Obrazy na stronie
PDF
ePub

quidem dicta sunt de oppositione quam affirmatio A rentiæ cum deest nomen imponat,ut cum dicimus;

et negatio constituit.Illa vero quæ secundum habitum privationemque fit,ipsa quoque superiori videtur esse consimilis.Negat enim quodammodo privatio habitum,sed differt,quod semper quidem potest esse negatio, privatio vero non semper, sed tunc quando habere habitum possibile est; hoc vero nos jam prædicamenta docuere. Quare forma quædam intelligitur esse privatio.Non enim tantum privat, sed etiam circa seipsam privatum quemque disponit. Neque enim cecitas oculum solum privat lumine,sed ipsa quoque secundum se privatum luce disponit; cæcus enim dicitur ad privationem quodammodo quasi dispositus et affectus,hoc quoque Aristoletes testatur in Physicis.Unde fit ut privationis differentia ad generis divisionem frequenter utamur.Sed hic quoque eodem modo sicut in contradictione faciendum est.Prius enim ponendus est habitus qui est affirmationi consimilis,post vero privatio quæ negationi. Aliquoties tamen privationes quædam habitus vocabulo proferuntur, ut orbus, cæcus, viduus. Aliquoties cum particula privationis, ut cum dicimus finitum infinitum, æquale inæquale. S?d in his æquale et finitum in divisione ponenda sunt prima, privationes vero secundæ. Ac de oppositione quidem privationis et habitus hæc dicta sufficiant. Contrariorum vero oppositio dubitatur fortasse an secundum privationem et habitum esse videatur,ut album et nigrum, an album quidem privatio nigri sit, nigrum vero albi. Sed hæc alias. Nunc autem ita tractandum est tanquam si sit aliud oppositionis genus, sicut est in prædicamentis ab ipso quoque Aristotele dispositum.In contrariis autem generum multa divisio est. Fere enim cunctas differentias in contraria deducimus.Sed quoniam, contrariorum alia sunt rr.edio carentia, alia mediata, ita quoque divisio facienda est, ut colorum, alia sunt nigra, alia sunt alba,alia neutra. Fieret autem omnis diffinitio, omnisque divisio duabus terminis,nisi (utsupra dictum est)indigentia quæ sæpe existit in nomine prohiberet.Quo autem modo utræque duobus terminis fierent,erit manifestum hoc modo : cum enim dicimus animalium alia rationalia sunt, alia irrationalia, animal rationale ad hominis diffinitionem tendit. Sed quoniam animalis rationalis unum nomen non est, ponamus ei nomen a litteram. Rursus a litteræ quod est animal rationale, alia Irortalia sunt, alia immortalia. Volentes igitur diffinitionem hominis reddere dicemus, homo est a littera mortalis. Nam si hominis diffinitio est animal, rationale mortale, animal vero rationale per a litteram significatur, idem sentit a mortale tanquam si diceretur animal rationale mortale, a enim (ut dictum est) animal rationale significat.Sic ergo a littera et mortali duobus tei minis facta est hominis diffinitio.Quod si reperirentur in omnibus quoque nomina,duobus terminis semper tota fieret diffinitio. Divisio quoque, nominibus positis,quoniam semper in duos terminos secatur, manifestum est,si quis generi et diffe

