Obrazy na stronie
PDF
ePub

contradictionem,ut quoniam omnis disciplina opi- A nio et non opinio, deinde sumere quoniam medicina disciplina quidem est, nulla autem opinio, quemadmodum redargutiones fiunt, vel ex duobus syllogismis.Quare esse quidem contraria secundum veritatem quæ sumpta sunt,non est alio modo quam hoc quemadmodum dictum est prius. CAPUT XVIII. De petitione principii.. In principio autem petere et accipere et quidem, ul in genere,sumere in eo quod non est demonstrare propositum.Hoc autem accidit multipliciter, nam et si omnino non syllogizatur,et si per ignotiora aut similiter ignota, et si per posteriora quod prius est, demonstratio enim ex prioribus et notioribus est. Horum ergo nullum est petere quod ex principio est, sed quia hæc quidem nata sunt per se cognosci, illa vero per alia (nam principia quidem per se, quæ autem sub principiis, per alia), quando non per se notum est, per se aliquis conatur ostendere, tunc petit quod ex principio est.Hoc autem est sic facere quidem at statam postulet id quod propositum est: contingit autem et transgredientes et ad alia eorum quæ nata sunt per illa ostendi per hæc monstrare quod ex principio est,ut si a ostendatur per b, et b per c, c autem natum sit ostendi per a, accidit enim idem a per se demonstrare eos qui sic syllogizant, quod faciunt qui parallelas arbitrantur scribere,latent enim ipsi seipsos talia sumentes quæ non valent demonstrare,cum non sint parallelæ. Quare accidit sic syllogizantibus unumquodque esse dicere si est unumquodque, sic autem omne erit per se notum, quod est impossibile.Si ergo aliquis dubitat assumpto dubio quoniam a inest c,similiter et quoniam b, petat autem i inesse b, nondum manifestum si quod in principio est petat,sed quoniam non demonstravit mahifestum,non enim est principum demonstrationis,quod similiter est incertum.Si autem b ad sic se habet ut idem sit,aut manifestum quod convertuntur, aut inest alterum alteri, quod in principio est petit,nam et quoniam a inest b,per illa monstrabit si convertantur, nunc autem hoc prohibet,sed non modus.Si autem hoc faciat,quod dictum est faciet, et convertet per tria, similiter autem et si b sumat inesse c, quod similiter incertum sit, ut et si a inest c,nondum quod ex principio petit, sed neque demonstrat.Si autem idem sit a et b, aut eo quod D convertuntur,aut eo quod a sequitur ei quod est b, quod ex principio est petit propter eamdem causam, nam ex principio quod valet,prius dictum est a nobis, quoniam per se monstrabitur quod non est per se manifestum.Si ergo est in principio petere per se monstrare quod non per se est manifestum, hoc autem et non ostendere quando similiter dubitantur quod monstratur et per quod monstratur, vel eo quod eadem idem,vel eo quod idem eisdem inesse sumitur,in media quidem figura et tertia utrorumque continget similiter quod est in principio petere, in prædicativo quidem syllogismo et in tertia figura,

[ocr errors]
[ocr errors]

et in prima, negative autem quando eadem ab eodem, et non similiter utræque propositiones,similiter autem et in media, eo quod non convertuntur termini secundum negativos syllogismus.Est autem in principio petere in demonstrationibus quidem quæ secundum veritatem sic se habent,in dialecticis autem, quæ secundum opinionem. CAPUT XIX. De non propter hoc accidere falsum.

