Obrazy na stronie
PDF
ePub

cæteri homines similes, non convenit proprietas et prædicatio Socratis in cæteris ; ergo ab iis quæ de uno tantum prædicantur genus differt, eo quod de pluribus prædicetur. Restant igitur quatuor, species, et proprium, et differentia, et accidens, quorum a genere differentias colligamus. Singulis igitur differentiis ab his rebus segregabitur genus: ea quidem differentia quæ de specie differentibus prædicari genus dicitur, separatur ab his quæ sicut species prædicantur, vel sicut propria; species enim omnino de nulla alia specie dicetur, proprium vero de una tantum specie prædicatur, atque ideo non de specie differentibus. Item genus a differentia et accidenti differt, quod in eo quod quid sit prædicatur, illa vero in eo quod quale sit appellantur ut dictum est : itaque genus quidem ab iis quæ de uno prædicantur differt in quantitate prædicationis,quod de pluribus prædicetur; a speciebus vero et proprio in subjectorum natura, quoniam genus de specie differentibus dicitur, proprium vero et species minime. Item genus in qualitate prædicationis a differentia accidenteque dividitur. Qualitas enim prædicationis quædam est, vel in eo quod quid sit, vel in eo quod quale sit prædicari.

tia a genere una separatione concluditur. Omnino A similia non convenit,ut Socrates: nam cum illi sint enim quia hæc in eo quod quid sit minime prædicantur, eo ipso segregantur a genere: nam in cæteris propinqua sunt generi, nam et de pluribus prædicantur, et de specie differentibus, sed non in eo quod quid sit. Si quis enim interroget qualis est homo, respondetur rationalis, quod est differentia. Si quis interroget qualis est corvus, dicitur niger, quod est accidens. Si autem interroges quid est homo, animal respondebitur, quod est genus. Quod vero ait, non in eo quod quid sit prædicari dicimus, sed magis in eo quod quale sit, hoc magis quæstioni occurrit hujusmodi.Aristoteles enim differentias in substantia putat oportere prædicari, quod autem in substantia prædicatur, hoc rem de qua prædicatur, non quale sit, sed quid sit ostendit; unde non videtur differentia in eo quod quale sit prædicari, sed potius in eo quod quid sit, sed solvitur hoc modo: differentia enim ita substantiam demonstrare solet, ut circa substantiam qualitatem determinet, id est substantialem qualitatem proferat. Quod ergo dictum est magis, tale est tanquam si diceret, videtur quidem substantiam significare, atque in eo quod quid sit prædicari ;sed magis illud est verius,quia tametsi substantiam monstret, tamen in eo quod quale sit prædicatur.

Quare genus de pluribus prædicari dividit ipsum ab iis quæ de uno solo dicuntur,sicut individua; de differentibus vero specie,separat eumdem ab iis quæ sicut species prædicantur, vel sicut propria in eo autem quod quid sit prædicari, dividit ipsum a differentiis et, communiter accidentibus,quæ singula non in eo quod quid prædicatur, sed in eo quod quale est, vel quomodo se habet.

Tria hæc esse diximus quæ significationem hanc tertiam generis informarent, id est de pluribus prædicari,de specie differentibus, et in eo quod quid sit, quæ singulæ partes genus a cæteris quæ quomodolibet prædicantur distribuunt ac secernunt, quod ipse breviter colligens dicit: id enim quod de pluribus prædicatur genus ab his dividit quæ de uno tantum prædicantur individuo.Individuum autem pluribus dicitur modis : dicitur individuum quod omnino secari non potest, ut unitas vel mens; dicitur individuum quod ob soliditatem dividi nequit, ut adamas; dicitur individuum cujus prædicatio in reliqua

B

C

Nihil igitur neque superfluum, neque minus continet generis dicla descriptio.

