Obrazy na stronie
PDF
ePub

fortuna sunt,ut sanitas,et salus,maxime in quibus. A posterius autem e factum, a autem prius.Principium

cunque contingit,et sic et aliter, cum non a fortuna generatio sit. Quare finis bonus alicujus gratia fit, aut natura,aut arte;a fortuna autem nihil propter aliquid fit. Eadem autem causa est et et in iis quæ fiunt, et in factis, et futuris, quæ vere est iis quæ sunt, medium enim causa est; verumtamen in iis quæ sunt quæ est, in iis autem quæ fiunt quæ fit, factis autem facta,et futuris futura.Ut propter quid factus est defectus,propter id quod in medio facta est terra, fit enim propter id quod fit, erit autem et propter id quod erit in medio,et est autem propter id quod est. Ut quid est crystallus,accipiatur quoniam aqua congelata est. Aqua in quo c, congelata in quo a,causa media in quo b,defectus caloris pe

nitus,est igitur in c quidem b,in hoc autem conge- B

latum esse,quod est in quo est a,fit autem crystalIus, cum fiat b, factus est autem facto, erit autem futuro b.Sic quidem igitur causa,etcujus causa est, simul fit cum fit, et est cum est, et in eo quod factum est, et futuro eodem modo. CAPUT XII. De fieri et facto esse.

In iis autem quae non simul sunt, nunquid sit in continuo tempore? sicut videtur nobis alia eorum causa esse,ut facti esse altera facta,et futuri futura, et ejus quod fit,si aliquid antea factum est.Est igitur a posterius facto syllogismus,principium autem et horum quæ facta sunt,unde et in iis quæ fiuntsimiliter, a priori autem non est,ut quoniam hoc factum est,quod hoc posterius factum est,etin futuro similiter est, neque enim infinito aut finito erit tempore, quare quoniam hoc verum est dicere factum esse,hoc verum est dicere factum esse posterius.In medio autem falsum esset dicere hoc jam altero facto, eadem autem ratio est et in futuro. Neque quoniam hoc factum est,boc erit; medium enim si. mul genitum oportet esse, factorum factum,futurorum futurum, cum iis quæ fiunt fieri, cum iis quæ sunt esse, sed futurun esse,et esse, non contingit simul esse genitum. Amplius,neque infinitum contingit esse tempus medium,neque finitum; falsum enim erit dicere in medio. Speculandum ergo quid est continens? ut post id quod factum est, sit fieri in rebus? an manifestum est quod non continuum cum facto esse, quod fit? neque factum cum post facto esse?Termini enim sunt atomi,sicut igitur neque sunt puncta ad invicem copulata, neque quæ facta sunt, utraque enim indivisibilia sunt. Neque igitur quod fit cum eo quod factum est propter idem quod enim fit, divisibile est; quod autem factum est,indivisibile est.Sicut igitur linea ad punctum se habet, sic quod fit ad quod factum est, sunt enim infinita facta in eo quod fit,manifestum autem magis est in universalibus.De motu oportet dicere de his. De eo igitur quomodo cum eo quod consequenter fit generatione se habeat media causa,intantum acceptum sit, necesse enim et in his mediam,et primam immediata ess»,ut a factum,quoniam c factum est

igitur est c, propter id quod proximum est ipsi nunc, quod est principium temporis,sed c factum est,si d factum est,cum igitur d factum est, necesse estet a factum esse: causa autem est c, d enim facto, necesse est c factum esse,c autem facto, necesse est a prius fuisse. Si autem accipiens aliqnod medium stabit alicui immediatum, an semper extra cadet propter infinitum?non enim continuum factum cum facto, quemadmodum dictum est, sed incipere tamen est necesse a medio,et ab ipso nunc primo Similiter autem est et in eo quod erit;si enim verum est dicere quoniam erit d,necesse est prius verum dicere quoniam a erit,hujus autem causa est c, siquidem enim d erit, prius c erit, si vero c erit,prius a erit. Similiter autem et infinita est decisio et in his;non enim erunt quæ erunt continua ad invicem,principium autem et in his sine medio accipiendum est. Habent autem sic sein operibus.Si facta est domus, necesse est decisos esse lapides,etfactum esse hcc propter quid est,quoniam necesse est fundamentum factum esse, si quidem et domus facta est, si vero fundamentum est,prius lapides esse factos necesse est; iterum si erit domus, similiter prius erunt parietes (demonstratur autem per medium similiter), erit enim fundamentum prius. CAPUT XIII.

