Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam,hoc genus quod ostendit idipsum de quo quæ- A jusmodi diffinitiones contentioni oratorum maxime

ritur quid sit, definitio nuncupatur. Omnis definitio in quæstione rem habet incertam. Omnis res,si certa est, definitione non eget; si incerta est, neque res est, et quærit definitione monstrari. Omnis enim res si modo jam res est, quemadmodum diximus,certa est. Cum vero jam certa est, et qualitates suas habeat quibus cum facile comprehenditur, facile quid sit agnoscitur. Nunquam enim quid sit intelligi potest, nisi quale sit fuerit comprehensum. Omnis diffinitio aut probandæ rei causa, aut, si res in quæstione versatur, augendæ, aut si vel apud adversarium vel apud auditorem quælibet jam nota res est, confirmanda assumitur. Nihilominus tamen diffinitio,ut res eadem quæ nota est, et certa et fixa, teneatur, adhibetur.Omnis diffinitio, aut rhetorica est oratio, aut dialectica. Si est rhetorica, originem ex contentione suscipiens per rei de qua quæritur partes in suas se dividet, nec in unius tractatu a suis rebus tota consistet, ut cum uniuscujusque rei plena et certa perfectio nota sit, cunctas per partes sibi eamdem distribuant dicta certantium. Sepulturæ violationem rem etiam certam plenamque et perfectam retinemus. cum in eruto sepulcro est etiam animus et factum violantis, ut studio eruendi et profanandi manes hoc quispiam videatur aggressus. Ergo, uti diximus,violatio sepulturæ constat et animo et facto, plenaque ipso res est violati sepulcri ex his duobus, aperuit sepulcrum quidam ut auferret ornamenta. Idem sepulcri violati reus in judicium devocatur, sine dubio diffinitivam orationem et contentionem exprimentem quid sit violatio sepulturæ necessario causa desiderat; sed singulis partibus totius facti ac pleni utuntur oratores, ut sepulturæ violationem ponat unus quod apertum sit sepulcrum, contra alius sepulturæ violationem dicat in animo contineri: ita existit diffinitivæ orationis iste tractatus, ut cum totum quod agnoscitur in sepulturæ violatione, per partes suas fuerit distributum, easque partes oratores singuli tenuerint,contendendi genere diffinitione uti videntur. Sed non recte dicitur hujusmodi diffinitio, cum non sit certa, non plena, non integra, nisi cum totum quidquid ipsius rei est de qua quæritur exprimens quid sit oratio declararit, verum hæc captiosa et falsa est, non certa rhetorum diffinitio. Est alia etiam quæ rhetoribus accommodala cognoscitur, quæ longe a virtute diffiniendi plenissime separatur, quæ per collationem non quid sit ostendit, sed hæc esse a simili, cum aliud sit, oratione concludit, ut cum quæritur quid sit accipere utique re propria, vera, certa,nihil aliud est nisi propria manu aliquid ab aliquo oblatum sumere. Per collationem M. Tullius definit pecunias accepisse Verrem, cum comites, socii ministrique pecunias acceperint. Comites illi, inquit, tui manus erant tuæ.Item in alio exemplo cum quæritur quid sit inimicus,dicimus inimicum esse eum qui aliquid mali molitus sit; ac Cicero collatione utens dicit : Inimicus est qui facit contra omnium rem, voluntatem,honorem,dignitatem.Ex quibus colligimus hu