Non propter hoc autem accidere falsum (quod sæpe in disputationibus solemus dicere) primum quidem est in iis qui ad impossibile syllogismis, quando ad contradictionem est hujus quod monstratum est ea quae ad impossibile. Nam neque qui non contradicit dicit non propter hoc,sed quoniam falsum est aliquid positum priorum,nequein ostensiva, non enim ponit quod contradicit.Amplius autem quando interimitur aliquid ostensive per a b c, non est dicere quoniam non propter quod positum est factus est syllogismus,nam non propter hoc fieritunc dicimus, quando interempto hoc nihilominus perficitur syllogismus,quod non est in ostensivis, interempta enim propositione, nec qui ad hanc est erit syllogismus. Manifestum igitur quoniam in iis qui ad impossibile sunt dicitur non propter hoc,et quando sic se habet ad impossibile quæ ex principio est hypothesis, ut cum sit,vel cum non sit hæc, nihilominus accidit impossibile Ergo manifestissimus quidem modus est non propter suppositionem esse falsum,quando ab hypothesi inconjunctus est a mediis syllogismus ad impossibile,quod dictum est in Topicis, quod enim non est causa, ut causam ponere hoc est; ut si volens ostendere quoniam asymeter est diameter,conetur Zenonis ratione quoniam non est moveri, et ad hoc inducat impossibile, nullo énim modo continuum est falsum, locutioni quæ est ex principio. Alius autem modus,si continuum quidem sit impossibile hypothesi, non tamen propter illam accidat, hoc autem possibile est fieri, et in hoc quod superius,et in hoc quod inferius sumenti, continuum, ut si a ponatur inesse b, b autem c, c vero d, hoc autem sit falsum b inesse d, nam (si ablato a,nihilominus b inest c, et c d) non erit falsum propter eam quæ ex principio est hypothesin.Aut rursum si quis in superiori sumat continuum, ut si a quidem b, e autema, f vero e, falsum autem sit finesse a, nam et sic nihilominus erit impossibile,interempta quæ est ex principio hypothesi.Sed oportet ad eos qui ex principio terminos copulare impossibile, sic enim erit propter hypothesin, ut in inferiori quidem sumenti continuum ad prædicatum terminum; nam si impossibile est a inesse d,interempto a, non amplius erit falsum.In superiori autem de quo prædicatur: nam si f non possibile est inesse b, interempto b non amplius erit impossibile; similiter autem et cum privativi sint syllogismi. Manifestum ergo quoniam cum impossibile non ad priores terminos,non propter positionem accidit falsum ; an nec si semper propter hypothesir, erit fal8um ? nam

si non ei quod est b, sed ei quod est k positum est A versaliter ; nam eadem erit definitio syllogismi et

inesse a, k autem c, et hoc d, et sic manetimpossibile; similiter autem etin sursum sumenti terminos, quare (quoniam cum est, et cum non est, hoc acciditimpossibile) non erit propter positionem,aut cum non est hoc, nihilominus fieri falsum. Nec sic sumendum ut alio posito accidat impossibile, sed quando ablato hoc idem per reliquas propositiones concluditur impossibile, eo quod idem falsum accidere per plures hypotheses nihil fortasse inconveniens est, ut parallelas, contingere, et si major est qui interius est, eo qui exterius, et si triangulus habet plures rectos duobus.

CAPUT XX.

De falsa ratiocinatione, catasyllogismo, hoc est corratiocinatione, et elencho.

Falsa autem oratio fit propter primum falsum: aut enim ex duabus propositionibus aut ex pluribus omnis est syllogismus; ergo si ex duabus quidem, harum necesse est alteram, aut etiam utrasque esse falsas, nam ex veris non erat falsus syllogismus;si vero ex pluribus (ut sic quidem per a b, hoc autem per d f g, horum erit aliquid superiorum falsum,et propter hoc oratio, nam a et b per illa concluduntur quare propter illorum aliquid, accidit conclusio et falsum.Ut autem non catasyllogizetur,observandum quando sine conclusionibus interrogat orationem,ut non detur his idem in propositionibus,eo quod scimus quoniam sine medio syllogismus non fit, medium autem est quod plerumque dicitur. Quomodo autem oportetad unamquamque conclusionem observare medium manifestum est, eo quod scitur qualein unaquaque figura ostenditur,hoc autem nos non latebit,eo quod videmus quomodo submittimus oratio. nem. 0portet autem quod custodire præcipimus respondentes, ipsos argumentantes tentare latere,hoc autem erit primum quidem si conclusiones non prius syllogizent, sed sumptis necessariis non manifestæ sint. Amplius autem si non propinqua;interrogant,sed quam maxime longe media,ut si sit opportunum conc!udere a d e f, media b e d e, oportetergo inquirere si a b, et rursum non si b e sed si d e, deinde si b c, et sic reliqua, et si per unum medium sit syllogismus, a medio incipere, maxime enim sic latebit respondentem. Quoniam ergo habemus quando et quomodo se habentibus terminis fit syllogismus, manifestum et quando erit, et quando non eritelenchus, nam omnibus affirmativis, vel permutatim positis responsionibus (ut hac quidem affirmativa,illa vero negativa), contingit fieri elenchum : erit enim syllogismus, et sic in illo modo se habentibus terminis; quare si id quod positum est contrarium sit conclusioni, necesse est fieri elenchum, nam elenchus syllogismus contradictionis est. Si vero nihil affirmetur, impossibile est fieri elenchum, non enim erat syllogismus,cum omnes termini erant privativi, quare nec elenchus : nam si elenchus,necesse est syllogismum esse ; cum autem est syllogismus,non necesse est elenchum esse. Similiterautem si nihil positum sit secundum responsionem uni

