Obrazy na stronie
PDF
ePub

Omnis homo grammaticus est.
Nullus homo grammaticus est.
Quidam homo grammaticus est.
Quidam homo grammaticus non est.
Omnis homo lapis est.
Nullus homo lapis est.
Quidam homo lapis est.
Quidam homo lapis non est.

In harum igitur affirmationibus quidem unaversali-
bus veritas et falsitas distribuitur,si quis tale de sub-
jecto praedicetur quod abesse non possit,sive illud
majus sit,ut animal homine,sive æquale, ut risibile
homini. In his enim unam veram, alteram falsam
esse necesse est, quidquid vero præter ea fuerit
prædicatum,unam semper veritas,alteram semper
falsitas non sequitur . ut autem simul veræ sint ne-
quit ostendi. Particularium vero in affirmationibus
quidem,siquidem eo prædicentur quævaleanttrans-
ire subjectum, sive ab eo separari nequeunt,ut ani-
mal ab homine,seu possint, ut justitia ab homine,
Simplices.
Omnis homo lapis est.
Nullus homo lapis est.
Quidam homo lapis est.
Quidem homo lapis non est.
Omnis homo animal est.
Nullus homo animal est.
Quidam homo animal est.
Quidam homo animal non est.
Omnis homo risibilis est.
Nullus homo risibilis est.
Quidam homo risibilis est.
Quidam homo risibilis non est.
0mnis homo justus est.
Nullus homo justus est.
Quidam homo justus est.
Quidam homo justus non est.
Omnis homo grammaticus est.
Nullus homo grammaticus est.
Quidam homo grammaticus est.
Quidam homo grammaticus non est.

Harum igitur affirmationes universales, siquidem prædicent quod subjecto nequeat convenire, ut lapis homini, vel a subjecto, cum sit æquale vel sit majus,non possit abscedere, ut animal vel risibile ab homine,unam semper necesse est veritatem,alteram proferremendacium: quidquid vero præterea fuerit prædicatum,utrisque falsitas invenitur,ut ad veritatem convenire non possint. Negationes vero universales siquidem id de subjecto prædicent quod subjecto adesse possit et abesse, ita ut excedat, ut virtus hominem,vel id quod adesse quidem queat, sed non possit adæquare subjectum,ut grammaticus hominem,utræque in falsitate communicant.Quidquid vero aliud fuerit prædicatum,unam,veritas,alteram falsitas consequetur; ut autem simul veræ sint, nequitostendi Particularium vero affirmationes qui. dem simul veræ sunt, si id quod vel adesse possit

A Omnis non homo grammaticus est.
Nullus non homo grammaticus est.
Quidam non homo grammaticus est.
Quidatn non homo grammaticus non est.

0mnis non homo lapis est. Nullus non homo lapis est. Quidam non homo lapis est. Quidam non homo lapis non est. loquitur utraque vera sententia.Quidquid vero præter ea fuerit prædicatum, unam veritas, alteram falsitas tenet; falsæ vero simul nequeunt inveniri. Negationes vero particulares siquidem id prædicent quod a subjecto non possit abscedere,sive illud majus sit,ut rationale homine,seu æquale, ut risibile homini, uni constabit veritas, altera mentietur. Si B quid vero præter ei fuerit prædicatum,veras semper utrasque constat, ut in eas colmmunis falsitas nunquam possit incidere.Item disponantur in ordinem primum quidem simplices,has e regione respiciant quæ subjecto simplici denegantur prædicato.

Ex infinito prædicato. Omnis homo non lapis est. Nullus homo non lapis est. Quidam homo non lapis est. Quidam homo non lapis non est. Omnis homo non animal est. Nullus homo non animal est. Quidam homo non animal est. Quidam homo non animal non est. Omnis homo non risibilis est. C Nullus homo non risibilis est. Qufdam homo non risibilis est. Quidam homo non risibilis non est. Omnis homo non justus est. Nullus homo non justus est. Quidam homo non justus est. Quidam homo non justus non est. Omnis homo non grammaticus est. Nullus homo non grammaticus est. Quidam homo non grammaticus est. Quidam homo non grammaticus non est. vel abesse prædicetur,sive illud majus sit,ut justitia homine, seu minus,ut grammaticus ab homine. si quid vero aliud fuerit prædicatum,veritas in eas ac falsitas distribuitur,ita ut nunquam communem D consonent falsitatem. Particulares quoque negativæ in similibus terminis veritate concordant. Nam si quod adesse vel abesse potest, sive illud majus sit ut justus ab homine, sive minus, ut grammaticus ab homine,de subjecto prædicetur,veritas utrisque constabit. In aliis vero cunctis prædicationibus uni veritas,alteri falsitas cedit. Nunquam tamen utræque in prodenda falsitate consentient. Præter hanc autem interseconvenientiam propositionum,babent aliquid hæ proprium quæ prædicatum adjecta negatione pronuntiant, quod cæteris inesse non possit. Affirmationes namque negationibus, negationesque affirmationibus, quarum universalis est propositio,

