Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

prius animal dicas,quod est genus. Post vero diffe- A quod vir fortis cum unius accentus intentione prorentias jungas quæ sunt rationale et mortale. Ita igitur nos quoque in nominis difinitione vocem quidem ut genus sumimus, cætera autem voci quasi differentias aggregamus, velut quod nomen designativa vox dicitur. Sunt enim voces quæ nihil designant, ut syllabæ,nomen vero designativa vox est,quoniam nomen designat id semper cujus nomen est. Secundum placitum vero adjunctum est, quoniam nullum nomer natura significat, sed secundum placitumponentis constituentisque voluntatem. Illud enim unaquæque res dicitur quod ei placuit qui primus rei nomen impressit. Aliæ enim sunt voces naturalitersignificantes, ut canum latratus, iras canum significat, et alia ejus quædam vox blandimenta; gemitus etiam designant dolorem, sed non sunt nomina,quia non designant se cundum placitum, sed secundum naturam. Sine tempore vero, quod et verba voces sunt significativæ et secundum placitum, sed distant a nominibus,quia nomina quidem sine tempore sunt, verba vero cum tempore.Cujus nulla para significativa est separata, nomina ab oratione disjungit.Oratio namque vox est significativa secundum placitum et aliquoties sine tempore, ut hic versus: Nerine Galathea thymo mihi dulcior Hyblæ.Sed orationis partes, separatæ a tota oratione,designant :nominum vero nihil extra designat,atque in illis quidem nominibus quæ figuræ sunt simplicis nihil pars omnino significare manifestum est, ut in eo quod est Cicero,nulla pars separata designat neque ci, neque ce, neque ro. At si nomen compositum fiat,significare aliquid separatæ partes videntur;sed in eodem nominc quod ex utrisque compositum est,separatæ nihil designant, ut si dicam magister, partes ejus nominis sunt magis atque ter, quæ sumpta extrinsecus et a nominis parte separate significatione non carent, utraque enim ad verbialiter significat quantitatem ;sed cum magister quod est compositum nomen alicujus artis peritum doctoremque significet, magis neque partem doctoris,neque totum doctorem poterit designare. Eodem quoque modo ter, neque in toto significat, neque in parte doctorem, id est,rem illam quæ magistri vocabulo subjecta est nulla ratione designat.Compositorum ergo nominum partes nihil ejus rei quam in unum convenientes vocabulum designabant disjunctæ distractæque significant; alia vero significare possunt,sed tunc non partes nominis, sed ipsa sunt D nomina Quod enim conjuncta significant,id divisa atque seposita non designant. Juncta autem magis et ter doctoris significationem tenebant, separata igitur omnem significationem doctoris amitunt. Sed ne quis superius posito calumnietur exemplo, nec magister compositum nomen esse concedat, virfortis esse compositum nomen,si uno proferatur accentu nullus negabit, cujus partes vir atque fortis quod in eo quod est vir fortis significare dicantur, non jam nominis partes, sed ipsa sunt nomina,nec vir fortis unius erit nomen, sed potius oratio, quæ duorum nominum collata significatione convincitur,

