Obrazy na stronie
PDF
ePub

duodecima, si cum non sit a, est b, cum non sit c, A c, non est d, cum igitur non sit, a, est c ; vel ita,

non est d,atqui cum non sit a,est b, cum igitur non sit c, non est d;vel ita, atqui cum non sit c, est d, cum igitur non sit a, non est b. Ex tertia decima, quæ quatuor colligit syllogismos hoc modo : si cum non est a, non est b,£cum sit c, est d. Atqui cum non sit a, non est b, cum sit c, est d; vel ita, atqui cum non sit a,est b, cum igitur c, non est d ; vel ita,atqui cum sit c, est d,cum igitur non sit a, non est b; vel ita,atqui cum sit c, non est d, cum igitur non sit a,est b. Item ex quarta decima, si cum non est a, non est b, cum sit c, non est d. Atqui cum non est a,non est b,cum igitur sit c, non estd; vel ita,atquicum sit c,est d,cum igitur non sit a, est b. Quinta decima rursus quatuor colligit syllogismos, hoc modo: si cum non est a,non est b, cum non sit c, est d. Atqui cum non sit a, non est b, cum igitur non sit e, est d; vel ita, atqui cum non sit a, est b, cum igitur non sit c,est d;vel ita, atqui cum non sit

[ocr errors]

atqui cum non sit c,est d,cum igitur non sit a, non est b. Ex sexta decima propositione;si cum non sit a,non est b, cum non c, non est d. Atqui cum non sit a, non est b, cum igitur r.on sit c, non est d; vel ita atqui cum non sit c, est d. Cum igitur non sit a, est b. Ex quibus omnibus quadraginta conclusiones fiunt.Sedecim quidem assumpta prima conditione, ita utin prima propositione est posita.Sedecim vero assumpta secunda conditione contrario modo atque in propositione est collocata. Octo vero ex quinta, septima,tertia decima et quinta decima propositionibus fiunt assumptis primis quidem conditionibus contrario modo,atque in propositione proferebantur secundis vero conditionibus eodem modo assumptis, ut in propositione fuerant collocatæ.Ut igitur omnium propositionum conclusionumque ratio clarescat,omnes hujusmodi enuntiationes cum propriis proposuimus exemplis.

Si cum sit a homo, est b medicus, cum sit c animatum, est d artifex.
Si cum sit a homo, est b niger, cum sit c animatus, non est d albus.
Si cum sit a animatum, est b medicus, cum non sit c inanimatum, est d artifex.
Si cum sit a homo, est b niger, cum non sit c inanimatus, non est d albus.
Si cum sit a homo, non est b æger, cum sit c animatus, est d sanus.
Si cum sit a homo, non est b artifex, cum sit c animatus, non est d medicus.

[ocr errors][merged small]

sit a animal, non est b sanus, cum non sit c inanimatum, est d ægrum.
sit a animatum, non est b artifex, cum non sit c inanimatum, non est d medicus.
non sit a inanimatum, est b medicus, cum sit c animatum, est d artifex.
non sit a inanimatum, est b niger, cum sit c inanimatum, non est d album.
non sit a inanimatum, est b medicus, cum non sit c invitale, est d artifex.
non sit a inanimatum, est b album, cum sit c invitale, non est d nigrum.
non sit a irrationale, non est b ægrum, cum sit c rationale, est d sanum.
non sit a inanimatum, non est b artifex, cum sit c animatum, non est d medicus.
non sit a irrationale, non est b sanum, cum non sit c inanimatum, e3t d ægrum.
non sit a inanimatum, non est b artifex, cum non sit e invitale, non est d modicus.

Ac de his quidem qui per connexionem fiunt hæc C in contrariis medietate carentibus, similisque est ei

dicta sint. Hi vero qui in disjunctione sunt positi illis videntur adjuncti,eorumque modos formasque suscipiunt,quos superius in connexione positos ex his propositionibus fieri diximus quæ duabus simplicibus jungerentur.Si igitur in disjunctione propositarum propositionum ad causarum similitudinem monstravero quæ in connexione positæ ex simplicibus copulatæ sunt, quot modi,qualescunque conclusiones sunt in unaquaque illarum, quæ per connexionem fiunt propositionum, tot etiam in his esse necesse est quæ per disjunctionem pronuntiatæ eam dem vim connexionis habere monstratur. Quatuor igitur superius differentias per connexionem enuntiatarum propositionum esse diximus, si ex simplicibus propositionibus copularentur,hoc modo si est a, est b; si non est a, non est b; si est a non est b; si non est a,est b. Per disjunctionem quoque propositiones quatuor tenent differentias hoc modo : aut est a, aut est b: aut non est a, aut non est b;aut est a, aut non est b; aut non est a, aut est b. Quarum quidem ea quæ prima est et proponit,aut est a,aut est b.In his tantum dici potest in quibus alterum eorum esse necesse est, velut

PATROL. LXIV.