Figurarum quaedam sunt trilaterae,aliæ sunt æqui. lateræ, aliæ duo latera habentes æqualia, aliae tolæ inæquales sunt.Trina igitur divisio ista si proferre. tur, fieret duplex. Figurarum quæ sunt trilatere, aliæ sunt æquales, aliæ inæquales. Inæqualium aliæ sunt duo latera tantum æqua habentes, aliæ tria inæqualia,id est omnia,et cum dicimus rerumomnium, alia sunt bona,alia sunt mala,alia indifTerentia, quæ scilicet neque bona neque mala sunt,etsi ita diceretur gemina divisio proveniret.Rerum om. nium alia sunt differentia, alia indifferentia. Differentium alia sunt bona, alia mala. Ita ergo divisio omnis in gemina secaretur,si speciebus et differem. tiis vocabula non deessent. Quartam vero opposiB tionem diximus, quæ est secundum ad aiiquid, ut pater, filius, dominus, servus, duplex, medium,sensibile,sensus.Hæc igitur nullam habent substantia. lem differentiam, qua a se discrepent, imo potius habent hujusmodi cognationem qua ad se invicem referuntur,ac sine se esse non possint.Non estergo generis in relativas partes facienda divisio, sed tota hujusmodi sectio a genere separanda est. Neque enim hominis est species servus aut dominus, nec numeri medium aut duplum.Cum igitur quatuor sunt differentiæ oppositionum affirmationis et negationis, si non necesse est, semper tamen relationis rejicienda est divisio, privationis et habitus, et contrariorum sumendæ, Maxime autem contrarietas in differentiis ponenda est, nec non etiam privatio, idcirco quoniam quiddam contra habitum contrarium videtur opponi, ut est finitum et infinitum. Quanquam enim privatio sit infinitum, tamen contrarii imaginatione formatur.Est quædam namque (utdictum est) forma, Dignum vero inquisitu est utrum in species an indifferentias recte genera dividantur, Diffinitio namque divisionis est generis in species proximas distributio.0portetigitur secundum naturam divisionis et secundum diffinitionem. Sed h0c interdum fieri nequit propter eam quam supra reddimus causam.Multi enim speciebus non sunt n0mina.Atque ideo quoniam quædam sunt prima genera, quædam ultima,quædam media, primum quidem ut substantia, ultimum ut animal, medium ut corpus,corpus namque animalis genus est,substanD tia corporis. Sed quemadmodum neque super substantiam quidquam inveniri potest,quod generislote valeat collocari, sic neque sub animali,homo namque species, non genus est.Quare antiquior videbitur speciei divisio, si indigentia nominum non sit, quod si his omnibus non abundamus,prima genera usque ad nltima convenit in differentias separare. Hoc autem fit hoc modo,ut primum genus in suas differentias disgregemus,non in posterioris; et rursus posterius in suas, sed non in posterioris.Neque enim eædem sunt differentiae corporis quæ animalis, Si quis enim dicat:substantiæ aliud est corporale, aliud incorporale,recte divisionem fecerit, hænam* vero sic dicat, substantiarum alia sunt animata, alia inanimata,hic non recte substantias differentias segregavit. Corporis namque differentiæ hæ sunt, non substantiæ,id est secundi generis,non primi. Quare manifestum est secundum, proprias differentias,non secundum posterioris generis, priorum generum divisionem esse faciendam.Quoties autem genus aut in differentias,aut in species solvitur, post divisionem factam mox diffinitiones, aut exempla subdenda sunt. Sed si quis diffinitionibus non abundat, satis est exempla subjicere, ut cum dicimus, corporum alia sunt animata, subjiciamus, ut homines vel feræ ; alia inanimata, ut lapides. Oportet autem divisionem quoque,sicut terminum, neque diminutam

que differentiæ propriæ substantiæ sunt. Si quis A nulla complectitur, idcirco quod earum superiora igitur has tres differentias generi, et dico: nomen A dicimus.Dicitur quoque totum quod ex quibusdam

esse, neque superfluam. Nam neque plures species B

quam quæ sub genere sunt oportet apponi, neque pauciores, ut in seipsam divisio, sicut terminus, convertatur.Convertitur enim terminus sic : virtus est mentis habitus optimus ; rursus, mentis habitus optimus virtus est. Sic etiam divisio, omnes genus aliquid eorum erit quæ sunt, species proprium genus est; rursus, quælibet species proprium genus est. Fit autem generis ejusdem divisio multipliciter, ut omnium corporum, et quæcunque sunt alicujus magnituJinis. Sicut enim circulum in semicirculos, et in eos quos Græci vocant τομεῖς, nos divisiones possumus dicere,distribuimus, et tetragonum alias ducta per angulum, diametro in triangula,alias in parallelogrammata, alias in tetragona 8eparamus. Ita quoque genus, ut cum dicimus, numerorum alii sunt pares, alii inpares, et rursus alii primi, alii non primi : et triangulorum alia sunt æquilatera, alia duo sola latera æqualia habentia, alia totis inæqualia lateribus, et rursus triangulorum alia sunt recti angula,alia acutos habentia tres angulos,alia obtusi unius. Sic igitur generis unius sit divisio multiplex. Illud autem scire perutile est,quoniam genus una quodammodo multarum specierum similitudo est, quæ earum omnium convenientiam substantialem monstret,atque ideo collectivum plurimarum specierum genus est. Disjunctivæ vero unius generis species sunt quae, quoniam differentiis informantur (ut dictum est), idcirco sub uno genere minus duabus speciebus esse non possunt, omnis enim differentiain differentium pluralitate consistit. Sed de divisione generis et speeiei perplura dicta gunt. Hanc igitur insistentibus viam proinptior per divisionem;generis ad speciei diffinitionem facultas a; eritur. Oportet autem non solum quas ad diffinitionem sumamus differentias addiscere,sed ipsius diffinitionis artem diligentissima cognitione complecti.Et illud quidem,an ulla possit diffinitio demonstrari, et quemadmodum per demonstrationem valeat inveniri, et quæcunque de ea subtilius in postremis Analyticis ab Aristotele tractata sunt praetermittam. Solam tantum exsequar diffiniendi regulam. Rerum enim aliæ sunt superiores, aliæ inferi res,aliæ mediæ. Superiores quidem diffinitio