Omnis enim descriptio vel diffinitio debet ei quod diffinitur æquari : si enim diffinitio diffinitæ rei non sit æqualis, et si quidem major sit, etiam quædam alia continebit, et non necesse est ut semper diffiniti substantiam monstret; si minor sit, ad omnem diffinitionem substantiæ non pervenit. Omnia enim quæ majora sunt de minoribus prædicantur, ut animal de homine; minora vero de majoribus minime: nemo enim vere dicere potest, omne animal homo est, atque idcirco si sibi prædicatio convertenda est, æqua. lis oportet ut sit. Id autem fieri potest, si neque superfluum quidquam habet neque diminutum, ut in ea ipsa generis descriptione; dictum est enim genus esse quod de pluribus differentibus specie in eo quod quid sit prædicatur, quæ descriptio cum genere converti potest,ut si dicamus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit prædicetur, id genus esse quod si converti potest (ut ait) nec plus nec minus continet generis facta descriptio.

LIBER TERTIUS.

Superior disputatio de genere videtur forsitan D quidem dubitari potest: si enim hæc fuit ratio pro

omnem etiam speciei consumpsisse tractatum: nam cum genus ad aliquid prædicetur,id est ad speciem, cognosci natura generis non potest, si speciei quæ sit intelligentia nesciatur. Sed quoniam diversa est in suis naturis eorum consideratio atque discretio diversa in permistis, idcirco sicut singula in proœmio proposuit,ita dividere cuncta prosequitur,ac primum post generis disputationem de specie tractat, de qua

ponendi genus reliquis omnibus,quod naturæ suæ ma gnitudine cætera contineret, non æquum erat differentiæ speciem in ordine tractatus anteponere, quod differentia speciem contineret,cum præsertim differentiæ ipsas species in forment: prius autem est quod informat quam id quod ejus informatione perficitur. Posterior igitur species est differentia: prius igitur de differentia tractandum fuit; etenim proœmio etiam

tertiam de qua nunc loquitur,quæ sub genere collocatur.Credendum vero est propter obscuritatem ejus quam nos adjecimus, quia nimirum altiorem atque eruditiorem quæreret intellectum,ea tacita prætermissa que cæteras edidisse: cujus quidem speciei hæc exempla subjecit, ut hominem quidem animalis speciem,album autem coloris, triangulum vero figuræ; hæc enim omnia species nuncupantur eorum quæ sunt genera, animal quidem hominis color autem albi, figura vero trianguli,

consentiret, in quo eum ordinem collocavit quem A tatem, aliam cujuslibet propriam formam individui, naturalis ordo suggessit, dicens utile esse nosse quid genus sit,et quid differentia. Huic respondendum est quæstioni,quoniamomnia quæcunque ad aliquid prædicantur,substantiam semper ex oppositis sumunt; ut igitur non potest esse pater nisi filius sit, nec filius nisi præcedat pater, alteriusque nomen pendet ex altero, ita etiam in genere ac specie videre licet, species non potest nisi referatur ad speciem : nec vero esse quippe nisi generis non est, rursusque genus substantiæ quædam aut res absolutæ esse putandæ sunt genus ac species, ut superius quoque dictum est, sed quidquid illud est quod in naturæ proprietate consistat, id tunc genus fit ac species, cum vel ad inferiora vel ad superiora refertur. Quorum igitur relatio alterutrum constituit,eorum continens factus est jure tractatus; de specie igitur inchoans ait hoc modo:

DE SPECIE.

Specie autem dicitur quidem et de uniuscujusque forma, secundum quam dictum est: primum quidem species digna est imperio : dicitur autem species,et ea quæ est sub assignalo genere, secundum quam solemus dicere hominem quidem speciem animalis,cum sit genus animal; album autem coloris speciem,triangulum vero figuræ speciem.

B

Quod si etiam genus assignantes specici meminimus, dicentes quod de pluribus e! differentibus specie in eo quod quid prædica:ur, el speciem dicimus id quod sub assignato genere ponitur.