[ocr errors]

propositioni quæ dicit : si non est a, est b. Quæ enim proponit aut est a, aut est b, id intelligit, neque simul atræqueesse posse,et si unum non fuerit,consequi ut sit alterum. Itaque si non sit a, erit b,sed hæc una est earum propositionum quas in his quæ per connexionem fiunt superius numeravimus. Quicunque igitur syllogismi in ea propositione fiunt, quæ est,si non est a, esl b, hi etiam in ea faciendi sunt quæ per disjunctionem proponetur, ut cum dicimus,aut est a, aut est b. Fiunt igitur in superiore quatuor modis.Quamlibet enim partem propositionis assumpseris, sive præcedentem, sive etiam consequentem,sive negativo modo, sive affirmativo, faciet syllogismum.Nam si hæc propositio sit,si non est a, est b, sive non sit a, erit b; sive sit a,non erit b; sive non sit b, erit a; sive sit b, non erit a. In propositione quoque disjunctiva idem est. Nam cum dicitur,aut est a,aut est b,siquidem a fuerit, b non erit;quod si a non fuerit, erit b; et si b non sit, erit a;si b non fuerit,non erit a.Id quoque tali declaratur exemplo;nam si sit propositio,aut æger est, aut sanus,quidquid borum in assumptione assumptum fuerit,vel negatum,altera pars vel affirmabitur, vel

28

[graphic]

negabiturhoc modo:Nam 8i sanus est,non est æger: A nihil est necessarium.Id vero in his terminis appro.

si non est sanus,est æger;si æger est, non est sanus; si non æger est, est sanus. Item ea propositio disjunctiva quæ proponit, aut a non est, aut b non est, fit quidem de his quæ quolibet modo simul esse non possunt, etiamsi non alterum eorum esse necesse sit,similisque est si propositioni connexæ per quam ita proponitur, si est a, non est b. Quæ enim sic enuntiat, aut non est a, aut non est b, id nimirum sentit, quod si a sit, b esse non possit, id ita probabitur.Cum enim proponitur hoc modo, aut non est a, aut non est b,cum si assumatur esse a,non erit b. Quocirca ei propositioni connexæ similis est quæ ita enuntiat, 8i sit a, non esse b. In hac vero propositione, duæ tantum complexiones Byllogismos procreabant.Nam si esset a, non erat b et si esset b, non erat a. Si cum non esset a, non necesse erat esse vel non esse b. Sive autem non esset b, non necesse erat esse vel non esse a. Quocirca et in disjunctiva propositicnes totidem syllogismos esse necesse est, totidem vero in collectibiles coinplexiones; nam cum ita proponitur,aut non est a, aut non est b, ita dicitur, si sit a, non erit b: et si sit a,non erit b. Sive autem non sit a, non necesse erit esse vel non esse b. Sive non sit b, non necesse erit esse vel non esse a,velut in his apparet exemplis. Si enim quis dicat, aut non est album, aut non est nigrum, sed assumat, atqui est album, non erit nigrum; vel rursus, atqui est nigrum,non erit album. Sive album non e8se assumpserit, non necesse erit esse vel non esse nigrum; sive nigrum non esse assumpserit, ut si vel non sit album, nullam faciet necessitatem.Item ea propositio per quam ita proponitur, aut est a,aut non est b,dicitur quidem de sibimet adhærentibus proponiturque in his propositionibus quae de majoribus ad minora tendunt, similisque est ei propositioni connexæ quæ enuntiat, si non est a, non est b. Nam si quis dicit, aut est a, aut non b, si assumat, atqui non est a, modis omnibus non erit b. Si igitur non sit a, non erit b. Id enim hæc disjunctio præmittebat, in hac vero siquidem a negaretur,vel affirmaretur b, fiebat aliquis syllogismus.Sive autem a affirmaretur, siveb negaretur, nulla eratin conclusione necessitas:idem provenit in disjunctiva. Nam cum proponitur, aut est a, aut noniest b, siquidem non sit a,non erit b. Si vero sit b, erit a : quod si sit a, vel non sit b,

