Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

vero plenior superveniat intellectus, cunctas ejus A sunt in anima passionum notæ, et ea verba et nomina explicans partes quæ confuse fuerant imaginatione præsumptæ.Quocirca imperfectum quiddam estimaginatio. Nomina vero et verba non curta quædam, sed perfecta significant:quare recta Aristotelis sententia est, quæcunque in verbis nominibusque versantur, ea neque sensus, neque imaginationis, sed solam significare intellectuum qualitatem. Unde illud quoque ab Aristotele fluentes Peripateci rectissime posuere,tres esse orationes,unam quæ scribi possit litteris, alteram quæ voce proferri, tertiam quæ cogitatione connectitur, unamque intellectibus, alteram voce,tertiam litteris contineri.Quocirca quoniam id quod significaretur a vocibus intellectus esse Aristoteles putabat, nomina vero et verba significativa esse in eorum erat diffinitionibus positurus, recte quorum essent significativa prædixit, erroremque lectoris ex multiplici veterum lite venientem sententiæ suæ manifestatione compescuit, atque hoc modo nihil in eo deprehenditur esse superfluum, nihilque ab ordinis continuatione sejunctum. Quærit vero Porphyrius cur ita dixerit: Sunt ergo ea quæ sunt in voce, et non sic, sunt ergo voces ; et rursus cur ita et ea quæ scribuntur, et non dixerit, et litteræ, quod resolvit hoc modo. Dictum est tres esse apud Peripateticos orationes, unam quæ litteris scribitur, aliam quæ profertur in voce,tertiam quæ conjungeretur in animo. Quod si tres orationes sunt, partes quoque orationis triplices esse nulla dubitatio est. Quare quoniam verbum et nomen principaliter orationis partes sunt, erunt alia verba et nomina quæ scribantur, alia quæ dicantur, alia quæ tacita mente traclentur. Ergo quoniam proposuit dicens:Primum oportet constituere quid sit nomen et quid sit verbum, triplex autem nominum natura est atque verborum, de quibus potissimum proposuerit, et quæ diffinire velit ostendit, et quoniam de his nominibus loquitur ac verbis, quæ voce proferuntur, idipsum planius explicans ait: Sunt ergo ea quæ sunt in voce earum quæ sunt in anima passionum notæ, et ea quæ scribuntur eorum quæ sunt in voce,velut si diceret: Ea verba et ea nomina quæ in vocali oratione proferuntur,animæ passiones denuntiant Illa autem rursus verba et nomina quæ scribuntur,eorum verborum nominumque significationi præsunt quæ voce proferuntur. Nam sicut vocalis orationis verba et nomina conceptiones animiintellectusquesignificant, ita quoque verba et nomina illa quæ in solis litterarum formulis jacent illorum verborum et nominum significativa sunt quæ loquimur, id est quæ pervocem sonamus ;nam quod ait:Sunt ergo ea quæ sunt in voce,subaudiendum est nomina et verba. Et rursus cum dicit: Et ea quæ scribuntur,idem subnectendum rursus est, verba scilicet et nomina. Et quod rursus adjecit: Eorum quæ sunt in voce, addendum est; eorum hominem atque verborum quæ profert atque explicat vocalis oratio. Quod si nihil deesset omnino, ita foret totius plenitudo sententiæ. Sunt ergo ea nomina et verba quæ in voce sunt earum quæ

