Obrazy na stronie
PDF
ePub

significatione a superioribus mutuatum esse verisi- A dicitur animal: homo enim et equus et bos animalia mile est.

Tripliciter igitur cum genus dicatur,de tertio apud philosophos est sermo, quod etiam describentes assignaverunt, dicentes genus esse quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit prædicatur, ut

animal.

C

Jure tertium genus philosophi ad disputationem sumunt, hoc enim solum est quod substantiam monstrat,cætera vero aut unde quid existat, aut quemadmodum a cæteris hominibus in unam quasi formam populi dividatur ostendunt: nam illud quod multitudinem continet genus, illius multitudinis quam continet substantiam non demonstrat, sed tantum uno nomine collectionem populi facit,ut ab alterius generis populo segregetur.Item illud quod B secundum procreationem dictum est, non rei procreate substantiam monstrat, sed tantum quod ejus fuerit procreationis initium. At vero genus id cui supponitur species ad differentiam accommodatum,speciei substantiam informat:et quia inter philosophos hæc maxima quæstio est quid unumquodque sit, tunc enim unumquodque scire videmur, quando quid sit agnoscimus, idcirco rejectis cæteris de hoc genere quo maxime apud philosophos sermo est,quod etiam describentes assignaverunt ea descriptione quam subter annexuit. Diligenter vero ait describentes, non diffinientes; diffinitio enim fit ex genere, genus autem aliud genus habere non poterit,idque obscurius est quam ut primo aditu dictum pateat: fieri autem potest ut res quæ alii genus sit alii generi supponatur, sed cum supponitur non quasi genus,sed tanquam species sub alio collocatur. Unde non in eo quod genus est, supponi alicui potest, sed cum supponitur illico species fit:quæ cum ita sint, ostenditur genus ipsum in eo quod genus est genus habere non posse.Si igitur voluisset genus diffinitione concludere, nullo modo potuisset:genus enim aliud quod ei posset præponere non haberet,atque idcirco descriptionem ait esse factam,non diffinitionem descriptio vero est ut in priore volumine dictum est)ex proprietatibus informatio quædam rei, et tanquam coloribus quibusdam depictio.Cum enim in unum plura convenerint, ita ut omnia simul rei cui applicantur æquentur, nisi ex genere vel differentiis hæc collectio fiat,descriptio nuncupatur.Est igitur descriptio generis hæc:genus est quod de plu ribus et differentibus specie in eo quod quid sit prædicatur. Tria hæc requiruntur in genere, ut de pluribus prædicetur, ut de specie differentibus, ut in eo quod quid sit:de qua re quoniam ipse posterius latius disputat nos breviter hujus rei intelligentiam significemus exemplo, hoc modo. Si enim nobis in forma generis animal, id de aliquibus sine dubio prædicatur, homine scilicet, equo, bove et cæteris, sed hæc plura sunt, animal igitur de pluribus præ. dicatur, homo vero, equus atque bos talia sunt ut a se discrepent, nec qualibet mediocri re, sed tota specie, id est tota forma suæ substantiæ, de quibus

D

nuncupantur, prædicatur ergo animal de pluribus specie differentibus; sed quonam modo fit hæc prædicatio? non enim quidquid interrogaveris, mox animal respondetur; non enim si quantus sit homo interrogaveris, animal respondebitur, ut opinor; hoc enim ad quantitatem pertinet,non ad substantiam. Item si qualis sit homo interroges,ne huic quidem responsio convenit animalis; cæterisque omnibus interrogationibus hanc animalis responsionem ineptam atque inutilem semper esse reperies, nisi ei tantum apta est quæ quid sit interroget.Interrogan. tibus enim nobis quid si homo, quidque sit equus, quid bos, animal respondebitur: ita nomen animalis ad interrogationem quid sit de homine,equo,atque bove ac de cæteris prædicatur, unde fit ut animal prædicetur de pluribus differentibus specie in eo quod quid sit. Et quoniam generis hæc diffinitio est,animal hominis, equi, bovis genus esse necesse est : omne autem genus aliud est quod in semetipso atque in re intelligitur,aliud quod ad alterius prædicationem refertur,sua enim proprietas ipsum esse constituit. Ad alterum relatio genus facit, ut ipsum animal, si ejus substantiam quæras, dicam substantiam esse animatam atque sensibilem; hæc igitur diffinitio nem monstrat per se sicuti est, non tanquam referatur ad aliud; at vero cum dicimus animal genus esse, non (ut arbitror) tunc de re ipsa nomen hoc dicimus,sed de ea ratione qua potest animal ad cæterorum quæ sibi subjecta sunt,prædicationem referri. Itaque character quidam ac forma generis est in eo 'quod referri prædicatione ad eas res potest, quæ cum sint plures et specie differentes, in earum tantum substantia prædicatur. Hujus autem diffinitionis rationem per exempla subjecit dicens:

Eorum enim quæ prædicantur, alia quidem de uno dicuntur solo, sicut individua, ut Socrates, et hic et hoc;alia vero de plurinus, quemadmodum genera et species, et differentia, et propria, et accidentia communiter, sed non proprie alicui. Est autem genus quidem,ut animal;species vero ut homo: differentia, ut rationale; proprium, ut risibile; accidens, ut album, nigrum, sedere.

Omnium quæ prædicantur quolibet modo facit Porphyrius divisionem ; idcirco ut a reliquis omnibus prædicationem generis sejungat ac separet, id facit hoc modo.Omnium,inquit,quæ prædicantur,alia de singularitate dicuntur,alia de pluralitate:de singularitate vero,inquit, prædicantur quæcunque unum quodlibet habent subjectum, de quo dici possint,ut ea quibus singula subjecta sunt individua,utSocrates et Plato,ut hoc album quod in hac nive proposita est, ut hoc scamnum in quo nunc sedemus, non omne scamnum (hoc est enim universale), sed hoc quod nunc suppositum est; nec album quod in nive est(universale enim est album et nix), sed hoc album quod in hac nive nunc esse conspicitur: hoc enim non potest de quolibet alio albo prædicari quod in hac nive est,quia ad singularitatem dedu

ctum est,atque ad individuam formam constrictum A Fieri autem potuit commodior divisio hoc modo:

Eorum quæ dicuntur,alia quidem ad singularitatem prædicantur,alia ad pluralitatem; eorum quæ de pluribus prædicantur,alia secundum substantiam prædicantur, alia secundum accidens ; eorum quæ secundum substantiam prædicantur,alia in eo quod quid sit dicuntur,alia in eo quod quale sit; in eo quod quid sit quidem genus et species,in eo quod quale sit differentia. Item eorum quæ in eo quod quid sit prædicantur, alia de speciebus prædicantur pluribus, alia minime; de speciebus quidem pluribus prædicantur, ut genera,de nullis vero species. Eorum autem quæ secundum accidens prædicantur, alia quidem sunt quæ de pluribus prædicantur, ut accidentia alia quæ de uno tantum,ut propria. Posset autem fieri etiam hujusmodi divisio: eorum quæ B prædicantur, alia de singulis prædicantur, alia de pluribus, eorum quæ de pluribus, alia in eo quod quid sit,alia in eo quod quale sit prædicantur. Eorum quæ in eo quod quid sit,alia de differentibus speciebus dicuntur, ut genera, alia minime, ut species; eorum autem quæ in eo quod quale sit de pluribus prædicantur,alia quidem de differentibus specie prædicantur, ut differentiæ et accidentia communiter,alia de una tantum specie, ut propria: eorum vero quæ de pluribus differentibus specie in eo quod quale sit prædicantur,alia quidem in subtantia prædicantur,ut differentiæ,alia in communiter evenientibus,ut accidentia. Et per hanc divisionem quinque harum rerum diffinitiones colligi possunt hoc modo: Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo 'quod quid sit prædicatur. Species est quod de pluribus minime specie differentibus in eo quod quid sit prædicatur. Differentia est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit in substantia prædicatur.Proprium est quod de una tantum specie in eo quod quale sit non in substantia prædicatur.Accidens est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit non in substantia prædicatur. Et nos quidem has divisiones fecimus, ut omnia a semetipsis separaremus. Porphyrio vero alia intentio fuit. Non enim omnia tunc a semetipsis disjungere festinabat, sed tantum ut cætera a generis forma et proprietate separaret. At idcirco divisit omnia quæ prædicantur,aut in ea quæ de singulis prædicarentur,aut in ea quæ de pluribus; ea vero quæ de pluribus prædicantur,aut genera esse dixit,aut species aut cætera, horum quoque exempla subjiciens ad. jungit:

est individui participatione. Alia vero sunt quæ de pluribus prædicantur,ut genera,et species,et differentiæ,et propria, et accidentia communiter, sed non proprie alicui.Genera quidem de pluribus prædicantur speciebus suis, species vero de pluribus prædicantur individuis: homo enim, quod est animalis, species plures sub se homines habet de quibus appellari possit. Item equus,qui subest animali loco speciei,plurimos habet individuos equos de quibus prædicantur: differentia vero ipsa quoque de pluribus speciebus dici potest, ut rationale de homine ac de Deo corporibusque cœlestibus, qua (sicut Platoni placet) animata sunt et ratione vigentia; proprium item etsi de una specie prædicatur,de multis tamen individuis dicitur,quæ sub convenienti specie collocantur, ut risibile, de Platone, Socrate et cæteris individuis dicitur quæ homini supponuntur. Accidens etiam de multis dicitur; album enim et nigrum de multis omnino dici potest,quæ a se genere specieque sejuncta sunt.Sedere etiam de multis dicitur, homo enim sedit, simia sedet, aves quoque, quarum species longe diversæ sunt: accidens autem quoniam communiter accidens esse potest et proprie alicui, idcirco determinavit dicens et accidentia communiter, sed non proprie; quæ proprie énim alicui accidunt individua fiunt,et de uho tantum valentia prædicari ; et ea quæ communiter accipiuntur,de pluribus dici queunt: ut enim de nive dictum est, illud album quod in hac subjecta nive est non est communiter accidens, sed proprie huic nivi quæ oculis ostensionique subjecta est ; ita quoque ex eo quod C communiter prædicari poterat (de multis enim album dici potest, ut albus homo, albus equus, alba nix), factum est ut de una tantum nive prædicari illud album possit,cujus participatione ipsum quoque factum est singulare. Omnino autem omnia genera, vel species, vel differentias, vel propria, vel accidentia, si per semetipsa speculemur in eo quod genera, vel species, vel differentiæ, vel propria, vel accidentia sunt, manifestum est quoniam de pluribus prædicantur; at si ea in his speculemur in quibus sunt, ut secundum subjecta eorum formam et substantiam metiamur, evenit ut ex pluralitate prædicationis ad singularitatem videantur adduci: animal enim quod genus est,de pluribus prædicatur; sed cum hoc animal in Socrate consideramus, ex pluralitate prædi- D calionis adducitur ad singularitatem.Socrates enim animal est,ipsum animal fit individuum, quoniam Socrates est individuus ac singularis. Item homo de pluribus quidem hominibus prædicatur, sed si illam humanitatem quæ in Socrate est individuo consideremus,fit individua,quoniam Socrates ipse individuus est atque singularis. Item differentia ut rationale de pluribus dici potest,sed in Socrate individua est. Risibile etiam cum de pluribus hominibus prædicetur fit unicum; communiter quoque accidens, ut album,cum de pluribus dici possit, in uno quoque singulari corpore perspectum individuum est.

Ab his ergo quæ de uno solo prædicantur differunt genera,eo quod hæc de pluribus dicuntur. Ab his autem rursus quæ de pluribus, a speciebus quidem, quoniam species etsi de pluribus prædicentur, non tamen de differentibus specie,sed numero: homo enim cum sit species,de Socrate et de Platone prædicantur, qui non specie a se invicem differunt, sed numero. Animal vero cum sit genus,de homine, equo et bore prædicatur,qui differunt a se invicem specie, non numero solum. A proprio quoque differt genus, quoniam

significatione a superioribus mutuatum esse verisi- A dicitur animal: homo enim et equus et bos animalia mile est.

Tripliciter igitur cum genus dicatur,de tertio apud philosophos est sermo, quod etiam describentes assignaverunt, dicentes genus esse quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit prædicatur, ut

animal.