C

latum non est oratio, sed nomen, cujus partes nomina esse non poterunt,ac si nomina non sunt, cum neque naturales affectus neque actus, ut verba significent, omnino non nihil designant. Quare concludendum est,cum quælibet voces propriam significationem tenent, non partes nominum, sed ipsa esse nomina,cum vero unius formam nominis copulavevint, eo considerantur ut partes vim propriæ significationis amittere. Sed de his in commentario libri Пepi punvías Aristotelis satis dictum est, et major ejus rei tractatus est quam ut nunc totus valeat expediri. Sed quoniam sunt quædam voces quæ et designativæ sunt et secundum placitum, et sine tempore,quarumque partes nibil extra significant, neque tamen proprietates nominis naturamque observent, discernendæ prius sunt,additisque differentiis a nomine segregandæ,ut quæ sit vis nominis evidenter appareat. Adjecta enim semper negatio nomini, vocem dubiam facit, quæ neque verbo neque orationi,etsi interius consideratum sit,neque nomini possit annecti,ut si quis dicat,non homo,vox est significativa. Designat enim quidquid homo non fuerit,secundum placitum. Eas enim omnino partes habet quas ad significationem vel negationis vel hominis placitum vocabula ponentis assumpsit. Sine tempore,quæ res eam vocem quæ dicit non homo separat ac sejungit a verbo,cujus partes nihil extra significant, ne oratio esse videatur. Non homo enim vox sejuncta est ex negativa particula et homine, quæ in eodem nomine separata nihil designant,significat enim non homo, vel equum,vel canem, vel quidquid (ut dictum est) non homo non fuerit.Sed quæ est negativa, neque hominis, neque equi,neque ulius substantiæ significationem tenet. Item homo neque canem, neque quidquid homo non fuerit,significare potest; quocirca in ea voce quæ est non homo partes nihil separate significant ejus rei quam tota vocis compositio designabat.Atque ideo nec in oratione quidem poni potest. Si quis enim eam vocem quæ est non homo orationem concedat, nihil aliud eam esse fatebitur quam negationem. Negatio autem omnis vera vel falsa est. Qui autem dicit non homo,neque veritatem nuntiat, neque mcndacium. Præterea ab omni negatione si quis negativum sejungat ad verbium, affirmatio relinquetur; ab ea autem voce quæ est non homo, si quis aufert id quod est negativum adverbium,homo relinquetur,quod non. dum est affirmatio. Quocirca si non homo hæc vox negatio esse non potest, nihil autem aliud esse videretur si esset oratio, concludendum est negationem junctam cum nomine orationem esse non posse.Nomen enim omne certum aliquid definitumque signi ficat, ut homo, equus, canis et cætera; non homo autem vox aufert quidem quod significatur a nomine, nec præscribit quid ipse significet. Quocirca quoniam significat quidem aliquid, sed non finitum negatio juncta cum homine,infinitum nomen vocetur. Addenda est ergo diffinitioni nominis differentia, scili

cet ut nomen sit quod cum cæteris quæ dicta sunt A vocabula manifestum est,recte dicis verbum semper sit definitæ significationis. Jam vero casus nominum non altius intuentibus nomina videantur.Quid enim Catonis,et Catoni,atque hujusmodi voces quæ rectis nominibus inflectuntur, nomina esse non existimet? Sed hæ quoque voces a nomine quadam differentia discrepabunt. Omne enim nomen junctum cum est verbo,enuntiationem reddit ac suscipit mendacii veritatisque naturam,ut Cato est, vel dies est, at si est verbum casibus adjungatur, neque enuntiatio sit, neque plena sententia orationis absolvitur, ut Catonis est,nec sententiam habet absolutam, nec veri aliquid potest notare nec falsi, atque idcirco non nomina,sed casus nominum nuncupantur.Nam cum id a quo quidquam flectitur primum sit,illud vero quod ab inflexione primi nascitur sit secundum, neque idem primum ac secundum esse possit, mani. festum est casus nominum non idem esse quod nomina: idcirco cæteros quidem genitivum,dativum,accusativum, casus appellant grammatici, primum vero rectum ac nominativum quod hic locum principem in significatione possederit. Facienda est igitur nominis plena neque ullo diminuta diffinitio sic: Nomen est vox significativa secundum placitum sine tempore, cujus nulla pars significativa est separata, aliquid finitum designans,cum est verbo conjuncta faciens enuntiationem. Separat igitur nomen vox quidem ab articulis atque inanimatis sonis; designativa vero a vocibus quæ nihil significant, secundum placitum a vocibus aliquid natura significantibus, sine tempore a verbo quod a temporis significatione non recedit,cujus nulla pars separata significat, ab oratione,cujus quemadmodum partes extra significent, paulo posterius disseram; aliquid definitum designans,ab his vocibus quæ nomen negationemque conjungunt et nomina faciunt infinita,cum est verbo faciens enuntiationem, a casibus qui cum est copulati non possunt plenam perficere atque explicare sententiam. In verbo quoque eadem fere cuncta conveniunt,nisi quod in significatione temporis a nomine separatur. Omne enim verbum actionem passionemve designat,quæ fieri sine temporis notatione non potest. Est itaque verbi diffinitio hæc: verbum est vox significativa secundum placitum cum tempore, cujus nulla pars significativa est separata,ut currit, vincit; sed si verbis negativa copulentur adverbia, fiunt infinita verba,sicut fieri nomina diximus infinita, ut cum currit, aut vincit, certum aliquid finitumve designet, addita negatione, id quidem quod a verbo designatur intercipit,quid vero aliud fieri dicat tali significatione non terminat; præterea negatio juncta cum verbo sive in eo quod est, sive in eo quod non est, recte dici potest, ut homo non currit. Non esse autem orationem aut enuntiationem negativam illa prorsus argumenta monstrabunt,quæ infinitum nomen ab oratione aut negatione dividebant. Sed quoniam principaliter præsentia quæque sentimus, his autem rebus quas præsenti sensu concipimus indita esse a mortalibus