C

D

quæ scribuntur eorum verborum et nominum quæ suntin voce:quod communiter subintelligendum est, licet ea quæ subjunximus deesse videantur; quare non est disjuncta sententia, sed primæ propositioni continua. Nam cum quid sit verbum, et quid nomen diffinire constituit,cum nominis et verbi natura sit multiplex, de quo nomine et verbo tractare vellet clara significatione distinxit.Incipiens igitur ab his nominibus et verbis quæ in voce sunt,quorum essent significativa disseruit. Ait enim hæc passiones animæ designare. Illud quoque adjecit quibus ipsa nomina et verba quæ in voce sunt designentur, his scilicet quæ litterarum formulis exprimumtur.Sed quoniam non omnis vox significativa est, verba autem etnomina nunquam significationibus carent quoniamque non omnis vox quæ significat quadam positione designat, sed quædam naturaliter, ut lacrymæ, gemitus atque mæror,animalium quoque cæterorum quædam voces naturaliter aliquid ostendunt,ut ex canumlatrantibus iracundia, eorumque alia quadam voce blandimenta monstrantur; verba autem et nomina positione significant,nec solum sunt verba et nomina voces,sed voces significativæ, nec solum voces significativa, sed etiam quæ positione designent aliquid,non natura, non dixit; sunt igitur voces earum quæ sunt in anima passionum notæ ; namque neque omnis vox significativa est,et sunt quædam significativa quæ naturaliter non positione significent: quod si ita dixisset, nihil ad proprietatem verborum et nominum pertineret.Quocirca non voluit communiter dicere voces, sed dixit tantum ea quæ suntin voce. Vox enim universale quiddam est, nomine vero et verba partes, pars autem omnis in toto est, verba ergo et nomina quoniam sunt intra vocem, recte dictum est,ea quæ sunt in voce,velut si diceret,quoniam intra vocem continentur,intellectuum designativa sunt;sed hoc simile est ac si ita dixisset, vox certo modo se habens significat intellectus.Non enim (ut dictum est) nomen et verbum voces tantum sunt.Sicut nummus quoque non solum æsimpressum quadam figura est,ut nummus vocetur,sed etiam ut alterius sit rei pretium; eodem quoque modo verba et nomina non solum voces sunt, sed positæ ad quamdam intellectuum significationem. Vox enim quæ nihil designat, ut est gargulus, licet eam grammatici figuram vocis intuentes nomen esse contendant,tamen eam nomen philosophia non putavit, ni sit posita ut designaret aliquam animi conceptionem,eoque modo significare aliquid rerum possit, etenim nomen alicujus nomen esse necesse erit ;sed si vox aliqua nihil designat,nullius nomen est;quare si nullius nomen est, nec nomen quidem esse dicitur.Atque ideo hujusmodi vox,id est signi ficativa, non vox tantum, sed verbum vocatur aut nomen, quemadmodum nummus non æs,sed proprio nomine nummus,quod ab alio ære discrepet,nuncupatur. Ergo Aristotelis hæc sententia qua ait ea quæ sunt in voce, nihil aliud designat nisi eam vocem,

quæ non solum vox sit, sed quæ cum vox sit, ha- A lectus profecti sunt significatione nitantur,quidquid

B

est in vocibus significativum, id animæ passiones designat;sed hæ passiones animorum ex rerum similitudine procreantur: videns namque aliquis sphæram, vel quadratum, vel quamlibet rerum aliam figuram, eam in animi intelligentia quadam vi ac similitudine capit. Nam qui sphæram viderit, ejus similitudinem in animo perpendit et cogitat,atque ejus in animo quamdam passus imaginem,id cujus imaginem patitur agnoscit. Omnis vero imago rei, cujus imago est similitudinem tenet; mens igitur cum intelligit, rerum similitudinem comprehendit. Unde fit ut cum duorum corporum majus unum, minus alterum contuemur, a sensu postea remotis corporibus illa ipsa corpora cogitantes,illud quoque memoria servantes, noverimus sciemusque quod minus,quod vero majus corpus fuisse conspeximus, quod nullatenus eveniret nisi quas mens semel passa est rerum similitudines obtineret. Quare quoniam passiones animæ quas intellectus vocant rerum quædam similitudines sunt,idcircoAristoteles cum paulo post de passionibus animæ loqueretur continenti ordine ad similitudines transitum fecit,quoniam nihil differt utrum passiones diceret an similitudines. Eadem namque res animæ quidem passio est,rei vero similitudo.Et Alexander hunc locum:Sunt ergo ea quæ sunt in voce earum quæ sunt in anima passionum notæ, et ea quæ scribuntur eorum quæ sunt in voce, et quemadmodum nec litteræ omnibus eadem, sic nec eædem voces, hoc modo conatur exponere. Proposuit,inquit, ea quæ sunt in voce intellectus animi designare,et hoc probat exemplo. Eodem enim modo ea quæ sunt in voce passiones animæ significant quemadmodum ea quæ scribuntur voces designant, ut id quod ait et ea quæ scribuntur ita intelligamus, tanquam si diceret, quemadmodum etiam ea quæ scribuntur eorum quæ sunt in voce,ea vero quæ scribuntur,inquit Alexander, notas esse vocum, id est nominum ac verborum:ex hoc monstravit quod dixit, et quemadmodum nec litteræ omnibus eædem, sic nec eædem voces. Signum namque est vocum ipsarum significationem litteris contineri,quod ubi variæ sunt litteræ et non eædem quæ scribuntur, varias quoque voces esse necesse est, hæc Alexander. Porphyrius vero quoniam tres proposuit orationes,unam quæ litteris contineretur, secundam quæ verbis ac D nominibus personaret, tertian quam mentis evolveret intellectus,id Aristotelem significare pronuntiat,cum dicit: Sunt ergo ea quæ suntin voces earum quæ sunt in anima passionum notæ, quod ostenderet ac si ita dixisset, Sunt ergo ea quæ sunt in voce,et verba, et nomina animæ passionum notæ;etquoniam monstravitquorum voces essent significativæ, illud quoque docuisse pronuntiat quibus signis verba et nomina panderentur,ideo addidisse, et ea quæ scribuntur eorum quæ sunt in voce, tanquam si diceret,ea quæ scribuntur nomina et verba eorum quæ sunt in voce nominum et verborum notæ sunt, nec disjunctam esse sententiam,nec(ut Alexander puta)id quod ait:Et ea

