Obrazy na stronie
PDF
ePub

AN. MANL. SEV. BOETHI

COMMENTARIA

IN PORPHYRIUM A SE TRANSLATUM.

LIBER PRIMUS.

Secundus hic arreptæ expositionis labor nostræ A præsentium firmissima contemplatione, vel in absseriem translationis expediet, in qua quidem vereor ne subierim fidi interpretis culpam, cum verbum verbo expressum comparatumque reddiderim. Cujus incœpti ratio est quod in his scriptis in quibus rerum cognitio quæritur, non luculentæ orationis lepos sed incorrupta veritas exprimenda est. Quocirca multum profecisse videbor, si philosophiæ libris Latina oratione compositis per integerrimæ translationis sinceritatem, nihil in Græcorum litteris amplius desideretur. Et quoniam humanis animis excellentissimum bonum philosophiæ comparatum est, ut viæ ex filo quodam procedat ratio, ex animæ ipsius efficiendis ordiendum est. Triplex omnino animæ vis in vegetandis corporibus deprehenditur. Quarum una quidem vitam corporis subministrat, ut nascendo crescat, alendoque subsistat. Alia vero sentiendi judicium præbet. Tertia vi mentis et ratione subnixa est. Quarum quidem primæ id officium est, ut creandis, nutriendis, alendisque corporibus præsto sit, nullum vero rationis præstet sensusve judicium. Hæc autem est herbarum atque arborum, et quidquid terræ radicitus affixum tenetur. Secunda vero composita atque conjuncta est, et primam sihi sumens et in partem constituens, varium ac multiforme judicium capit, de quibus capere potest. Omne enim animal quod sensu viget, idem et nascitur et nutritur et alitur. Sensus vero diversi sunt et usque ad quinarium numerum tendunt. Itaque quidquid tantum alitur, non etiam sentit, quidquid vero sentire potest, ei prima quoque vis animæ, nascendi scilicet atque nutriendi probatur esse subjecta. Quibus vero sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas, quibus sensibili corpore feruntur præsente, sed absente quoque, sensibilibusque supositis ante cognitarum sensu formarum imagines tenent, memoriamque conficiunt, et prout quodque animal valet, longius breviusque custodit. Sed eas imaginationes confusas atque inevidentes sic sumunt, ut nihil ex earum conjunctione ac compositione efficere possint.Atque idcirco meminisse quidem possunt, nec æque omnia. Amissa vero oblivione, memoria recolligere ac revocare non possunt. Futuri vero his nulla cognitio est. Sed animæ vis tertia quæ secum priores alendi ac sentiendi vires trahit, hisque velut famulis atque obedientibus utitur, eadem D mero subjectas esse necesse est: hoc vero non

entium intelligentia, vel in ignotarum inquisitione versatur. Hæc tantum humano generi præsto est, quæ non solum sensus imagines perfectas et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intelligentiæ quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat. Itaque, ut dictum est, huic divinæ naturæ non ea tantum in cognitione sufficiunt quæ subjecta sensibus comprehendit, verum etiam et insensibilibus imaginatione concepta, et absentibus rebus nomina indere potest, et quod intelligentiæ ratione comprehendit, vocabulorum quoque positionibus aperit. Illud quoque ei naturæ proprium est, ut per ea quæ sibi nota sunt ignota vestiget, et non solum unumquodque an sit, sed quid sit etiam et quale sit, necnon cur sit optet agnoscere. Quam triplicis animæ B vim sola hominum (ut dictum est) natura sortita est. Cujus animæ vis intelligentiæ motibus non caret quia in his quatuor propriæ vim rationis exercet. Aut enim laiquid an sic inquirit, aut si esse constiterit, quid sit id dubitat. Quod si etiam utriusque scientiam ratione possidet, quale sit unumquoque vestigat, atque in eo cætera accidentium momenta perquirit, quibus cognitis, cur ita sit quæritur, et ratione nihilominus vestigat. Cum igitur actio sit humani animi, ut semper aut in præsentium rerum comprehensione, aut in absentium intelligentia, aut in ignotarum inquisitione atque inventione versetur, duo sunt in quibus omnem operam vis animæ ratiocinantis impendit. Unum quidem, ut rerum naturas inquisitionis certa ratione cognoscat; alterum vero, ut ad

tota in ratione constituta est, eaque vel in rerum

C

scientiam prius veniat quod post gravitas moralis exerceat, quibus inquirendis permulta esse necesse est, quæ vestigantem animum a recti itinere non minimum progressione deducant: ut in multis evenit Epicuro, qui atomis mundum, constare putat, et honestum corporis voluptate metitur. Hæc autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam per imperitiam disputandi quidquid ratiocinatione comprehenderant hæc in res quoque ipsas evenire arbitrantur. Hic vero magnus est error: nec enim sese res ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habet. In numeris enim quidquid in digitis recte computantis evenit, id sine dubio in res quoque ipsas necesse est evenire: ut si ex calculo centum esse contigerit, centum quoque res illi nu