significationis temporis habere præsentis, ut currit aut vincit. Curret autem aut vincet, et cucurrerit aut vicerit, non sunt verba,sed verborum casus, scilicet quia a præsentis temporis significatione flectuntur; est ergo verbi plena diffinitio sic: Verbum est vox significativa secundum placitum cum significatione temporis,cujus nulla pars significativa est separata, aliquid finitum designans et præsens. Restat igitur ut de oratione dicamus,sed prius videtur esse monstrandum utrumne nomen et verbum sola in partibus orationis ponantur, an ut grammatici volunt et reliquæ orationis partibus debeant aggregari. Grammatici enim considerantes vocum figuras, octo orationis par. tes annumerant. Philosophi vero, quorum omnis de nomine verboque tractatus in significatione est conB stituta,duas tantum orationis partes esse docuerunt, quidquid plenam significationem tenet, siquidem sine tempore significat, nomen vocantes, verbum vero si cum tempore: atque ideo adverbia quidem atque pronomina nominibus jungunt,sine tempore enim quiddam constitutum definitumque significant, nec interest quod flecti casibus nequeunt,non est hoc no. minum proprium ut casibus inflectantur.Sunt enim nomina quæ a grammaticis monoptota nominantur, participium vero quia temporis significationem trahit,etsi casibus effertur, verbo tamen recte conjungitur. Interjectiones autem siquidem,naturaliter significent, nec verbo, nec nomini copulandæ sunt; verbi enim ac nominis diffinitiones non habent esse naturalia,sed ad ponentis placitum constituta, atque ideo nec in orationis partibus numerabuntur. Oratio enim positione significat,nam si naturaliter significaret oratio,non diversa gentes orationes loquerentur.Si quæ vero interjectionem positione significant, quoniam finitam sine tempore affectionem designant, recte nominibus annumerantur.Quæ vero ipsæ quidem nulla propria significatione nituntur,cum aliis vero junctæ designant,ut conjunctiones atque præpositiones,illæ ne partes quidem orationis esse dicendæ sunt; oratio enim ex significativis partibus juncta est. Quocirca recte nomen ac verbum solæ orationis partes esse dicuntur. Oratio est vox significativa secundum placitum,cujus partes aliquid extra significant ut dictio,non ut affirmatio. Oratio igitur habet simul cum verbo et nomine commune,quod vox est, quod significativa est,quod secundum placitum est.Separatim vero cum nomine illi commune, est quod aliquando sine tempore est, ut Virgilianus quem supra diximus versus: Nerine Galathea thymo mihi dulcior Hyblæ,et qui seguitur: Candidior cygnis, hedera formosior alba.Cum verbo autem quod interdum cum temporis significatione profertur, ut: Si qua tui Coridonis habet te cura, venito. Differt autem ab utroque quod partes orationis a tota separatæ oratione significant.Sunt enim partes orationis nomen et verbum quæ significativa esse dum deo diffiniremus ostendimus.Significant igitur partes orationis ut dictio,non ut affirmatio, quanquam aliquo.

