Obrazy na stronie
PDF
ePub

se divisio quæ est totius in partes quemadmodum discernitur,ac non potius generis in species divisio esse putabitur, nisi sint genus, et species, et differentiæ earum, quavis ante ratione disciplinæ tractata? Cur enim non quisquam dicat domus species potius esse quam partes fundamenta, parietes et tectum ? Sed cum occurrerit generis nomen in unaq::aque specie totum posse congruere,totius vero in unaquaque parte sua nomen convenire non posse, manifestum fiet aliam divisionem esse generis in species,aliam totius in partes.Convenire autem nomen generis singulis speciebus ostenditur per id quod et homo et equus singula animalia nuncupantur. Neque tectum vero, neque parietes aut fundamenta sigillatim domus nomineappellari solent.Sed cum fuerint junctae partes,tunc recte totius nomen excipiunt.De ea vero divisione quae secundum accidens fit, nullus ignorat,quin incognito accidenti,incognitaquevigeneris ac differentiarum,facile evenire possit ut accidens ita in subjecta solvatur quasi genus in species,et postremo omnem hunc ordinem partitionis fœdissime permiscebit inscientia. Et quoniam quid ad divisionem hic liber prósit ostendimus, nunc de demonstratione dicemus,ne per ardua atque difficilia hæreat, qui in tanta hac disciplina vigilantissimo ingenio et solertissimo labore sudaverit: fit enim demonstratio,id est alicujus quæsitæ rei certa rationis collectio,ex ante cognitis naturaliter,ex convenientibus, ex primis, ex causa, ex necessariis, ex per se inhærentibus. Sed genera speciebus,'species propriis priora sunt naturaliter. Ex generibus enim species fluunt. Item species sub se positis individuis priores naturaliter esse manifestum est. Quæ vero priora sunt,ea et prænoscuntur et notiora sunt subsequentibus naturaliter. Duobus enim modis primum aliquid et notum dicitur, secundam nos scilicet,et secundum naturam.Nobis enim illa magis cognita sunt, quæ sunt proxima,ut individua, dehinc species, postremo genera: at vero natura converso modo ea sunt magis cognita, quæ nobis minime proxima sunt. Atque ideo quatumlibet se longius a nobis genera protulerunt,tanto magis erunt incida et naturaliter nota.Differentiæ vero substantiales illæ sunt quas per se his rebus inesse quæ demonstrantur agnoscimus. Præcedere autem debet generum ac differentiarum cognitio,utin unaquaque disciplina quæ sint ejus rei quæ demonstratur convenientia principia possit intelligi.Necessaria vero esse ea ipsa, quæ genera et differentias dicimus, nullus dubitat qui speciem sine genere et differentia intelligit esse non posse.Genera vero et differentiæ sunt causæ specierum. Idcirco enim species sunt quia genera earum et differentiæ sunt quæ in syllogismis posita demonstrantibus non rei eolum,verum etiam conclusionis causæ sunt,quod postremi resolutorii locupletius dicent.Cum igitur perutile sit, et diffinitione quodlibet illud circumscribere, et divisione dissolvere, et demonstrantibus comprobare, hæc autem præter earum rerum scientiam de quibus