D

elenchi.
CAPUT XXI.
De fallacia secundum opinionem.

Accidit autem quandoque (quemadmodum in positione terminorumfallebamur) et secundum opinionem; fieri fallaciam, ut si contingat idem pluribus principaliterinesse,et hoc quidem latere aliquem,et putare nulli inesse,illud autem scire, ut insit a b et c per se, et hæc omni d similiter. Si igitur b quidem putet omni a inesse, et hoc d, c autem nulli a, et lioc omni d,ejusdem secundum idem habet disciplinam et ignorantiam.Rursum si quis fallatur circa ea quæ sunt ex eadem conjugatione,ut si a inest b,hoc autem c, et c d, opinetur autem a inesse omni b,et rursum nulli c. Simul enim sciet,et non opinabitur inesse; ergo nihil aliud existimat ex iis quam scit,hoc non opinari, scit enim aliquo modo quoniam a inest c per b, velut in universali hoc quod est particulare; quare quod aliquo modo scit, hoc omnino existimat non opinari,quod est impossibile. In eo autem quod prius dictum est,si non ex eadem conjugatione sit medium, secundum utrumque quidem mediorum ambas propositione8 non possibile est opinari ut a b quidem omni,cautem nulli,hæc autem utraque omni d; accidit autem aut simpliciter aut in aliquo contrariam sumere primam propositionem.Si enim cui b inest omnia opiuatur inesse, b autem d novit, et quoniam a d novit, quare si rursum cui c nulli. putat a inesse, cui b alicui inest, huic non putat a inesse, quod autem omni putat cui b, rursum alicui non putare cui b, aut simpliciter, aut in aliquo contrarium et; sic ergo non contingit opinari. Secundum utrumque autem unam,aut secundum alterum utrasque,nihil prohibet a omni b, et b d, et rursum u nulli c.Nam similis hujusmodi fallacia,veluti fallimur circa particularia, ut si a omni b inest, b autem omni c,a omni cinerit : si ergo aliquis novit quoniam a cui b inest omni,novit et quoniam ei quod estc;sed nihil prohibet ignorare c quoniam est,ut si a quidém duo recti,in quo autem b triangulus,in quo vero c sensibilis triangulus; opinabitur enim aliquis non esse c,siens quoniam omnis triangulus habet duos rectos: quare simul sciet et ignorabit idem, nam scire omnem triangulum quoniam duobus rectis non simplex est,sed hoc quidem universalem habetdisciplinam,illud vero singularem.Sic ergo in universali novit c,quoniam duobus rectis in singulari autem non novit, quare non habebit contrarias.Similiter autem est quæ in Menone est oratio,quoniam disciplina est reminiscentio; nunquam enim accidit præscire quod singulare est, sed simul inductione sumere particularium disciplinam, velut recognoscentes. Nam quædam scientes,statim scimus, ut quoniam duobus rectis, si scimus quoniam triangulus, similiter autem et in aliis. Ergo universali quidem speculamur particularia, propria autem non scimus; quare contingit et falli circa ea, verum non contrarie, sed habere quidem universale, decipi autem particulari. Similiter autem in prædictis est secundum syllogismum disciplinæ, nec quæ est seeundum utrumque mediorum opinatio,nihil enim prohibet scientem, et quoniam a toti b inest, et rursum hoc totic,putare non inesse, ut quoniam omnis mula sterilis, et hæc mula, putare hanc habere in utero; non enim scit quoniam a, c qui non conspicit, quod est secundum utrumque.Quare manifestum quoniam et si hoc quidem novit, illud vero non novit, falletur, quod habent universales ad particulares disciplinas; nullum enim sensibilium extra sensum fit scimus, nec si sentientes fuerimus scimus, nisi etin universali,et in eo quod habet propriam disciplinam,sed non in eo quod est in actum.Nam scire tripliciter dicitur,aut ut universali, aut ut propria, aut ut in actu, quare et decipi totidem modis, nihil ergo prohibet et scire,et deceptum esse circa idem, verumtamen non contrarie.Quod accidit et ei qui secundum utramque scit propositionum,et non pertractavit prius,nam opinans in utero habere mulam, non habet secundum actum, disciplinam, neque propter opinionem fallaciam contrariam disciplinæ, syllogismus enim est contraria fallaciain universali.Qni autem opinatur quod bonum, esse est malum esse,idem opinabitur bonum esse et malum.Sit enim bonum esse in quo a, malum autem esse in quo b, rursum bonum esse in quo c ; quoniam igitur idem opinatur et b et cet esse c b opinabitur,et rursum b esse a similiter,quare et e a, nam quemad. modum si erat verum de quo c b, et de quo b a. et de quo c a verum erat,sic et in opinatione.Similiter autem et in eo quod est esse.Nam cum idem sit c et b, et rursum b et a, c a idem erit, quare et opinatione similiter ; ergo hoc quidem necessarium si quis det primum. Sed fortasse illud falsum opinari aliquem quod malum esse est bonum esse, nisi secundum accidens; multipliciter enim possibile est hoc opinari, perspiciendum autem hoc melius.