C

D

ties quidem ut affirmatio, sed non semper tamen, A lares vero quæ vel affirmando vel negando ambisemper autem ut dictio Est enim dictio simplex verbi ac nominis nuncupatio. Nam cum dicimus, si dies est, lux est, hanc totam orationem si dividere in partes velimus, scilicet dies est, lux est, utraque pars ut affirmatio significabit,dies est,lux est, affirmationes esse manifestum cst. At si minutatim tota orationis membra carpamus, usque in nomina ac verba postrema fiet resolutio. Dicemus enim partes esse superius positæ orationis, dies et lux et est, quæ per se prolata non sunt affirmationes, sed tantum dictiones.Omnis vero oratio,quoniam ex verbis nominibusque consistit,in nominaet verba solvi potest. Non enim omnem orationem in affirmationem cedi possibile est, veluti si quis dicat lux est, hujus partes sunt,lux atque est, quas non esse affirmationes, B sed simplices dictiones nullus ignorat. Cum igitur oratio quidem non semper in affirmationem solvi queat semper autem in simplices dictiones, jure dictum estorationis partes extra aliquid designare non ut affirmationes, sed potius ut dictiones. Orationis autem species(ut arctissime dividamus) sunt quinque, interrogativa, ut Quo te, Meri, pedes ? an quo via ducit in urbem ? Imperativa, ut Suggere tela mihi. Invocativa, ut Dii maris et terræ, tempestatumque potentes. Deprecativa, Ferte viam, venti, facilem,et spirate secundi. Enuntiativa, Est, mihi disparibus septem compacta cicutis Fistula. Quarum quidem præter enuntiationem nulla vel esse aliquid, vel non esse designat. Cæteræ namque vel interrogant, vel invocant, vel imperant, vel precantur. Enuntiatio vero semper esse aliquid aut non esse significat.Atque ideo sola enuntiatio est in qua veritas vel falsitas inveniri queant. Unde ctiam enuntiationis nascitur diffinitio, est enim enuntiatio quæ verum falsumve denuntiat. Hanc etiam proloquium vel propositionem Tullius vocat, quæ quidem partim simplex, partim composita. Simplex est quæ conditione seposita esse aliquid vel non esse proponit,ut Plato philosopbus est.Composita vero quæ ex duabus simplicibus copulante conditione consistit ut Plato si doctus est,philosophus est. Simplicium vero enuntiationum alias in qualitate sitas,alias in quantitate differentias invenimus. In qualitate quidem quod alia affirmativa.alia negativa est. Enuntiatio affirmativa estenuntiatio aliquid de aliquo significans, ut Plato pbilosophus est,philosophum de Platone prædicamus. Negativa vero est enuntiatio aliquid ab aliquo prædicatione sejungens, ut Plato philosophus non est, philosophum erim a Platone tali prædicatione sejunximus Secundum quantitatem vero differentiæ enuntiationum sunt,quod aliæ quidem universales aliæ particulares sliæ indefinitæ, alio singulares. Universales sunt quæ sive affirment, sive negent, universaliter tamen enuntiant universale subjectum,ut: omnis homo sapiens est,nullus homo sapiens est, homo universale quiddam est. Multos enim sub se individuos coercet et continet,qui universaliter enuntiantur,dum ei omnis vel nullus adjungitur.Particu

tum subjecti universalis in partem redigunt, ut quidam homo sapiens est,quidam homo sapiens non est, hic enim universalitas hominis,adjecta particulari determinatione minuta est,atque in partem redacta. Indefinitæ vero sunt quæ absque universalitatis et particularitatis determinatione dicuntur,ut est homo sapiens,non est homo sapiens.Singulares vero sunt quæ de singulari aliquid et de individuo affirmando negandove proponunt,ut Socrates sapiens est, Socrates sapiens non est. Differt autem particularis propositio a singulari, quod particularis quidem unum aliquem subjicit,nec quis sit iste designat, ut quidam homo sapiens est, quis iste bomo sit,propositio non declarat.Singularis vero unum aliquem sumit, et quis iste sit significat, ut Socrates sapiens est, unum enim et hunc Socratem sapientem esse proposuit.Amplius particularis omnis universalem quidem terminum ponit, sed ei detrahit universalitatem,dum qualitaten particularitas adjungit,ut in propositione, quidam homo sapiens est. Homo universalis est terminus, multos enim propria prædicatione concludit. Sed quia dicitur quidam, ad unum homo redigitur, qui universale persisteret, nisi particularitas fuisset adjuncta; in singularibus vero propositionibus prædicato termino semper individuum supponitur, ut Socrates sapiens est.Socrates enim singularis est, atque individuus; idcirco igitur illa particularis propositio quæ partem ex universalitatem detrahit,hæc singularis quæ in singularis atque individui prædicatione consistit. Simplicium vero enuntiationum C partes sunt subjectum atque prædicatum.Subjectum est quod prædicati suscipit dictionem,ut in ea propositione quæ est, Plato philosophus est, Plato subjectum est, de ipso enim philosophus prædicatur, et in eo philosophi suscipit dictionem. Prædicatum vero est quod dicitur de subjecto, ut in eadem propo. sitione, philosophus dicitur de Platone subjecto, semper enim quod subjectum est vel minus est,vel æquale prædicato: minus quidem ut in ea propositio. ne de qua paulo ante tractavimus. Plato enim philosophi non en non potest æquare neque solus Plato phi losophus est; æqualis vero est subjectus terminus prædicato, ut si quis dicat, homo risibilis est, homo enim qui subjectus est terminus prædicato risibili coæquatur. Unde fit ut possit reddi reciproca prædicatio, scilicet, ut vices subjectum prædicatumque permutent, subjectumque fiat quod erat antea prædicatum,versoque ordine prædicetur quod fuerat ante subjectum,ut si dicatur quod risibile est homo est; omnia enim quæ sunt æqualia de se invicem prædicantur. Ut vero id quod subjectum est majus possit esse prædicato, nulla prorsus enuntiatione contingit, ipsa enim prædicata natura minora esse non patitur. Sed quod æquale vel majus est,id semper de æquali vel minore prædicatur. Has vero enuntiationum partes, id est prædicatum atque subjectum terminos appellamus. Termini vero dicuntur quod in eos postrema sit resolutio: itaque in singu