B

convenire, longe tamen a virtute diffinitionis esse discretas; sed hæ diffinitiones quæ oratoribus aptæ sunt et poetis sui explicatione in oratione certum ordinem continent. De qua re præcepta in Rhetoricis sunt a M. Tullio constituta, ita ut omnis diffinitio, hoc est oratio, quæ explicat de quo quæritur quid sit, his membris partibusque tenetur: primum uti breviter id de quo quæritur quid sit oratio nostra contineat, et hæc appellatur diffinitio; deinde ejus diffinitionis supponatur approbatio,qua illud ostendimus utidipsum quod breviter in diffinitione posuimus id ita esse argumentorum rationibus approbemus; deinde, tertio loco, inducimus deductionem ejusdem diffinitionis in eam speciem de qua quæstio est, et de qua judicium est constitutum, ut cum generaliter rem diffinierimus, et ita esse de quo quæritur dixerimus, et postea per approbationem constituerimus verum esse quod diffinimus, tertio loco ostenderimus hoc esse quod gestum est, vel id esse de quo quæritur, quæ orationis pars appellatur deductio generis ad speciem;* quarto loco in oratiore nostra ponemus destructionem diffinitionis adversæ partis, hoc est, uti quemadmodum adversarii diffinierint idipsum de quo supra diffinitionem constituimus proponamus,eamque adversariorum diffinitionem vitiosam esse doceamus, quemadmodum vitiosa sit postea declarabimus. Habet enim partes suas certas, integras, de quibus nunc dicere supersedemus. Est diffinitio inimicitiarum apud M. Tullium brevis, ita collocata. An tu majores inimicitias C putas esse quam contrarias hominum voluntates, et dissimilia studia? hæc, ut diximus, diffinitio rhetorica est, et breviter oratio conclusa quid sint inimicitiæ. Post quam diffinitionem adhibetur approbatio. Fidem ac religionem sanctissimam in vita qui putat, potestne ei non inimicus esse qui fana spoliaverit omnia? Deinceps reliqua quæ sequuntur, in quo quidem animadvertere illud licet, posse conjungi et approbationem diffinitionis,et deductionem diffinitionis in speciem. Namque hicMarcus Tullius inimicitias esse contraria studia et dissimiles voluntates approbat ita ut speciem ipsam de qua quærebatur factam verbis includat: potuit enim approbatio fieri, illas esse ini. micitias que contrarias continent voluntates, et in rationibus supponendis talis dictio componi, cum fidem alius servet,infidelis sit alius. Nulla dubitatio. est quin tali animo prout inter se affecti inimici esse credantur. Item religioso viro irreligiosus inimicus est. Alia ergo si ex diversis studiis et voluntatibus supposita dicerentur, sola esset approbatio, non etiam deductio generis in speciem; at cum nunc ita nectitur dictio, fidem sanctissimam in vita qui putat, religionem colendam esse existimatis, sine dubio inimicus est ei quifana spoliavit, omnia templa violavit, delubra polluit. Hic etiam Verris idem factum de quo quæritur ita specialiter continetur et includitur, ut simul cum approbatione et deductione generis in speciem clausum teneatur; post adjungi

D

nigrum, jam substantialis erit diffinitio quæ incipit a genere, et sic cætera connectit. Hæc substantialis esse dicetur, et hæc propria, et hæc integra.Hæc a philosophis probata,ita ut alio modo facta diffinitio nunquam esse dicatur; verum a quibusdam boc nomen eliam ad alia quæ alio modo diffiniuntur,sæpe transfertur.Ergo hæc substantialis diffinitio aM.Tullio sic explicatur. Oportere nos posito genere ejus rei de qua quæritur, subjungere species,ut alia quæ vicina esse possint discretis communionibus separemus, et tandiu interponamus differentias, quandiu ad proprium ejus de quo quæritur signata ejus expressione veniamus. Ipse in Topicis exempla subjecit. Nos vero ne fiat in exemplis lectori ex jure confusio, hoc proponamus exemplum: homo est B animal rationale, mortale, terrenum, bipes, risus capax. Animal cum dictum est substantia hominis declarata est. Est enim, ut supra diximus,ad hominem genus animal, omne autem genus speciei suæ substantialis est declaratio; sed hic animal quia late patebat, abjecta species est terrenum, jam exclusum est, quod aut aereum est, aut humidum. Bipes vero propter alia animalia positum est quæ plurimis pedibus innituntur. Item rationale propter illa quæ ratione egent. Mortale autem propter id quod Deus est. Quibus omnibus animalibus quæ convenire poterant ad superiora in oratione posita discretis atque seclusis, adjectum est proprium in parte postrema, est enim solum hominis quod ridet. Sic perfecta omni ex parte diffinitio est ad hominem C declarandum, cum, posito genere, exclusis omnibus per differentias quæ poterant convenire, ad proprietatem ejus de quo quærebatur pervenit oratio. Atque hoc præceptum Tullianum est, eousque eum qui diffiniat oratione interponere et adjicere diffe rentias oportere, quousque ad proprietatem quæ jam communis esse non possit sermo perveniat. Verum Aristoteles diffinitionem perfectam et plenam ait consistere ex genere et differentiis. Ex genere etiam et differentiis hoc idem nos supra docuimus, cum interposita species differentia sua alia quæ possunt esse consimilia separaret. Quidam tamen cautiores plenioresque in docendo diffinitionis ipsius quasi quædam membra constituunt, dicuntque eam perfectam diffinitionem istam quam appello