non enim contraria quæ est secundum medium ei quæ A corruptibile factum esse, duo enim syllogismi comest b,et non transcendat medium, necesse est e inesse A lem fieri rectilineo circulum propinquius erit scienA scire facit, tale autem maxime medium, an vero

CAPUT XXII. De conversionibus terminorum.

Quando vero convertuntur extremitates, necesse est et medium converti ad utramque; si enim a de c per b est, si convertitur et inest cui a omni, c et a convertitur,etinest cui a omni, b per medium c, et c b convertitur per medium a. Etin non esse itidem, ut si b inest c, a vero non inest b, neque a inerit c. Si

ergo b convertatur ad a, et ad a convertetur: sit D

enim b nulli a inexistens, ergo neque c, omni enim c inerat b, et si b convertitur ad c, et a convertetur ad c; nam de quocunque omnino b, et c.Et sic ad a convertitur, et b convertetur ad a: cui enim b inest,et c; cui autem c, a non inest; et solum hoc a conclusione incipit,alia autem non similiter,utin prædicativo syllogismo. Rursum si a et b convertuntur, et c et d similiter, omni autem necesse est a aut c inesse,et betd sic se habebunt, ut omni alterum insit; quoniam enim: cui a b, et cui c d, omni autem a aut c, et non simul, manifestum quoniam et b aut d omni,et non simul,utsi ingenitum,incorruptibile,etincorruptibile ingenitum, necesse est quod factum est corruptibile