[ocr errors]

genera inveniri non possunt. Porro autem inferiores ut sunt individua, ipsa quoque specificis differentiis carent. Quocirca ipsa quoque a diffinitione seclusa sunt. Mediæ igitur quæ et habent genera, et de aliis, vel generibus, vel de speciebus, vel de individuis prædicantur sub diffinitionem cadere possunt. Data igitur hujusmodi specie quæ et genus habeat,et de posterioribus prædicetur, primo ejus sumo genus,et illius generis differentias divido, et adjungo differentiam generi, et video num illa differentiajuncta cum genere æqualis possit'esse cum ea specie quam circumscribendam diffinitione suscepi ; quod si minor fuerit species, illam rursus differentiam quam dudum cum genere posueramus quasi genus ponimus,eamque in alias suas differentias, separamus, et rursus has duas differentias superiori generi conjungimus; et si æquavit speciem,diffinitio speciei esse dicetur ; sin minus fuerit secundam differentiam rursus in alia separamus. Quas omnes conjungimus cum genere,et rursus speculamur si omnes differentiæ cum genere illi aequales sint speciei quæ diffinitur,et postremo toties differentias differentiis distribuimus usque dum omnes junctæ generi speciem æquali diffinitione describant. IH ujus autem rei clariorem facient exempla notitiam hoc modo : Si est nobis propositum diffinire nomen,vocabu!um nominis de pluribus nominibus prædicatur,et quodam modo species continens sub se individua. Diffinio ergo nomen sic : sumo ejus genus quod est vox, et divido: vocum aliæ sunt significativæ, aliæ vero minime ; vox non significativa nihil ad nomen,etenim nomen significat. Sumo ergo differentiam quæ est significativa, etjungo cum genere, id est cum voce,et dico vox significativa, et tunc respicio utrum genus hoc et differentia nomini sint æqualia. Sed nondum sunt aequalia, potest enim vox significativa esse, et non esse nomen.Sunt enim quædam voces quæ dolorem designant,aliæ quæ animi passiones naturaliter,quæ nomina non sunt,ut interjectiones.Rursus ipsam vocem significativam in alias differentias divido:vocum significativarum aliæ sunt secundum positionem hominum, aliæ naturaliter,et vox quidem significans naturaliter nihil ad nomen, vox vero significans secundum positionem hominum nomini congruit.Quocirca has duas differentias significativam et secundum positionem jungo cum voce,id est cum genere, et dico: nomen est vox significativa secundum placitum. Sed rursus mihi non æquatur ad nomen. Sunt namque et verba voces significativæ et secundum positionem.Non igitur solius nominis diffinitio est. Dis. tribuo iterum differentiam quæ est secundum positionem,et dico: secundum positionem vocum significativarum aliæ cum tempore, aliae sine tempore, et differentia quidem cum tempore nomini non conjungitur, idcirco quod verborum est consignificare tempora, nominum vero minime. Hestat ergo ut congruat illa differentia quæ est sine tempore.Jungo