In iis quae circulo gignuntur demonstrationem esse circularem.

Quoniam autem videmus iniis quæ fiunt,circul0 quamdam generationem esse,et contingit hoc esse, si quidem consequantur ad invicem medium et termini, in his enim converti est,ostensum autem est hoc imprimcis quod convertuntur conclusiones circulo autem hoc est.In operibus autem videtur sic,depluta terra, necesse est vaporem fieri, hoc autem facto, nubem, hac autem facta,aquam, hac vero facta,necesse est terram deplutam esse. Hoc autem erat ex principio, quare circulo circuivit, cum enim unum horum quodlibetest alterum est,etcum illud alterum et cum hoc primum.Sunt autem quædam quæ fiunt universaliter,semper enim et in omni aut sic se habent, aut fiunt; alia vero quidem semper non, sed sicut frequenter sunt,ut non omnis homo masculus habet barbam,sed est sicut frequenter.Talium igitur necesse est et medium sicut frequenter esse.Si enim

D a de b prædicatur universaliter,et hoc de c universa

liter necesse est, et a de c semper,et de omni prædicari,hoc enim est universaliter,etde omni,et semper,sed suppositum est sicut frequenteresse;necesse est ergo medium sicut frequenter esse quod est in quo b. Erunt ergo et eorum principia frequenter sine medio, quæcunque ut plurimum sic sunt, aut fiunt. CAPUT XIV. Quo pacto definitio vestiganda sit.

Quomodo quidem sit quod quid est in terminos assignandum,et qualiter demonstratio,autdefinitio sit ipsius, aut non, dictum est prius.Quomodo au

tem oportet venari in eo quod quid est prædicantia, A plius, nihil relinquendum in eo quod quid est,sic

nunc dicemus.Eorum igitur quæ insunt semper unicuique, quædam se extendunt in plus, non tamen extra genus. Dico autem in plus esse quæcunque insunt quidem unicuique universaliter,at non vero et alii, ut est aliquid quod omni trinitati inest,sed et non trinitati;sicut quod est, inest trinitati,sed et non numero, sed impar inest omni trinitati, et in plus est, et namque ipsi quinario inest,sed non extra genus, quinarius quidem numerus est, nullum autem extra numerum, impar est.Hujusmodi igitur accipienda sunt usque ad hoc,quousque tot accipiantur primum quorum unumquodque in plus sit,omnia autem non in plus,hanc enim necesse est subBtantiam rei esse. Ut trinitati inest omni, numerus impar primus utrobique,etsicut quod est non mensurari numero,et sicut non componi ex numeris.Hoc itaque jam trinitas est, numerus impar primus,et sic primus.Horum enim unumquodque illa quidem imparibus omnibus insunt,ultimum autem et dualitati,omnia autem nulli.Quoniam autem ostensum a nobis in superioribus, quod necessaria quidem sunt in eo quod quid est prædicantia,universaliaautem necessaria sunt, trinitati autem,et cuilibet alii sic accipiuntur in eo quod quid est accepta, sic ex necessitate quidem erit trinitas hæc. Quod autem substantia sit, ex his manifestum est, necesse est enim nisi hoc sit trinitatis esse, ut genus aliquod esse;hoc autem nominatum est,aut non nominatum erit igitur in plus quam trinitati inexistens.Concessum, enim hujusmodi sit esse genus, ut quod insit quidem secundum potentiam in plus, si igitur nulli inest alii quam atomis trinitatibus,hac utique erit trinitatis esse;supponatur enim hoc substantia unius cujusque esse, quæ in atomis ultimum prædicatum, quare similiter et alii cuilibet,sic demonstratorum quidem, illi esse erit. Congruum autem est cum totum aliquod negotietur aliquis departiri genus in atoma specie prima,ut numerum in trinitatem, et dualitatem, postea sic illorum definitiones accipere tentare, ut rectæ lineæ, et circuli, et recti anguli.Post hæc autem accipientem quod genus sit, ututrum quantitatum,aut qualitatum,proprias passiones speculari per communia prima, compositis enim ex atomis convenientia,ex definitionibus erunt manifesta,propterea quod principium est omnium definitio,et quod simplex est, et simplicibus per se inesse convenientia solis,aliis autem secundum illa. Sed divisiones quæ sunt secundum di{ferentias,utiles sunt ad hoc adeundum, ut tamen monstrant, dictum est prius.Utiles autem erunt sic utique solum ad colligendum quod quid est,et videbitur utique nihil monstrare, sed mox decipere omnia,tanquam si ex principio acceperit aliquis sine divisione. Differt autem aliquid primum et posterius prædicamentorum prædicari,ut est dicere animal mansuetum bipes, vel bipes animal mansuetum ; si enim omne ex duobus e8t,et unum quid sit animal mansuetum,iterum ex hoc et differentiahomo aut quodlibet unum sit, necesse est dividentem petere.Am