Dudum cum generis descriptionem assignaret, in generis diffinitione speciei nomen injecit dicens id esse genus quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit prædicaretur, ut scilicet per speciei nomen diffiniret genus; nunc vero cum speciem diffinire contendat, generis utitur nuncupatione dicens speciem esse quæ sub genere ponatur, cui quidem dicto illa quæstio jure videtur opponi. Omnis enim diffinitio rem debet declarare quam concludit,eamque apertiorem reddere quam suo nomine monstrabat. Ex notioribus igitur fieri oportet diffinitionem quam res illa sit quæ diffinitur.Cum igitur per speciei nomen describeret vel diffiniret genus, abusus est vocabulo speciei velut notiore quam generis,atque ita ex notioribus descripsit genus: nunc vero cum speciem vellet termino descriptionis includere, gene

Sicut generis supra significationes distinxit æquivocas, ita idem in specie facit dicens non esse speciei simplicem significationem, et ponit quidem duas: longæ autem plures esse manifestum est,quas idcirco præteriit ne lectoris animum. prolixitate confuderet. Dicit autem primum quidem speciem figuram unius- Cris utitur nomine,rerumque convertit notionem,ut

cujusque vocari, quæ ex accidentium congregatione
perficitur. Cautissime autem dictum est uniuscujus-
que, hæc enim secundum accidens dicitur, quæ cui-
que individuo forma est; ea enim non ex substantiali
quadam forma species, sed ex accidentibus evenit.
Alia est enim substantialis formæ species, quæ huma-
nitas nuncupatur, ea quæ non est quasi supposita
animali, sed est tanquam ipsa qualitas substantiam
monstrans; hæc enim et ab hac diversa est quæ
uniuscujusque corpori accidentaliter insita est, et ab
ea quæ genus deducit in partes; postremumque plura
sunt quæ cum eadem sint, diversis tamen modis ad
aliud atque ad aliud relata intelliguntur, ut hanc
ipsam humanitatem iu eo quod ipsa est si perspexe-
ris. Species est ea quæ substantialem determinat D
qualitatem:si sub animali eam intelligendo locaveris,
deducit animalis in se participationem, separaturque
a cæteris animalibus, ac fit species generis; quod si
uniuscujusque proprietatem consideres,id est quam
virilis vultus,quam firmus incessus, cæteraque qui-
bus individua conformantur, et quodammodo depin-
guntur, hæc est accidentis species secundum quam
dicimus quemlibet illum imperio esse aptum prop-
ter formæ eximiam dignitatem; huic aliam adjun-
git speciei significationem,id est eamquam supponi-
mus generi. Nos vero triplicemspeciei significationem
esse subjicimus, unam quidem substantialem quali-

in generis quidem descriptione sit notius speciei vocabulum, in speciei autem descriptione sit notius generis,quod fieri nequit:si enim generis vocabulum notius est quam speciei, in diffinitione generis speciei nomine uti non debuit. Quod si speciei nomen facilius intelligitur quam generis,in diffinitione speciei nomen generis non fuit apponendum, cui quæstioni occurrit dicens:

Nosse oportet quod quoniam genus alicujus est genus, et species alicujus est species, idcirco necesse est et in utrorumque rationibus utriusque uti.

Omnia quæcunque ad aliquid prædicantur,ex his de quibus prædicantur substantiam sortiuntur; quod si diffinitio uniuscujusque substantiæ proprietatem debet ostendere, jure ex alterutro fit descriptio in his quæ ad se invicem referuntur. Ergo quoniam genus speciei genus est, et substantiam suam el vocabulum genus a specie sumit, in diffinitione generis speciei nomen fuit advocandum. Quoniam vero species id quod est sumit ex genere, nomen generis in descriptione speciei non fuit relinquendum : quoniam vero diversæ sunt specierum qualitates; aliæ enim sunt species, quæ et genera esse possunt; aliæ quæ in sola speciei proprietate permanent, neque in naturam generis transeunt, idcirco multiplicem speciei diffinitionem dedit dicens : Assignant ergo et sic speciem: Species est quæ sub