A in hoc libro disputabitur, neque intelligi, neque exerceri valeant, quis unquam poterit dubitare quin hic libet maximum totius logicæ adjumentum sit, præter quem cætera quæ in ea magnam vim tenent nullum doctrinæ aditum præbent? Sed meminit Porphyrius introductionem sese conscribere, neque ultra quam institutionis modus est formam tractatus egredi. Ait enim se altiorum quæstionum modis abstinere, simpliciores vero mediocri conjectura perstringere.Quæ vero sint altiores quæstiones quas se differre promittit ita proponit: Mo.v de generibus et speciebus illud quidem,sive subsistant, sive in solis nudis intellectibus posita sint,sive : ubststentia corporalia sint an incorporalia, et utrum separata a sensibilibus an in sensibilibus posita: et circa B haec consistenlia dicere recusabo. Altissimum enim negotium est hujusmodi, et maioris egens inquisitionis. Altiores,inquit, quæstiones prætereo ne eis intempestive lectoris animo ingestis initia ejus primitiasque perturbem.Sed ne omnino faceret negligentem, ut nihil præterquam quod ipse dixisset lector amplius putaret occultum idipsum cujus exsecutionem sese differre promisit, addidit, ne de his minime obscure penitusque tractando lectori quidquam obscuritatis effunderet, et tamen scientia roboratus quid quæri jure possit agnosceret. Sunt autem quæstiones quas sese reticere promittit et perutiles, et secretæ, et tentatæ quidem a doctis viris, nec a pluribus dissolutæ,quarum prima est hujusmodi : 0mne quod intelligit animus,aut id quod est in rerum natura constitutum,intellectu concipit,et sibimet ratione describit,aut id quod non est vacua sibi imaginatione depingit. Ergo intellectus generis et cæterorum cujusmodi sit quæritur, utrumne ita intelligamus spectes et genera,ut ea quæ sunt et ex quibus verum capimus intellectum,an nosmetipsos eludimus cum ea quæ non sunt nobis cassa imaginatione formamus.Quod si esse quidem constiterit, et ab his quæ sunt intellectum concipi dixerimus, tunc alia major ac difficilior quæstio dubitationem parat, cum discernendi atque intelligendi generis ipsius naturam summa difficultas ostenditur. Nam quoniam omne quod est,aut corporeum aut incorporeum esse necesse est, genus et species in aliquo horum esse oportebit.Quale erit igitur id quod genus dicitur ; utrumne corporeum an incorporeum? neque enim quid sit diligenter intenditur,nisi in quo horum poni debeat agnoscatur.Sed neque cum hæc soluta fuerit quæstio, omne excluditur ambiguum : subest enim aliquid,quod si incorporalia esse genus ac species dicantur, obsideat intelligentiam atque detineat,exsolvi postulans utrum circa corpora ipsa subsistant, an etiam præter corpora subsistentia incorporales esse videantur.Duæ quippe incorporeorum formæ sunt,ut alia præter corpora esse possint,et separata a corporibus in sua corporalitate perdurent, ut Deus, mens, anima. Alia vero cum sint incorporea,tamen præter corpora esse non possunt, ut linea,superficies, numerus et singulæ qua

D

litates,quas tametsi incorporeas esse pronuntiamus, A genus aliud inquirendum est,videbitur genus omanimus,habelillicoincorporeum generis intellectum. A telliguntur vero alio modo,et sunt incorporalia, sed

quod tribus spatiis minime distendantur,ita tamen in corporibus sunt,ut ab his divelli nequeant aut separari,aut si a corporibus separata sint, nullo modo permaneant.Quas licet quæstiones arduum sit ipso interim Porphyrio renuente, dissolvere, tamen aggrediar ita ut nec anxium lectoris animum relinquam, nec ipse in his quæ præter muneris suscepti seriem sunt tempus operamque consumam. Primum quidem pauca sub quæstionis ambiguitate proponam post vero eumdem dubitationis nodum exsolvere atque explicare tentabo. Genera et species aut sunt et subsistunt,aut intellectu et sola cogitatione formantur,sed genera et species esse non possunt. Hoc autem ex his intelligitur.Omne enim quod coinmune est uno tempore pluribus, id in se unum esse non poterit.Multorum enim est quod commune est, præsertim cum una atque eadem res in multis uno tempore tota sit ; quantæcunque enim sunt species, in omnibus genus unum est, non quod de eo singulæ species quasi partes aliquas carpant, sed singulæ uno tempore totum genus habeant: quo fit ut totum genus in pluribus singulis uno tempore positum unum esse non possit; neque enim fieri potest ut cum in pluribus totum uno sit tempore,in semetipso sit unum numero. Quod si ita est, unum quiddam genus esse non poterit, quo fit ut omnino nihil sit. Omne enim quod est,idcirco est quia unum est, et de specie idem convenit dici. Quod si est quidem genus ac species, sed multiplex, neque unum numero,non erit ultimum genus,sed habebit aiiud super se positum genus, quod illam multiplicitatem unius sui noininis vocabulo concludat:ut enim plura animalia quoniam habent quiddam simile,eadem tamen non sunt,et idcirco eorum genera perquirunt, ita quoque quoniam genus quod in pluribus est,atque ideo multiplex,habet sui similitudinem quod genus est, non est vero unum, quoniam in pluribus est, ejus generis quoque genus aliud quærendum est, cumque fueritinventum eadem ratione quæ superius dicta est,rursus genus tertium vestigatur; itaque in infinitum ratio procedat necesse est,cum nullus disciplinæ terminus occurrat. Quod si unum quoddam numero genus est, commune multorum esse non poterit : una er.im res si communis est, aut partibus communis est,et non jam tota communis, sed partes ejus proprie singulorum sunt,autin usus,habentium etiam per tempora transit ut sit commune,ut puteus et fons, ut servus communis vel equus,aut uno ternpore omnibus commune fit,non tamen ut eorum qui* bus commune est substantiam constituat,ut est theatrum, vel spectaculum aliquod quod spectantibus omnibus commune est.Genusvero secundum nullum horum modum commune esse speciebus potest: nam ita commune esse debet, ut et totum sit in singulis, et uno tempore, et eorum quorum commune est constituere valeat et conformare substantiam. Quocirca si neque unum est,quoniam commune est, neque multiplex, quoniam ejus quoque multitudinis