D

laribus vel indefinitis propositionibus duos ter- A enim propositio hominem subjicit, et prædicat sa

B

pientiam, et cum utroque termino congruant,sunt tamen diversæ,quoniam hæc affirmatio est, illa negatio.Et hoc quidem exempli gratia dictum sit, plenius vero fiet de tali participatione tractatus hoc modo.Cunctarum simplicium propositionum differentias, vel in qualitate,vel in quantitate sitas esse ostendimus;in quantitate cum universaliter pronuntiat [F.pronuntiantur] vel particulariter vel indefinite, vel singulariter proferuntur, in qualitate vero cum hæ quidem affirmativæ sunt, illæ vero negative.Si igitur. duas affirmativas aggregamus fiunt mixtæ cum utris. que octo differentiæ, quæ simul qualitatem quantitatemque contineant.Sunt autem mixtæ hæ,affirmatio universalis, negatio universalis, affimatio particu

minos semper invenimus, et verbum quod pro positionis determinet qualitatem, ut in propositione qua dicimus.Socrates sapiens est, Socrates quidem ac sapiens terminos esse manifestum est. Est vero verbum non est terminus,sed designatio qualitatis, et qualis propositio sit negativa an affirmatio significat,et nunc quidem solo est verbo propositioni accommodato facta est affirmatio. At si non, quod est abverbium negativum esset adjunctum ita diceretur: Socrates sapiens non est, atque hoc modo mutata qualitate fierit de affirmatione negatio. Est igitur et non est,non sunt termini, sed, ut dictum est, significatio qualitatis. Eadem omnia etiam in indefinita propositione conveniunt;quod si sint tales orationes, Socrates est, dies est,est vi gemina fungitur, scilicet p laris, negatio particularis, affirmatio indefinita,neprædicati, est enim verbum de Socrate et die prædicatum,et signi qualitatis,idem namque est solum positum affirmationem efficit, cum negativo adverbio negationem. At si sint propositiones quæ differentias secum habeant quantitatum, ut sunt universales ac particulares,eadem vis permanet terminorum;omnis enim ac nullus,et quidam, terminis non annumerantur,sed enuntiationem significant qualitatem. Atque ideo recte quod subjicitur ac prædicatur termini nuncupati sunt, quoniam in eos tantum resolvitur propositio. Cætera enim quæ simplicibus enuntationibus adjunguntur,aut qualitatem propositionum retinent, aut quantitatem significant. Propositionum vero simplicium aliæ sunt quæ in nulla parte conveniunt,ut Plato philosophus est, et virtus bona est;utraque enim aliud quidam de alio prædi

gatio indefinita,affirmatio singularis,negatio singularis. Quarum quidem indefinitas singularesque segregemus, et de universalibus ac particularibus disseramus. Describatur ergo universalis primum affirmatio,omnis homo justus est, cujus adversum tenet locum negativa propositio universalis, nullus homo justus est, item sub universali affirmatione ponatur particalaris affirmatio,quidam homojustus est, hanc adversa fronte respiciat,sitque universali negativæ supposita particularis negatio,quidam homo justus non est.