est vox significativa ad placitum sine tempore. Sed rursus mihi non plena conclusio diffinitionis occurrit,potest enim vox et significativa,et secundum positionem et sine tempore esse, et nomen non esse unum,sed nomina juncla quæ est oratio, ut Socrates cum Platone et discipulis,sed quanquam imperfecta quidem sit hæc oratio,tamen est oratio. Quocirca ultima differentia quæ est sine tempore aliis item differentiis dividenda est,et dicemus, vocum significativarum secundum, positionem sine tempore aliæ sunt quarum pars extra aliquid significat,hoc pertinet ad orationem,aliæ quarum pars extra nihil significat, hoc pertinet ad nomen. Nominis enim pars nihil extra designat. Fit ergo diffinitio sic : Nomen estvox significativa secundum placitum sine tempore,cujus nulla pars extra significat separata. Videsne igitur quam recta diffinitio constituta sit? Nam quod dixi vocem,a cæteris sonis nomen disjunxi: quod significativam apposui,nomen ab non significativis vocibus separavi ; quod secundum placitum et sine tempore, ab naturaliter significativis vocibus et a verbis proprietas nominis disjuncta est; quod ejus partes extra nihil significare proposui, ab oratione disjunxi, cujus partes aliquid separatæ extra significant:unde fit ut quodcunque nomen fuerit,illa diffinitione claudatur,et ubicunque hæc oratio diffinitionis aptabitur,illud esse nomen non dubites. Illud quoque dicendum est,quod genus in divisione totum estin diffinitione pars,et sic est diffinitio quasi partes totum quoddam conjungant,et sic est divisio quasi totum solvatur in partes,et est similis divisio generis totius divisioni, diffinitio totius compositioni.Namque in divisione generis animal totum est hominis. Intra se enim complectitur hominem. In diffinitione vero pars est, specie namque genus cum aliis differentiis junctum componit,ut cum dico animalium alia sunt rationalia,alia irrationalia, et rursus rationalium alia sunt mortalia, alia immortalia,animal rationalis totum est,et rursus rationale mortale,et hæc tria sunt hominis.Si vero in diffinitione dicam, homo est animal rationale mortale, tria hæc unum hominem conjungunt. Qnocirca pars ipsius hominis,et genus,et differentia reperitur. Sic ergoin divisione genus est totum,species pars.Eodem quoque modo differentiæ totum sunt,species in quas

[ocr errors]

virtutibus constat,ut animæ alia est potentiasapien.

di,alia sentiendi,alia vegetandi:partes sunt,sed non

species.Tot igitur modis cum totum dicatur, facien

da est totius divisio, primo quidem si continuum

fuerit in eas partes ex quibus ipsum totum constare

perspicitur. Aliter enim divisio non fit. Hominis enim corpus ita in partes suas divides,in caput,ma

nus,thoracem et pedes, et si quo alio modo secundum proprias partes fit recta divisio.Quorum autem multiplexestcompositio,multiplex etiam estdivisio, ut animal separatur quidem in partes eas quæ sibi similes habent partes, in carnes,et ossa, rursus in eas quæ similes sibi non habent partes,in manus et pedes. Eodem quoque modo et navis et domus. Librum quoque in versus,atque hos in sermones,hos autem in syllabas,syllabas in litteras solvimus.Ita fit ut syllabæ et litteræ,et nomina, et versus, partes quædam totius libri esse videantur, al:o tamen m0d0 acceptæ non partes totius,sed partes partium sunt, 0portet autem non omnia speculari quasi aclu dividant,sed quasi animo et ratione,ut vinum aqua mislum dividimus in vina aquæ mista, hæc actu; dividimus etiam in vinum et aquam,ex quibus mistum est, hæc ratione, hæc enim jam mista actu separari non possunt. Fit autem totius divisio in materiam atque formam.Aliterenim constat statua ex partibus suis,aliter ex materia et forma,id est ex ære et specie.Similiter autem etiam illa tota dividenda sunt, quæ continua non sunt, eodem quoque modo et ea quæ sunt universalia, ut hominum alii sunt in Europa, alii in Africa,alii in Asia. Ejus quoque totius quod ex virtutibus constat, hoc modo facienda est divisio.Animæ alia pars est in virgultus,alia in animalibus,et rursus ejus quæ est in animalibus, alia est rationalis,alia sensibilis est. Et rursus hæc aliis sub divisionibus dissipantur.Sed non est anima h0rum genus,sed totum, partes enim hæ animæ sunt, sed non ut in quantitate,sed ut in aliqua potestate et virtute. Ex his enim potentiis substantia anim£ jungitur ; unde fit,ut quiddam simile habeat hujusmodi divisio, et generis, et totius divisionis. Nam quod quae libet pars cujus fuerit ejus animæ prædicatio eam sequitur, ad generis divisionem refertur, cujus ubicunque species fuerit, ipsum mox consequitur genus; quod autem non omnis anima omnibus