[ocr errors]

babimur, si quis ita proponat, aut animal est, aut

non homo, si igitur animal non sit, non erit homo;

si homo sit, animal est ; sive autem animal sit, non

necesse est esse hominem, sive homo non sit, non

necesse est animal interire.Ea vero propositio quæ

dicit, aut non est a, aut est b, in his quæ adhærent proponi potest,et a minoribus ad majora contendi, et est similis ei propositioni connexæ quæ

dicit : si est a, est b. Nam cum ita quis enuntiet,si. quidem assumatur esse a,statim consequitur ut sith, Sed in hac propositione siquidem affirmaretur essem, sequebatur ut esset b. Quod si negaretur b, seque. batur ut non esset a.Sive autem negaretur a, sive affirmaretur b,nihil necessarium videbitur accidere, Et in ea igitur propositione disjuncta,quæ dicit, aut non est a,aut est b,siquidem fuerit a, erit b; si non fuerit b, non erit a.Sive autem non sit a, sive sit h, nulla est necessitas syllogismi,ut in hoc declaratur exemplo,aut non est homo,aut animal est.Si igitur assumamus, atqui est homo,erit animal.Si negemus esse animal, non erit homo ; si autem hominem negemus,vel animal affirmemus,nihil necessarium cadet. Quocirca ex his quæ superius dicta funt declaratur quot disjunctarum propositionum syllogismi sint, vel quibus ab his quæ connexæ sunt differentiis segregentur.Quæ enim connexæ sunt quamdam in eo quod est esse vel non esse consequentiam monstrant; quæ vero per disjunctionem proponuntur ita sunt,ut sibimet consentire non possint. Invenias quoque per connexionem propositiones,quæ id intelligi volunt,ut a se nequeant separari,ut cum ita proponimus,si est a, est b.Id nimirum hæc pr0positio intelligit,quod si esse potuerit a,statim c0nsequitur ut sit etiam b. Nulla vero earum quæ in disjunctione sunt ita proponitur, ut simul esse videantur. Cum enim dicimus,aut est a,aut b esl,aut easdem propositiones quolibet alio modo variamus, id aut conjuncto quæ disjunctiva ponitur, sentit simul eas esse non posse. Et cum late earum pateat differentia,idcirco nunc de eisdem pauca subjunximus, quoniam totidem syllogismos fieri dicebamus in his propositionibus quæ per disjunctionem fi* rent quot etiam fuerunt in connexis. Et quoniam de omnibus qui quoquo modo possint fieri hypoth* ticis syllogismis sufficienter dictum est. Hic operis longitudinem terminemus.

[ocr errors][merged small]

Quam magnos studiosis afferat fructus scientia D probatus,et in libri Platonis,qui Sophistes inscribipropter alia multa,tum propter utilitatem quæ est A tur.Sed hujus divisionis duplex modus est.Autenim

dividendi,quamque apud peripateticam disciplinam, semper hæc fuerit in honore notitia,docet et Andronici, diligentissimi senis, de divisione liber editus, et hic idem a Plotino gravissimo philosopho com

tur,commentariis a Porphyrio repetitms, et ab * dem per hanc,introductionis laudata in Categor* utilitas.Dicit enim fore necessarium generis,speo* differentiæ proprii, accidentisque peritiam, c"°

maxima partiendi.Quare quoniam maximus usus est facillimaque doctrina,ego quoque id,sicut pleraque omnia, Romanis auribus tradens, introductionis modo,habitaque in eamdem rem,et competenti subtilique tractatione,el moderata brevitate, perscripsi,ut nec anxietas decisæ orationis, et non perfectæ sententiæ,legentium mentibus ingeratur;nec putet supervacuam loquacitatem harum rerum inexperiens, rudis, insolensque novi, audientium mentes habere ; nec ullus livor,id quod et arduum est natura, et ignotum nostris ; nobis autem magno et labore,et legentium utilitate digestum,obliquis morsibus obtrectationis obfuscet ;denlque potius viam studiis, nunc ignoscendo, nunc etiam comprobando,quam frena bonis artibus stringant,dum quidquid novum est impudenti obstinatione repudiant.Quis enim non videat plurimum ad bonarum artium valere defectum si apud mentes hominum nunquam sit desperatio displicendi ? Sed hæc hactenus. Nunc divisionis ipsius nomen dividendum est,et secundum unumquodque vocabulum uniuscujusque propositi proprietate partesque tradendæ sunt. Divisio namque multis modis dicitur. Est enim divisio generis in species.Est rursus divisio cum totum in proprias di

viditur partes. Est alia, cum vox multa significans.