beat tamen aliquam proprietatem et aliquam quo-
dammodo figuram positæ significationis impressam,
horum vero,id est verborum et nominum quæ sunt
in voce, aliquo modo sese habente, ea sunt scilicet
significativa quæ scribuntur, ut hoc quod dictum est,
quæ scribuntur,de verbis ac nominibus dictum, quæ
sunt in litteris,intelligatur. Potest vero hæc quoque
esse ratio cur dixerit,et ea quæ scribuntur,quoniam
litteras et scriptas figuras et voces, quæ eisdem si-
gnificantur formulis,nuncupamus,uta et ipse sonus
litteræ nomen capit, et illa quæ in subjecto cæræ
vocem significans forma describitur. Designare ergo
volens quibus verbis atque nominibus ea quæ in voce
sunt apparent, non dixit litteras, quod ad sonos
etiam referri poterat litterarum,sed ait quæ scribun-
tur, ut ostenderet de his litteris dicere quæ in scri-
ptione constiterunt, id est quarum figura et in cæra,
stylo, et in membrana, calamo posset effingi. Alio-
qui illa etiam quæ in sonis sunt, ad ea nomina refe-
runtur quæ in voce sunt, quoniam sonis illis nomina
et verbajunguntur. Sed Porphyrius de utraque expo-
sitione judicavit dicens: Id quod ait,et quæ scribun-
tur,non potius ad litteras, sed ad verba et nomina
quæ posita sunt in litterarum inscriptione, referen-
dum.Restat igitur ut illud quoque addamus cur non
ita dixerit. Sunt ergo ea quæ sunt in voce intelle-
ctuum notæ.Sed ita,earum quæ sunt in anima passio-
num nolæ. Nam cum ea quæ sunt in voce res intel-
lectusque significent, principaliter quidem intellec-
tus,res vero quas ipsa intelligentia comprehendit,se
cundaria significatione per intellectum medietatem, C
intellectus ipsi non sine quibusdam passionibus sunt
quæ in animam ex subjectis veniunt rebus. Passus
enim quilibet ejus rei proprietatem, quam intellectu
complectitur,ad ejus enuntiationem designationem-
que contendit: cum enim quis aliquam rem intelligit,
prius imaginatione formam necesse est intellectæ rei
proprietatemque suscipiat,et fiat vel passio, vel cum
passione quædam intellectus perceptio;hac vero po-
sita ac in mentis sedibus collocata,fit indicandæ ad
alterum passionis voluntas, cui actus quidem conti-
nuandæ intelligentiæ protinus ex intimæ rationis po-
testate supervenit, quem explicat scilicet et effudit
oratio,nitens ea quæ primitus in mente fundata est
passione,sive, quod est verius, progressa oratio,pro-
grediente simul et significatione et significantis se
orationis motibus adæquante. Fit vero hæc passio
velut figuræ alicujus impressio,sed ita ut in animo
fieri consuevit. Aliter namque naturaliter est in re
qualibet propria figura,aliter vero ejus ad animum
forma transfertur,velut non eodem modo cæræ,vel
marmori, vel chartis, litteræ, id est vocum signa,
mandantur,et imaginationem Stoici a rebus in ani-
mam translatam loquuntur,sed cum adjectione sem-
per,dicentes, ut in anima fieri consuevit. Quocirca
cum omnis animæ passio rei quædam videntur esse
proprietas, porro autem cum designativæ voces intel-
lectuum principaliter, rerum dehinca quibus intel-