Jure tertium genus philosophi ad disputationem sumunt, hoc enim solum est quod substantiam monstrat, cætera vero aut unde quid existat, aut quemadmodum a cæteris hominibus in unam quasi formam populi dividatur ostendunt: nam illud quod multitudinem continet genus, illius multitudinis quam continet substantiam non demonstrat, sed tantum uno nomine collectionem populi facit,ut ab alterius generis populo segregetur.Item illud quod secundum procreationem dictum est, non rei procreatæ substantiam monstrat, sed tantum quod ejus fuerit procreationis initium. At vero genus id cui supponitur species ad differentiam accommodatum,speciei substantiam informat:et quia inter philosophos hæc maxima quæstio est quid unumquodque sit, tunc enim unumquodque scire videmur, quandoquid sit agnoscimus, idcirco rejectis cæteris de hoc genere quo maxime apud philosophos sermo est,quod etiam describentes assignaverunt ea descriptione quam subter annexuit.Diligenter vero ait describentes, non diffinientes; diffinitio enim fit ex genere, genus autem aliud genus habere non poterit, idque obscurius est quam ut primo aditu dictum pateat: fieri autem potest ut res quæ alii genus sit alii generi supponatur,sed cum supponitur non quasi genus,sed tanquam species sub alio collocatur. Unde non in eo quod genus est,supponi alicui potest, sed cum supponitur illico species fit:quæ cum ita sint, ostenditur genus ipsum in eo quod genus est genus habere non posse.Si igitur voluisset genus diffinitione concludere, nullo modo potuisset:genus enim aliud quod ei posset præponere non haberet, atque idcirco descriptionem ait esse factam,non diffinitionem descriptio vero est ut in priore volumine dictum est)ex proprietatibus informatio quædam rei, et tanquam coloribus quibusdam depictio.Cum enim in unum plura convenerint, ita ut omnia simul rei cui applicantur æquentur, nisi ex genere vel differentiis hæc collectio fiat,descriptio nuncupatur.Est igitur descriptio generis hæc:genus est quod de plu ribus et differentibus specie in eo quod quid sit prædicatur. Tria hæc requiruntur in genere, ut de pluribus prædicetur, ut de specie differentibus, ut in eo quod quid sit:de qua re quoniam ipse posterius latius disputat nos breviter hujus rei intelligentiam significemus exemplo, hoc modo. Si enim nobis in forma generis animal, id de aliquibus sine dubio prædicatur, homine scilicet, equo, bove et cæteris, sed hæc plura sunt, animal igitur de pluribus præ. dicatur, homo vero, equus atque bos talia sunt ut a se discrepent, nec qualibet mediocri re, sed tota specie, id est tota forma suæ substantiæ, de quibus

nuncupantur, prædicatur ergo animal de pluribus specie differentibus; sed quonam modo fit hæc prædicatio? non enim quidquid interrogaveris, mox animal respondetur; non enim si quantus sit homo interrogaveris, animal respondebitur, ut opinor; hoc enim ad quantitatem pertinet,non ad substantiam. Item si qualis sit homo interroges,ne huic quidem responsio convenit animalis; cæterisque omnibus interrogationibus hanc animalis responsionem ineptam atque inutilem semper esse reperies, nisi ei tantum apta est quæ quid sit interroget.Interrogan. tibus enim nobis quid si homo, quidque sit equus, quid bos, animal respondebitur: ita nomen animalis ad interrogationem quid sit de homine,equo, atque B boveac de cæteris prædicatur,unde fit ut animal prædicetur de pluribus differentibus specie in eo quod quid sit. Et quoniam generis hæc diffinitio est,animal hominis, equi, bovis genus esse necesse est : omne autem genus aliud est quod in semetipso atque in re intelligitur,aliud quod ad alterius prædicationem refertur,sua enim proprietas ipsum esse constituit. Ad alterum relatio genus facit, ut ipsum animal, si ejus substantiam quæras, dicam substantiam esse animatam atque sensibilem; hæc igitur diffinitio nem monstrat per se sicuti est, non tanquam referatur ad aliud; at vero cum dicimus animal genus esse, non (ut arbitror) tunc de re ipsa nomen hoc dicimus,sed de ea ratione qua potest animal ad cæterorum quæ sibi subjecta sunt, prædicationem referri. Itaque character quidam ac forma generis est in eo C 'quod referri prædicatione ad eas res potest, quæ cum sint plures et specie differentes, in earum tantum substantia prædicatur. Hujus autem diffinitionis rationem per exempla subjecit dicens:

D

Eorum enim quæ prædicantur, alia quidem de uno dicuntur solo, sicut individua, ut Socrates, et hic et hoc;alia vero de plurinus, quemadmodum genera et species, et differentia, et propria, et accidentia communiter, sed non proprie alicui. Est autem genus quidem,ut animal;species vero ut homo: differentia, ut rationale; proprium,ut risibile; accidens, ut album, nigrum, sedere.