mino non esse,idemque de cæteris intelligendum est. Quod si tantum intellectibus genera et species cæteraque capiuntur,cum omnis intellectus aut ex re subjecta fiat,ut sese res habet, aut ut res sese non habet,vanus est qui de nullo subjecto capitur nam ex nullo subjecto fieri intellectus non potest.Si generis et speciei cæterorumque intellectus ex re subjecta veniat,ita ut sese res ipsa habet quæ intelligiturjam non tantum intellectu posita sunt, sed in rerum etiam veritate consistunt.Et rursus quærendum est quæ sit eorum natura, quod superior quæstio vestigabat : quod si ex re quidem generis cæterorumque sumitur intellectus,neque ita ut sese res habet quæ intellectui subjecta est, vanum necesse est esse intellectum,qui ex re quidem sumitur,non tamen ita ut sese res habet,id est enim falsum quod aliter atque res et intelligitur. Si igitur quoniam genus et species nec sunt, nec cunm intelliguntur verus est eorum intellectus, non est ambiguum quin omnis sit deponenda de his quinque propositis disputandi cura, quandoquidem neque de ea re quæ sit,neque de ea de qua verum aliquid intelligi proferrive possit inquiritur: hæc quidem est ad præsens de propositis quæstio,quam nos Alexandro consentiente hac ratiocinatione solvemus.Non enim necesse esse dicimus omnem intellectum qui ex subjecto quidem

sit,non tantum ut sese ipsum subjectum habet falsum et vacuum videri.In his enim solis falsa opinio ac non potius intelligentia est,quæ per conjunctionem

fiunt.Si enim quis componat atque conjungat intellectu id quod natura jungi non patiatur,illud falsum esse nullus ignorat: ut si quis equum atque hominem jungatimaginatione,atque effigiet centaurum. Quod si hoc per divisionem et abstractionem fiat, non ita quidem res sese habet, ut intellectus est. Intellectus tamen ille minime falsus est : sunt enim plura quæ in aliis suum sese habent,ex quibus aut omnino separari non possunt,aut si separata fuerint, nulla ratione subsistunt. Atque ut hoc nobis in pervagato exemplo manifestum sit,linea in corpore est aliquid, et id quod est corpori debet, hoc est esse suum per corpus retinet,quod docetur ita : si enim separata sit a corpore non subsistit; quis enim unquam sensu ullo separatam a corpore lineam cepit? Sed animus cumconfusas res permistasque corporibus in se a sensibus cepit,eas propriavi et cogitatione distinguit. Omnes enim hujusmodi res incorporeæ in corpore suum esse habentes sensus cum ipsis nobis corporibus tradit: at vero animus,cui potestas est et disjuncta componere et composita dissolvere, quæ a sensibus confusa et corporibus conjuncta traduntur,ita distinguit utin incorpoream naturam per se ac sine corporibus in quibus est concreta,et speculetur et videat.Diversæ enim proprietates sunt incorporeum corporibus permistorum, etiamsi separentur a corpore.Genera ergo et species cæteraque vel in corporeis rebus,vel in his quæ sunt corporea, reperiuntur: et si ea in rebus incorporeis invenit Si vero corporalium rerum genera speciesque prospexerit, aufert (ut solet) a corporibus incorporeoru.n naturatn,et solam puramque ut ia seipsa forma est contuetur.Ita hæc cum accipit animus permista corporibus, incorporalia dividens speculatur atque considerat. Nemo ergo dicat falsam nos lineam cogitare, quoniam ita eam mente capimus quasi præter corpora sit, cum præter corpora esse non possit. Non enim omnis qui ex subjectis rebus capitur intellectus aliter quam sese ipsæ res habent,falsus esse putandus est, sed (ut superius dictum est) ille quidem qui hoc in compositione facit falsus est, ut cum hominem atque equum jungens putat esse centaurum. Qui vero id in divisionibus et abstractionibus atque assutnptibus ab his rebus in quibus sunt eflicit, non modo falsus non est, vetum etiam solus intellectus id quod in proprietate verum est invenire potest. Sunt igitur hujusmodi res in corporalibus atque in sensibilibus rebus.Intelliguntur autem præter sensibilia, ut eorum natura perspici et proprietas valeat comprehendi. Quocirca cum et genera et species cogitantur, tunc ex singulis in quibus sunt eorum similitudo colligitur,ut ex singulis hominibus inter se dissimilibus humanitatis similitudo, quæ similitudo cogitata animo veraciterque perspecta fit species,quarum specierum rursus diversarum considerate similitudo, quæ nisi in ipsis speciebus aut in earum individuis esse non potest, efficit genus,itaque hæc sunt quidem in singularibus. Cogitantur vero universalia,nihilque aliud species esse putanda est, nisi cogitatio collecta ex individuorum dissimilium numero substantiali similitudine, genus vero