eadem, ad aliud tamen et ad aliud sumpta. Sit autem manifestum in uno prædicamento quod dicitur substanlia: est quidem et ipsa genus, sub hac autem est corpus, et sub corpore animatum corpus, sub quo animal; sub animali vero, rationale animal,sub quo, homo; sub homine vero, Socrates et Plato, et qui sunt particulares homines. Sed horum substantia quidem generalissimum est et genus solum; homo vero specialissimum et solum species; corpus vero species quidem est substantiæ, genus vero corporis animati; sed et animatum corpus, species quidem est corporis, genus vero animalis. Rursus animal species quidem est corporis animatı, genus vero animalis rationalis; sed rational animal species quidem est animalis, genus autem hominis ; homo vero species est rationalis animalis, non autem etiam geuus particularium hominum,sed solum species. Ac omne quod est ante individua, proximeque de ipsis prædicatur, species erit solum, non etiam genus.

assignato genere ponitur, et de quà genus in eo quod A specialissimum, alia sunt quæ et genera et species sunt quid sit prædicatur. Amplius autem sic quoque: species est quæ de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit prædicatur; sed hæc quidem assignatio specialissima est, el ejus quæ solum species est, non etiam genus; aliæ vero et non specialissimarum esse possunt. Tribusspeciem diffinitionibus informavit,quarum quidem duæ omni speciei conveniunt,omnesque quæ quolibet modo species appellantur sua conclusione determinant. Tertia vero non ita: cum enim duæ sint specierum formæ, una quidem cum species alicujus aliquando etiam alterius genus esse potest; altera cum tantum species est, neque in formam generis transit. Priores duæ,illa scilicet in qua dictum est id esse speciem quod sub genere ponitur, et rursus in qua dictum est id esse speciem de qua genus in eo quod quid sit prædicetur, omni speciei conveniunt. Id enim tantum hæ diffinitiones monstrant,quod sub genere ponitur: nam et ea quæ dicit, id esse speciem quod sub genere ponitur, eam vim significat speciei, qua refertur ad genus; et ea quæ dicit, id esse speciem de qua genus in eo quod quid sit prædicatur, eam rursus significat speciei formam quam retinet ex generis prædicatione. Idem est autem et poni sub genere, et de eo prædicari genus,sicut idem est supponi generi,et ei genus præponi. Quod si omnes species collocantur sub genere, manifestum est omnem speciem hoc ambitu descriptionis includi. Sed tertia diffinitio de ea tantum specie loquitur,quæ nunquam genus est, et quæ solum species restat: hæc autem species est ea quæ de differentibus specie minime prædicatur.Nam si id habet genus plus a specie,quod de differentibus specie prædicatur, si qua species quidem prædicetur de subjectis, sed non de specie differentibus, ea solum erit species superioris generis, subjectorum vero non erit genus. Igitur prædicatio ea quam species habet ad subjecta, si talis sit ut de differentibus specie non prædicetur, distinguit eam ab his speciebus quæ genera esse possunt, et monstrat eam solum speciem esse, nec generis prædicationem tenere. Illa igitur tertia descriptio speciei quæ magis species ac specialissima dicitur,diffinitur hoc modo: Species est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit prædicatur, ut homo: prædicatur enim de Cicerone ac Demosthene et cœteris qui a se (ut dictum est) non specie, sed numero discrepant. Ex tribus igitur diffinitionibus duas quidem et specialissimas et non specialissimas species claudit, hæc vero tertia solum ultimam speciem: ut autem apertius id liqueat,rem paulo altius orditur, eamque congruis illustrat exemplis :

Planum antem erit quod dicitur hoc modo. In unoquoque prædicamento sunt quædam generalissima, et rursus alia specialissima, et inter generalissima et specialissima sunt alia quæ et genera et species eadem dicuntur. Est autem generalissimum quidem supra quod non est aliud aliquod superveniens genus. Specialissimum autem post quod non est alia aliqua inferior species. Inter generalissimum autem et

1 ་་་་་

[ocr errors]