tur, ut diximus, destructio diffinitionis adversæ par- A color genus est ad hoc de quo quæro, album vel tis, sed per concessionem, id est similium, an si contra rem meam fecisset injuriam aliquis, jure ei me inimicum esse profiterer? Ponamus igitur adversæ partis diffinitionem talem: Inimicitiæ sunt, cum contra rem meam aut fecit aliquis, aut dixit injuriam. Hanc diffinitionem sic destruit M. Tullius, ut concesso eo quod ita est diffinitum, nihilominus et alio modo sint inimicitiæ,cum aliquis faciat contra omnium rem,honorem et dignitatem. Talis igitur semper circa rhetoricam diffinitionem per membra quatuor testetur oratio: ut sit diffinitio, approbatio diffinitiones,deductio definitionis ad speciem,deinde postrema destructio diffinitionis partis adversæ; sed hæc apta rhetoricis, non etiam philosophis esse videtur. Illa autem quæ philosophorum propria est, etiam oratoribus convenit eamque sibi, et ad materiam suam, et ad propriæ ornamentum dictionis, adjungit orator. Omnia enim recte orator exprimit quæ sunt in dicendo philosophorum. Nam et vero utitur argumento, quod est philosophorum proprium, utitur etiam necessario. At contra philosophus in disputationibus propriis rhetorum cuncta condemnat, neque enim adjungit aliquando signum, neque quod credibile dicitur, et omne probabile penitus a virtute sui sermonis excludit. Ergo diffinitio quæ est philosophorum propria in rebus exprimendis quæ explicat quid sit, quale sit, quemadmodum membris suis constare debeat, exponemus. Diffinitiones esse principia disputandi et supra diximus, et M. Tullius probat, tum in dialogis omnibus, tum etiam in eo libro qui Topica inscribitur, in quo docet primum argumentorum locum esse diffinitionem, hoc est, a toto, cui loco qui appellatur a toto necessario adhibenda est diffinitio, ut ita argumenti locus a toto sit diffinitio. Porro, ut supra diximus, explicandi argumenti quod a toto est dicitur diffinitio. Ergo præceptis et dialecticorum philosophorumque omnium illud tenere debemus, non esse diffinitionem, nisi solam quæ in ea re quam definire volumus, prius quam ejus rei esse intelligimus, declaret atque ostendat substantiam. Hoc ut apertius fiat, docebimus nullam esse diffinitionem certam, integram, approbandam, nisi eam quam di. cunt philosophi substantialem, Græceoustons appellatur. Quid autem substantiale sit, alibi explicandum. Ad cognitionem interim illud accedat, D substantialem ex quinque partibus, id est, genere, quoties de aliquo quæritur quid sit, tunc posse esse certam ac substantialem diffinitionem, quoties ejus rei de qua quæritur, ut diximus, genus ponimus,et inde cætera per differentias in oratione subjungimus. Non alienum videtur exemplum ponere, et sic ad reliqua quæ sunt obscura transire. Quæritur homo quid sit, huic utique genus est animal. Cum igitur in diffinitione quæ explicabo quid sit homo, animal dixero, ac deinde reliqua connectam, erit substantialis diffinitio. Substantiam enim hominis declaravi cum dixi animal. Item cum quæro quid sit album aut nigrum, si dixero album est color, quia