cogitatio collecta ex specierum similitudine. Sed hæc.

siruilitudo cum in singularibus est, fit sensibilis : cum in universalibus, fit intelligibilis ; eodemque niodo cum sensibilis est, in singularibus permanet, cum intelligitur,fit universalis. Subsistunt ergo circa sensibilia, intelliguntur autem præter corpora, neque enim interclusum est ut duæ res eodem in subjecto non sint ratione diversæ, ut linea curva atque cava: quæ res cum diversis diffinitionibus terminentur,diversusque earum intellectus sit, semper tamen in eodem subjecto reperiuntur; eadem enim cava linea eademque curva est. Ita quoque generibus et speciebus, id est singularitati et universalitati unum quidem subjectum est, sed alio modo universale est cum cogitatur, alio singulare cum sentitur in rebus his in quibus habet esse suum. His igitur terminatis omnis (ut arbitror) quæstio dissoluta est. Ipsa enim genera et species subsistunt quidem a!io modo, in

sensibilibus juncta subsistunt insensibilibus.Intelliguntur vero præter corpora, ut per semetipsa subsistentia, ac non in aliis esse suum habentia ; sed Plato genera et species cæteraque non modo intelligi universalia,verum etiam esse atque propter corpora subsistere putat ; Aristoteles vero intelligi quidem incorporalia atque universalia, sed subsistere in sensibilibus putat, quorum dijudicare sententias aptum esse non duxi. Altioris enim est philosophiæ, idcirco vero studiosius Aristotelis sententiam exsecuti sumus, non quod eam maxime probaremus, sed quod hic liber ad prædicamenta conscriptus est, quorum Aristoteles auctor est.

Hoc vero, quemadmodum de his ac de propositis probabiliter antiqui tractaverunt, et horum maxime Peripatetici, tibi nunc tentabo monstrare.

Prætermissis his quæstionibus, quæ altiores esse prædicit, exoptat mediocrem introductorii operis tractatum ; sed ne ipsa harum quæstionum omissio vitio daretur,apposuit quemad.nodum de propositis tractaturus est,ex quorumque hoc opus auctoritate subnixus aggreditur ante denuntiat. Cum m.ediocritatem quidem tractaturus promittitdetracta obscuritatis difticultate, animum lectoris invitat ut vero acquiescat ac sileat ad id quod picturus est, Peripateticorum auctoritate confirmat. Atque ideo ait, de his, est de generibus et speciebus de quibus superiores intulerat quæstiones, ad de propositis id est de differentiis,propriis atque accidentibus, sese probabiliter disputaturum : probabiliter autem ait,id est verisimiliter, quod Græci λογ:xùs vel ἐνδέως dicunt.Sæpe enim et apud Aristotelem λογεκῶς verisimiliter ac probabiliter dictum invenimus, et apud Boetium et apud Alexan. Porphyrius quoque ipse in multis hac significatione hoc verbo usus est, quod nos scilicetin translatione,quod ait λογικώτερον ita interpretari, ut rationabiliter diceremus, omisimus. longe enim melior ac verior significatio ea visa est,ut probabiliter sese dicere promitteret, id est non præter opinionem ingredientium atque lectorum,quod introductionis est proprium.Nam cum ab imperitorum hominum mentibus doctrinæ secretum altioris abhorreat, talis esse introductio debet, ut præter opinionem ingredientium non sit. Ergo melius probabiliter quam rationabiliter,ut nobis videtur, interpretati sumus. Antiquos autem ait de eisdem disputasse rebus,sed eorum illum se maxime tractatum insequi quem Peripatetici Aristotele duce reliquerunt, ut tola disputatio ad prædicamenta conveniat.