contraria igitur erit opinioni boni quoniam bonum A est. Nullus illi scilicet opponit quæ dicit omnis homo est, opinio boni quoniam bonum non est.

Manifestum est autem quoniam nihil interest, nec si universaliter, ponamus affirmationem. Huic enim universalis negalio erit contraria,ut opinioni quæ opinatur quoniam omne quod est bonum bṛnum est, ea quæ est, quoniam nihil horum quæ bona sunt, bonum est. Nam ejus quæ est boni quoniam bonum est, si universaliter sit bonum, eadem est ei quæ opinatur, id quod bonum est quoniam bonum est. Hoc autem nihil differt ab eo quod est, quoniam omne quod est bonum bonum est. Similiter autem et in non bono. Quare si in opinione sic se habet. Sunt autem hæ quæ sunt in voce affirmationes et negationes notæ eorum quæ sunt in anima. Manifestum est, quoniam affirmationi contraria quidem negationi est circa idem universalis, B ut ei quæ est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quæ est, quoniam nullum, vel nullus, contradictoriæ autem, quoniam non omne, aut non omnis.

Illud quoquo recte commemorat quod nihil differt in opinionibus hæc esse contraria non universaliter constitutis, et in iis quæ sibi universaliter opponuntur. Similiter enim in ea quoque opinione quæ arbitratur omne bonum bonum esse, illa contraria est quæ putat nullum bonum bonum esse. Nam quod dicimus bonum esse id quod bonum est, id si in opinione universaliter affirmetur; ita putandum est, quidquid bonum est bonum esse. Hoc autem nihil differt, tanquam si dicamus, omne bonum bonum est. Quæ opinio cum sit vera, illa ei contrarie opponitur quæ dicit quiquid bonum est bonum non est. Hoc autem nihil differt,tanquam si opinemur nullum bonum bonum esse, el in non bono quoque eodem modo, ut si ita dicamus, omne quod non bonum est non est bonum,et rursus, omne quod non bonum est bonum est, eodem modo sibi sunt istæ contrariæ, ut una vera sit, altera falsa. Quod in contrariis maxime reperitur ; quare tota disputatio quæstioque ita concluditur: Nam si ea quæ sunt in anima principia, quædam sunt eorum quæ significantur in voce, vox autem nota quædam est animæ passionum, quidquid contingit in anima, idem quoque ad vocem redire necesse est. Quod si universalis affirmatio et universalis negatio sunt in opinione contrariæ, eodem quoque in vocibus erunt, id est, non crit ea contraria quæ contrarium affirmat, sed ea quæ id quod ante propositum est per universalitatis contrarietatem negat, ut est omne bonum bonum est, vel omnis homo bonus est: his contraria est nullum bonum bonum est, vel nullus homo bonus est. Hoc est enim quod ait, vel quoniam nullum, vel nullus, nullum ad illam referens propositionem,quæ dicit omne bonum bonum

bonus est, ut sint hoc modo, omne bonum bonum est, huic contraria est nnllum bonum bonum est. Rursus omnis homo bonus est, huic contraria, nullus homo bonus est. Contradictorias autem dicit eas esse quas supra posuit, dum de universalibus ac particularibus loqueretur, eas scilicet quæ sunt angulares. Universalis enim affirmatio particulari negationi, et particularis affirmatio universali negationi per contradictionem opponi monstrata est.