stituti sunt. Rursum si omni quidem,a vel b,et c veld, simul autem non insunt, si convertitur a et c, et b etd convertetur. Nam si alicui non inest b, cui d, palam quoniam a inest;si autem a,et c,convertuntur enim; quare simul c et d, hoc autem impossibile. Quando autem a toti b et c inest, et de nullo alio prædicatur, inest autem et b omni c, necesse est a et b converti, quoniam enim de solis b c dicitur a, prædicatur autem b etidem de se et de c,manifestum quoniam de quibus a, et b dicetur omnibus, verum et de a. Rursum quando a et b, toti c insunt convertitur autem c b, necesse est a omni b inesse, quoniam enim omni ca, c autem b,eo quod convertuntur, et a omni b inerit. Quando autem duo fuerint opposita,uta magis eligendum sit quam b,cum sint opposita, etdquam c similiter, si magis eligenda sunt a c quam b d,a magis eligendum quam d. Similiter enim sequendum a,et fugiendum b,opposita enim, et c ei quod est d,nam et hæc opponuntur; si ergo a ei quod est d similiter eligendum,et b ei quod est c fugiendum,utrumque enim utrique similiter fugiendum eligendo; quare et hæc ambo a c iis quæ sunt b d, quoniam autem magis, non possibile similiter,nam et b d similiter erunt.Si auted, d magis eligendum quam a,et b quam cminus fugiendum; nam quod minus est minori opponitur; magis autem eligendum est majus bonum et minus malum quam minus bonum et majus malum. Universum igitur b d magis eligendum quam a c, nunc autem non est, ergo magis a eligendum quam d,et c ergo minus fugiendum quam b.Si ergo eligat omnis amans secundum amorem a sic sehabere,ut concedere, et non concedere in quo c, aut concedere in quo d, et non tale esse ut concederein quo b, manifestum quoniam a hujusmodi esse, magis eligendum est quam concedere;ergo diligi quam conventio magis eligendum secundum amorem ;magis ergo amor est in amicitia quam convenire. Si autem maxime hujus, et finis hæc, ergo convenire aut non est omnino, aut diligendi gratia,nam et aliæ concupiscentiæ et artes sic fiunt.Quomodo ergo se habent termini secundum conversiones, et in eo quod magis fugiendum vel magis eligendum sit, manifestum est.

CAPUT XXIII. De epagoge, id est inductione.

Quoniam autem non solum dialectici et demonstrativi syllogismi per prædialectici fiunt figuras, sedet rhetorici, sed et simplicitea quæcunque fides est,et secundum unamquamque artem,nunc erit dicendum Omnia enim credimus per syllogismum aut ex inductione; ergo si inductio quidem est, ex inductione syllogismus per alterum extremitatem medio syllogivare.Ut si eorum quæ sunt a c medium sit b,per c ostendere a inesse b, sic enim facimus inductiones. Ut si a longævum, in quo autem b choleram non habere, in quo vero c singulare longævum,ut homo equus, et mulus.Ergo toti b inest a, omne enim quod sibi cholera est,longævum, sed et b non habere choleram, omni inest c; si ergo convertatur c ei quod

b. Ostensum enim est prius quoniam,si duo aliqua eidem insunt,et ad alteram eorum convertatur extremum, converso et alterum inerit prædicatorum. Oportet autem intelligere c ex singularibus omnibus compositum, nam inductio per omnia. Syllogismus autem hujusmodi est primæ et immediatæ propositionis : quarum enim est medium, per medium est syllogismus ; quorum vero non est, per inductionem. Et quodam modo opponitur inductio syllogismo,nam hic quidem per medium extremum de tertio ostendit,il]a autem per tertium extremum de medio. Ergo natura quidem prior et notior jper medium syllogismus, nobis autem manifestior qui est per inductionem. CAPUT XXIV. De paradigmate, hoc est eaeemplo.

Exemplum autem est, quando medio extremum inesse ostenditur perid quod est simile tertio.0portet autem et medium tertio,et primum simili notius esse, inesse.Ut sit a malum, b autem contra co::fines inferre bellum,in quo autem c Athenienses contra Thebanos,in quo autem d Thebanos contra Phocenses. Siergo volumus oster dere quoniamThebanis pugnare malum est, sumendum quoniam contra confines pugnare est malum,hujus autem fides ex similibus,ut quoniam Thebanis contra Phocenses.Quoniam ergo contra confines malum,contra Thebanos autem contra confines est, manifestum quoniam contra Thebanos pugnare malum.Quoniam ergo b c et d inest, manifestum,utrumque enim est contra confines inferre bellum,et quoniam a d,Thebanis enim non fuit utile contra Phocenses bellum.Quoniam autem a inest b, per d ostendetur,eodem autem modo et si per plura similia fides fiat medii ad extremum. Manifestum ergo quoniam exemplum est neque ut totum ad partem, neque ut pars ad totum, sed ut pars ad partem, quando ambo quidem insunt sub eodem notum autem alterum. Et differt ab inductione, quoniam hæc quidem ex omnibus individuis ostendebat inesse extremum medio,et ad extremum: non copulabat syllogismum,hoc autem et copulat,et non ex omnibus ostendit.