LIBER SECUNDUS.

Quæri solet in expositionum principiis cur unumquodque cæteris in dispositionis ordine præponatur, velut nunc in genere dubitari potest cur genus speciei, differentiæ, proprio,accidentique prætulerit,de eo enim primitus tractat.Respondebimus itaquejure

factum videri: omne enim quod universale est,intra semetipsum c;etera concludit, ipsum vero non clauditur.Majoris itaque ineriti est ac principalis naturæ, quod ita cætera coercet, ut ipsum naturæ suæ magnitudine nequeat ab aliis contineri. Genus igitur et' propriaque, nihilominus etiam accidentia,atque ita de genere inchoandum fuit quod cætera naturæ suæ magnitudine coercet et continet. Præterea illa semper propria putanda sunt, quæ si auferat quis cætera perimuntur, illa posteriora quibus positis ea quæ cæterorum substantiam perficiunt consequuntur, ut in genere et cæteris. Nam si animal auferas, quod est hominis genus, homo quoque qui est species, et rationale quod differentia, et risibile quod proprium, et grammaticum quod accidens est,non manebit, et interemptum genus cuncta consumit.Si vero hominem esse constituas vel grammaticum,vel rationale,vel risibile,animal quoque esse necesse est. Sive enim est homo, animal est : sive rationale,sive risibile, sive grammaticum, ab animalis substantia non recedit. Sublato ergo genere et cætera consumuntur, positis vero cæteris sequitur genus : prior est igitur natura generis, posterior cæterorum. Jure igitur in disputatione præpositum est genus, sed quoniam generis nomen multa significat, hoc est enim quod ait :

species intra se positas habet, et earum differentias A dicens: Genus dicitur aliquorum quodammodo se

DE GENERE.

Videtur autem neque genus aeque species simpliciter dici. Ubi enim non est simplex dictio, illic multiplex significatio est ; prius hujus nominis significationes discernit ac separat, ut de qua significatione generis tractaturus est sub oculis ponat. Sed cum neque genus, neque species neque differentia,nec proprium, nec accidens significatione simplicia sint, cur de his tantum duobus, genere, inquam, ac specie,dixit non simpliciter dici, cum proprium, differentia, atque accidens ipsa quoque sint significatione multiplicia? Dicendum est quoniam longitudinem vitans tantum speciem nominavit eamque idcirco ne solum genus esse significationis multiplicis putaretur. Enumerat autem primam generis significationem hoc modo : Genus enim dicitur et aliquorum quodammodo se habentium ad unum aliquod et ad se invicem collectio, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine, dico autem Romuli et multitudinis habentium aliquo modo ad se invicem eam quae ab illo est cognationem, secundum divisionem ab aliis generibus dictum. Una,inquit, generis significatio est, quæ in multitudinem venit a quolibet uno principium trahens,ad quod scilicet ita illa multitudo conjuncta est, ut ad se invicem per ejusdem unius principium copulata sit: ut cum Romanorum genus dicitur, multitudo Romanorum ab uno Romulo vocabulum trahens,et ipsi Romulo, et ad seinvicem quasi quadam nominis hæreditate conjuncta est. Eadem enim quæ a Romulo societas descendit Romanos inter se omnes uno generis nomine devincit et colligit. Videtur autem secuisse hanc generis significationem in duas partes, cum copulativam conjunctionem admiscuit