illæ dividuntur partes sunt. In diffinitione vero et I) partibus jungitur,sed aliis alia,hoc ad totius natutum esse mundum,magnitudine enim dicimus infi- A vero amphibola oratio est,id est ambigua evenit,ut in opposita disgregari, ut cum subjectum in acci- A quidem peripateticæ secta prudentiæ differentias di

genus et differentiæ parles sunt.Diffinita vero species totum ; sed hæc hactenus. Nunc de ea divisione dicamus, quæ est totius in partes. Hæc enim erat secunda divisio post generis divisionem.Quod enim dicimus totum, multipliciter significamus. Totum namque est quod continuum est,ut corpus vel linea, vel aliquid hujusmodi.Dicimus quoque totum quod continuum non est, ut totum gregem,vel totum populum,vel totum exercitum.Dicimus quoque totum quod universale est,ut hominem vel equum.Hi enim sunt toti suarum partium,id est hominum vel equo. rum,unde et particularem unumquemque hominem

ram referri necesse est. Restat igitur ut de vocis in significationes divisiones tractemus.Fit autem vocis divisio tribus m.odis.Dividitur enim in significationes plures, ut æquivoca vel ambigua. Plures enim res unum nomen significat, ut canis.Plures rursus una oratio, ut cum dico Græcos vicisse Trojanos. Alio autem modo secundum modum,hæc eniin plura non significant,sed multis modis,ut cum dicimus infinitum,unam rem quidem significat,cujus terminusinveniri no\ possit. Sed hoc dicimus aut secundum mensuram,aut secundum multitudinem,aut secundum speciem : secundum mensuram,ut est infininitum;secundum multitudinem,utestinfinitam esse corporum divisionem,infinitam namque divisionum multitudinem significamus.Rursus secundum speciem,ut infinitas dicimus figuras,infinitæ enim sunt species figurarum.Dicimus etiam infinitum aliquid secundum tempus,ut infinitum dicimus mundum, cujus terminus secundum tempus inveniri non possit. Eodem quoque modo infinitum dicimus Deum, cujus supernæ vitæ terminus inveniri secundum tempus non possit. Sic igitur haec vox non plura significat secundum se, sed multimode de singulis prædicatur,unum tamen ipsa significans,alius vero modus secundum determinationem. Quoties enim sine determinatione dicitur vox ulla, facit in intellectu dubitationem, ut est homo, hæc enim vox multa significat.Nulla enim diffinitione conclusa audientis intelligentia multis raptatur fluctibus,erroribusque traducitur.Quod enim quisque auditor intelligat,ubi id quod dicens loquitur nulla determinatione concludit ? Nisi enim quis ita diffiniat dicens: Omnis homo ambubat,aut certe quidam homo ambulat,et hoc nomine si ita contingit designet, intellectus audientis quod rationabiliter intelligat non habet.Sunt etiam aliæ determinationes, ut si quis dicat,det mihi,quod dare debet nullus intelligit nisi intellectus et certa ratio determinationis addatur, vel si quis dicat,ad me veni,quo veniat vel quando veniat nisi determinatione non cognoscitur.Est autem omne quidem:ambiguum dubitabile,non omne tamen dubitabile est ambiguum.Hæc enim quæ dicta sunt dubitabilia quidem sunt, non tamen ambigua. In ambiguis enim utraque auditor rationabiliter seipsum intellexisse arbitratur, ut cum quis dicit, audio Græcos vicisse Trojanos,unus putat quod Græci Trojanos vicerint,alius quod Trojani Græcos, et hæc uterque dicentis ipsius sermonibus rationabiliter intelligit.Cum autem dico, da mihi, quod dare debeas nullus ex ipsis sermonibus rationabiliter auditor intelligit. Quod enim ego non dixi,ille potius suspicabitur quam aliqua ratione id quod ante prolatum non est perspicaciter videat.Tot igitur modis cum vocis divisio fiat,aut per significantias,aut per modum significationum, aut per determinationes, in his quæ secundum significantiam dividuntur,non solurn dividendæ sunt significationes, sed etiam diversas res esse quæ significantur, diffinitione demonstrandum est. Aristoteles enim hæc in Topicis diligenter præcepit, ut in his quæ dicuntur bona, alia sunt bona,ut ea quæ boni retinent qualitatem, alia quæ ipsa quidem nulla qualitate dicuntur,sed quod bonam rem faciunt, idcirco bona dicuntur. Oportet autem maxime exercere hanc artem,ut ipse Aristoteles ait,contra sophisticas importunitates.Si enim nulla subjecta sit res quam significat vox, designativa esse non dicitur ; sin vero una res sit quam significat vox,dicitur simplex; quod si plures,multiplex,id est multa significans. Dividenda igitur hæc recte sunt, ne in aliquo syllogismo capiamur. Sin