specie, differentia, accidenti, proprio, debere consistere. Sed accidens in diffinitione minimum, proprium plurimum valet. Et recte quidem ac vere ista commemorant, nec aliena, aut a principe harum artium Aristotele, aut a M. Tullio qui de istis præcepta tradiderunt judicanda sunt. Constat enim his quinque partibus veluti membris suis integra diffinitio; verum et Aristoteles, in libris quos Topica appellavit, docuit quid genus sit, quid species, quid differentia, quid proprium, et quid accidens. Et plurimi præterea philosophi libris suis complexi harum vim rerum et potentiam declararunt. Nos

quia jam uno libro et de his quinque rebus plenis- A Cum autem ultra quod debitum est facimus, præ

sime disputavimus,ne res rei interposita obcuritatem pariat,aut dicta repetamus, lectorem ad librum qui jam scriptus est, si adest ei indigentia, ire volumus, nunc sibi non esse impedimento quod hic prætermissum est, animadvertat. Id enim etiam illis omnibus cognitis ex præceptorum neccessitate retinebit. In oratione ista substantiali tandiu interponere debemus species et differentias quandiu seclusis omnibus quæ hoc idem esse possunt,eo perveniatur,ut proprietas jam certa teneatur. M. Tullius in Topicis jus civile voluit diffinire, et, ut oportuit, cœpit a genere: dixit enim in principio, Jus civile est æquitas,hoc juris genus est.Sed quoniam eadem æquitas nunc constituta est, nunc naturalis, jus autem civile æquitas est ab hominibus instituta, ideo adjecit, Jus civile est æquitas constituta. Posito genere, adjecta specie speciem aliam separavit, scilicet naturalem. Sed quoniam etiam jus gentium æquitas constituta est, et non est tamen civile,adjectum id quod separare potuisset jus gentium: his, inquit M. Tullius, qui ejusdem civitatis sunt. Qua specie interposita, jus civile descripsit. Est etiamnum quod cum altero possit esse commune, hoc ipsum quod supra dictum est universum. Etenim religionum juri et sacrorum omnium convenit.Namque jus religionum æquitas est,et constituta æquitas,et his omnibus qui ejusdem sunt civitatis.Sed illud jus non appellamus esse civile, quod est pontificum, hoc igitur ut posset excludere, et jus civile usque ad proprium diffinire, adjecit:ad res suas obtinendas. Demus aliud exemplum in orationibus positum, quo facilius res et manifestius explicetur.Diffinit M. Tullius quid sit gloria, his ut opinor verbis: Gloria, inquit, est illustris et pervagata recte factorum et præmagnorum,vel in suos cives, vel in rempublicam, vel in omne genus hominum, fama meritorum.Gloria igitur substantialiter diffinita est,cum dictum est fama. Est enim gloriæ genus fama,quæ quia nunc rerum malarum est, nunc bonarum,idcirco genus est,cui species addita est,illu. stris,quod laus est:fama enim quæ bonarum rerum est, laus est, et illustris. Hac igitur re exclusa est fama deterior:et quoniam hæc fama laudatrix potest nunc pro merito,nunc ultra meritum esse, frequenter enim aliter quam res gesta est, opinio de aliquo emanavit, idcirco inquit fama meritorum, ea sunt enim merito quæ cum præstamus mereri nos gloriam faciunt.Ergo Cicero,qui volebat tunc gloriam Cæsari dare cum reipublicæ præfuisset,idcirco ista facta vel merita generaliter posita divisit in species, et adjunxit,cum in suos cives,tum in rempublicam vel in omne genus hominum,quæ scilicet factorum recte species subjectæ usque ad proprietatem gloriæ convenire. Habet enim nunc certam et veram proprietatem in partibus gloria. Nam omne quod præstamus,aut quasi debitum damus, aut quasi non debitum, cum recte faciamus, si sola facta sunt quæ quasi debita sunt, dicitur illustris fama factorum.