Manifestum est autem quoniam et veram veræ non contingit esse contrariam, nec opinionem, nec contradictionem. Contrariæ enim sunt quæ circa opposita sunt,circa eadem autem contingit verum dicere eumdem. Simul aulem non contingit eidem inesse contraria. Ex his quæ supra sunt dicta illud quoque colligit, quod nec ea quæ sunt contraria vera sinul esse possint, nec ea quæ vera sunt sibi possint esse contraria, et hoc non solum in opinionibus esse, ut vera opinio veræ opinioni contraria sit, sed in propositionibus quoque; neque enim fieri potest ut duas contrarias simul veras esse contingit. Et hoc per syllogismum colligit hujusmodi. Omnia contraria sunt opposita. Quæ autem opposita sunt, simul eidem inesse non possunt, contraria igitur in uno eodemque esse natura non patitur, quare si duo vera de eodem prædicari possunt,duo autem contraria eidem inesse non possunt. Quæ contraria sunt, vera esse nulla naturæ ratione permittitur. Hoc est enim quod ait, contraria enim sunt quæ circa opposita sunt, id est omne contrarium oppositum est, nec fieri potest ut C quæ sunt contraria in oppositis non contineantur : sicut enim in prædicamentis edocuit, contrariorum genus quoddam est oppositio, circa eadem autem contingit verum dicere eumdem, id est duo vera pos. sunt simul esse, et de eodem simul vere prædicari, ut cum dicimus aliquid bonum non esse, et malum esse, utraque simul vere dici possunt. Possunt enim quædam quæ cum bona non sint, tamen mala esse, ut turpitudo bona quidem non est, malum tamen est. Ergo ea quæ vera sunt, simul ut prædicentur vere fieri potest, et ut in eodem sint, simul autem eidem non contingit inesse contraria. Quocirca si vera quidem possunt eidem inesse, contraria autem eidem inesse non possunt, ea quæ contraria sunt, vera simul esse non possunt: quare convertitur, nec quæ vera simul sunt contraria esse possunt. Non igitur fieri potest ut, vel in opinionibus vel in propositionibus ea quæ vera sunt, possit aliquis recte contraria suspicari. Hæc autem quantum brevitas expositionis permittebat expressimus. Quid autem altior hujus libri tractatus edoceat, secundæ editionis series explicabit.

D

AN. MANL, SEV. BOETHI

IN LIBRUM ARISTOTELIS DE INTERPRETATIONE.

LIBRI SEX.

JEDITIO SECUNDA, SEU MAJORA COMMENTARIA.

LIBER PRIMUS.

Alexander in commentariis suis hac se impulsum A vocem conjunctam compositamque, quæ locutio præcausa pronuntiat sumpsisse longissimum expositionis laborem, quod in multis ille a priorum sententiis scriptorum dissideret. Mihi vero major persequendi operis causa est,quod non facile quisquam vel transferendi,vel etiam commentandi continuam sumpserit seriem, nisi quod Vegetius prætextatus priores postremosque analyticos non vertendo Aristotelem Latino sermoni tradidit, sed transferendo Themistium,quod qui utrosque legit facile intelligit. Albiaus quoque de eisdem rebus scripsisse perhibetur, cujus ego geometricos quidem libros editos scio,de dialectica vero diu multumque quæsitos reperire non valui.Siveigitur ille omnino tacuit, nos prætermissa dicemus,sive aliquid scripsit,nos quoque docti viri imitati studium in eadem laude versabimur. Sed quanquam multa sint Aristotelis quæ subtilissima philosophiæ arte celata sunt,hic tamen ante omnia liber nimis et acumine sententiarum, et verborum brevitate constrictus est. Quocirca plus hic quam in decem prædicamentis expositione sudabitur. Prius ergo quid vox sit diffiniendum est. Hoc enim perspicuo et manifesto omnis libri hujus patefiet in tentio. Vox est aeris per linguam percussio, quæ per quasdam gutturis partes, quæ arteriæ vocantur, ab animali profertur. Sunt enim quidam alii soni qui eodem perficiuntur flatu, quos lingua non percutit,ut est tussis. Hæc enim flatu fit quodam per arterias egrediente, sed nulla linguæ impressione formatur, atque ideo nec illis subjacet elementis, scribi enim nullo modo potest. Quocirca vox hæc non dicitur, sed tantum sonus. Illa quoque potest C esse diffinitio vocis, ut eam dicamus sonum esse cum quadam imaginatione significandi. Vox namque cum emittitur,significationis alicujus causa profertur.Tussis vero cum sonus sit,nullius significationis causa, surrepit potius quam profertur. Quare quoniam flatus noster ita sese habet, ut si ita percutiatur atque formetur, ut eum lingua percutiat, vox sit. Si eum lingua ita percutiat, ut terminato quodam et circumscripto sono vox exeat,locutio fit quæ Græce dicitur λés. Locutio enim est articulata vox, neque enim hunc sermonem,id est λtv, dictionem dicemus, idcirco quod pásiv dictionem interpretamur,tv,locutionem. Cujus locutionis partes sunt litteræ,quæ cum conjunctæ fuerint, unam efficiunt PATROL. LXIV.