habentium ad unum aliquod et ad se invicem collectio, tanquam etillud genus dicatur ad unum aliquo modo se habere, et hoc rursus genus dicatur quod ad se invicem unius generis significatione conjuncti sint. Hoc vero minime est : eadem enim a quolibet uno propagata societas, et ad illum qui princeps est generis, totam multitudinem refert, et ipsam inter se multitudinem uno generis nomine connectitet continet. Quocirca non est putandus divisionem fecisse, sed omne quidquid in hac generis significatione intelligendum fuit,aperuisse.0rdo autem verborum ita sese habet qui est hyperbaton intelligendus: genus enim dicitur, et aliquorum ad unum se aliquo modo habentium collectio, et ad se invicem aliquo modo habentium, rursus collectio subaudienda est : est enim et zeugma cujus significationis adjecit exemplum, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus,ab unius scilicet habitudine.Dioo autem Romulietmultitudinis rursus habitudine habentium aliquo modo ad invicem cognationem, eam scilicet quæ ab illo est,id est Romulo,secundum divisionem ab aliis generibus dictum,scilicet multitudinis; hæc enim multitudo aliquo modo ad unum et ad se invicem habens cognationem genus dicta est, ut ab aliis discerneretur, ut Romanorum genus ab Atheniensium genere cæterorumque separaretur,ut sit integer verborum ordo : genus enim dicitur et collectio aliquorum ad unum se quodammodo habentium,et collectio ad se invicem, secundum quam significationem Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine : dico autem Romuli et multitudinis secundum divisionem ab aliis generibus dictum scilicet hominum habentium aliquo modo ad invicem eam quæ est ab illo, id est Romulo, cognationem. Atque hæc hactenus;nunc de secunda generis significatione dicendum est. Dicitur autem et aliter rursus genus illud quod est uniuscujusque generationis principium, vel ab eo qui genuit, vel ab eo loco, in quo quis genitus est. Sic enim 0restem quidem dicimus a Tantalo genus habere, Hylum autem ab Hercule.Et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem vero Alheniensem : etenim patria principium est uniuscujusque generatiomis,quemadmodum et pater: haec autem videtur esse promptissima significatio generis Romani enim dicun

D tur qui eae genere descendunt Romuli, et Cecropidae,

qui eae genere descendunt Cecropis,et eorum proaeimi.

Quatuor omnino sunt principia, quæ unumquodque principaliter efficiunt:est enim una causa,quæ effectiva dicitur,velut pater filii ; est alia quæ materialis,velut lapides domus; tertia est forma, velut hominis rationabilitas;quarta quamobrem geritur, velut pugnae victoria. Duæ vero sunt quæ per accidens uniuscujusque dicuntur esse principia, locus scilicet ac tempus.Quoniam enim omne quod nascitur et fit in loco ac tempore est, et quidquid loco vel tempore natum factumve fuerit,eum locum vel id tempus accidentaliter dicitur habere principium. duo quædam exalterutris assumit quæ ad significationem generis videbantur accommodata. Ex his quidem causis quæ principalia sunt, effectivum;ex his vero quæ accidentia, locum:ait enim,Genus dicitur et a quo quis genitus est, quæ est effectiva principa]ium causa, et in quo quis loco est procreatus, quæ est accidens causa principii. Itaque hæc secunda significatio duo continet, eum a quo quis procreatus est,et locum in quo quis editus, ut exemplo quoque demonstrant.Orestem enim dicimus aTantalo genus ducere. Tantalus quippe Pelopen, Pelops Atreum, AtreusAgamemnonem,Agamemnon genuit0restem. Itaque a procreatione genus hoc dictum est. At vero Pindarum dicimus esse Thebanum,scilicet,quoniam Thebis editus tale generis nomen accepit:sed quoniam diversum est illud a quo quisque procreatus est, et locus in quo quis editus est, diversa videtur esse generis significatio procreantis et loci, quam in secunda parte enumerans unam fecit.Sed ne videretur duplex significatio generis, per similitudinem conjunxit dicens:Etenim patria principium est uniuscujusque generationis,quemadmodum et pater. Sed quoniam in significationibus evenit sæpe ut aliquid sit quod intellectui significatæ rei propinquum esse videatur,quoniamque duas generis apposuit significationes, multitudinis scilicet et procreantis, cui generis nomen convenientius aptetur judicat atque discernit,dicens,hanc esse promptissimam generis significationem, quæ a procreante deducta sit ; hi enim maxime Cecropidæ sunt qui a Cecrope descendunt, hi Romani qui a Romulo: quæ cum ita sint, confundi rursus generis significationes videntur.Si enim sunt hi maximeRomani qui a Romulo originem trabunt,et hæc significatio est illa quæ a procreante deducitur,ubi est reliqua quam primam quoque enumeravit, quæ est multitudinis ad unum et ad ge invicem quodammodo se habentium collectio?Sed acutius intuentibus plurimæ admodumdifferentiæ sunt. Aliud enim est a quolibet primo procreante genus deducere,aliud unum genus esse plurimorum.lllud enim per rectam sanguinis lineam fieri potest et non in rnulta diffundi,ut si per unicos familia descendat; huic enim aptatur secunda illa generis significatio, quæ a procreante deducitur,prima vero illa nonr.isi in multitudine consistit.Illud quoque est quod prima procreationis principium non quærit, sed (ut ipse ait sufficit aliquo modo se habere ad id unde hujusmodi generis principium sumitur:secunda vero significatio nullam vim nisi procreante sortitur.Item in il!a prima significationis multitudine hujus secundæ particularitas continetur,ut in Romanorum genere Scipiadarum genus, natura cum sunt Romani Scipiadæ sunt.Quoniam enim et ad Romulum et cæteros Romanos secundum Romuli habitudinem juncti scnt, Romani sunt.Scipiadæ vero dicuntur ad secundam generis significationem, quod eorum familiæ Scipio et sanguinis principium fuit. Ac prius quidem appellatum est genus uniuscujusque