solummodo contingit,cum enim primum accipiatur

genus, si quidem alicujus inferiorum aliquam divi

sionum accipiat, non incidet omne in hoc,ut non omne

animal,auttotum pennatum est,aut divisum pennis,

sed pennatum,animal omne.Hujus enim differentia hæc est. Prima autem differentia est animalis, in quam omne animal incidit. Similiter autem et in unoquoque aliorum, et in iis quæ extra genera, et quæ sub ipsis sunt, utinave,in qua est omnis avis, et in pisce, in quo omnis est piscis. Sic igitur vadenti promptum est scire quoniam nihil relictum est, aliter autem relinquere necesse est, et non scire. Nihil autem oportet definientem et dividentem omnia scire quæ sunt,et tamen impossibile dicunt esse quidam,differentias cognoscere,quæ sunt ad unumquodque non cognoscentem unuinquodque,sine autem differentiis non esse unumquodque scire,a qu0 enim non differt,idem esse huic,a quo autem differt, alterum ab hoc. Primum quidem hoc falsum est, non enim secundum omnem differentiam alterum est; multæ enim sunt differentiæ in eisdem specie, sed nonn secundum substantiam,neque per se.P0stea cum accipiantur opposita et differentia,et qu0d omne incidit hinc aut inde, et accipiat in altero quod quæritur esse, et hoc cognoscat, nihil differt scire aut non scire de quibuscunque prædicantur aliis differentiæ. Manifestum enim est quod si sic vadens veniat in hæc quorum non est amplius differentia,habebit rationem substantiæ, omne autem incidere in divisionem, si sint opposita quibus nihil interest, non est petitio; necesse est enim omne in altero ipsorum esse, si quidem illius differentia est. Ad probandum autem terminum per divisiones, tria oportet conjecturare, ut accipiantur prædicata in eo quod quid est, et hæc ordinate quid primum est, aut secundum,et quoniam hæc omnia sint.Est autem unum horum et primum per id quod possumus sicut ad accidens syllogizare, quoniam est et per genus probare. Ordinare autem sicut oportet, erit, si primum accipiat, hoc autem erit si accipiatur quod omnibus sequitur,illi autem non omnia, necesse est enim aliquod esse hujusmodi, accept0 autem hoc,jam idem inferioribus modus,secundum enim,aliorum primum erit, et tertium continuorum remoto enim quod est sursum, continuum aliorum

D primum erit,similiter autem et in aliis.Quod autem

omnia hæc sint, manifestum ex hoc quod recipimus, primum quidem secundum divisionem, quoniam omne aut hoc,aut illud est,est autem hoc,*etiterum hujus totius differentiam,extremiautem non amplius esse differentiam,vel etiam statim cum ultima differentia a toto non differre specie. Hoc manifestum enim est, quoniam neque plus hoc opponitur. 0mnia enim in eo quod'quid est accipiuntur horum,neque deficit nihil,aut enim genus,aut differentia utique erit, genus quidem igitur est primum, et cum differentiis hoc acceptum est, differentiæ autem omnes habentur,non enim amplius est posterior.Specie enim utique differret,et ultimum,hoc autem di