in significationes proprias recipit sectionem. Præter has tres,estalia divisio quæ secundum accidens fieri dicitur. Hujus autem est triplex modus, unus cum subjectum in accidentia separamus,alius cum accidens in subjecta dividimus,tertius cum accidens in accidentia secamus : hoc ita fit, si utraque eidem subjecto inesse videantur.Sed harum omnium exempla subdenda sunt,quatenus totius hujus divisionis ratio elucescat.Genus dividimus in species cum dicimus animalium alia rationalia, alia irrationalia; rationalium alia mortalia, immortalia. Vel cum dicimus colorum alia alba, alia nigra, alia media. Oportet autem omnem divisionem generis in species, aut in duas fieri partes, aut in plures.Sed neque infinitæ species esse generis possunt,nec minus duabus. IIoc autem cur eveniat, posterius demonstandum est. Totum in partes divididur quoties in ea ex quibus est compositum unumquodque resolvimus, ut cum dico, domus aliud esse tectum, aliud paries,aliud fundamnntum,et hominem conjungi anima et corpore.Cumque hominis dicimus partes esse Catonem, Virgilium, Ciceronem et singulos qui cum particulares sint, vim tamen totius hominis jungunt atque componunt.Neque enim homo genus, nec singuli homines species, sed partes quibus totus homo conjungitur. Vocis autem in significationes proprias divisio fit, quoties una vox inulta significans aperitur,et ejus pluralitas significationis ostenditur,nt cum dico canis quod est nomen,et hunc quadrupedemlatrabilemque designat, etcœlestum quid ad Orionis pedem morbidum micat. Est quoque alius marinus canis,qui in immoderatam corporis magnitudinem crescens, cæruleus appella

[merged small][ocr errors]