aliquoties utroque modo possibilia sint quæ significantur,ut id quod superius dixi, potuit enim fieri ut Græci vincerent Trojanos,et Trojani Græcos superarent: sunt vero alia quæ impossibilia sunt, ut cum dico hominem comedere papem,significat quidem quod homo comedat panem,rursus quod panis hominem, sed hoc impossibile est ; ergo quoties ad contentionem venitur,dividenda possibilia etimpossibilia sunt.Quoties ad veritatem, sola possibilia dicenda,impossibilia relinquenda snnt.Quoniam plures sunt species plura significantium vocum, ergo dicendum est quod aliæ in particula multiplicitatis significationem habent, aliæ in tuta oratione. Et earum quæ in particula habent,pars ipsa æquivoca dicitur.Tota vero ipsa oratio secundum æquivocationem multiplex est.Illa vero quæ in oratione tota significationis multiplicitatem retinet (ut supra dictum est) ambigua nuncupatur. Dividitur autem significationes æquivocorum vel secundum æquivocationem orationum aut diffinitione,utcum dico,homo vivit,intelligitur et verus et pictus.Dividitur autem hoc modo,animal rationale mortale vivit, quod verum est;animalis, rationalis, mortalis,simulatio vivit, quod falsum est.Dividitur etiam qualibet adjectione quæ determinet,vel generis, vel casus, vel alicujus articuli,ut cum dico: Canna Romanorum sanguine sorduit,et calamum demonstrat et fluvium ; sed dividimus sic,articulo quidem,ut dicamus,hic Canna Romanorum sanguine sorduit; vel genere, ut Canna Romanorum plenus sanguine fuit ; vel casu,vel numero.In illo enim singularis tantum est,in illo pluralis,et de aliis quidem eodem modo. Sunt autem alia secundum accentum,alia secundum orthographiam.Secundum accentum quidenm ut pone, pone. Secundum orthographiam,ut queror et quaeror, ab inquisitione et querela. Et rursus hæc secundum orthographiam ipsam dividuntur,vel secundumactionem et passionem: quod quæror ab inquisitione passivum est,queror autem a querela agentis est. Ambiguarum vero orationum facienda est divisio,aut per adjectionem, ut audio Trojanos vinci, Græcos vicisse; aut per diminutionem,utaudio Græcos vicisse; aut per divisionem,ut Græei vicerunt, Trojani victi sunt; aut per aliquam transmutationem,utcum dicitur, Audio Trojanos vicisse Græcos, ita dicamus, D Audio quod Græci vicerint Trojanos. Hæc enim ambiguitas quolibet eoruin modo solvitur. Non tamen ita dividenda est omnis vocum significatio tanquam generis. lu genere enim omnes species enumerantur. In ambiguitate vero tantæ sufficiunt, quantæ ad eum sermonem possunt esse utiles quem alterutra nectit oratio.Ac de vocis quidem divisione sufficienter dictum est.Est autem et de generis totiusque divisione propositum atque expeditum. Quare de omnibus secundum se partitionibus diligentissime pertractatum est.Nunc de his divisionibus dicemus quæ per accidens fiunt. Harum autem commune præceptum est,quidquidipsorum dividitur

[merged small][merged small][ocr errors]