ctum est non differre.Quærere autem oportet intendentem in similia,et indifferentia,primum quid omnia idem habeant, postea iterum in altera, quæ in eodem quidem genere sunt cum illis, sunt autem ipsis quidem idem specie,ab illis autem altera,cum autem in his accipiatur quid omnino idem, et in aliis similiter,in acceptis iterum intendendum est si idem sit, quousque in unam conveniant rationem. Hæc enim erit definitio.Si vero non vadit in unam, sed in duas, aut plures, manifestum est quod utique non est unum aliquod quod prædicatur, sed plura.Ut dico, si quid est magnanimitas quærimus, intendendum est in quosdam magnanimos,quos scimus quid habeant unum omnes inquantum sunt hujusmodi.Ut si Alcibiades magnanimus,aut Achilles, et Ajax, quid unum omnes habent? non tolerare injuriati.Hic enim dimicavit,ille insanivit,hic autem interfecit seipsum.Iterum idem est in alteris ut Lysandro, et Socrate,sijam indifferentes esse,et fortunati, etinfortunati; hæc duo accipiens intendas quid idem habent, aut impassibilitas quæ est circa fortunas, aut non tolerantia cum injuriantur; si vero nullum sit commune,duæ species erunt utique magnanimitatis.Semper enim estomnis definitio universalis,non enim in quodam oculo dicit sanabile medicus, sed aut in omni, aut in specie determinans. CAPUT XV. Species facilius quam genera definiri. Facile autem est magis singulare definire, quam universale,unde oportel a singularibus in universalia ascendere.Et namque æquivocationes magis latent in universalibus quam in indifferentibus.Sicut autem in demonstrationibusoportetsyllogizariinesse sic et in termiuis clarum : hoc autem erit, si per ea quæ secundum unumquodque dicuntur,sit in unoquoque genere definiri separatim, ut simile non omne, sed in coloribus et figuris, et acutum,quod est in voce,et sic in commune erit ire,timentem ne æquivocatio contingat.Si autem non oportet disputare in methaphoris, manifestum est neque definire metaphoris,neque quæcunque dicuntur in metaphoris, disputare enim erit necesse in metaphoris. CAPUT XVI.

Anatomen el analogiam terminandis problematis momentum habere.

Ut habeamus proposita,eligere oportet decisiones et divisiones,sic autem eligere secundum subjectum genus commune omnium.Ut si animalia sint quæ considerantur, qualia omni animali insunt.Acceptis autem his,reliquorum primo qualia omni sequantur, ut si hoc est avis,qualia omni sequantur avi et sic semper illi proxima.Manifestum enim est quoniam habebimusjam dicere propter quid insunt sequentia iis quæ sunt sub communi,ut propter quid homini aut equo insunt. Sit autem animalin quo a, b autem sequentia omni animali,in quibus autem sunt e d e,sicut quædam animalia,manifestum igitur est propter quod est b in d, propter a enim, similiter autem et ia aliis, et semper in aliis eadem est ratio. Nunc

A quidem secundum ea quæ assignantur communia
nomina, dicimus. Oportet autem non solum in his
considerare,sed et si aliud aliquid videtur commune
existens accipientem,postea quibus hoc inhæreat,et
qualia huic sequantur,ut cornua habentibus habero
ventres, et non utrobique dentes esse,item habere
cornua quibus sequitur, manifestum enim propter
quid in illis est quod dicitur, propler id enim quod
cornua habent, inest. Amplius,alius modus est se.
cundum analogum eligere,unum enim accipere non
est idem, quod oportet vocare seipsum, et spinam,
et os,sunt autem quæ sequuntur,et his,tanquam na-
tura una hujusmodi existente.Eadem autem propo-
sita sunt,quæ quidem idem medium habent,ut quo-
niam omnia contrarii status,horum autem quædam
genere eadem sunt,quæcunque habent differentias,
ex quo aliorum aut aliter sunt, ut propter quid re-
sonat, aut propter quid apparet, et propter quod
iris ; omnia enim hæc quidem unum propositum
sunt genere, omnia enim repercussio sunt,sed spe-
cie altera. Alia autem ex eo quod medium quidem
subalternum medium est,differunt propositorum,ut
propter quid Nilus finiente mense magis fluit ? pro-
pter id quod hibernior est finiens mensis. Propter
quid autem hibernior est finiens mensis ?propter id
quod luna deficit. Hæc enim sic se habent adinvicem.
CAPUT XVII.
De causis et effectis, et an unius plures sint causæ.