unum nomen multa significat,aut oratio jam nominibus verbisque composita;et nomen quidem multa $ignificat, ut id quod supra proposui. Oratio vero multa designat,ut aio te, Æacida, Romanos vincere posse. Et nominis quidem per significationes proprias divisio æquivocationis partitio nuncupatur, orationis veroin significationes proprias distributio ambiguitatis discretio est quam Græci ἐμφι6ολ{av vocant,ita ut nomen multa significans æquivocum: oratio vero multa designans amphibola atque ambigua prædicetur.Eorum autem quae secundum accidens dividuntur,subjecti in accidentia divisio est, ut cum dicimus omnium hominum alii sunt nigri, alii candidi,alii medii coloris.Hæc enim accidentia sunt hominibus, non hominum species,et homo his subjectum, non horum genus est. Accidentis vero in subjecta sectio evenit,ut est omnium quæ expetuntur, alia in anima, alia in corporibus sita sunt. Animæ namque atque corpori id quod expetitur accidens,non genus,est,et boni quod in anima et in corpore est situm non sunt hæc species, sed subjecta. Accidentis vero in accidentia divisio est, ut omnium candidorum, alia sunt dura, ut margarita, alia liquentia,ut lac. Liquor namque et albedo atque durities hic sunt accidentia.Sed album in dura atque liquida separatum est. Cum ergo sic dicimus,accidens, in alia accidentia separamus, sed hujusmodi divisio vicissim semper in alterutra permutatur.Possumus enim dicere eorum quæ dura sunt,alia sunt nigra, alia alba, et rursus eorum quæ liquida,alia sunt alba,alia nigra.Sed hæc tursus conversa dividimus eorum quæ sunt nigra, alia sunt liquentia, alia vero dura. Differt autem hujusmodi divisio ab omnibus quæ supra dictæ sunt.Nam neque significationem partiri possumus in voces, cum vox in proprias significationes discernatur. Nec partes in totum dividuntur,quamvis totum separetur in partes, nec species secantur in genera, licet genus in species dividatur. Quod vero superius dictum est hanc divisionem ita fieri, si utraque contingerent eidem inesse subjecto,si attentius perspicitur liquet. Nam cum dicim.us eorum quæ dura sunt alia esse alba, alia nigra,ut lapis atque ebenus,manifestum est ebeno utraque inesse et duritiem et nigredinem. In cæteris quoque id diligens lector inveniet.Quibus autem summa operatio veritatis inquiritur,his prius intelligendum est quæ sit horum omnium simul proprietas,quibusque inter se sigillatim differentiis segregentur. Omnis enim vocis et generis et totius divisio, secundum se divisio nuncupatur. Pleliquæ vero tres in accidentis distributione ponuntur. Secundum se autem divisionis hujusmodi differentia est. Differt enim divisio generis a vocis divisione, quod vox quidem in proprias significationes separatur. Genus vero non in significationes, sed in quasdam a se quodammodo procreationes disjungitur,et genus semper speciei propriæ totum est,ut universalius in natura. Æquivocatio vero universalior significata re dicitur totum in voce,non etiam totum in natura. Illo quoque modo a vocis distributione dividitur,quod nihil habent commune præter solum nomen quæ sub ea voce sunt.Quæ vero sub genere collocantur,et nomen generis et diffinitionem suscipiunt.Amplius quoque non eadem apud omnes vocis est distributio. Quod enim apud nos dicitur canis, cum ejus multæ significationes in lingua Romana sint,simpliciter fortasse prædicatur in barbara;cum ea quæ apud nos uno nomine nuncupantur, illi pluribus fortasse significent nominibus.Generis apud omnes eadem divisio distributioque permanet.Unde fit ut vocis quidem divisio ad positionem consuetudinemque pertineat,generis vero ad naturam.Nam quod apud omnes idem est, naturæ est.Consuetudinis vero est, quod apud aliquos permutatur.Et hæ quidem suntdifferentiæ generis,distributionis et vocis. Generis quoque sectio a totius distributione sejungitur, quod totius divisio secundum quantitatem fit. Partes enim totam substantiam conjungentes actu, aut ratione animi et cogitatione separantur. Generis vero distributio qualitate perficitur. Nam cum hominem sub animali locavero,tunc qualitate divisio facta est. Quale namque animal est homo, idcirco quoniam qualitate formatur.Unde quale sit animal homo respondens,aut rationale respondebit, aut certe mortale. Amplius genus omne naturaliter prius est propriis speciebus,totum autem propriis partibus posterius est. Partes quæ totum jungunt compositi sui perfectionem alias natura tantum,alias ratione quoque temporis antecedunt.Unde fit ut genus in posteriora, totum vero in priora solvamus. Hinc quoque illud vere dicitur,si genus interimatur, statim species deperire. Si species interempta sit, non peremptum genus in natura consistere.Contra evenit in toto. Nam si pars totius perit, totum non erit, cujus pars una sit interempta. Sed si totum pereat,partes remanent distributæ,ut si de integra domo quis abstulerit tectum, totum quod ante fuit interrupit. Sed perempto tecto, parietes et fundamenta constabunt.Amplius quoque genus speciebus materia est.Nam sicut æs accepta forma transitin statuam,ita genus accepta differentia transit in speciem. Totius vero partium multitudo materia est, forma vero earumdem partium compositio. Nam sicut species ex genere constat et differentia,ita totum constat ex partibus,unde fit ut totum ab unaquaque parte sua, partium ipsa compositione differat, species vero a genere,differentiæ conjunctione.Amplius quoque species idem semper quod genus est, ut homo idem est quod animal, et virtus idem est quod habitus.Pars vero non semper idem est quod totum.Neque enim idem est manus quod homo,nec idem paries quod domus.Et in his quidem quæ dissimiles partes habent,hoc clarum est. Sed non eodem modo in his quæ similes, ut in æris virgula, cujus partes quia sunt continuæ, et ejusdem sunt æris,videntur idem esse partes quod lotum est, sed