Universalis affirmatio: Universalis negatio : Omnis homo justus est. Nullus homo justus est. Quidam homojustus est, Quidam homojustus non est, particularis affimatio. particularis negatio. Clarum igitur affirmatio atque negatio universalis

catur, nec habent aliquid in proponendi ratione commune. Illa enim Platonem philosophum dicit, illa virtutem bonam esse pronuntiat. Aliæ vero sunt quæ aliqua terminorum participatione junguntur.Id autem duobus fieri modis potest,aut enim ordine eodem, aut per ordinis commutationem. Eodem vero ordine duplici modo, si vel simplices terminos in utriusque constituas vel si per oppositionem fiat participatio terminorum : quod tribus neque amplius continget modis, nam vel prædicato, vel subjecto, vel utriusque terminis negatio copulatur. Ordinis etiam commutatione conveniunt duobus modis,aut enim per simplicem terminorum prædicationem,aut per eorumdem terminorum oppositionem Hæc quoque oppositio terminorum triplicem recipit modum, D cum negatio vel prædicato, vel subjecto, vel utrisque conjungitur; illæ vero quæ altero termino participant et tribus modis,vel cum in una propositione quod prædicatur in altera subjectum est, vel cum idem in utriusque prædicatur,vel cum idem in utrisque subjectus est. Et quoniam omnium sibimet convenientium propositionum ordinatissimam fecimus divisionem,nunc de singulis quibusque tractemus, ac primum de ea propositionum convenientia, quæ cum utrisque participet terminis, participandi tamen ordinem servent, ea est hujusmodi, omnis homo sapiens est, nullus homo sapiens est. Utraque

qualitate quidem discrepant, sed quantitate concordant;nam quod hæc quidem affirmatio est, illa vero negativa est, sunt in qualitate diverse, quia vero utraque unversalis est quantitate conveniunt, Harum igitur vel utrasque falsas, vel unam veram, alteram falsam recipere possibile est, utræque autem simul veræ nequeunt inveniri, nam in proposita descriptione affirmatio quæ est,omnis homo justus est, ct negatio quæ est,nullus homo justus est, cum utræque sint universales, neutra tamen est vera. At si sit affirmatio,omnis homo animal est, atque universaliter denegetur ita,nullus homo animal est, vel ita, omnis homo lapis est, nullus homo lapis est, unam veram, alteram falsam esse necesse est. Atque ideo quoties ea prædicantur quæ et convenire subjecto et ab eo valeant segregari et universaliter illa confirmat hæc denegat,utrasque falsas contingit, et superius positis declaratur exemplis.Justitia enim cum esse in hominibus possit,non tamen ita hominibus inhæsit, ut ab eis separari nullo modo queat, atque ideo neque omnis homo justus est, neque omnis homo justus non est,contingit utrasque mentiri; at si tale sit quod a subjecto abstrahi separarique non possit, vel quod nunquam possit evenire subjecto, et quæ vniversaliter affirmativa est universaliter abnuatur, evenit uni veritatem, altari semper adesse mendacium, sed ita ut si a subjecto quod prædicatur non

potest segregari, vera sit semper affirmatio, falsa A si quis rnuntiet, quidam homo animal est, et alius negatio; at si quod evenire non potest prædicatur, affirmatio quidem falsa sit, sed vera sit negatio.Nam quoniam animal non ab homine potest segregari, quæ hominem animal esse confirmat vera est, falsa vero illæ quæ denegat; item si quod non potest fieri prædicetur, fiatque alfirmatio, omnem hominem esse lapidem,idque adversa propositio neget, nullumque hominem lapidem esse concedat,negatio quidem veritati, affirmatio autem juncta est mendacio: simul autem veras esse affirmationem universalem universalemque negationem nulla poterunt exempla monstrare. Atque ideo universalis quidem affirmatio, universalisque negatio contraria dicuntur, nam ut in contrariis aliquid medium continentibus potest neutrum inesse subjecto, ut corpus neque nigrum sit B neque album,quoniain est quod præter ea esse possit, ut rubrum, itemque in contrariis medietate carentibus necesse est alterum semper inesse subjecto ut omne animal aut dormit aut vigilat,quoniam inter dormire ac vigilare nihil medium est; autem simul atque in eodem utraque contraria reperiantur fieri nequit.Ita etiam in universalibus affirmatione ac negatione: ut utræque falsæ sint, exemplo contrariorum aliquid medium claudiunt; vel altera vera, falsa vero altera,sicut in contrariis quæ medio carent fieri posse manifestum est sed impossibile est ut utriusque sententia in veritate conveniat, sicut nulla contraria simul esse patiuntur. Atque ideo universalis aflirmatio universalisque negatio contrariæ nominantur. Hæ igitur non eam vim ipsa semper adversitate conservant, ut eis sit perpetua atque inconciliata discordia,nec se semper invicem perimunt, quæ cum sententia dissideant communi tamen falsitate concordant.Si igitur earum una submota sit, non necesse est ut esse altera consequatur:fieri enim potest ut neutra sit, velut si omnem justum esse hominem destruat, non est consequens ut nullus homo sit justus.Quæ autem sub his propositionibus collocantur, id est particularis affirmativa atque negatio, ɛubcontrariæ nomen habent, idcirco quod universalitati particulare commune subjectum est;cum igitur universales intelliguntur esse contrariæ, subcontrarias esse necesse et quæ sub universalibus contrariis collocantur. Horum quoque quantitas est eadam, quoniam utræque sunt particulares; diversa qualitas intelligitur, quoniam affirmatio hæc est, illa D vero negatio; sed quanquam contrariis videantur esse subjectæ, converso tamen modo particulares in veritate sibimet, non in falsitate consentiunt.Nam ut hæc verum, falsum illa pronuntiet,atque utræque sint veræ facile propositis declaratur exemplis ; ut vero utræque falsæ sint,non potest inveniri. Nam si quod neque separari, neque possit adesse subjecto, alterutra enuntiet propositio,una est veritati, altera cognata mendacio. Et siquidem quod a subjecto separari non potest prædicetur,affirmatio sola veritatis calculum tenet; at si quod subjecto impossibile adesse dicatur, sola obtinet negatio veritatem, ut