standi benevolentia et benignitate tribuendi, hæc merita nuncupantur. Conclusit igitur utrumque genus præstandi cum dixit, illustris et pervagata fama factorum et præmagnorum,cum in rempublicam,tum in omnes cives fama meritorum. Ex his omnibus arbitror apertam esse eam diffinitionem, quæ substantialis esse debet,sic esse dicendam,ut proposito ejus rei de qua quæritur genere, et adjunctis speciebus cum differentia usque ad ejus proprium, disclusa omnino communione, veniamus. Ac si velimus judicium veri philosophis auctoribus sequi, nulla dicetur alia definitio. Etenim reliquæ intellectum potius rei tribuunt,non plenissime quid sitea res adhibita oratione declarant; verumtamen quoniam translata nomine etiam cæteræ orationes hoc B idem imaginaria dictione retinentes pari nomine nuncupatur,ut diffinitiones dicantur, ponendas arbitror reliquas species, quo facilius et quod cæteri dicant nosse possimus, et diffinitionis cognito multiplici modo facile, uti supra dictum est, diffiniendi veritas reseretur. M. Tullius in Topicis de tribus locis primis tractans a toto,a partibus a nota, cum a toto argumentum est, ut supra docuimus, diffinitionem esse adhibendam dicit,illic enim ponitur genus quo quid res ipsa sit de qua quæritur explicetur. At a partibus cum argumentum est, etiam ipsa quidem dicitur diffinitio,verum translato nomine cum e numeratis omnibus totus partibus,sic quod totum est recognoscitur, hac pene re nihil interest utrum diffinitione quæ esse a toto cunctas C partes totius ex diffinitione noscamus, an collectis omnibus partibus quod totum est ex partium enumeratione capiamus. Cicero talem diffinitionem partium enumerationem appellat, sed eam diffinitioni tribuens, quoniam et enumeratio partium idipsum de quo quæritur quid sit ostendit, et hoc idem agit supra posita diffinitio,cum oratio quæ quid sit ostendit dicitur diffinitio, unde nulli dubium est quin etiam ista diffinitio, esse dicatur: posuit igitur M. Tullius explicans quid sit liber,vel in contrario quid sit non liber. Quoniam libertas censu datur,daturvindicta,datur testamento,et hæ partes dandæ libertatis sunt; si neque, inquit, censu,neque vindicta, neque testamento liber est, non est igitur liber.Sic positis partibus quibus liber efficitur, sequitur negatio libertatis,si nulla harum partium in dan da libertate præcessit. Nec vos moveat quod quid non sit liber indiffinitione est constitutum, non quid sit. Par enim ratio est et eadem diffiniendi vis, et cum quid non sit ostenditur,et cum quid sit adhibita diffinitione nudatur. Quanquam M.Tullius aliter in eodem libro Topicorum ait esse duo genera diffinitionum: primum enim cum id quod est diffinitur, secundum cum id quod sui substantiam non habet diffinitur, hoc est quod non est, et hoc partitionis genus in his quæ supra dixi clausit et extenuavit. Sed alia esse voluit quæ esse dicebat, alia quæ non esse. Esse enim dicit ea quorum subjacet corpus,ut cum diffi

D

plebiscitis, sit in edictis, et principum jussis sit, fortasse adhuc et in aliis. Sed cum enumeratis ex infinitis aliquibus partibus notio data fuerit juris, quid jus civile sit in similibus existimabimus. Ergo divisione vel partitione efficitur ista de qua loquimur diffinitio,sic enim etiam ipsa diffinitione eademque partitione, enumeratis vel omnibus, si pauca sunt,vel multis,si infinitæ, aut speciebus,aut partibus,ad cognitionem rei de qua quæritur notionemque deducimur. Sciamus autem definitionem a ge. nere esse,cum species enumerantur, partitionem cum parles.Quapropter animal diffiniamus,huic cum sint species numero infinitæ, ut homo,bos, equus, leo piscis,item cætera, paucis enumeratis speciebus possu