[ocr errors][graphic]

itemque particulares affirmationes negationibus, ne- A venientium autem ordinem seriemque describimus

gationes affirmationibus ita conveniunt,ut nunquam neque in falsitate, neque in veritate discordent. Con

quas si quis in superius posita respexerit; videbit angulariter conversas.

Omnis homo rationalis est Conveniunt Nullus homo non rationalis est.
Omnis homo non rationalis est Conveniunt Nullus homo rationalis est,
Quidam homo non rationalis est Conveniunt Quidam homo rationalis non est.
Quidam homo rationalis est Conveniunt Quidam homo non rationalis non est.

Quod idcirco in his tantum videtur evenire, quod de eodem subjecto uterque intelligitur ordo oppositionis. Nam quæ dicit, omnis homo rationalis est, de homine rationale prædicavit ; item quæ proponit, omnis homo non rationalis est, de eodem homine rationale sejunxit, ut merito simplices affirmationes negationi consentiant.At non in al:isintelligitur idem esse subjectum. Nam et illa quæ proponit omnem non hominem esse rationalem, et illa quæ enuntiat omnem non hominem esse non risibilem, de homine non loquuntur, sed quolibet alio quod hominis negatione relinquitur. Atque ideo velut extraneæ atque a semet alienæ, nec in veritate possidet aliquam nec in falsitate concordiam. Indefinitas autem propositiones, quoniain particularibus similes esse monstravimus, adjungendas superioribus non putavi. Id enim indefinitis necesse est evenire,quod particularibus solet incurrere. Expeditis igitur his propositionibus quæ ex utrisque communicant terminis atque eodem ordine collocatis, nunc eam propositionum convenientiam vel participationem loquamur, quæ in utrisque quidem terminis convenientia, sed ordinis commutatione consistunt, cujus disceptationis hic finis est, de propositionum conversione docuisse, quid enim est aliud propositiones mutato ordine convenire utrisque terminis, nisi propositiones converti ? Converti autem vel sibi vel aliis propositiones dicuntur, quoties, mutato ordine terminorum, id est quod subjectum fuerat prædicato et quod prædicabatur ante subjecto, veritatem simul obtinent vel falsitatem. De quibus plenissime hic disputandi sumemus exordium. Quatuor propositiones esse prædiximus, quæ habeant differentias quanuitatum et utrisque terminis absque ordinis permutatione participant. Hæ vero sunt affirmatio universalis, negatio universalis, affirmatio particularis, negatio particularis. Harum igitur particularis affirmatio particulariter quidem sibi ipsa convertitur, universali aulem affirmationi per accidens, et

rursus universalis negatio, loco principe sui recipit D

conversionem, ad particularem vero negationem per accidens converti potest. Affirmationis vero universalis ad se ipsam perpetua non potest esse conversio, ad particularem vero affirmationem per accidens potest. Nec vero negationis particularis ad se ipsam principaliter stabilis ac firma conversio est, sed negationi universali secundo loco atque accidentaliter. Quæ omnia facilius declarantur exemplis. Affirmatio enim particularis, ut ea quæ proponit, quidam homo albus est, facile sibi ipsa convertitur, si dicamus, quoddam album homo est, atque in utrisque simul veritas constat. At si quis pro

C.