CAPUT XXV. De apagoge deductioneque. Deductio autem quando medio quidem primum pa

lam estinesse, postremo autem medium dubium qui- [)

dem similiter autem credibile aut magis conclusione. Amplius,si pauciora sunt media postremo et medio, omnino enim propinquius esse accidit scientiæ.Ut sit a docibile, in quo b disciplina, c justitia, ergo disciplina quoniam docibilis, manifestum ; justitia autem si disciplina,dubium.Si igitur similiter aut magis credibile sit b c quam a c,deductio est, propinquius enim scientiæ, per quod assumpserint a c, disciplinam prius non habentes. Aut rursum si pauciora media sint b c, nam et sic propinquius est scientiæ. Ut si d sit quadrangulare,in quo autem e rectilineum,in quo f circulus,si ergo ejus quod est ef unum solum sit medium,per lunares figuras æqua

tiæ. Quaudo autem neque credibilius est b c quam a c, neque pauca media, non dico deductionem, neque quando immediata est b c, disciplina enim quod hujusmodi est.

CAPUT XXVI. De instantia, quam enstasin dicunt.

Instantia autem est propositio propositioni contraria. Differt autem a propositione,quoniam contingit quidem instantiam esse in parte, propositionem vero aut omnino non contingit,aut non in universaJibus syllogismus. Fertur autem instantia duobus modis et per duas figuras : duobus modis quidem, quoniam aut universalis aut particularis omnis instantia ; per duas autem figuras, quoniam oppositæ feruntur propositioni,opposita autem in prima et tertia figura perficiuntur solis.Nam quando postulatur omni inesse, instamus quoniam nulli, aut quoniam alicui non inest. Horum autem nulli quidem ex prima figura, alicui autem non ex postremat Ut sit a unam esse disciplinam, in quo b contraria; proponit ergo unam esse contrariorum disciplinam, aut quoniam omnino non est eadem oppositorum instant. Contraria autem opposita, quare fit prima figura ; aut quoniam noti et ignoti non una, hæc autem tertia. Nam secundum tertiam notum et ignotum contraria quidem esse verum, unam autem esse eorum disciplinain, falsum.Rursum in privativa propositione similiter : cum postulat enim non esse contrariorum unam disciplinam, aut quoniam omnium oppositorum, aut quoniam contrariorum aliquorum est eadem disciplina,dicimus, ut sani et ægri, ergo omnium quidem ex prima, aliquorum vero ex tertia figura. Simpliciter autem in omnibus universaliter quidem instantibus, necesse est ad id quod nniversale est proposito contradictionem dicere (ut si non unam existimet contrariorum omnium, dicere oppositorum unam ; sic autem necessse est primam esse figuram, medium enim fit universale ad hoc quod ex principio); quod autem ad hoc in parte est universale, dicitur propositio, ut noti et ignoti non eadem, nam contraria universale ad hæc, et fit tertia figura, medium enim in parte sumptum, ut notum et ignotum. Nam ex quibus est syllogizare contrarium, ex iis et instantias conamus dicere, quare et ex his solis figuris ferimus, nam in his solis oppositi syllogismi, per mediam enim figuram non fuit affirmare. Amplius autem et si sit, oratione indiget plurima, quæ est per mediam figuraro, ut si non concedant a inesse b,eo quod non sequitur hoc c, hoc enim per alias propositiones manifestum ; non oportet autem instantiam converti ad alia,sed statim manifestam habere alteram propositionem. Quapropter et signum ex sola hac figura non est. Perspiciendum autem et de aliis instantiis, ut de iis quæ sunt ex contrario, et simili, et secundum opinionem, et si particularem ex prima, vel privativam ex media possibile est sumere.

CAPUT XXVII. De eicote, hoc est consentaneo signo, indicio, et enthymemate.