Omnium quæ prædicantur quolibet modo facit Porphyrius divisionem ; idcirco ut a reliquis omnibus prædicationem generis sejungat ac separet, id facit hoc modo.Omnium,inquit,quæ prædicantur,alia de singularitate dicuntur,alia de pluralitate:de singularitate vero,inquit, prædicantur quæcunque unum quodlibet habent subjectum, de quo dici possint,ut ea quibus singula subjecta sunt individua, utSocrates et Plato,ut hoc album quod in hac nive proposita est, ut hoc scamnum in quo nunc sedemus, non omne scamnum (hoc est enim universale), sed hoc quod nunc suppositum est; nec album quod in nive est(universale enim est album et nix), sed hoc album quod in hac nive nunc esse conspicitur : hoc enim non potest de quolibet alio albo prædicari quod in hac nive est,quia ad singularitatem dedu

ctum est,atque ad individuam formam constrictum A Fieri autem potuit commodior divisio hoc modo:

est individui participatione. Alia vero sunt quæ de pluribus prædicantur, ut genera, et species,et differentiæ,et propria, et accidentia communiter, sed non proprie alicui.Genera quidem de pluribus prædicantur speciebus suis, species verò de pluribus prædicantur individuis: homo enim, quod est animalis, species plures sub se homines habet de quibus appellari possit.Item equus,qui subest animali loco speciei, plurimos habet individuos equos de quibus prædicantur differentia vero ipsa quoque de pluribus speciebus dici potest, ut rationale de homine ac de Deo corporibusque cœlestibus, quæ (sicut Platoni placet) animata sunt et ratione vigentia ; proprium item etsi de una specie prædicatur,de multis tamen individuis dicitur,quæ sub convenienti specie collocantur, ut risibile, de Platone, Socrate et cæteris individuis dicitur quæ homini supponuntur. Accideos etiam de multis dicitur; album enim et nigrum de multis omnino dici potest,quæ a se genere specieque sejuncta sunt.Sedere etiam de multis dieitur, homo enim sedit, simia sedet, aves quoque, quarum species longe diversæ sunt: accidens autem quoniam communiter accidens esse potest et proprie alicui, idcirco determinavit dicens et accidentia communiter, sed non proprie; quæ proprie énim alicui accidunt individua fiunt,et de uho tantum valentia prædicari; et ea quæ communiter accipiuntur,de pluribus dici queunt: ut enim de nive dictum est, illud album quod in hac subjecta nive est non est communiter accidens, sed proprie huic nivi quæ oculis ostensionique subjecta est; ita quoque ex eo quod communiter prædicari poterat (de multis enim album dici potest, ut albus homo, albus equus, alba nix), factum est ut de una tantum nive prædicari illud album possit,cujus participatione ipsum quoque factum est singulare.Omnino autem omnia genera, vel species,vel differentias, vel propria, vel accidentia, si per semetipsa speculemur in eo quod genera, vel species, vel differentiæ, vel propria, vel accidentia sunt, manifestum est quoniam de pluribus prædicantur; at si ea in his speculemur in quibus sunt, ut secundum subjecta eorum formam et substantiam metiamur, evenit ut ex pluralitate prædicationis ad singularitatem videantur adduci: animal enim quod genus est,de pluribus prædicatur; sed cum hoc animal in Socrate consideramus, ex pluralitate prædi- D calionis adducitur ad singularitatem.Socrates enim animal est,ipsum animal fit individuum, quoniam Socrates est individuus ac singularis. Item homo de pluribus quidem hominibus prædicatur, sed si illam humanitatem quæ in Socrate est individuo consideremus,fit individua,quoniam Socrates ipse individuus est atque singularis. Item differentia ut rationale de pluribus dici potest,sed in Socrate individua est. Risibile etiam cum de pluribus hominibus prædicetur fit unicum; communiter quoque accidens, ut album,cum de pluribus dici possit, in uno quoque singulari corpore perspectum individuum est.