ponat quemdam hominem esse lapidem, eamque convertat dicens quemdam lapidem esse hominem, mansit in utrisque mendacium. Hoc igitur modo affirmatio particularis sui recipit conversionem. Item negatio universalis converti potest, ut si quis enuntiet nullum hominem esse lapidem, eamdem.que conversis terminis dicat nullum lapidem esse hominem, simul veritatem tuentur. At si quis dicat nullum hominem esse animal, atque eamdem subterminorum conversione proponat dicens nullum animal esse hominem; neutra suam perdidit falsitatem. Hoc igitur modo universalis quoque negatio sibi ipsaconvertitur, universalis vero affirmatio non tenet perpetuam conversionem: quamvis enim quoties de speciebus propria prædicentur converti universales affirmationes queant, ut si quis dicatomnis homo risibilis est, poterit terminorum ordinem permutare, omne risibile esse hominem, tamen non est hæc æqualis atque in omnibus terminis fida conversio. Quid enim cum quis ita proponit, omnis homo animal est? nunquid convertere vere potest, ut omne animal hominem esse pronuntiet ? Quare cum aliquoties universalis affirmatio conversa propriam non teneat veritatem, dicitur conversionis naturam non posse suscipere. Negatio quoque particularis interdum videtur posse converti, veluti si quis enuntiet quemdam hominem lapidem non esse, verum loquetur, cum dixerit quemdam lapidem hominem non esse ; sed est instabilis et incerta conversio: nam cum quidam homo grammaticus non sit, falsum est dicere quemdam grammaticum hominem non esse. Ita igitur hæc quoque conversio protinus a sua veritate deficit. Superius igitur propositarum quatuor enuntiationem duæ quidem: oppositæ, id est particularis affirmatio et universalis negatio, conversionem sui firmam perpetuamque suscipiunt; duæ vero oppositæ, id est affirmatio universalis et negatio particularis, conversionis non tenent firmitatem, sed quia universalis affirmatio, quæ in sui conversione videtur instabilis, si vera est, particularem quoque affirmationem veram esse necesse est. Si autem particularis affirmatio conversa non amittit propriam veritatem, universalis quoque affirmatio conversa particulari affirmationi eamdem veritatem sonabit, velut bisexemplis probabitur. Si quis enim proponat omnem hominem esse animal, verum dixerit, hujus subalterna particularis affirmatio quemdam hominem esse animal, ea quoque vera est, quoniam universalis affirmationis veritas antecessit Sed eaindem converti sibi verissime potest, dicitur enim quoddam animal esse hominem. Quocirca affirmatio universalis quæ proponit omnem

hominem esse animal, et conversa particularis affir- A contingit quam paulo ante in simplicibus habebatur.

matio quæ pronuntiat quoddam animal esse hominem, utræque simul a veritatis significatione non deficiunt. Ita igitur universalis affirmatio, quæ sui conversionem perpetuam ferre non poterat, per accidens particulari affirmationi conversa est. Per accidens autem idem quoniam particularis affirmatio principe sibi ipsa loco convertitur, conversæ autem particulari affirmationi universalis affirmatio eamdem retinet in veritate sententiam. Eadem ideo est etiam universalis negationis, quæ quoniam ipsa principaliter converti potest, conversæque negationi universali illa quæ subalterna est eamdem veritatis refert sententiam. Particularis negatio conversa ad veritalis significationem poterit convenire, ut si quis nullum hominem esse lapidem confirmet, et hujus conversio est, nullum lapidem esse hominem, quæ cum vera præcedat, subalternæ particularis negativæ perficit veritatem: ea vero est, quidam lapis bomo non est, quæ comparata universali negationi quæ dicit nullum hominem esse lapidem, quamvis terminis discrepans, tamen similis veritate proponitur. Igitur particularis negatio, quæ sibi ipsi converti non poterit, universali negationi per accidens converti potest. Per accidens autem idcirco quoniam universalis negatio in se ipsam priore loco converti potest. Per conversionem autem sui cum particulari negatione similem veritatis videtur obtinere sententiam. ltaque concludendum est particularem quoque affirmationem universalemque negationem conversionem sui firmam ac stabilem custodire. Affirmationem autem universalem particularemque negationem in convertendo firmas esse non posse, sed hanc affirmationi particulari, illam universali negationi per accidens, posse converti. Restat nunc de ea propositionum convenientia vel participatione disserere, in qua utrinque terminorum ordine permutato, uni vel utrique eorum negativum copulatur adverbium. Simplices. Omnis homo animal est. Nullus homo animal est. Quidam homo animal est. Quidam homo animal non est. Sed quanquam hujusmodi participationis plures esse differentias noverimus, ad instructionem tamen Categoricorum Syllogismorum de hac tantum proposuisse sufficiat, quarum quidem propositionum pars ex simplicibus nominibus constat, pars vero ex infinitis. Nam propositio universalis, quæ est omnis homo animal est, ex utrisque nominibus finitis constat. Namque et homo et animal finita nomina esse manifestum est. Ea vero affirmatio quæ proponit omne non animal non hominem esse infinitorum terminorum positione conjuncta est. Non animal enim et non homo nomina esse infinita, in nominis diffinitione prædiximus, quæ quidem sese ad verita. tis falsitatisve rationem sic habent, ut enim negationibus adjunctis infinita nominasimplicibus opponuntur, ita etiam conversio propositionum contrario