De causa autem,et cujus causa est dubitabit aliquis, nunquid cum causatum est,et causa est,ut si folia fluunt, aut deficit luna, et causa deficiendi,vel folia cadendi erit,ut si hujus est lata habere folia, deficiendi autem terram in medio esse.Si enim non, aliqua alia erit causa ip8orum, si vero causa sit,et causatum simul,ut si in medio est terra,deficit,aut, si latum est folium, folia fluunt ; si autem sic est, simul utiqueerunt,et demonstrabuntur perinvicem. Sit enim folium fluere in quo a,latum autem folium in quo b,vitis vero in quo c,si igitur in h est a,omne enim latum folium habens folio fluit, c autem inest b,omnis enim vitis habet lata folia,et a in c est, omnis vitis folio fluit: causa est b medium. Sed et quoniam latis foliis vitis sit,est propter id quod folio fluit demonstrare. Sit enim d latum quidem folium, e autem folio fluere, vitis vero in quo f. In f igitur est e,etenim folio fluit omnis vitis,in e autem D d est, omne enim fluens folio,latum est folium habens; omnis itaque vitis latum est folium habens, causa autem est folio fluere.Si autem non contingit casus esse ad invicem, causa enim prius est eo cujus est causa,et deficiendi quidem est causa,terram esse in medio,ejus autem quod est in medio terram esse, non est causa deficere. Si igitur per causam demonstratio est, propter quid est, si vero non per causam ipsius,quia, quoniam quidem terra in medio est cognovit,propter quid autem non. Quod autem non, deficere causa sit in medio esse, sed hoc, deficiendi manifestum est;in ratione enim deficiendi, inest quod est in medio,quare manifestum est quod

per hoo illud cognoscetur, sed, non boc per illud. A An contingit unius plures esse causas?et namque si est idem de pluribus primis prædicari primo, sit a in b primo existens, et in c alio primo, et hoc sit in d, hoc vero sit in e, erit itaque a in d et in e, causa autem quod a sit in d quidem b,in e autem c;quare cum causa sit,necesse est rem omnem esse,sed res cum sit, non necesse est esse omne quodcunque sit causa, sed causam quidem necesse est esse,non tamen omnem. An si semper universale propositum, et causa totum quiddam est,et cujus est causa universale?ut folio fluere in toto quodam determinatum est, et species ipsius sint. Universaliter igitur aut plantis,aut hujusmodi plantis, quare et medium æquale oportet esse in his et cujus est causa,et converti, ut propter quid arbores folio fluunt, si ergo propter densitatem humidi,sive folio fluitarbor,oportet esse densitatem, sive densitas est non in qnalibet, sed in arbore, est folio fluere. Utrum autem contingat non eamdem esse causam ejusdem in omnibus, sed alteram, an non? an siquidem per se demonstretur,aut non secundum signum aut accidens? non potest esse. Ratio enim extremi, medium ; si vero non sic contingit, est autem et cujus causa et cui, considerare secundum accidens, non tamen videntur proposita esse.Si autem non,similiter se habebit medium,siquidem sunt æquivoca, æquivocum medium est,si vero sicut in genere,similiter se habebit, ut propter quid commutabiliter, analogum, alia enim est causa in numeris,et in lineis,et eadem quidem inquantum lineæ, alia,inquantum autem habens augmentum hujusmodi,eadem,sic in omnibus. Similem autem esse colorem colori,et figuram figuræ, aliam esse causam alii, aequivocum enim est simile in his,hic quidem est fortassis secundum analogiam habere latera et æquales angulos,in coloribus autem unum sensum esse,aut aliquid aliud hujusmodi, quæ antem secundum analogiam sunt eadem,et medium habent secundum analogiam.Habet antem sic consequi causa ad invicem, et cujus est causa,etcui est causa unumquodque quidem accipienti,etcujus est causa in plus est,ut quatuor æquales qui sunt extra,in plus sunt quam triangulus,aut quadrangulus,in omnibus autem ut in æqualibus est, quæcunque enim,quator æquales qui sunt extra,et medium similiter est.Est autem meiium ratio primi extremi,ex quo omnes scientiæ per definitionem finnt D ut folio fluere similiter sequitur viti.ot excellit, et ficui

et excellit,sed non omnia,sed æqualia sunt;si vero nc

cipias primum medium, ratio fluandi foliis est, erit

enim primum quidem in altera, medium, quoniam

hujusmodi sunt omnia.deinde hujus medium,quo

niam succus densatur,ant quiddam aliud hujusmodi.