nimus quid sit aqua, quid ignis.Non autem esse illa A tum est, quippe cum sit, et in senatusconsultis, et intelligi voluit quibus nulla corporalis videtur esse substantia, ut sunt pietas, virtus, libertas.Sed nos omnia ista vel quæ sunt cum corpore, vel quæ sunt scilicet in corpore, si in eo accipiunt, ut aut per se esse,aut in aliquo esse videantur, in uno genere numeranda ducimus, ut ista omnia esse intelligantur quibus omnibus sua potest esse substantia, sive illæ corporales,sive,ut certissimum est et recto nomine appellari possunt,qualitates. Verum præter hæc diffinitio est, cum aliquid quod non sit ostenditur. Diffinitione enim opus est ut possimus docere quid non sit. Ergo si partitione, enumeratis partibus, quid libertas sit dicimus, quid non sit libertas eadem partitione monstrabimus. Fiet igitur etiam a partibus diffinitio,ut si dicam, si nec masculus est, B mus quid sit animal,declarare. At si illas species tetinec femina, homo non est. Item si nec servus est, nec liber,homo non est. Sane hic admonendum puto partes sæpe ab ipso de quo quæritur toto accipi ad ejus diffinitionem, sæpe non ab eodem ipso, sed ab eo quod ei accidit,ut accidentis enumeratio partium possit diffinire quod totum est. Namque cum totum sit homo de quo quæritur quid sit,non ejus partes sunt servus ac liber,sed accidentia homini.Quorum enumeratio cum fuerit constituta, homo quid sit ostenditur. Sane etiam illud admonendum hic arbitror, cum a partibus fit diffinitio, posse contingere ut modo totum ab omnibus partibus colligatur, ut supra ostendimus, modo ita partes enumerentur in definitione, ut in singulis totum sit, sicut illud in controversiis est, auxilium ferre est decernere,mit- C tendo proficisci,venire etiam si non pugnaveris,hostes ne dimicent terrere. Sic M. Tullius multis in locis, et ipse pro Cornelio, ubi quæritur quid sit majestatem minuere, tractat, quod malam legem tulit: quod legendo codicem intercessionem sustulit, quod seditionem fecit. In quibus omnibus diffinitur læsa majestas. Sed ita singula sunt, ut in ipsis singulis totum,id est læsa majestas possit ostendi. Hoc etiam pro M. Cœlio tenet, ubi per enumerationem malorum per quos fit dolus malus definitio ita fit, ut singulis speciebus dolus malus possit agnosci. Hoc cum aperte positum intelligamus, tum illud quoque manifestum est, notionem quamdam in ista diffi. nitione, non rem plenissimam, contineri, et longe illam præstare diffinitionem quam supra posuimus, cum genere collocato ad declarationem rei quæ diffinitur substantiam ejus indicans affertur oratio. Sane adjiciendum arbitror non esse quamdam necessitatem in ista partium enumeratione, ubi est quodammodo diffinitio, si infinitæ partes fuerint, vel plurimæ species, quarum partitione facienda enume. ratio est ;non inquam, arbitror in ista enumeratione universa quæ infinita sunt non debere concludere. Sufficit enim vel plurimorum effici enumerationem, cum in infinitis non sit aliquid prætermittere vitiosum hoc Cicero in Topicis collocavit, non nos jus civile enumeratione diffinire. Quod in legibus more æquitate consistit, non autem totum jus enumera