Atque in his enuntiationibus converti termini per appositionem dicuntur, unusque enim terminorum negatione præposita terminis simpliciter pronuntiatis videtur oppositus. Hujus vero participationis est triplex modus : aut enim prædicato tantum termi no, negatio jungitur, aut subjecto, aut utrique termini denegantur. Primum igitur $upposita descriptione pandantur exempla. Post autem quemadmodum se habent ad veritatis falsitatisve consensum consequentis ordine disputetur. Ac primum quidem dehac disserimus cujus subjectum prædicatumque negatur. Post vero cujus subjectum solum, postremo cujus qui praedicatur terminus cum negatione profertur. Atque earum quidemnaturam atque ordinem ex simplicibus in formabimus. Simplices autem, in quantitatum differentiis constitutas, quatuor esse monstravimus.Sitigitur prima quidemaffirmatio universalis, quæ proponat omnem hominem esse animal; adver sum hanc collocetur affirmatio universalis, quæ non solum conversis terminis enuntietur, verum in um0 quoque termino negativum adverbium habeat adjunctum hoc modo, omne non animal non homo est. Rursus proponatur universalis negatio, ea quæ est, nullus homo animal est; huic adversum teneat locum universalis negatio terminis cum negatione conversis, id nullum non animal non homo est. Item sit particularis affirmatio simplex,quidam homo animal est ; huic terminus atque exadverso referatur particularis affirmatio, quæ, commutatis in ordinem terminis, negationes utrisque gestet oppositas, ut est C. quaddam non animal non homo est. Item sit particularis simplex negatio quæ proponat quemdam hominem animal non esse ; hanc ex adverso respiciat particularis negatio,quæ, permutatis ad ordinem terminis, adverbium negationis adjecerit, ut est, quoddam non animal non homo non est.