Prædiximus ab Aristotele decem prædicamenta esse disposita,quæ idcirco prædicamenta vocaverit, quoniam de cæteris omnibus prædicantur: quidquid vero de alio prædicatur, si non potuerit prædicatio converti, major est res illa qua prædicatur ab ea de qua prædicatur.Itaque hæc prædicamenta maxima rerum omnium, quoniam de omnibus prædicantur, ostensa sunt. In uno quoque igitur horum prædicamentorum quædam generalissima sunt genere, et est longa series specierum, at que a maximo decursus ad minima. Et illa quidem quæ de cæteris prædicantur ut genera, neque ullis aliis supponuntur ut species, generalissima genera nuncupantur, idcirco,quia his nullum aliud superponitur genus. Infima vero quæ de nullis speciebus dicuntur, specialissimæ species appellantur,idcirco quoniam integrum cujuslibet rei vocabulum illa suscipiunt, quæ pura immistaque in ea de qua quæritur proprietate sunt constituta : at quoniam species id quod species est ex eo habet nomen, quia supponitur generi, ipsa erit simplex species, si ita generi supponatur, ut nullis aliis speciebus præponatur ut genus. Species enim quæ sic generi supponitur alii, ut alii præponatur, non est simplex species, sed habet quamdam generis admixtionem illa vero species quæ ita supponitur generi, ut minime speciebus aliis præponatur, illa solum simplexque species est atque idcirco et maxime species est, et specialissima nuncupatur. Inter genera igitur quæ sunt generalissima, et species quæ sunt specialissimæ, in medio sunt quædam quæ superioribus quidem collata sunt species, inferioribus vero genera. Hæc subalterna genera nuncupantur, quod ita sunt genera, ut alterum sub altero collocetur.Quod igitur solum genus est, id dicitur generalissimum genus; quæ vero ita sunt genera ut esse species possint,vel ita species ut sint genera nonnunquam,subalterna genera vel species appellantur.Quod vero ita est species, ut alii genus esse non possit, specialissima species dicitur. His ergo cognitis sumamus unius prædicamenti exemplum, ut ab eo in cæteris quoque

prædicamentis atque in cæteris generibus et specie- A quidem substantia generalissimum dicitur genus, bus filo atque ordine quid eveniat possit agnosci. Substantia igitur generalissimum genus est; hoc enim de cunctis aliis prædicatur,ac primum hujus species duæ sunt, corporeum et incorporeum, nam et quod corporeum est substantia dicitur, et item quod incorporeum est substantia prædicatur; sub corporeo vero animatum atque inanimatum corpus ponitur;subanimato corpore, animal ponitur: nam si sensibile adjicias animato corpori, animal facis, reliqua vero pars, id est,species, continet inanimatum et sensibile corpus; sub animali autem rationale atque irrationale; sub rationali Deus et homo, nam si rationali mortale subjeceris, hominem constitues; si immortale, Deum; Deum vero dico corporeum, hunc enim mundum veteres Deum vocabant, et Jovis eum appel- B latione dignati sunt, Deumque, solem, cæteraque coelestia corpora, quæ animata esse cum Plato, tum plurimus doctorum chorus arbitratus est, sub homine vero individui singularesque homines sunt, ut Plato, Cato, Cicero, quorum numerum pluralitas infinita non recipit, cujus rei subjecta descriptio sub oculis ponat exemplum.

[blocks in formation]

quoniam præposita est omnibus,nulli vero ipsa supponitur, et solum genus propter eamdem scilicet dicitur causam, homo autem species solum, quoniam Plato, Cato, Cicero, quibus est ipsa præpozita non differunt specie, sed numero tantum; corporeum vero quod secundum a substantia collocatur,et species esse probatur, et genus, substantiæ species, genus animati; at vero animatum, genus est animalis, corporei species. Est autem animatum genus sensibilis animatum vero sensibile animal est:igitur ipsum animatum, propter propriam differentiam quæ est sensibile, recte genus dicitur esse animalis. Animal vero rationalis genus est, et rationale genus est mortalis; cumque rationale et mortale nihil aliud sit quam homo, rationale fit animalis species, hominis vero genus; homo vero ipse Catonis, Platonis, Ciceronis non erit (ut dictum est) genus, sed solum species; nec solum differentia rationalis species est homo, verum etiam Catonis et Platonis cæterorumque species appellatur, propter diversam scilicet. causam. Nam rationalis idcirco est species,quoniam rationale per mortale atque immortale dividitur,cum sit homo mortale; idem vero homo species est Platonis atque cæterorum, in forma enim eorum omnium homo erit substantialis atque ultima similitudo. Est autem communis et omnium regula, esse eas species specialissimas quæ supra sola individua collocantur, ut homo, equus, corvus; sed non avis, avium namque multæ sunt species, sed hæ tantum species dicuntur Cesse, quorum subjecta ita sibi sunt consimilia, ut substantialem differentiam habere non possint. In omni autem hac dispositione priora genera cum inferioribus conjunguntur, ut posteriores efficiant species: nam ut sit corpus substantia,cum corporalitate conjungitur, et est substantia corporea corpus.Item ut sit animatum, corporeum atque substantia animato copulatur, et est animatum substantia corporea habens animam. Item ut sit sensibile, eidem tria illa superiora unguntur. Nam quod est sensibile,tantum est, quantum substantia corporea animata retinens sensum quod totum animal est. Item superiora omnia rationali juncta rationale efficiunt, postremumque hominem superiora omnia nihilominus terminant,id est substantiam hominis addito tantum rationali mor. tali; est enim homo substantia corporea, animata, sensibilis, rationalis, mortalis. Nos vero diffinitionem hominis reddimus dicentes, animal rationale mortale,in animali scificet includentes et substantiam et corporeum et animatum atque sensibile; et in cæteris quidem speciebus atque generibus ad hunc modum vel dividuntur genera, vel species describuntur.

[graphic]

D

Quemadmodum igitur substantia cum suprema sil, eo quod nihil supra eam sit, genus est generalissimum, sic et homo, cum sit species post quam non est alia species, neque aliud eorum quæ possunt dividi in species. sed solum individua (individuum enim est Socrates et Plato, et hoc album) species erit solum, et ultima species (et ut dictum est) specialissima:quæ vero in medio

sunt, eorum quidem quæ supra se sunt species erunt, A species substantiam monstret, unaque sit omnium eorum vero quæ post genera sunt, quare hæc quidem duas habent habitudines, illam quæ est ad superiora, secundum quam species dicuntur esse ipsorum, et eam quæ est ad posteriora, secundum quam genera ipsorum esse dicuntur.Extrema vero habent unam habitudinem, nam et generalissimum ad ea quæ posteriora sunt, habet habitudinem, cum genus sit omnium supremum: eam vero quæ est ad superiora non habet, cum sit suprenum, et primum principium, et (ut diximus) supra quod non est aliud superveniens genus: et specialissimum etiam unam habet habitudinem, ea quæ est ad superiora, quorum est species: eam vero quæ est ad posteriora non diversam habet sed eamdem, nam et individuorum species dicitur. Sed species quidem dicitur individuorum, velut ea continens, species vero superiorum, ut quæ ab illis contineatur.

R

B

C

Ex proportione speciei nomen etiam generis ostenditur, nam ut genus, quoniam non habet genus suprase generalissimum genus dicitur, ut substantia: ita species, quoniam non habet sub se,speciem, sed individua specialissima species dicitur, ut homo; quod autem est species non habere sub se, id est his præesse, quæ neque in dissimilia dividi possunt, ut genera dividuntur, neque in similia secantur, utspecies. Illa vero quæ inter genera generalissima, speciesque specialissimas constituta sunt, species et genera nuncupantur,quæ et ipsa aliis supponuntur, et his alia subjiciuntur,quorum in dissimilia vel in similia possunt esse partitiones. Cumque duæ sint habitudines et quasi comparationes oppositæ, quæ in omnibus generibus speciebusque versantur, una quidem quæ ad superiora respiciat,ut specierum.que suis generibus supponuntur : alia vero quæ ad inferiora, ut generum cum speciebus propriis præponuntur : generalissima quidem genera unam tantum retinent habitudinem, eam scilicet quæ inferiora amplectitur, illam vero quæ ad præposita comparatur non habent. Generalissimum enim genus nulli supponitur. Item species specialissima unamfossidet habitudinem,fer quam scilicet ad sola genera comparatur. Illam vero quæ ad inferiora committitur, non habet, nullis enim speciebus ipsa præponitur; at vero quæ subalterna sunt genera utraque habitudine funguntur, nam et illam possident, quæ ad superiora respicit,quoniam quæ subalterna sunt habent superpositum genus, et illam quæ de inferioribus prædicatur: habent enim D subalterna genera suppositas species, ut corporeum ad substantiam quidem eam retinet habitudinem qua potest poni sub genere: ad animatum vero eam qua potest de specie prædicari. Specialissimæ vero species licet ipsæ individuis præponantur, tamen præpositi habitudinem non habent, idcirco quoniam illa quæ speciei ultimæ supponuntur talia sunt, ut quantum substantia unum quiddam sunt non habentia substantialem differentiam sed accidentalem, efficitur ergo,ut numero saltem distare videantur, ut pene dici possint, et pluribus præesse speciebus, et quo. dam modo nulli omnino esse præpositæ : nam cum PATROL. LXIV.

