervestiganda est rimandaque ulterius disciplina,
eaque cum agnitione percepta sit, usu atque exerci-
tatione firmanda. Magnum enim aliquid locorum
consideratio pollicetur, scilicet inveniendi vias. Quod
quidem hiqui sunt hujus rationis expertes soli pror-
sus deputant ingenio, neque intelligunt quantum
hac consideratione quæratur quæ in artem redigit
vim et potestatem naturæ. Sed de his hactenus.
Nunc de reliquis explicemus.

D

LIBER SECUNDUS.

Omnia quidem quæ superioris serie voluminis expedita sunt, minus quibusdam forsitan eruditis supervacanea quodammodo et quasi dependentia videbuntur. Nam cum de differentiis topicis librorum

titulum legerint, omissis doctrinæ gradibus statim finem operis attendunt. Mihi autem necessarium videtur quod, nisi sit præcognitum, ad ulteriora discentis animus pervenire non possit, hi quoque qui

« PoprzedniaDalej »