A falso, fortasse enim idem sunt partes hujusmodi substantia, non etiam quantitate. Restat autem v0ciset totius distributionis differentias dare.Differunt autem quod totum quidem constat partibus, vox vero non constat ex his quæ significat;et fit totius divisio quidem in partes,vocis autem non fit in partes, sed in eas res quas ipsa vox significat:ut defit ut sublata parte una totum pereat, sublata unaf? quam vox significat multa designans,vox illa permaneat.Nunc ergo quoniam secundum se divisi0nis differentiæ dictæ sunt, generis distributio pertractetur.Primum quid genus sit diffiniendum est. Genus est quod prædicatur de pluribus specie dilferentibus in eo quod est,species vero est quam sub genere collocamus. Differentia, quia aliud ab alio distare proponimus.Et est quidem genus quodinterroganti quid quæque res sit convenit responderi, differentia quæ ad qualis percunctationem rectissime respondetur. Nam cum quis interrogat,quid est homo ?recte animal.Qualis est homo? convenienler rationalia respondetur.Dividitur autem genus alias in species, alias in differentias, si species quibus oportet genus dividi nominibus carent,ut cumόit? animalium alia rationalia sunt,alia irrationalia.Rationale et irrationale differentiæ sunt.Sed quoniam speciei hujus quæ est animal rationale nomen unum non est,idcirco pro specie differentiam ponimus,eamque superiori genericopulamus,omnis enim differentia in proprium genus veniens speciem facit.Unde fit ut quædam materia genus sit,forma differentia. Cum autem propriis nominibus species appellatur, non in differentias, sed in species fit recta generis divisio, unde est ut ex pluribus terminis diffinitio colligatur. Si enim omnes species suis nominibus appellarentur,ex duobus solis terminis omnis fieret diffinitio, ut cum dico, Quid est homo? quid mihi necesse esset dicere animal rationale mortale, si animal rationale esset proprio nomine nuncupatum, cum reliqua quoque differentia,id est mortali,junctum diffinitionem hominis verissima rationeetifitegra conclusione perficeret?Nunc autem ad diffinitiones integras specierum divisio necessaria est.' forte in eodem divisionis diffinitionisque ratio versa* tur.Nam divisionibus junctis una componitur dilinitio.Sed quoniam alia sunt æquivoca,alia univoc* et quæ sunt univoca, ipsa in generum suscipimu*

D sectiones, quæ vero sunt æquivoca, in his divisi? sola significationis est,videndum prius est quid sit aequivocum,quid univocum,ne cum ista fefellerim'; æquivocum nomen quasi in species, ita in signific* tivas resolvamus,unde fit ut rursus ad divisionem necessaria sit diffinitio.Quid enim sit æquivocum, quid univocum diffinitione colligimus. Sunt autem differentiæ aliæ per se,aliæ vero per accidens;eth* rum aliæ sunt consequentes statim,aliæ relinque*' tes statim. Relinquentes hujusmodi sunt, ut do* mire, sedere, stare, vigilare; consequentes vero," capilli crispi, si non admissi sunt calamistro, ?' glauci oculi, si non sint quadam extrinsecus debilinon sunt. Neque ad diffinitiones sunt commoda, omne enim quod ad divisionem generis aptum est, idem ad diffinitiones rectissime congregamus.Illa vero quæ per se sunt sola ad divisionem generis apta sunt. Hæc enim informant et perficiunt uniuscujusque substantiam, ut hominis rationabilitas et mortalitas. Sed has quemadmodum probare possimus,utrum ex eo sint genere statim relinquentium, an consequentium,an in substantia permanentium, hoc modo est videndum. Neque enim sufficit scire quas in divisione sumamus, nisi illud quoque cognitum sit,quemadmodum easdem ipsas quæ sumendæ sunt et quæ rejiciendæ rectissime cognoscamus.Videndum ergo primum est utrum proposita differentia

tate turbati.Sed hæc ad generis divisionem sumenda A gationem, ut Socrates vivit, Socrates non vivit.

omni possit et semper inesse subjecto;quod si ipsa B

vel actu vel ratione sejungitur, hæc a divisione generis separanda est. Si enim sæpe et actu et ratione sejunguntur, ex eo sunt genere quæ statim relinquunt,ut sedere quod frequentius quidem separatur,et actu ipso a subjecto dividitur. Quæ vero ratione sola a subjecto dividnntur, ea sunt consequentium differentiarum, ut glaucis oculis esse a subjecto ratione sejungimus, ut cum dico,est animal luminibus glaucis,ut quilibethomo;quod si hic non esset hujusmodi,non eum res aliqua esse hominem prohiberet.Aliud rursus est quod ratione separari non possit quod si separatum sit,species interimatur, ut cum dicimus inesse homini ut solus numerare possit, vel geometriam discere ; quod si hæc possibilitas ab homine sejungitur, homo ipse non permanet.Sed hæ non statim earum differentiarum sunt quæ in substantia insunt. Nam non idcirco homo est, quoniam hæc facere potest, sed quoniam rationalis est, atque mortalis. Hæ igitur differentiæ per quas species consistit, ipsæ et in diffinitione speciei, ut hominis, et in generis ejus divisione, quod continet speciem, ut ipsum hominem,collocantur;et universaliter dicendum est, quæcunque differentiæ hujusmodi sunt, ut non modo præter has species esse non possit,sed per ess solas sit, hæ vel in divisione generis,vel in speciei diffinitione sumendæ sunt.Quoniam vero quædam sunt quæ differunt, quæ contra se in divisionibus poni non debent,ut in animali rationale et bipes, nullus enim dicit animalium alia sunt rationalia, alia duos