Conversæ utrisque infinitis. Omne non animal non homo est. Nullum non animal non homo est. Quoddam non animal non homo est Quoddam animal non homo non est. In illis enim affirmatio universalis particularisque negatio conversionem stabilem non tenebant. Alfifmatio autem particularis atque universalis negatio D conversæ certissime tuebantur vel in veritate, vel in falsitate consensum. Hic omne diversum est. Universalis namque affirmatio et particularis negatio per oppositionem sibi ipsa convertitur,universalis autem negationis et particularis affirm.ationis non est ad veritatis falsitatisve consensum fida conversio. Ac primum de universali affirmatio tractemus, quæ cum in simplicibus vera sit, veritatem quoque per oppositionem conversa custodit, ut ea quae dicit omnem hominem esse animal,vera est,atque illi per oppositionem convertitur, id est, omne non animal non homo est, eam quoque veram esse necesse est. Propositionis autem hujus istasententiaest,quoniam non est homo, quidquid animal non est, quod verum matio in simplicibus terminis constituta, falsa quoque ejus per oppositionem probabitur esse conversio: nam cum dicimus, omnis lapis animal est, falsa est, atque illi per oppositionem convertitur, id est, omne non animal non lapis est, eam quoque fale&m esse necesse est. Id enim ex tali enuntiatione sentitur, quoniam quidquid animal non fuerit, id lapis non est, quod apertissime falsum est, cum lapis ipse animal non sit: quod si universalis affirmatio terminorum oppositionem conserva sibimet in veritate convenit et in falsitate, non est dubium quin universalis simplex affirmatio stabili per oppositionem conversione monstretur. Idem de simplici etiam particulari negatione dicemus. Nam cum hæc falsa est, ut ea quæ dicit, quidam homo animal non est, illa quoque falsitatem tenebit, quæ huic terminorum oppositione convertitur, ut ea quæ proponit, quoddam non animal non homo non est. Id enim ex hac enuntiatione colligitur, quod res quæ non sit animal, sit hemo. Etenim hoc esse hominem, quod non esse non hominem. At si vera sit negatio particularis ex simplicibus terminis juncta, ut est quidam lapis animal non est, non deerit veritas cum terminorum oppositione conversæ quæ proponit, quoddam non animal non lapidem non esse. Id enim conversio ita significat, quod res quædam quæ animal non sit lapis sit, hoc est enim esse lapidem quod non esse non lapidem; quod si particularis simplex negatio per oppositiones propriæ conversioni et in veritatis et in falsitatis significatione concordat, non est dubium particularem simplicem negationem certo sibi ac stabili modo per oppositionem terminorum posse converti. In negatione vero universali non est perpetua neque fida conversio. Quod quidem fallere poterit, si quis ad solam respiciat convenientiam falsitatis. Nam cum sit falsa simplex universalis negatio quae proponit nullum hominem esse animal, falsa est quæ ei per oppositionem convertitur, ut est, nullum non animal non homo est. Id enim ex hæc propositione monstratur, qnoniam omne quod animal non est, id homo est, hominem esse significat, quidquid animal non sit, quæ proponit, nullum esse non hominem, qui animal non sit. Sed hic in falsitate consensus ad veritatem usque non pervenit. Age enim sit vera simplex universalis negatio, nullus homo lapis est, non vera potest esse, nullus non lapis non homo est.Id namque designatista conversio,quoniam quidquid lapis non fuerit, id homo est; hominem namque esse designat quod lapis non sit, qui pronuntiat nullum esse non hominem quod lapis non est, quod apertissime falsum est; quamvis enim multa proferam quæ cum lapides non sint, tamen ab hoSimplices. Omnis homo animal est, Nullus homo animal est. Quidam homo animal est. Quidam homo animal non est.

[graphic][graphic]

esse nullus ignorat. Item si sit falsa universalis affir- A minum natura sejuncta sunt, ut equus, arbor atque

alia plurima. Si igitur negatio universalis per oppositionem propriæ conversioni in falsitate quidem convenit, nec tamen in veritate consentit, recte pronuntiatur conversionem perpetuam atque æquabilem non habere. Eadem quoque ratio est in affirmatione simplici particulari. Nam in hoc quoque sæpe error deprehenditur, ut certæ propositionum conversiones putentur, si quis non ad falsitatis quoque, sed ad solam convenientiam veritatis aspiciat. Nam cum affirmatio simplex particularis vera sit, ut est quidam homo animal est, si hujus termini cum oppositione convertantur, fiatque propositio, quoddam non animal non homo est, a veritate non discrepat. Quid enim aliud enuntiatio ista designat quam esse rem aliquam quæ cum animal non sit, ne homo quidem sit, ut lapis simul et animalis et hominis natura deficiat.Sed hic in veritate consensus ad falsitatem usque non tendit. Quid enim si sit falsa simplex affirmatio particularis, ut est, quidam homo lapis est? non erit ejus per oppositionem falsa conversio, quidam non lapis non homo est ? Atqui hæc firma veritate consistit, id enim ex hac propositione datur intelligi quod sit quidam quod cum lapis non sit, ne homo quidem sit, ut equus atque arbor, quæ neque hominis, neque lapidis diffinitione clauduntur. Quod si particularis affirmatio, dum per oppositionem convertitur, in veritate quidem tenet secum ipsam concordiam, in falsitate autem sibimet ipsa dissentit, rectum est pronuntiare quod termini negatione conjuncta conversionem firmam stabilem