Eorum quæ dicuntur,alia quidem ad singularitatem prædicantur,alia ad pluralitatem ; eorum quæ de pluribus prædicantur,alia secundum substantiam prædicantur, alia secundum accidens; eorum quæ secundum substantiam prædicantur,alia in eo quod quid sit dicuntur,alia in eo quod quale sit; in eo quod quid sit quidem genus et species,in eo quod quale sit differentia.Item eorum quæ in eo quod quid sit prædicantur, alia de speciebus prædicantur pluribus, alia minime; de speciebus quidem pluribus prædicantur, ut genera,de nullis vero species. Eorum autem quæ secundum accidens prædicantur, alia quidem sunt quæ de pluribus prædicantur, ut accidentia alia quæ de uno tantum,ut propria. Posset autem fieri etiam hujusmodi divisio: eorum quæ B prædicantur, alia de singulis prædicantur, alia de pluribus, eorum quæ de pluribus, alia in eo quod quid sit,alia in eo quod quale sit prædicantur. Eorum quæ in eo quod quid sit,alia de differentibus speciebus dicuntur, ut genera, alia minime, ut species; eorum autem quæ in eo quod quale sit de pluribus prædicantur,alia quidem de differentibus specie prædicantur, ut differentiæ et accidentia communiter,alia de una tantum specie, ut propria: eorum vero quæ de pluribus differentibus specie in eo quod quale sit prædicantur,alia quidem in subtantia prædicantur,ut differentiæ,alia in communiter evenientibus,ut accidentia. Et per hanc divisionem quinque harum rerum diffinitiones colligi possunt hoc modo: Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo 'quod quid sit prædicatur. Species est quod de pluribus minime specie differentibus in eo quod quid sit prædicatur. Differentia est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit in substantia prædicatur.Proprium est quod de una tantum specie in eo quod quale sit non in substantia prædicatur. Accidens est quod de pluribus specie differentibus in eo. quod quale sit non in substantia prædicatur. Et nos quidem has divisiones fecimus, ut omnia a semetipsis separaremus. Porphyrio vero alia intentio fuit. Non enim omnia tunc a semetipsis disjungere festinabat, sed tantum ut cætera a generis forma el proprietate separaret. At idcirco divisit omnia quæ prædicantur,aut in ea quæ de singulis prædicarentur,aut in ea quæ de pluribus ; ea vero quæ de pluribus prædicantur,aut genera esse dixit,aut species aut cætera, horum quoque exempla subjiciens ad. jungit:

C

Ab his ergo quæ de uno solo prædicantur differunt genera,eo quod hæc de pluribus dicuntur. Ab his autem rursus quæ de pluribus, a speciebus quidem, quoniam species etsi de pluribus prædicentur, non tamen de differentibus specie,sed numero: homo enim cum sit species,de Socrate et de Platone prædicantur, qui non specie a se invicem differunt, sed numero. Animal vero cum sit genus,de homine, equo et bove prædicatur,qui differunt a se invicem specie, non numero solum. A proprio quoque differt genus, quoniam

proprium de una sola specie, cujus est proprium, præ- A rantur differentibus: cum enim dicimus hic Plato

dicatur, et de iis quæ sub una specie sunt individuis, quemadmodum risibile de homine solo,et de particularibus hominibus: genus autem non de una solum specie prædicatur, sed de pluribus et differentibus. A differentia vero ab iis quæ communiter sunt accidentia differt genus,quoniam etsi de pluribus et differentibus specie prædicentur differentiæ,et communiter accidentia, non tamen in eo quod quid sit prædicantur, sed potius in eo quod quale est, et quomodo se habet. Interrogantibus enim aliquibus quid est illud de quo prædicantur hæc,genus respondebimus,differentias autem et communiter et accidentia non respondebimus. Non enim in eo quod quid est prædicantur de subjecto,sed magis in eo quod quale sit. Interrogantibus enim qualis est homo, dicimus rationalis, et qualis et corvus, dicimus niger. Est autem rationale differentia, nigrum vero accidens. Quando autem quid est homo interrogamur, animal respondemus : est autem genus hominis animal.