Horum omnium in hac secunda generis significatione A generationis principum, dehinc etiam et multitudo

[ocr errors][ocr errors]

eorum qui sunt ab uno principio, ut a Romulo, quam devidentes et ab aliis separantes dicebamus omnem illam collectionem esse Romanorum genus. Sensus facilis et expeditus est, si tamen ambiguitas una solvatur:cum enim prius multitudinis significationem retulerit ad generis nomen, post autem ad procreationis initium, nunc autem contrario modo illam prius a se dinumeratam significationem dicere videtur,quæ est procreationis, illam vero posteriorem,quæ est multitudinis, quod contrarium videri potest,si quis ad ordinem superius digestæ disputationis aspexerit.Sed hic non de se loquitur, sed de humani consuetudine sermonis, in quo prius eam significationem generis fuisse dicit,quæ a procreante sit ducta,accedente vero ætate usu loquendi nomen generis etiam ad multitudinem habentem se quodammodo ad aliquem fuisse translatum.Hoc vero idcirco dixit,quoniam superius dixerat: Hæc enim videtu r esse promptissima significatio,ut ab hac,id estsecunda,quam promptissimam esse significationem dixit, illa quoque nuncupata videretur, quæ multitudinis; prius enim genus inter homines appellatum est,qu0d quis a generante deduceret; post autem factum est ut per loquendi usum etiam multitudinis ad aliquem quodammodo se habentis genus diceretur propter divisionem,scilicet gentium, ut esset inter eas nominis societatisque discretio.Hisigitur expletis venit tertium genus quod inter philosophos tractatur, cujus ad dialecticam facultatem multus usus est, horum quippe generum historia magis vel poesis tractat exordium. Tertium vero genus apud philosopho8 consideratur, de quo hoc modo loquitur : Aliter autem rursus dicitur genus, cui supponitur speciesadhorum fortasse similitudinem dictum. Etenim principium quoddam est hujusmodi genus earum quae sub ipso sunt specierum, videturque et omnem eam multitudinem continere quae sub ipso sunt specierum. Duplicem significationem generis supra proposuit nunc tertiam monstrare contendit. Hanc autem ad superiorum similitudinem dictam esse arbitratur. Superius autem dictæ significationes duæ sunt,una quidem cum generis nomen quadam principii antiquitate ad se junctam multitudinem contineret;alia vero, cum genus ab unc quoque procreante duceretur,quod eorum quæ procreantur principium est. Cum igitur sint superius duæ generis significationes propositæ,tertium nunc addit de quu inter philosophos sermo est,illud scilicet cui supponitur species, quod idcirco genus vocatum esse sub opinionis creditur ambiguo, quoniam habet aliquam similitudinem superiorum;nam sicut illud genus quod ad multitudinem dicitur uno solo nomine multitudinem claudit,ita quoque genus plurimas species coercet et continet. ltem ut genus illud quod secundum procreationem dicitur principium quoddam est eorum quæ ab ipso procreantur,ita genus constat suis speciebus esse principium.Ergo quoniam utrisque est simile,idcirco nomen quoque generis etiam in hoc

« PoprzedniaDalej »