dicatur. Sive autem aliquid quæcunque vox significet, ut est hic sermo,homo, sive omnino nihil,sive positum alicui nomen significare possit, ut est blictiri; hæc enim vox cum per se nihil significet, posita tamen ut alicui nomen sit, significabit,sive per se quidem nihil significet,cum aliis vero juncla designet,ut sunt, conjunctiones, hæc omnia locutiones vocantur, ut sit propria locutionis forma vox composita quæ litteris describatur. Ut igitur sit locutio, voce opus est, id est eo sono quem percutit lingua,et ut vox ipsa sit per linguam determinata in eum sonum qui inscribi litteris possit, similiter opus est eo sono quem percutit lingua.Sed ut hæc locutio significativa sit, illud quoque addi oportet ut sit aliqua significandi imaginatio, per quam id quod in B voce velin locutione est proferatur. Aut certe ita dicendum est si in hoc flatu quem per arterias emittimus,sit linguæ sola percussio, vox est.Si vero talis percussio sit, ut in litteras redigat sonum, locutio est.Quod si vis quoque quædam imaginationis addatur,illa significativa vox redditur.Concurrentibus igitur his tribus,linguæ percussione, articulato vocis sonitu,imaginatione aliqua proferendi, fit interpretatio. Interpretatio namque est vox articulata per seipsam significans.Quocirca non omnis vox interpretatio est,sunt enim cæterorum animalium voces, quæ interpretationis vocabulo non tenentur. Nec omnis locutio interpretatio est, idcirco quia (ut dictum est) sunt locutiones quædam, quæ significatione carent et cum per se quædam non significent, juncta tamen cum aliis significant, ut conjunctiones. Interpretatio autem in solis per se significativis et articulatis vocibus permanet.Quare convertitur, ut quidquid sit interpretatio, illud significet.Et quidquid significat, interpretationis vocabulo nuncupetur. Unde etiam ipse quoque Aristoteles in libris quos de Arte poetica scripsit,locutionis partes esse syllabas et conjunctiones etiam tradidit, quarum syllabæ,in eo quod sunt syllabæ,nihil omnino significant. Conjunctiones vero consignificare quidem possunt, per se vero nihil designant. Interpretationis vero partes hoc libro constituit nomen et verbum,quæ scilicet per seipsa significant. Nihilominus quoque orationem interpretationem esse constat, quæ et ipsa cum vox sit et significativis partibus

D

13

[blocks in formation]

extra. Non enim est negatio ejus quod est, necesse non esse, non necesse est esse, contingit enim esse veras utrasque in eodem, quod enim est necessarium non esse non est necessarium esse.