Dicendi ac disputandi prima semper oratio est, B singulare atque unicum aliud quam oratio.Ergo de

et jam dialecticis auctoribus etipso M.Tullio sæpius admonente,quæ dicitur diffinitio.Quippe cum in certamen contentionemque nihil possit (quod tamen in dictione consistat) aliquando deduci, nisi de quo futura pugna est prius fuerit in diffinitione ita defixum,ut possit inter utrumque qui inituri sunt eam litem esse manifestum quid sit illud de quo in futura quæstione tractabitur: unde non solum commoditatis genere perspicienda est virtus definiendi, quia per hanc orationem res semper evolvitur, et quod illa sit quæ illud de quo quæritur explicat, verum etiam quod principalis semper adhibita maximum lumen et manifestum parit rei quæ in contrarium deducta habet quæstionem.Etenim si verba aut nota omnibus exstitissent,aut unam significantiam sui semper tenerent,et non ambiguo vel obscu

ro dicto audientes fallerent,et loquentes sub diversa interpretatione deciperent,omnino definitio necessaria minime crederetur.At cum nomina rebus imposita vocesque singulæ per existimationem ejus qui ita res appellandas esse censuit ita sint institutæ, et ita arte compositæ,ut nota quadam in rerum significatione,non aperta declaratione,ducerent audientes, necessarium admodum arbitror nosse quid sit definitio, quibusque speciebus ac partibus compleatur,ut facillime eteamrem quam declarat possit ostendere,et tollat cognitis modis in dicendo sua varietate fastidium. Ac prius ejusdem ipsius,ut ordinein per præcepta servare videamur,definitionis adhibenda est definitio Definitio est (ut M.Tullius in Topicis ait) oratio

finitio non facti vox est,non rei alicujus aut corporalis, aut incorporalis, sed est oratio. Etenim talis dictio quæ exprimit quid sit id de quo quæritur,sine dubio appellatur oratio, ut oratio est exordium, et narratio,et cætera quæ partes orationis esse dicimus, Ita ergo et definitio oratio est.Sed quoniam hoc generale nomen est quod, uti diximus, convenit etiam expositioni, narrationi, invocationi, precationi, cæterisque singulis quæ utique orationes esse dicuntur, ut id quod generaliter appositum est, possit ad id deduci de quo quæritur, adjecta est species.Quærebamus enim quid esset definitio,ad quam rem declarandam M.Tullius adjecit, quæ id quod definit explicat quid sit,talis oratio non nisi definitio est.Nam narratio oratio quidem est quæ non explieat quod definit, sed quod gestum est, et item aliæ singulæ orationes in suis officiis actionibusque constitutae aliud sunt quam ista oratio quæ id quod definit explicat quid sit,ita adjecta est species,ut cum genus supra sit oratio, species sit quæ id quod definit. Postremo tamen adjunctum sit quo certius id et quo magis proprium declaret quod dictum est.explicat quid sit. Sunt enim aliæ orationes quæ explicanl magis quale quid sit,aut quantum sit. At vero hie? nihil horum, sed tantum quid sit explicat, diversa est enim in ista partitione cognitio, quippe cum aliud est scire quale sit, et quid sit explicare, hoc enim in percipienda rei substantia continetur,illud in qualitate noscenda, et hæc quidem Ciceronis sit adhibita definitio. Nos tamen apertius idipsum

quæ id quod definit explicat quid sit ; hoc ita patet et D quid sit definitio nostra explanatione faciamus.

ita intelligi necesse est,utetin quo genere sit definitio declarandum esse videatur,et quid comprehendat, et quemadmodum perfectae eadem definitio definita est. Nomina vel voces interdum res significant,interdum facta,interdum singula dicta,interdum orationes,et quanquam his omnibus factis ac dictis et orationibus genus videatur esse quod dicimus, res tamen proprio nomine et certa significatione aliud esse videtur quam factum est,aliud quam dictum,

Omne quod demonstratur oratione, aut an sit, aut quid sit,aut quale sit ostenditur,quod cum adhibetur,oratio ad declarationem rei alicujus an sit non est definitio. Item cum quale sit aliquid oratione monstratur,pari modo definitio non erit.Cum vero quid sit ostenditur,quod medium est inter an sit, et quale sit,ita scilicet medium ut an sit nulla jam sit dubitatio, item quale sit,non ejus qui requirit, sed qui definit sit in scientia collocatum : medium,in

« PoprzedniaDalej »