D

gero quæ differentiæ magis sunt, quæ ipsæ tres esse possunr,humidum, terrenum,cœleste, enumeratione harum rerum omnium animal diffinitum sit. Hoc idem et in partium enumeratione servabis,ut si dicamus,mundus est, mare,terra, cœlum, enumeratione partium, sed non tamen omnium, quid mundus sit, explicatum est. Ac si hoc idem per partes alias infinitas, voluerimus adhibita enumeratione quid mundus sit definire,quoniam, ut M.Tullius ait,enumeratio partium sæpe est infinitior,præceptum nobis illud est ne aliquod vitium in enumeratione, credamus,cum aliquid præterimus,ea duntaxat in re,ubi partes sunt infinitæ,ergo poterimus dicere: Mundus est sol,luna, astra, aer, et cuncta quæ in eo sunt, id est terra et cætera, quæ etsi non enumeratis partibus enuntiata proferimus, ex dictis partium similitudine comprehensa omnibus quid sit mundus ostendimus. Hoc igitur modo diffinitio etiam partium enumeratione tractabitur, partes pro speciebus poni rationalis licentia est, ut totum pro genere, nunquam tamen genus pro toto, aut pro parte species nominatur. Omne cujusque genus suas ad species est quasi totum, unde totum pro genere jure dicimus. Eodemque modo partes pro specie nominabimus.Nam si ad id genus et vocabulum quod dicitur totum jure sociatur, par ratio est pro speciebus partes quasi sub toti appellatione enumerare. Illud tamen probe admonitum volo,cum duo genera rerum sint, corporalia et incorporalia, in utroque et genus et totum accipi, ac pari modo partes et species nominari, sed separata rationis propriæ sectione, ut cum genus qualitatis modo fuerit nominatum,ei species suppositas intelligere debeamus. Cum vero totum,non quo qualitas ejus animadvertatur quæ significatur semper in genere, sed quasi quoddam substantiale corpus, ut id sectum in partes suas atque distributum quasi cujusdam quantitatis receperit sectionem.Sive illud corpus sit, sive (ut diximus) incorporale, animadversione utriusque cognationis, quæ aut in qualitate aut in quantitate est. Si qualitate rem appellatam velimus, genus esse dicamus,et huic species esse suppositas.Si quantitatem quamdam in eo quod totum est comprehendimus, merito

B

ac jure partes in sectione esse dicimus. Concesso A rentia dici potest.Septima est xarà μetapopáv, id est illo ad usum et licenter accepto,ut species partium nomine nuncupemus, genusque ipsum quod circa qualitatem diximus totius appellatione sine vitio proferamus, nunquam tamen quod qualitatis est ubi totum dicendum est,genus proferamus,nec sub toto aliquando species, sed sem per partes nominabimus. Tertia diffinitio et quæ a nota dicitur,cum vis verbi vel nominis,quæ in compositione sita est,rem suam facta quadam separatione designat. Fides est, inquit M. Tullius, cum fit quod dicitur. Hic itaque prospici licet, veluti simplex nomen sit fictum atque compositum, ut in res suas obscura licet compositione resonet,pene enim ex iisdem syllabis rem suam dicentibus verbum compositum ad id quod significat ex discretione cognoscimus,sed sæpe verbum simplex et purum nulla compositione connexum in diffinitione a nota ducetur,ubi est vis ejus quam Græci appellant topodoyíav, at Cicero veriloquium. Sed non potest ex discretione, quæ nulla est, compositionis ostendi, sed adhibita declaratione ac denominatione quodammodo quid sit id de quo quæritur explicari,ut a bonitate bonus, et a malitia malus, et a sapientia sapiens. Etenim cum in alio nomine res cognita est, facile hoc quod ab eo est derivatum et quodammodo denominatum ad cognitionem deducit, ut quid sit ostendat, ut in Pisonem Cicero consulem a consulendo ait dictum, maximeque, inquit, quod vis ejus nominis ipsa præscribit reipublicæ consulendo,et hoc diffinitionis genus esse dicendum est. Quanquam M. Tullius in Topicis argumenti locum fecerit quem nominavit conjugatum, qui est finitimus loco qui a nota est, nos tamen non aliter neque contra, sed cum pari præceptione definitionem jure dicemus, servantes præceptum uti cum compositum nomen divisione in res suas quas sonat accepta id quod significat intelligamus, fit diffinitio a nota.Cum autem simplex verbum unde sit denominatum accipere cœpimus, argumentum a conjugato accepimus ut M. Tullius posuit, diffinitionem tamen esse dicamus,quia quid sit ostendit, quod proprium est diffinitionis. Hæ sunt tres nunc a me positæ principales diffinitiones substantiales, quæ a toto est, a partium enumeratione,et nota, ita ut illa quæ prior est,sola vere diffinitio nuncupetur,istæ autem duæ nominis honore et honestate, quia id de quo quæritur quid sit ostendunt, non vere, sed tamen diffinitiones esse D dicentur. Nunc ad illam quæ a toto est diffinitionem revertamur, quia ipsa in se recipere formas potest plurimas. Sed ex his eas quas colligere potuimus, partiemur (sunt enim et aliæ fortasse), deinde rationes ac differentias et exempla dicemus. Est igitur prima quæ Græce oustons, Latine substantialis appellari potest. Secunda est évvonuatixò, quæ solam notionem subjicit. Tertia motóτns, quæ a qualitate nomen accipit. Quarta ónоypapix, quæ a M. Tullio descriptio nominatur. Quinta xxтà avτíλɛživ, Latine ad verbum possumus dicere. Sexta xarà diapopáv, Latini de eodem et de altero nominant, quæ diffe