Idcirco namque ait: Sequuntur quidem contradiclo- A sed contrariæ sequntur, contradictoriæ autem sunt riæ, sed conversim, quod omnes in contrarium locatæ contradictiones sunt. Contradictio namque est impossibile esse et non impossibile esse, contingere esse et non contingere esse, possibile esse et non possibile esse. Conversæ autem se sequuntur, quoniam affirmatio non sequitur affirmationen, et negatio negationem, sed affirmationem negationes, negationem vero affirmationes, quod ad supradictam descriptionem revertentibus planius liquet; sensus ergo hic est. Ordo autem seriesque sermonum sese sic habet; ergo inquit Aristoteles contradictionem quæ est impossibile et non impossibile, illud quod est contingens et possibile, quæ duæ affirmationes sunt ac sese sequuntur, et non contingens et non possibile, quæ duæ sunt negationes, sequuntur quidem contradictoriæ, ut contradictiones sint in contrarium ductæ, sed conversim, ut affirmatio negationem, negatio sequatur affirmationem. Hujus talis ratio redditur illud enim quod est possibile esse, scilicet quod affirmatio est, negationem impossibilis sequitur, est autem negatio impossibilis non imposibile esse; quod est ergo possibile esse, sequitur non impossibile esse, negatio vero possibilis affimationem impossibilis sequitur, illud namque quod est non possibile esse, sequitur affirmationem quæ est impossibile esse, etenim affirmatio est impossibile esse, non impossibile esse negatio, et in contingentibus eodem modo, atque hoc quidem de possibilium et impossibilium consequentia dictum est. Nune de necessarii et possibilis consequentia tractat.

[blocks in formation]

Quod dicit hujusmodi est: in his propositionibus quæ erant impossibilis et non impossibilis, conveniebat non possibile ei quod est impossibile, et possibile consentiebat ei quod est non impossibile, contradictionem scilicet impossibilis contradictio non possibilis sequebatur ordine converso; in his autem quæ necessarium prædicant vel affirmative vel negative, et sequuntur possibilem propositionem. ejus quæ possibili consentit, contradictio non sequitur contradictionem possibilis, sed potius contraria; B necessarias vero nunc propositiones dico, quæ tametsi non significent necessitatem, tamen sive affirmative, sive negative necessarium prædicant: sensus ergo hic est, si qua ex his quæ necessarium prædicant consentit possibili propositioni, ejus quæ necessarium prædicat, contradictio non sequitur possibilis contradictionem, sed ejus quæ necessarium prædicat contradictionis contraria ea consentit possibilis propositionis contradictioni; prius autem disponamus quæ sunt contradictoriæ, quæve contra riæ, ejus enim quæ dicit necesse est esse, contradictio est, non necesse est esse, contraria vero, necesse est non esse ; rursus ejus quæ est, necesse non esse, contradictio est, non necesse est non esse, contraria vero, necesse est esse. Quare describantur et circa unam eamdemque contraria, et contradictoria disponantur, ut quod a nobis dicendum est, clarius possit liquere.

C

Contradictio

Contraria
Contradictio

Contraria

His igitur commode breviterque descriptis, qui in eorum consequentia ad possibiles propositiones modus possit evenire monstrandum est, illam namque quæ est, possibile est esse, sequitur ea quæ est, non necesse est esse; nam quod possibile est esse, non necesse est esse, quod enim possibile est esse, possibile est et non esse; sed quod possibile est non D esse, non necesse est esse. Quare id quod est, possibile est esse, recte sequitur, non necesse est esse, sed negationem ejus quæ dicit, possibile est esse, id est non possibile est esse, non sequitur affirmatio ejus quæ dicit, non necesse est esse, quæ est scilicet, necesse est esse; hæe enim est contradictio necessariæ affirmationis, neque enim dici potest consentire propositiones quæ dicunt, non possibile est esse, et necesse est esse, sed hujus contraria sequitur, namque ea quæ est, non possibile est esse,

[blocks in formation]

illa quæ dicit, necesse est non esse, comitatur, sed necesse est non esse, non est contradictoria ejus quæ est, non necesse est esse; possunt enim utræque in eodem simul veræ inveniri, nam quoniam necesse est non esse ignem frigidum, non necesse est esse ignem frigidum. Quocirca hæ contradictoriæ non sunt, sed est contraria ea quæ dicit, necesse est non esse, ei quæ dicit, necesse est esse; quæ necesse est esse, contradictio est ejus quæ ponit, non necesse est esse; quare contradictionem ejus quæ dicit, possibile est esse, eam scilicet que proponit, non possibile est esse, non sequitur contradictio ejus quæ est, necesse est esse, sed ea quæ est, necesse est non esse, quæ contraria scilicet est ei quæ est, necesse est esse, quæ hæc ipsa contradictio est ejus quæ proponit, non necesse esse. Hoc autem descriptione melius patebit.

« PoprzedniaDalej »