Quarta secundum relationem,ut pater, filius,dominus,servus.Secundum quas igitur harum oppositionum quatuor divisio generis sit, rectissima ratione monstrandum est.Manifestum est enim et oppositiones esse quatuor,et genera et species per opposita separari.Nunc ergo dicendum est secundum quam oppositionem harum quatuor vel quemadmodum species a genere disjungi conveniat,et prima quidem sit contradictionis oppositio.Voco autem contradictionis oppositionem quæ affirmatione et negatione proponitur. In hac igitur negatio per se nullam speciem facit. Nam cum dico,homo,vel equus, vel aliquid hujusmodi,species sunt.Quidquid autem quis negatione protulerit speciem non declarat. Non enim esse hominem, species est; omnis enim species constituit esse.Negatio vero quidquid proponit ab eo quod est esse disjungit, ut cum dico, homo, quasi sit quiddam locutus sum. Cum vero non homo, substantiam hominis negatione destruxi.Sic igitur per se caret divisio generis in species negatione. Necesse est autem sæpe speciem negatione componere,cum ea quam simplici nomine speciem volumus assignare nullo vocabulo nuncupatur,ut cum dico, imparium numerorum alii primi,ut tres, quinque, septem ; alii non primi, ut novem :et rursus figurarum aliæ sunt rectissimæ,et colorum alii sunt albi, alii nigri, alii nec albi, nec nigri. Ergo quando nomen unum speciebus positum non est,eas negatione proferre necesse est. Hoc igitur cogit interdum necessitas, non natura. Ideoque quoties negatione faci

C mus sectionem, prius aut affirmatio, aut simplex

dicendum est nonem, ut est numerorum, alii sunt primi,alii non primi.Nam si prius negatio dicta sit, tardior fit ejus rei quam proponimus, intellectus. Nam cum primum dicis esse aliquos primos numeros,cum quales sint primi exemplo vel diffinitione docueris, quales nen sint primi, mox auditor intelligit. Sin vero econtrario feceris, aut neutrum subito, aut tardius utrumque cognosces. Divisio vero quæ propter apertissimam generis naturam reperta est, debet potius ad intelligibiliora deducere. Amplii:s quoque prior est affirmatio, posterior vero negatio. Quod autem primum est, in divisione quoque primitus oportet ordinari. Necesse est quoque semper finita infinitis esse priora, ut æquale inæ

pedes habentia,idcirco quod rationale et bipes licet D quali,virtutem vitiis,certum incerto,stabile et fixum

differant, nulla tamen a se oppositione sejunguntur. Constat quæcunque a se aliqua oppositione differunt, eas solas differentias sub genere positas genusipsum posse disjungere.Sunt autem oppositiones quatuor, aut ut contraria, ut bonum malo ;aut ut habitus et privatio,ut visus et cæcitas.Quanquam sint et quædam res in quibus discernere difficultas sit utrum in contrariis an in privatione et habitu eas oporteat collocari, nt sunt motus, quies, sanitas, ægritudo, vigilatio,somnus, lux,tenebræ. Sed hæc alias, nunc de reliquis oppositionibus dicendum est.Tertia oppositio est quæ est secundum affirmationcm et ne

instabili et mutabili. Sed omnia quæ aut definita parte orationis aut affirmatione proferuntur, plus finita sunt quam aut nomen cum particula negativa, aut tota negatio. Quare finito potius quam infinito est facienda divisio.Sed si cui per hæc quædam paretur anxietas aut obscuriora sint fortasse quam ipse desiderat,nihil ad me cognitionem facilem pollicentem. Neque enim rudibus hæc totius artis,sed imbutis et ulteriore pene loco progressis legenda et discenda proponimus. Qui vero hujus operis,id est dialectici ordo sit,cum de ordine peripatetice disciplinæ mihi dicendum esset,diligenter exposui. Hæc

« PoprzedniaDalej »