Eicos autem et signum non idem est, sed eicos quidem est propositio probabilis. Quod enim ut in pluribus sciunt sit factum ; vel non factum,aut esse vel non esse, hoc est eicos, ut odire invidentes, vel diligere amantes.Signum autem vult esse propositio demonstrativa, vel necessaria,vel probabilis ; nam quo existente est, vel quo facto prius vel posterius res,signum est vel fuisse vel esse.Enthymema ergo est syllogismus imperfectus ex eicotibus et signis. Accipitur autem signum tripliciter,quoties et medium in figuris,aut enim ut in prima,aut ut in media,aut ut in tertia: ut ostendere quidem parientem esse, eo quod lac habeat, ex prima figura, medium enim lac habere,in quo a parere b, lac habere mulier in quo c.Quoniam autem sapientes,studiosi,nam Pittacus est studiosus, per postremam, in quo a studiosum, in quo b sapientes, in quo c Pittacus. Verum igitur a et b de c prædicari ; sed hoc quidem non dicunt quia notum sit, illud vero sumunt. Peperisse autem quoniam pallida,per mediam figuram vult esse ; quoniam enim sequitur parientes pallor, sequitur autem et hanc, ostensum esse arbitrantur quoniam peperit. Pallor in quo a, parere in quo b. mulier in quo c. Ergo si una quidem dicatur propositio,signum fit solum, si autem et altera sumitur, syllogismus.Ut Pittacus liberalis,nam: ambitiosi liberales,Pittacus autem ambitiosus. Aut rursus,quoniam sapientes boni, Pittacus autem bonus, sed et sapiens, sic ergo fiunt syllogismi. Verum quidem per primam figuram insolubilis, si verus sit, universalis enim est. Qui autem per postremam, est solubilis,et si vera sit conclusio, eo quod non universalis, est in tertia,nec ad rem syllogismus, non enim si Pittacus est studiosus, propter hoc el alios necesse est esse sapientes.Qui vero per mediam figuram est,semper etom nino solubilis nunquam enim syllogismus fit,sic se habentibus terminis.Non enim si quæ peperit pallida,pa lida autem et hæc, necesse est parere hanc ; ergo verum est quidem in omnibus figuris, differentias autem habent jam dictas. An igitur sic dividendum signum?horumautem medium indicium sumendum, nam indicium dicunt esse quod

quæ quidem ab extremitatibus signa dicenda, quæ autem ex medio indicium ? probabilissimum enim et maxime veram est quod est per primam figuram.

CAPUT XXVIII. De syllogismo physiognomico.

Naturas autem cognoscere possibile est, si quis concedat simul transmutare corpus et animam, quæcunque sunt naturales passiones ; discens enim aliquis fortasse musicam,transmutavit secundum quid animam,sed non earum quæ natura nobis insunt, hæc est passio, sed ut iræ et concupiscentiæ, et naturalium motionum.Si igitur et hoc det,et unum unius signum esse,et possumus sumere proprium uniuscujusque generis passionem et signum, poterimus naturas cognoscere.Si enim est proprie alicui generi individuo existens passio, ut si leonibus fortitudo, necesse est et signum esse aliquod, compati enim sibi invicem positum est,et sit hoc magnas summitates habere, quod et aliis generibus,non totis contingit.Nam signum sic proprium est,quoniam totius generis propria passio est, et non solius proprium, sicut solemus dicere.Erit ergo et in alio genere hoc, eterit fortis homo, et aliquod aliud animal ; habebit ergo signum, unum enim unius erat. Si ergo hæc sunt,poterimus talia signa colligere in iis anitnalibus quæ solum unam passionem habent aliquam propriam,unaquæque autem habet signum,et quoniam unum habere necesse est, poterimus naturas cognoscere.Si vero duo habet propria totum genus, ut leo,forte et communicativum, quomodo cognoscemus utrum utrius sit signum, eorum signorum quæ proprie sequuntur? An si et alii alicui non toti ambo,et in quibus non totis utrumque,quando hoc quidem habet,illud autem non?nam si fortis quidem, liberalis autem non,habet autem duorum, hoc,palam quoniam et in leone hoc signum fortitudinis. Est vero naturas cognoscere in prima quidem figura,eo quod medium priori extremitati convertitur, tertiam autem transcendit,et non convertitur, ut sit fortitudo a, summitates magnas habere in quo b, c autem leo ; ergo cui c, b omni, sed et aliis,cui autem b, a omni, et non pluribus, sed ; convertitur si autem non, non erit unum unius signum.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »