Obrazy na stronie
PDF
ePub

lo

nitio. M. Tullius hac usus est in Topicis, cum, cum argumenti diffiniens, dixit esse sedem, ita locum nomine uno cujus rem quærebat alia appellatione ad verbum posita per diffinitionem quid esset, ostendit, sedem dicendo, hanc Græci xat' ȧvtíλeğıv appellant,ut ἀνὴρ ἐστὶν ὁ ἄνθρωπος. Sexta κατά διαφο páv, species diffinitionis est,hanc nos per differentiam dicimus. Scriptores vero artium de eodem et altero nominant,ut cum quæritur quid inter regem sit et tyrannum adjecta differentia,quid uterque sit diffinitur,et omnis quidem diffinitio, sicuti docuimus supra, non nisi appositis differentiis comprehensoque suo proprio quid sit de quo quæritur exprimit; non tamen hoc idem videbitur esse modus

tam,sed solum hoc animal,quod est homo,qualita- A declaramus,hæc erit quinta de qua loquimur diffi tibus in mente positis et constitutis, quasi quidam vel naturalis artifex vel vitæ gubernator, impletur. Hæc quidem tertia et secunda illa possunt videri quibusdam esse communes:nam sæpe sufficit in qualibet harum ad diffinitionem ejus rei de qua quæritur solum ejus proprium nominari, ut si dicam, homo est quod ridet, hoc enim proprium hominis neque ullius animalis est;quo dicto tacitisque aliis omnibus quibus homo possit ostendi, solo tamen sui proprio declaratus est. Et hoc Cicero de proprietate dixit genus esse diffinitionis quod notioni applicari potest, ut quibusdam videtur, potest etiam huic diffinitioni quæ qualitatis sortita est nomen. Unde quidam has duas inter se nullo fine discretas unam esse potius censent,cum satis appareat illam nullis positis qua- R iste de quo nunc loquimur,siquidem sola differentia

C

litatibus notionem,ut supra docuimus, posse compleri, hanc positis qualitatibus quæ res sit, tacito etiam ejus proprio posse, ostendere. Quartam nos diffinitionem noуpaçıxỳv diximus, non numerum quasi proprium collocantes, sed instituto ordine ad faciliorem cognitionem vocabulum exhibitæ nunc ra tioni sociantes:non enim quarta, quæ est inoypan, quæ a nobis descriptio dicta est,quarta dicenda est. Sed quia ordo propositionis exegerat, ideo nomen numeri collocavimus hoc loco. Namque qui quartus est, Cicero de eodem et altero diffinitionem posuit,et sic únoуpapery quintam constituit; sed nus, omissa numerositate,quid únoɣpapıxǹ sit,quæ a M. Tullio descriptio nominatur, proposita ratione docebimus, et per exemplum,quæ oratio non quid sit potius dicit, sed adhibita circuitione dictorum factorumque id quæque res sit descriptione declarat. Descriptiva ista dicitur esse diffinitio, ut cum quæritur quid avarus sit,quid crudelis, quid luxuriosus, et universa avari, luxuriosi, crudelis, natura describitur. Quæ diffinitionis species dicitur exhortationis genere descriptio,ut luxuriosus est victus non necessarii,sed sumptuosi et onerosi appetens, in delicias affluens, in libidinem pronus. Hæc et alia diffiniunt luxuriosum, et descriptione diffiniunt, hæc diffinitio apta semper est oratori. Huic enim laus dicendi per circuitum tribuitur propter honestatem, non ille aptior et determinatus sermo qui veluti familiaris est diffinitioni quam supra substantialem esse præcepimus. Idcirco multis in locis M.Tullius,cum diffiniendum aliquid dicit,non substantialiter præcepit esse diffi- D niendum, sed potius describendum, et hoc nomine utitur,ut cum quæritur,inquit, quid sit fur,et quid sit sacrilegus, sua descriptione monstrandum est. Quinta species diffinitionis est quam κατ' ἀντίλεξιν diximus, Latine ad verbum possumus dicere. Hæc vocem illam de cujus re quæritur alio sermone designat uno ac singulari,et quodammodo quid illud sit uno verbo positum uno verbo alio declarat, ut conticescere tacere est, item latus haurit apertum, id est percutit,item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse vastatas, et omnino cum unius verbi rem verbo manifestiore alio

cum posita fuerit inter duos, de quibus quæritur quid sit,utrumque cognoscitur : etenim in superioribus sola quæque definitur, bic duo quasi cognita, sed quadam inter se communione confusa, adjecta differentia secernuntur, per quam quid sit utrumque cognoscitur, ut rex est modestus et temperatus, tyrannus vero crudelis. Ex hoc illud est Terentii, pudore ac liberalitate liberos retinere satius esse puto quam metu, hoc pater ac dominus interest.ltem M. Tullius pro Sexto Roscio: Atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil interest quam jus atque vis. Septima est κατὰ μεταφοράν, id est per translationem, ut Cicero in Topicis, Littus est quod fluctus eluit.Item adolescentia est flos ætatis, senectus occasus ætatis; hæc varie tractari potest. Modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut vituperet, aut laudet:ut moneat, nobilitas est virtus majorum apud posteros sarcina; ut designet,caput est arx corporis; ut vituperet,divitiæ sunt brevis vitæ longum viaticum; ut laudet,adolescentia est flos ætatis. His itaque et aliis modis proferri potest ista diffinitio,in quo genere tamen illud cavendum est, ne aut longe sit petita translatio, aut turpis. Longe petita translatio est, ut tuaba reipublicæ, chaos legum, quod Tullius pro Sexto Roscio temperavit. Quasi sempiterna nox esset, inquit, in quo etiam si sit quasi ut per similitudinem sit,diffinitio accipi potest, temperamentum accipiens ex particula similitudinis. Turpis translatio fit duobus modis,cum honesta turpibus diffinimus,aut turpia honestis, ut si quis patrationem diffiniens, lacrymas dicat veneris fatigatæ quem sudorem mellus nominaret.Aut contra aliquis dicat,lacrymæ sunt doloris patratio, huic vitio nec superior particula temperamentum tribuit. Ergo magnopere istud vitare debemus. Octava species diffinitionis κατ' ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, id est per privantiam contrarii ejus quod diffinitur, ut bonum est quod malum non est; hoc genere diffinitionis uti debemus cum contrarium notum est.Nam hæc duo cum ita intelligentur ut alterum sine altero esse non possit, alterius cognitio quomodo fiet, nisi fuerit utrumque comprehensum?Cum igitur alterum quæ

sulatus, unde evvonuatix, hæc erit diffinitio; hoc apertius ut fiat, dabo aliud exemplum. M. Tullius in eadem : Quid est aliud furere quam non cognoscere homines,non cognoscere leges, non senatum, non civitatem, cruentare corpus suum? Ergo consequentia accidentia colligere diffinitionis est évvonμzτix, ejus vero quod diffinies contrarium tollere, hæc est illa quam octavam supra diximus diffinitio. Nona species diffinitionis est κατὰ ὑποτύπωσιν, id est per quamdam imaginationem, ut Eneas est filius. Veneris et Anchise; hæc semper in individuis versa. tur, quæ Græci atopa vocant. Desideratur autem ista diffinitio circa nomina quæ omonyma sunt, individua duntaxat, ut Ajax et Oileus et Thelamonius. Item subvenit in eo genere dictionis, ubi aliquem pudor aut metus est nominare: Me videlicet, inquit M. Tullius, sicarii illi describebant ;de domo sua sic. At pro Fundanio ita, descripsisti ne ejus necessarium nostrum competitorem istum ipsum; ejus nunc studio, et gratia, tota accusatio ista munita est. In metu fuerat nominare, ideo ergo descriptus est. Item pro Cornelio: Majestatis ipsa sunt,legite ut legebatis,hinc intelligetis nulla tenuissima suspicione describi aut significari Cornelium. Hæc tantum de propriis nominibus: alia illa sit quam noуpapixiv diximus superior diffinitio. Ergo a genere, patria, corpore, factis, dictis, sive casibus,atque ab animo unum illum quem nolumus diffinitionis genere declaramus. Decima species est

ritur quid sit,utique hæc diffinitione comprehendi A consequentia sunt ex hoc quod dixi munere connon potest,cum utrumque nescitur,quod se ita naturaliter ligat, ut necessariam cognitionem sibi unius comprehensione connectat. Periclitatur ergo talis diffinitio,unde an contrarium ejus notum sit,scire debemus,ut hoc sublato fiat ejus cognitio quod diffinitur. Quare melius sæpe fit si quærentes aliquid quod diffiniendum sit,contrarium ejus diffiniamus, quo sublato illud quod quæritur declarabimus, ut si bonum est quod prodest cum honestate, id quod tale non est malum est. Cicero in Rhetoricis: Necessarie demonstrantur ea quæ aliter ac debentur nec fieri nec probari possunt. Ponamus enim necessarium et non necessarium contraria, ut omnia contraria hic nos ponere intelligas quorum sublatione id quod quæritur diffiniatur.Ergo quod non est B necessarium ita diffiniri potest, quod aliter ac dicitur et fieri et probari potest : hoc cum tollo,necessarii diffinitionem constituo. Ergo recte fieri potest hujusmodi diffinitio,sed hoc modo quemadmodum docui. Et hoc est quod M. Tullius in Partitionibus præcepit,sæpe ex contrariis esse diffiniendum. Sub hanc diffinitionem cadunt etiam notiones,cum accidentia tolluntur,et alia omnia quæ diversa sunt, et cum contrarium accidentis vel consequentis accidentis tollitur, ut si quis esse substantiam dicat, quod neque qualitas,neque quantitas,neque reliqua accidentia sit,cum alia quæ diversa sunt tolluntur; talis est diffinitio, ut si quis hominem diffiniens tollat omnia animalia, vel generaliter, vel specialiter. Quo genere diffinitionis Deus diffiniri potest. Etenim cum quid sit Deus nullo modo scire possimus, sublatione omnium existentium quæ Græci ova appellant, cognitionem Dei, nobis circumscripta et ablala notarum rerum cognitione, supponit. Deus est neque corpus, neque ullum elementum, neque anima, neque mens, neque sensus, neque intellectus,neque aliquid quod ex his capi potest. His talibus sublatis, quid sit Deus poterit diffiniri,magis si addas quod etiam diffiniri non potest id Deum esse. Contrarium accidentis vel consequentis cum tollitur talis est diffinitio:Vigilare est uti sensibus, dormire est non uli sensibus; naturaliter possunt videri hujusmodi diffinitiones convenire illi diffinitioni quam supra évvonμatixv diximus. Verum illa ex accidentibus ejus rei quam diffinivimus constat, vel consequentibus ;hæc ex contrariis, itaque ex illa D quæ ¿vvoŋuatix est ex accidentibus fit, ut docet M. Tullius Pisonem non fuisse consulem ita: An vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit? quisquam tibi venienti in curiam assurrexit, quisquam consulenti respondendum putavit? Atque hujus loci superior oratio et consequens in hac diffinitione consistit,qua variis modis explicat eum non fuisse consulem,docens etiam per ea quæ repugnant consuli a dictis, factis,cogitatis;a consequentibus sic diffinit consulem :animo esse oportet consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto denique munere consulatus,hucusque a consequentibus. Omnia enim PATROL. LXIV.

C

Túños, hanc veluti diximus, ut si quæratur quid sit animal, respondeatur ut homo. Sic Aristoteles dicit οὐσία ἐστὶ ὡς ἄνθρωπος, rem enim quæsitam subjunctum declarat exemplum, et hoc est proprium diffinitionis,quid sit illud quod quæritur declarare. Undecima species diffinitionis est κατ ̓ ἔνδειαν τοῦ πλήρους ἐξ αὐτοῦ γένους, id est per indigentiam pleni ex eodem genere, ut si quæratur quid sit quadrans, respondeatur cui dodrans deest, ut sit assis.Duodecima species diffinitionis est κατ' ἔπαινον, id est per laudem,ut M. Tullius pro Cluentio: Lex est mens, et animus, et consilium, et scientia civitatis ;et nos quidem, ut diffinitionem ostenderemus, ita posuimus exemplum. Nam hoc idem M. Tullius dicens non adhibita oratione diffinitionis,simpliciter collocavit: Mens,inquit,et animus civitatis et consilium, et scientia posita est in legibus; et, ut nos supra docuimus,diffinitionem nihil aliud voluit quam orationem esse. Ergo diverso modo M. Tullius protulit quod a novis conversim oratione sua forma diffinitionis accepit, et hoc longe ab illo modo distat qui fit per metaphoram, non enim translatio est, cum lex mens dicitur civitatis, nec tamen genus est ut substantialis habeatur odstone consequens enim est ut et per vituperationem, sed sine translatione ponatur:sic videri potest a Tullio diffinitum:Servitus est postremum malorum,non modo bello,sed morte etiam repellendum. Quanquam enim ita sit exorsus, pax est tranquilla libertas,sed inter pacem et servi29

sponsio, homo est. At si ita diffinias, homo est substantia animata sensibilis, est quidem declaratio hominis, nam hæc omnia homo esti; verum si convertas, non valebit. Non enim substantia animala sensibilis,homo tantum est; peccat igitur diffinitio per abundantiam,quia amplius continet quam quærebatur. Et omnino peccat diffinitio quæ genus ponit quod ultra se est;dicimus enim,quod supra est genus magis declarat.Item peccat minus continens quam necesse est, ut cupiditas est aliena appetendi desiderium, quod similiter conversum non manet, quia minus comprehensivum diffinitione quam res nominis postulabat. Late enim cupiditas patet,nec sola avaritia est; ergo vitiosa est diffinitio minus B complexa quam quærabatur,ac si diceret,cupiditas est avaritia quæ si exemplum daret et auditorem transmitteret in totum quod cupiditas est similitudinis propositione, ut avaritiæ, essetque illa diffiniendi species quam decimain collocavimus Túnos. Nunc non ad totum transmisit exemplum,sed quasi totum continens multa a toto prætereundo peccavit,unde non poterat fieri ad nomen ex diffinitione conversio. Hæc duo vitia si vitentur, integra diffinitio est, neque hæc sola quæ substantialis est, sed etiam reliquæ species. Nunc hæc de vitiis. Cicero cum in Rhetoricis tria esse vitia docuit, mala, inquit, diffinitio fit cum aut communia describit hoc modo: Seditiosus est is qui malus est, atque inutilis civis. Nam hoc non magis seditiosi, quam ambitiosi,quam calumniatoris, quam alicujus hominis improbi vim describit: hanc diffinitionem dixi

tutem plurimum interest, ut per differentiam diffini- A rationale, mortale, bipes, risus capax,fiat recta retio esse videatur; tamen quia non articulum illum breviter quo distaret ostendit, sed unamquamque rem suo genere diffinivit, collatione magis quo distarent ostendit, non genere diffinitionis per differentiam.Erit igitur prior pacis diffinitio ἐννοηματική a consequentibus ejus rei quam diffiniebat: Paxest tranquilla libertas. Hæc secunda magis per vituperationem: non enim aut consequens ejus est,aut aliquid horumquæ ἐννοηματική diffinitioni dedimussed sola vituperatio est quæ servitutem malorum omnium dicitur esse postremum.Nec accipitur rursus malum quasi genus ad servitutem,num malum qualitas est,servitus ad aliquid ;unde cum diversæ sint res, malum genus esse non potest ad servitutem. Jure igitur per vituperationem facta dicitur servitutis supraposita diffinitio. Tertia decima species. diffinitionis est zarà avaλoyíav, id est juxta rationem, quæ proportio dicitur, cum aliquid quod disputari licet cum altero id esse dicitur quod illud est alterum propter rationem similitudinis;sed hoc contingit cum majoris rei nomine diffinitur inferior, el quod hoc additur quid sit inferior. Græci sic diffiniunt: Ανθρωπός ἐστι μικρόκοσμός τις, id est homo est minor mundus. Cicero hoc usus est sic: Qui plurimum tribuuntedicto, præter edictum legem animam dicunt esse. Quarta decima species est diffinitionis xatà mρòç τt, id est ad aliquid, ut Pater est,cui est filius.Cicero in Rhetoricis: Sic genus est quod plures partes amplectitur.Item pars est quæ subest generi. Quinta decima species est altions.Latini secundum rei rationem vocant, ut dies est sol super terras; nox, sol sub terris: ut enim aut dies aut nox sit,causa est aut supra terras sol aut sub terris.Sunt et aliæ fortasse species diffinitionis, verum si quis invenerit, adjiciat ad numerum, modo illud diligenter attendat,ne forte harum alicui specierum. illud quod invenerit possit adjungi.Nec nos rursus frustra aliquis existimet tot species separasse, quod possunt sibi aliquæ convenire. Consideratione enim plenius commodata, omnes inter se magno cernet discrimine separatas; teneat modo quod supra sæpe præcepi, solam vero illam appellari diffinitionem, quæ a genere exordium sumens ad proprium rei quæ diffinitur, separando per differentias quæ communia poterant esse, descendit.Nunc jam de vitiis diffinitionis, ut promissum est, explicemus. Diffini- D tio substantialis quam primam docuimus,quam solam diximus diffinitionem,duo vitia recipit principalia. Si ea oratio quæ diffinit, aut amplius complexa fuerit,aut minus quam res plena sit declaravit. Oportet enim ut oratio diffinitiva ita componatur ad nomen cujus rem definit, ut parem potentiam exprimendæ atque ipsum vocabulum præstet,conversimque nomen et diffinitio se invicem collata declarent. Ut si quæras quid homo est, recte respondeatur animal terrenum, rationale, mortale, bipes, risus capax. Hoc rursus si convertas, homo sit optima declaratio. Quærenti enim quid est animal terrenum,

C

mus abundantia esse vitiosam. Aliud vitium adjun. git,ita ut falsum quiddam dicat hoc pacto, sapientia est pecuniæ quærendæ intelligentia :hoc vitium Cicero adjecit præter illa duo quæ dixi. Tertium enim ipse posuit quod a nobis secundum est constitutum. Ita enim ait ut aliquid non grave nec magnum continens sit: Stultitia est immensæ cupiditas gloriæ. Hoc ideo peccat, quia minus comprehendit quod sic exprimit M. Tullius. Est hæc quidem stultitia, sed ex parte quadam,non ex omni genere diffinita. Præter hæc idem M.Tullius in secundo Rhetoricorum adjecit duo vitia, si aut turpis sit aut inutilis diffinitio,id autem (ut ipse ait) ex honestatis et utilitatis partibus approbatur. Ac de turpi diffinitione nos in superioribus diximus cum diffinitionem per translationem tractaremus, sed illud vitium in verbo est; fieri autem potest ut omnis oratio inhonesta ista contineat vel inutilia comprehendat.In Philippicis M.Tullius in oratione prima docebat ab Antonio Cæsaris acta subverti, et id denegabat. Antonius. Attulit uterque diffinitionem,ut ostenderet quid sit actumejus qui togatus cum potestate in civitate versetur.Docui in superioribus asserendæ diffinitionis partes esse quatuor: primam esse diffinitionem, secundam approbationem diffinitionis,tertiam deductionem diffinitionis ad speciem, quartam destru ctionem diffinitionis adversæ partis. Cicero actum

chirographa esse, consequentia diligenter advertens falsam docet diffinitionem sic: Is qui est in potestate, est in republica; cum egerit aliquid,actum mutare non potest, hoc competit legi,ut cum lata sit nunquam a latore mutetur. At vero chirographa, quia domesticus actus est,hanc consequentiam habent,et ut mutentur,et sæpe non proferantur. Ergo M. Tullius ita reprehendit chirographa actum non esse, quia consequenter non habent actus, dicens : Chirographa vero aut mutaret,aut non daret; aut si dedisset,non istas res in actis suis diceret: sed quia per concessionem reprehensi, sed ea ipsa concedo, ac quibusdam etiam in rebus conniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta Cæsaris dissolvi ferendum non puto. Adjungit post hæc reprehensionem similiter duplicem, unam ex vitiis ut et turpem diffinitionem dicat, et inutilem. Deinde concedat conclusurus ex comparatione suam potiorem,dicens esse turpem et inutilem in hujusmodi dicto quod est, nisi sorte,si quid memoriæ causa retulit in libellum, id numerabitur in actis. Et quamvis iniquum et inutile sit,defenditur: Equitas virtus est; virtus autem ipsa honestum, ergo iniquitas turpis est,quia turpitudo contraria est honestati. Si igitur turpem et inutilem ipsis verbis reprehendit diffinitionem. Deinde adjecit postremum illud per concessionem hoc modo: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Cæsaris non habebitur. Hæc acuto quoque satis esse duxi.

ejus qui sit in republica cum potestate degentis dif- A quam leges, advertendum quod Antonius dixerat finit leges esse; Antonius, chirographa. Ergo sua oratione Cicero et diffinit,et approbat,ei deducit ad speciem, et destruit diffinitionem adversæ partis. Diffinitio Ciceronis est hæc : Et quid est quod tam proprie dici possit actum ejus qui togatus in rempublicam cum potestate et imperio versatus sit, quam lex? deinde subjungitur ejus diffinitionis approbatio hoc modo: Quære acta Gracchi,leges Semproniæ proferentur. Quare Syllæ, Corneliæ, quid Ch.Pompeii tertius consulatus,in quibus actis consistit? nempe in legibus; hæc approbatio est.Deinde adjungitur deductio diffinitionis ad speciem. A Casare ipso si quæres quodnam egisset in Urbe et in toga,leges multas respondet se et præclaras tulisse. Sequitur reprehenso diffinitionis adversæ partis, eaque fit bipartito: aut enim ex illis omnibus vitiis aliquid in ea reprehensione concluditur, aut concesso eo quod adversarii dicunt per comparationem, magis hoc esse quod nos dicimus approbamus. Hic utrumque M. Tullius facit.Nam et de vitiis illa ponit ut falsam diffinitionem doceat, et turpem, et inutilem. Ac deinde concedens magis suam confirmet diffinitionem, dicatque potiorem. Falsam diffinitionem sic Cicero probat excutiendo quod consequens sit; his enim probatur falsa diffinitio,si suum proprium non habeat, si magis contrarium habeat, si consequens suum non teneat, si aliter dicta sit atque in vulgi est opinione. Hic ergo quoniam quæritur quid sit actum togati civis in rempublicam cum potestate degentis, dictumque est nihil aliud esse C

B

TOPICORUM ARISTOTELIS

LIBRI OCTO,

AN. MANL. SEV. BOETIO INTERPRETE

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS.

Primi Topicorum libri Aristotelis quæ intentio, et quæ ratiocinandi species.

Propositum quidem negotii et methodum invenire per quam poterimus syllogizare de omni proposito problemate ex probabilibus, et ipsi disputationem sustinentes nihil dicemus repugnans Primum igitur dicendum quid est syllogismus, et quæ ejus differentiæ, quomodo sumatur dialecticus syllogismus; bunc enim quærimus secundum propositum negotium.Est itaque syllogismus oratio in qua positis quibusdam aliquid aliud a positis'ex necessitate accidit per ea quæ posita sunt. Demonstratio vero est quando ex veris et primis syllogismus erit, aut ex talibus quæ per aliqua prima et vera ejus quæ circa ipsa est cognitionis principium sumpserunt.

D

Dialecticus autem sylogismus est qui ex probabilibu est collectus. Sunt autem vera et prima quæ non per alia,sed per se ipsa fidem habent. Non enim oportet in disciplinaribus principiis inquirere pro pter quod, sed secundum unumquodque principiorum ipsam per se esse fidem. Probabilia autem sunt quæ videntur omnibus, aut plurimis, aut sapientibus, et his vel omnibus, vel plurimis, vel maxime familiaribus et probatis.Litigiosus autem est syllogismus ex iis quæ videntur probabilia, non sunt autem. Et qui ex probabilibus quidem, aut ex iis quæ videntur probabilia, est apparens. Non enim omne quod videtur probabile etiam est probabile, nihil enim eorum quæ dicuntur probabilia in superficie habet omnino phantasiam, velut circa litigiosarum disputationum principia accidit se habere;

statim enim sæpius etiam eis qui parva videre pos- A sunt manifesta est in his falsitatis natura. Ergo prior quidem eorum (qui dicti sunt litigiosi syllogismi) etiam syllogismus dicatur,reliquus vero litigiosus quidem syllogismus, syllogismus autem non,eo quod videtur quidem ratiocinari, ratiocinatur autem minime. Amplius autem præter omnes (qui dicti sunt) syllogismus, ex iis quæ sunt circa aliquas disciplinas pecularia fiunt paralogismi, quemadmodum in geometria et huic cognatis accidit se habere. Videtur autem hic modus differre a dictis syllogismis,nam neque ex veris et primis colligit pseudographus,neque ex probabilibus, nam sub definitione non cadit,neque enim quæ omnibus videntur sumit, neque quæ pluribus, neque sapientibus,et his, neque omnibus,neque plurimis, neque probatissi- B mis;sed ex peculiaribus quidem disciplinæ sumptis, non veris autem, syllogismum facit, nam eo quod aut semicirculos describit non ut oportet, aut lineas aliquas ducit non ut ducendæ sunt, paralogismum facit.Species igitur syllogismorum, ut figuraliter sit complecti,dicta sint. Summatim autem dicendo de omnibus prædictis et de his quæ postea sunt dicenda,in tantum nobis determinatum sit, eo quod de nullo eorum exactam rationem assignare deligimus,sed aliquantulum figuraliter de his volumus pertransire,omnino sufficiens arbitrantes esse secundum propositam methodum posse cognoscere quoquomodo unumquodque illorum.

CAPUT II.

Ad quot utilis dialectica disserendique disciplina. Consequens autem erit ex iis quæ dicta sunt dicere ad quot et quæ utile sit hoc negotium. Est autem ad tria, ad exercitationes,ad colloquia,ad eas quæ secundum philosophiam sunt disciplinas.Quod 'gitur ad exercitationem sit utile, ex his perspicuum est, methodum enim habentes, facile de propositio argumentari poterimus. Ad colloquia vero eo quod multorum annumerantes opiniones, non ex extraneis sed ex propriis doctrinis sermocinabimur ad eos, transmutantes quidquid non bene videntur modis di. cere. Ad secundum philosophiam autem disciplinas, quod potentes ad utraque dubitare, facile in singulis intuebimur verum et falsum, præterea autem ad prima eorum quæ in unaquaque disciplina sunt principia.Nam ex propriis secundum propositam disciplinam principiis impossibile est dicere aliquid de ipsis,eo quod prima principia sunt omnium, per ea vero (quæ sunt circa singula) probabilia necesse est de illis transigere. Id autem proprium, maximeve peculiare dialecticæ est,nam cum sit inquisitiva, ad omnium methodorum principia viam habet. Habebimus autem perfecte methodum, quando perinde habebimus ac in rhetorica,et medicina, et hujusmodi facultatibus,hoc autem ex iis quæ contingunt facere quæ eligimus. Nam neque rhetor omni ex modo persuadebit, neque medicus sanabit; sed si ex iis quæ contingunt nihil omiserit, sufficienter eum disciplinam habere dixerimus.

C

D

CAPUT III.

Ex quibus e quot disceptatio dialectica constet. Primum igitur considerandum ex quibusest methodus, siquidem sumpserimus ad quot, et quæ ex quibus orationes et de quibus syllogismi, et quomodo his abundemus,habebimus sufficienter propo. situm.Sunt autem numero æqualia, et eadem ea ex quibus orationes et de quibus syllogismi:fiunt enim orationes ex propositionibus; de quibus autem syllogismi fiunt,problemata sunt.Omnis autem propositio, et omne problema, aut proprium aut genus, aut accidens indicat; etenim differentia cum est generalis, cum genere ordinanda est. Quoniam autem pro. prium hoc quidem quid est esse significat,illud autem non significat,dividatur proprium in utrasque prædictas partes, et vocetur illud quod quid erat esse significat, terminus; reliquum vero,secundum com. munem de ipsis assignatam nominationem,nuncupetur proprium. Manifestum igitur ex iis quæ dicta sunt quod secundum præsentem divisionem quatuor omnia accidit fieri, aut proprium, aut terminum, aut genus, aut accidens. Nemo autem nos opinetur dicere quod unumquodque horum secundum se dictum propositio vel problema est, sed quod ab his et problemata et propositiones fiunt. Differunt autem problema et propositio modo, nam cum sic dicitur: putasne animal gressibile bipes? diffinitio est homini et putasne animal genus est hominis? propositio fit. Si autem utrum animal gressibile bipes definitio est hominis, an non, problema fit.Similiter autem et in aliis. Quare merito æqualia numero problemata et propositiones sunt, nam ab omni propositione problema efficies, mutans modum.

CAPUT IV.

De termino, proprio, genere, et accidente. Dicendum autem quid terminus,quid proprium, quid genus,quid accidens. Est autem terminus quidem oratio quid erat esse significans. Assignatur autem aut oratio pro nomine,aut oratio pro cratione; possibile est enim et eorum quæ sub ratione significantur quædam definiri.Quicunque autem quolibet modo nomine assignationem faciunt, manifestum quoniam non assignant ii rei definitionem, eo quod omnis definitio oratio quædam est,accommodatum tamen termino,et hujusmodi ponendum est,ut quod honestum est, decens.Similiter autem et utrum idem sensus,et disciplina vel diversum;etenim circa diffinitiones,utrum idem, vel diversum,plurima fit immoratio. Simpliciter autem accomodato termino omnia dicantur quæ sub eadem disciplina cum definitionibus continentur.Quod autem omnia quæ nunc dicta sunt bujusmodi sunt, manifestum ex his. Potentes enim quod idem et quod diversum disputare, eodem modo et ad definitiones argumentari facile poterimus; nam ostendentes quod non idem est, interimentes erimus definitionem: non tamen convertitur quod nunc dictum est,non enim sufficiens est ad astruendum definitionem ostendere idem esse, attamen ad destruendum sufficiens est ostendere

« PoprzedniaDalej »