C

neget, quidam homo animal non est, vel ita, quidam homo lapis est,quidam homo lapis non erat, utraque affirmationum negationumque oppositio verum inter falsumque partitur.Sed in prioribus quidem affirmatio,in posterioribus autem vera negatio est. At si quad evenire quadem possit, sed a subjecto tamen aliquando valeat segregari, affirmatio particularis, negaticque pronuntietur, utrasque veras esse necesse est, ut quidam homo justus est,quidam homo justus non est; ut vero utræque falsæ sint, nulla potuerunt exempla congruere. Quocirca ne ista quidem quae subcontrarias appellamus semper sese invicem. perimunt,quandoquidem aliquoties in veritate concordant.At si omnibus differentiis dissidentes ac invicem destruentes invenire conemur, respiciendæ sunt angulares;hæ vero sunt universalis affirmatio et negatio particularis, vel universalis negatio et affirmatio particularis; his enim tanta inter se discordia manifesta est, ut neque in falsitate unquam,neque in veritate conveniant,semperque necesse est cum affirmatio sit vera, negationem esse mendacem,cum negationi adsit veritas, affirmationi esse propriam falsitatem. At primum cum geminas esse propositionum differentias dixerinus in qualitate scilicet et quantitate,harum et qualitas divisa esse probatur et quantitas:nam quod hæc affirmatio est, illa negatio,in qualitate dissentiunt;quod vero hæc universalis, in particularis quantitate discordant. Item neque in falsitate, neque in veritate unquam poterunt convenire.Sive enim de his quæ a subjecto abesse aon possunt unam sem per veram esse necesse est,alteram falsam, nam si talis terminus prædica. tur,ut cum vel adesse subjecto vel non adesse contingat, universales semper falsæ sunt, particulares veræ sunt, si quis enim ita proponat, omnis homo justus est,atque alius neget, quidam homo justus non est,universalis affirmatio falsa est, particularis est vero negatio,similiter autem si quis ita pronun tiet,nullus homo justus est, universalis negationis falsa,particularis affirmationis vera sententia est; ita in his quæ vel adesse subjecto, vel abesse contingant,universales falsitati conjunctæ sunt, particulares obtinent veritatem. At si tales termini sint, qui separari atque a subjecto dividi nequeant, sive illa sit universalis, sive particularis,hærebit semper affirmationi veritas, negationi mendacium, ut si quis universaliter enuntiet omnem hominem esse animal,aliusque particulariter neget,quemdam hominem non esse animal affirmatio universalis verum loquitur, particularis negativæ falsa sententia est. Item si quis universaliter negando proponat nullum hominem esse animal, particularem affirmationem veritas sequitur, bæret universalis negatio falsitati; quod si sint quæ prædicantur ut nunquam possint adesse subjecto,seu illæ universaliter seu particulariter proponantur, negationes ornat veritas, mationes falsitas decolorat.Si quis enim coufirmat dicens omnem hominem lapidem esse, aliusque

affir

« PoprzedniaDalej »