Quid antem est folio fluere? densari in contactu semi

nis snceum.In figuris autem sic assignabit quærenti

bus consecutionem causæ,etcujus est causa,sitn qui

dem in b oinni, b autem in unoquoque eorum quæ

bunt d,in plus autem, b igitur universale utiqne ip

sis inerit d ; hoc autem dico universale, quod non

convertitur, primum autem universale, cui unumquodque quidem non convertitur, omnia autem convertuntur, et non excedunt, ipsis d igitur causa ipsius a est b. Oportet itaque a in plns quam b extendi; si vero non, quid magis causa erit hoc illius? Si igitur in omnibus e est a, erunt aliquid illa unum omnia aliud quam b.Si enim non, quomodo erit dicere quoniam in quo est e sit a, omni ? in quo autem a non omni sit ? e? propter quid enim non erit causa aliqua ut a sit in omnibus d? sed nunquid et quæ sunt e erunt aliquod unum? considerare oportet hoc,et sit e, contingit igitur ejusdem plures causas esse, sed non eisdem specie. Ut longæ vitæ quadrupedia,non habere cboleram causa est, volatilia autem, sicca esse aut altera aliqua, si

p autem in atomum non statim veniunt,et non solum quædam fit, ut in his quamdam sit fieri rationem ex A ut hujusmodi animal, quousque animal, et in hoc

unum medium, sed plura, et causæ plures sunt. Utrum autem causa mediorum, quod ad universale primum est, aut quod ad singulare singularibus ? Manifestum igitur est ea esse, quæ proxima unicuique cui causa est,primum enim sub universaliesse,hæc est causa,ut in d, sit quod est a, causa est e, in d quidem igitur essea,causa est c,in c autem b, in hoc autem, eadem est. De syllogism^o igitur, et de demonstratione, quidque unumquoque est, et qu0modo fit,manifestum est,simul autem et de scientia demonstrativa, idem enim est.

CAPUT XVIIl. Quomodo principia cognoscantur,et quis principiorum sit habitus. De principiis autem qualiter fiunt cognita,et quis «at cognoscens habitus, hinc est manifestum,dubitantibus primum.Quod quidem igitur non contingit scire per demonstrationem,non cognoscentem prima principia immediata, dictum est prius, immediatorum autem cognitionem utrum eadem est, an non eadem,dubitabit utique aliquis.Et utrum scientiain utroque est,an non,an hujus quidem scientia,illius nutem, alterum aliquod genus sit. Et utrum cum non insint habitus, fiant, an cum insint, lateant. Siquidein igitur habemus ipsos,inconveniens est,contingit enim certiores habere cognitiones demonstratione, ot latere,si autem accipiamus non habentes prius, qualiter utique cognoscamus,et addiscamus ex non præexistenti cognitione? impossibile enim est, sicutin demonstratione diximus. Manifestum igitur est quoniam nequo habere possibile est(neque ig^rantibus)et neque non habentibus habitum fieri.Necesse est itaqne habere quamdam quidem potentiam, non hajusmodi autem habere quæ est his honor*bilior secundum certitudinem. Videtur autem hæc omnibu- inesse anima!ibus, habent anim connatur** lem potentiam judicativam, quam vocant sensum: Cum insit autem sensns,in iis quidem animalium"* mansio sensibilis,in aliis autem non fit,in quibuscum* que igitur non fit,ant omnino,aut circa quæ nonfih nec est in his cognitio extra qnod sentiunt;in quibus autem inest sentientibus habere unum quiddam !" anima multisquidem factis hujusmodijamdifferent*

talium memoria,in aliis vero non. Fx sensu igitur fit memoria, sicut dicimus. Ex memoria autem multoties ejusdem facta, experimentum. Multæ enim memoriæ numero experimentum est unum, ex experismento aut ex omni quiescente universali in anima, uno præter multa (quod cum in omnibus unum sit illud idem) artis principium, et scientiæ, si quidem igitur circa generationem artis est,si vero circa ens, scientiæ. Neque igitur insunt determinati habitus, neque ab aliis habitibus fiunt notioribus,sed a sensu. Ut in pugna eversione facta, uno stante,alter stetit, postea alter,quousque in principium veniant,anima autem hujusmodi, cum sit qualis possit pati hoc. Quod autem dictum est, ante, sed non clare dictum est,iterum dicamus;stante enim uno indifferentium, primum quidem in anima universale est,et namque sentire quidem singulare, sensus autem universalis est, ut hominis non Calliæ hominis. Iterum in his statur,quousque uti impartibilia stentet universalia,