C. que non teneant. Quare cum in simplicibus, ac præ

[ocr errors]

ter oppositionem conversionibus, universalis quidem negatio particularisque affirmatio perpetua fidaqueterminorum permutatione vertantur,affirmamatio vero universalis particularisque negatio minime, dum per terminorum oppositionem simplex propositio sibi ipsa convertitur, omnia, ut dictum est, adversa ratione contingunt, universalia namque affirmatio et particularis negatio firmam negatarum partium retinent conversionem. Universalis autem negatio in falsitate quidem recte sibi ipsa convertitur. In veritate autem sibi ipsa discordat. Particularis autem affirmatio in veritate quidem sibi convenit, sed in falsitate dissentit. Similis autem contemplatio est in his quæ, converso ordine terminorum, prædicato tantum vel subjecto sibi copulant negationem : in quibus, ut in superioribus quoque fecimus, propositionum tantum ordinem describemus, et quid eveniat sub brevitate monstrabimus,perquirenda atque examinanda singula lectoris diligentiæ derelinquentes. Descriptis ergo simplicibus ex adversa parte, quæ, converso ordine prædicatum cum negatione pronuntiant, conferantur. Conversæ de prædicato infinito Omne animal non homo est. Nullum animal non homo est. Quoddam animal non homo est. • Quoddam animal non homo non est.

Omnis homo justus est. Nullus homo justus est. Quidam homo justus est. Quidam homo justus non est.

Omnis homo grammaticus est. Nullus homo grammaticus est. Quidam homo grammaticus est. Quidam homo grammaticus non est.

Omnis homo lapis est. Nullus homo lapis est. Quidam homo lapis est. Quidam homo lapis non est.

Omnis homo risibilis est. NulJus homo risibillis est. Quidam homo risibilis est. Quidam homo risibilis non est.

Harum igitur in affirmationibus quidem universalibus si ea de subjecto prædicentur quæ et adesse et abesse contingant, sive illud subjecto majus sit, ut justitia homine, sive minus, ut grammaticus homine, vel si ea quæ omnino adesse non possunt, ut lapis homini, simul semper falsas esse necesse est. Si quid vero præter hæc fuerit prædicatum, unam veram, falsam alteram esse proveniet, nunquam vero utrique veritas consonabit.In negationibus vero universalibus siquidem ea de subjecto prædicentur quæ a subjecto valeant segregari, sive illa majora sint, ut justitia homine, sive minora ut eodem homine grammaticus, utrisque aderit falsa sententia. Quidquid vero reliquorum fuerit prædicatum uni verum, alteri faciet adesse mendacium. Nunquam vero in his concors veritas invenitur. ln particularibus vero affirmationibus siquidem ea prædicentur, quæ

Simplices.

Omnis homo animal est. Nullus homo animal est. Quidam homo animal est. Quidam homo animal non est.

Omnis homo risibilis est.
Nullus homo risibilis est.
Quidam homo risibilis.
Quidam homo risibilis non est.

Omnis homo lapis est. Nullus homo lapis est. Quidam homo lapis est. Quidam homo lapis non est.

Omnis homo justus est. Nullus homo justus est. Quidam homo justus est. Quidam homo justus non est.

Omnis homo grammaticus est. Nullus homo grammaticus est. Quidam homo grammaticus est. Quidam homo grammaticus non est.

[blocks in formation]

cum separari possint,tum vel majora sunt,utjustus homine, vel minora, ut grammaticus homine, communis affirmationes veritates obtinebit.Alia vero quælibet prædicatio unam veram, alteram semper faciet esse mendacem,sed nunquam communiter mentientur. In negationibus vero particularibus hic modus est, ut sive ea quæ adesse non possunt, ut lapis homini, sive quæ possunt ac poterunt segregari, cum tamen eorum aliud majus sit, ut justitia homine, aliud minus, ut grammaticus homine, prædicentur, veritas utrisque constabit. Quidquid vero absque hic prædicabitur,veritatem uni,alteri dividet falsitatem,simul tamen falsas esse non evenit. Item C descriptio supponatur quæ priore parte simplicibus collocatis, eas quæ converso ordine subjectum cum negatione proponunt contraria fronte constituat.

Conversæ de subjecto infinito.

Omne non animal homo est.
Nullum non animal homo est.
Quoddam non aminal homo est.
Quoddam non animal homo non est.

Omne non risibile homo est.
Nullum non risibile homo est.
Quoddam non risibile homo est.
Quoddam non risibile homo non est.

D Omnis non lapis homo est. Nullus non lapis homo est. Quidam non lapis homo est. Quidam non lapis homo non est.

Omnis non justus homo est. Nullus non justus homo est. Quidam non justus homo est. Quidam non justus homo non est.

Omnis non grammaticus homo est.
Nullus non grammaticus homo est.
Quidam non grammaticus est.
Quidam non grammaticus homo non est.

« PoprzedniaDalej »