a

B

Nunc genus a cæteris omnibus quæ quolibet modo prædicantur separare contendit hoc modo.Quoniam enim genus de pluribus prædicatur, statim differt ab his quidem quæ de uno tantum prædicantur, quæque unum quodlibet habent individuum ac singulare subjectum sed hæc differentia generis ab his quæ de uno solo prædicantur communis est ei cum cæteris, id est specie, differentia, proprio atque accidenti, idcirco quoniam ipsa quoque de pluribus prædicantur.Horum igitur singulorum differentias a genere colligit, ut solum intelligendum genus quale sit sub animi deducat aspectum dicens: Ab his auC tem quæ de pluribus prædicantur differt genus: speciebus quidem primum,quoniam species etsi de pluribus prædicantur, non tamen de differentibus specie, sed numero. Species enim sub se plurimas species habere non poterit,alioqui genus non species appellaretur.Si enim genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid sit prædicatur, cum species de pluribus prædicatur, et in eo quod quid sit, huic si addatur ut de specie differentibus prædicetur, speciei forma transit in genus, id quod exemplo quoque intelligi fas est. Homo enim cum sit species, prædicatur de Socrate, Platone et cæteris quæ a se non specie disjuncta sunt, sicut homo atque equus vel bos, sed numero, quod quidem habet dubitationem quid sit hoc quod numero dicitur differre. Numero enim differre aliquid videbitur quoties numerus a numero differt, ut grex boum qui fortasse continet triginta boves differt numero ab alio boum grege, si centum continet in se boves : in eo enim quod grex est, non differt, neque in eo quod boves, nec nisi numero quidem differunt, quod illi plures, illi vero sunt pauciores. Quomodo igitur Socrates et Plato specie non differunt, sed numero, cum et Socrates unus sit, et Plato unus, et unitas numero ab unitate non differat? sed ita intelligendum est quod dictum est, numero differentibus, id est in numerando differentibus, hoc est dum nume

D

est, hic Socrates, duas fecimus unitates, ac si digito. tangamus dicentes, hic unus est de Socrate, rursus de Platone hic unus est, non eadem unitas in Socrate numerata est quæ in Platone; aliqui posset fieri, ut secundo tacto Socrate, Plato etiam demonstraretur, quod non fit: nisi enim tetigeris Socratem vel mente, vel digito, itemque nisi tetigeris Platonem, non facies duos, dum numerantur. Ergo differunt quæ sunt numero differentia: cum igitur species de numero differentibus non de specie prædicetur, genus de pluribus et differentibus specie dicitur, ut de bove, de equo et de cæteris quæ a se specie invicem differunt, non numero solo. Tribus enim modis unumquodque vel differre ab aliquo dicitur, vel alicuj idem esse, id est genere, specie, numero. Quæcunque igitur genere eadem sunt, non necesse est esse eadem specie, ut si eadem sint genere differant specie; si vero eadem sunt specie, genere quoque eadem esse necesse est: ut cum homo atque equus idem sunt genere (uterque enim animal nuncupatur) differunt specie, quoniam alia est hominis species, alia equi. Socrates vero atque Plato cum idem sint specie, idem quoque sunt genere, uterque enim sub animalis prædicatione ponitur: si quid vero vel genere vel specie idem sit, non necesse est idem esse numero, ut Socrates et Plato, cum et genere animalis et specie hominis idem sint, numero tamen reperiuntur esse disjuncti. Quod si idem sit numero, idem et genere et specie esse necesse est. Gladius enim atque ensis idem sunt numero, nihil enim omnino aliud est ensis quam gladius; sed nec specie diversi sunt, utrumque enim gladius est; nec genere, utrumque enim instrumeutum est, quod est gladii genus. Quoniam igitur homo, bos atque equus, de quibus animal prædicatur, specie differant, numero etiam eos differre necesse est : idcirco hoc plus habet genus a specie, quod de differentibus specie prædicatur.Nam si integram generis diffinitionem demus,dabimus hoc modo: genus est quod de pluribus differentibus specie,non solo numero,et in eo quod quid sit prædicatur. At vero sic species: species est quod solum de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit prædicatur. A proprio vero differt genus quoniam proprium de una sola specie cujus est proprium prædicatur,et de his quæ sub una specie sunt individuis; proprium enim semper speciei uni adesse potest, neque eam relinquit, nec transit ad aliam,atque idcirco proprium nuncupatum est, ut risibile hominis est ; itaque et de ea specie cujus est proprium prædicatur,et de his individuis quæ sub illa sunt specie,ut risibile de homine dicitur,et de Socrate, et de Platone, et cæteris de sub hominis nomine continetur: genus vero non de una tantum specie, ut dictum est, sed de pluribus. Differt igitur genus a proprio,eo quod de pluribus speciebus prædicetur,cum proprium de una tantum specie de qua dicpitur appellatur, et de iis quæ sub illa sunt individuis, differentia atque accidentis discrepan

« PoprzedniaDalej »