individuorum sub specie positorum substantia quodammodo nulli præposita est, si ad substantiam quis. velit aspicere: at si accidentia quis consideret, plures de quibus prædicatur species fiunt, non substantiæ diversitate, sed accidentium multitudine; itaque fit ut genus quidem semper plurimas sub se species habeat de differentibus enim specie prædicatur, differentia vero nisi pluralitati non convenit: at vero species etiam uni aliquando individuo præesse potest: si enim unus (ut perhibetur) est phoenix, phoenicis species de uno tantum individuo prædicatur. Solis etiam species unum solum intelligitur habere subjectum: ita nullam multitudinem species per se continet, cum etiam si unum sit tantum individuum, speciei tamen non pereat intellectus, quibusdam enim suis quasi similibus partibus præest: ut si æris virgulam dividas,secundum id quod æs dicitur, idem et partes esseintelligitur, et totum. Idcirco dictum est speciem, licet sit individuis præposita, unam tantum habitudinem possidere, illam unam scilicet qua species est; quando enim præpositis subditur species nuncupatur, et est superiorum species lanquam subjecta, inferiorumque species, idcirco quoniam eorum substantia monstratur. Nec ita est species, individuorum, quemadmodum speciei genus: illud enim pars est substantiæ, ut animal hominis. Reliquæ enim partes rationale atque mortale adduntur animali ad diffiniendam substantiam hominis: homo vero Socratis atque Ciceronis tota substantia est: nulla enim additur differentia substantialis ad hominem, ut Socrates fiat aut Cicero, sicut additur animali rationale atque mortale, ut homo integra diffinitione claudatur. Idcirco igitur species specialissima tantum est species, atque hanc solam possidet habitudinem ad superiora quidem, quoniam ab his continetur: ad inferiora vero, quoniam substantiam eorum format et continet.

Determinant ergo generalissimum ita, quod cum genus sit non est species: et rursus,supra quod non est aliud supraveniens genus: specialissimum vero, quod cum sil species,non est genus,et quod cum sit species,non amplius in species dividere possumus,et hoc modo quod de pluribus et differentibus numero, in eo quod quid sil, prædicatur. Ea vero quæ sunt in medio extremorum, subalterna vocantur genera et species, et unumquodque eorum species esse potest et genus,ad aliud quidem,et ad aliud sumpta. Ea vero quæ sunt supra specialissima usque ad generalissimum ascendentia, vicissim genera dicuntur et species, ut Agamemnon, Atrides, Pelopides, Tantalides, et ultimo Jovis. Sed in familiis quidem plerumque reducuntur ad unum principium, verbi gratia, ad Jovem.

Postquam naturam generum ac specierum diversitatemque monstravit, eorum ordinem diffinitionis descriptionisque commemorat, ac primum quidem generalissimi generis terminum inducit dicens generalissimum genus esse quod cum ipsum sitgenus non habet superpositum genus, hoc est speciem non

« PoprzedniaDalej »