similiter.Manifestum igitur est quoniam nobis prima inductione cognoscere necessarium est, et namque et sensus sic universale facit Quoniam autem circa intelligentiam habituum quibus verum dicimus,alii quidein semper veri sunt, alii recipiunt falsitatem, ut opinio: et ratio, vera autem semper sunt scientia et intellectus,et nihil est scientia certius aliud genus quamintellectus, principia autem demonstrationibus notiora sunt, scientia autem omnis cum ratione est, principiorum scientia quidem non utique erit. Quoniam autem nihil verius contingit esse scientia quam intellectum, intellectus utique erit principinrum. Ex his considerantibus et quoniam demonstrationis principium non demonstratio, quare neque scientiæ scientia, si igitur nullum alind præter scientiam habemus genus verum,intellectus utique erit scientiæ principium,et principium quidem principii erit utiqne: omne autem similiter se habet ad rem omnem.

ANT. M IANT L. SI sIV, I 3O :' T I I INTRODUCTIO AD SYLLOGISMOS CATEGORICOS.

Multa veteres philosophiæ duces posteriorum stu . diis contulerunt, in quibus priusquam ad rcs profunda mersas caligine pervenirent quadam quasi intelligentiæ luctatione præluderent:hincinstitutionum brevior compendii facilitate doctrina, hinc per ea quæ illi τρολεγόμενz vocant,ad intelligentiam promptior via munitur. Hujus igitur æmulus providentiae statuiobscurarum aditus doctrinarum præmissaeinstitutionis luce reserare,et præsentein operam syllogismis quorumconnexionibus omuis ratio continetur, addicere, modumque eum custodire dicendi,ut facilitati atque intelJigentiæ servientes,astringamus a veteribus dicta latius, enuntiata brevius porrigamus, obscurata improprii novitate sermonis consueti vocabuli proprietate pandamus. Sed qui ad hoc opus lector accedit, ab eo primitus petitum velimus ne in his quæ nunquam alias attigerit statim audeatjudicare,neve si quid in ludo puerilium disciplinarum rudis adhuc et nondum firmus acceperit, id amplexandum atque etiam colendum putet; alia enim teneris atque imbuendis adhuc auribus accomodata, alia firmis ac robustioribus doctrina mentibus, reservatur.Quare si quid es! quod discrepet,ne statim obstrepat,scd ratione consulta,quid ipse sentiat quid nos afferamus, veriore mentis acumine et subtiliore consideratione dijudicet. ldem namque eveniet, ut quein primo statim studendi aditu didicerunt,perspecta penitus ac potius deprehensa contemnant.At si jam quisque suæ scientiæ defensor esse cupidus malit (habent hoc quoque vitii homines quos com

prehendit discendi vetus ac longa, segnities,ut at arreptis semel opinionibus non recedant,ne in senectute discendo, nihil usque in senectutem didicisse videantur),si,inquam,malunt vindicare quam vertere quae vulgatis semel studiis imbiberunt, nemo expetit ut priora condemnent, sed ut majora quæ

C dam construant atque altiora conjungant Non enim

una atque eadem diversarum ratio disciplinarum, cum sit diversissimis disciplinis una atque eadem substan!ia materies.Aliter enim de qualibet orationis parte grammatico,aliter dialectico disserendum est,nec eodem modo lineam vel superficiem mathematicus ac physicus tractant. Quo fit ut altera alteram non impediat disciplina, sed multorum consideratione conjuncta fiat vera naturæ atque ex omnibus explicata cognitio.Sed de his hactenus;nunc de propositis ordinamur. Quoniam igitur nobis hoc opus est in categoricos syllogismos,syllogismorum vero compago propositionibus texitur,propositionum vero partes sunt nomen et verbum,pars autem ab eo cujus pars est, prior est ; de nomine et verbo, quæ prima sunt, disputatio prima ponatur, dehinc de propositione ad ultimum de syllogismorum connexione tractabitnr. Nomen est vox significativa secundum placitum sine tempore,cujus nulla pars significativa est separata; quae diffinitio paulo enodatius explicanda est. Nomen enim vocem esse dicimus, quoniam vox nominum genus est; omne autem genus de sua specie prædicatur, omnisque diffinitio a genere sumitur, ut si diffinias hominem

« PoprzedniaDalej »