C

per translationem. Octava est κατὰ ἀφαίρεσιν τοῦ èvxvtlou, id est per privantiam contrarii ejus. Nona κατὰ ὑποτύπωσιν, id est per quamdam imaginationem. Decima est & Tino, Latine veluti. Undecima est κατὰ ἔνδειαν πλήρους ἐκ τοῦ αὐτοῦ γένους, id est per indigentiam pleni ex eodem genere. Duodecima est xxτà παιvov, id est per laudem. Tertia decima est xxτà ávaλoylav, id est juxta rationem,quæ proportio dicitur.Quarta decima est xxτà тò πρós τi,hoc est per id quod ad aliquid est. Quinta decima est altiông, causam tribuens. De prima diffinitione plenus in superioribus sermo confectus est,cum substantialis quæ sit diffinitio quibusque partibus compleatur ostendimus.Secunda dicitur évvor, patix, quam notionem non proprio nomine sed communi possumus dicere.In omnibus enim reliquis diffinitionibus notio rei profertur,non substantialis explicatio declaratur, verum hæc quæ secunda est, hoc modo semper effi citur, cum propositio eo quod diffiniendum est, neque dicto ejus genere, verbis in rei sensum ducentibus audientem, quid illud sit de quo quæritur explicatur. Estque huic pene familiare res propositas per superjecta nomina diffinire,ut si dicam, homo est quod rationali conceptione et exercitio præest animalibus cunctis, hic non quidem ipsum quod sit dixi,sed dicendo quid agat,quasi quodam signo in notitiam devocavi. Alia sunt apud M. Tullium in Rhetoricis multa,ut honestum causæ genus est,cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus,et item admirabile,a quo alienatus est animus eorum qui audituri sunt.Sic reliquas cum in secundo libro adhibet diffinitiones in virtutibus declarandis. Primum cum dicit quid sit ipsa virtus, ponitque ejus diffinitionem habitus naturæ modo atque rationi consentaneus;hic quoniam genus posuit ut habitum diceret,substantialis diffinitio est. At cum dicit, memoria est per quam animus repetit illa quæ fuerant,et item intelligentia est per quam illa respicit quæ sunt,ac par modo providentia est per quam futurum aliquid videtur, satis clarum est non substantialem istam diffinitionem, sed, quemadmodum diximus, ea quæ vvoquatix Græce dicitur, cum rei notio non substantiali ratione percepta,sed actu res cognita proferatur. Tertia diffinitionis species est quæ оtótys dicitur, hæc dicendo quod quale sit ostendit, et ut supra nostrum proponemus exemplum,ut facile appareat de eodem uno plures diffinitiones confici posse hominem primum substantialiter diffinivimus. Deinde secundæ diffinitionis modo notionem ejus expressimus. Nunc per tertiam diffinitionem quid homo sit explicabimus. Homo est ubi pietas, ubi justitia,ubi æquitas,ubi continentia,ubi rursus malitia, versutia, cæteraque vitia versantur,qui ingenio valet, artibus pollet, et cognitione rerum aut quod agere debeat diligit,aut animadversione quod inutile sit contemnit, repudiat, rejicit. His qualitatibus expressus est homo,non enim ullum aliud animal his motibus mentis qualitatem designantibus exigit vi

« PoprzedniaDalej »