æque in disputatione servat; nec enim quidquid

A

partes sunt, quia de his philosophia sola pertractat, propter eamdem causam erit logica philosophiæ pars, quoniam philosophiæ soli hæc disputandi materia subjecta est. Ita vero inquiunt: Cum in his tribus philosophia versetur: cumque activam et speculativam considerationem subjecta discernant, quod illa de rerum naturis,hæc de moribus quærit, dubium non est quin logica disciplina a naturali atque morali suæ materiæ proprietate distincta sit.Etenim logica tractatus est de propositionibus atque syllogismis et cæteris hujusmodi, quod neque ea quæ non de oratione, sed de rebus speculatur, neque activa pars,quæ de moribus invigilat, æque præstare potest. Quod si in his tribus,id est speculativa, activa atque rationali philosophia consistit, quæ proprio triplicique a se fine disjuncta sunt,cumque speculativa et B activa philosophia partes esse videntur,non dubium est quin rationalis quoque philosophia pars esse convincatur.Qui vero non partem,sed philosophiæ instrumentum putant,hæc fere afferunt argumenta. Non esse inquiunt similem logicæ finem speculativæ atque activæ partis extremo : utraque enim illarum ad suum proprium terminum spectat,ita ut speculativa quidem rerum cognitionem, activa vero mores atque instituta perficiat, neque altera refertur ad alteram; logicæ vero finis esse non potest absolutus, sed quodammodo cum reliquis duabus partibus colligatus atque constrictus est. Quid enim est in logica disciplina quod suo merito debeat optari,nisi quod propter investigationem rerum hujus effectio artis inventa est?Scire enim quemadmodum argumentatio concludatur,vel quæ vera sit, quæ virisimilis, ad hoc scilicet tendit, ut vel ad cognitionem rerum referatur hæc rationum scientia,vel ad invenienda ea quæ in exercitium mortalitatis adducta beatitudinem pariunt. Atque ideo quoniam speculativæ atque activæ suus certusque finis est: logicæ autem ad duas reliquas partes refertur extremum,manifestum est non eam esse philosophiæ partem, sed potius instrumentum.Sunt vero plura quæ ex alterutra parte dicantur, quorum nos ea quæ dicta sunt strictim notasse sufficiat.Hanc litem vero tali ratione discernimus. Nibil quippe dicimus impendire ut eadem logica partis vice simul instrumentique fungatur officio. Quoniam enim ipsa suum retinet finem,isque finis a sola philosophia consideratur,pars quidem philosophiæ esse ponenda est; quoniam vero finis ille logicæ quem sola speculatur philosophia, ad alias ejus partes suam operam pollicetur,instrumentum esse philosophiæ non negamus: est autem finis logicæ inventio judiciumque rationum ; quod quidem non esse mirum videbitur, quod eadem pars quoddam ponitur instrumentum, si ad partes corporis animum reducamus, quibus et fit aliquid ut his quasi quibusdam instrumentis utamur, et in toto tamen corpore partium obtinent locum. Manus enim ad tractandum, oculi ad videndum, cæteræque corporis partes proprium quoddam videntur officium habere. Quod tamen si ad totius utilitatem corporis referatur, in

sermonum decursus invenerit,id natura quoque fi-
xum tenetur.Quare necesse erat eos falli, qui abjecta
scientia disputandi de rerum natura perquirerent.
Nisi enim prius ad scientiam venerit,quæ ratiocina-
tio veram teneat disputandi semitam, quæ verisimi-
lem? et nisi agnoverit quæ fida possit esse, quæve
suspecta,rerum incorrupta veritas ex ratiocinatione
non potest inveniri. Cum igitur veleres sæpe multis
lapsi erroribus, falsa quædam et sibi contraria in
disputatione colligerent, atque id fieri impossibile
videretur, ut de eadem re contraria conclusione fa-
cta, utraque essent vera quæ sibi dissentiens ratio-
cinatio conclusisset, cuive ratiocinationi credi opor-
teret, esset ambiguum,visum est prius disputationis
ipsius veramque integram considerare naturam,qua
cognita tum illud quoque quod per disputationem in-
veniretur,an verum comprehensum esset,posset in-
telligi. Hinc profecta est igitur logicæ peritia disci-
plinæ quæ disputandi modos atque ipsas ratiocina-
tiones et internoscendi vias parat,ut quæ ratiocina-
tio nunc quidem falsa,nunc autem vera sit,quæ vero
semper falsa, quæ nunquam falsa, possit agnosci.
Hujus autem vix duplex esse perpenditur, una quidem
in inveniendo, altera in judicando, quod Marcus
etiam Tullius in eo libro cui Topica titulus est, evi-
denter expressit, dicens: Cum omnis ratio diligens
disserendi duas habeat partes, unam inveniendi,al-
teram judicandi, utriusque princeps (ut mihi quidem
videtur) Aristoteles fuit. Stoici autem in altera ela-
boraverunt,judicandi enim viam diligenter perze-
cuti sunt,eam scientiam quam dialecticen appellant:
inveniendi vero artem quæ topice dicitur, quoque ad C
usum potior erat, et ordine naturæ certe prior totam
reliquerunt. Nos autem quoniam in utraque summa
utilitas est,et utramque si erit otium persequi cogi-
tamus, ab ea quæ prior est, ordiemur. Cum igitur
tantus hujus considerationis fructus sit, danda est
huic tam solertissimæ disciplina tota mentis inten-
tio,ut primis firmatis in disputandi veritate vestigiis,
facile ad rerum ipsarum certam comprehensionem
venire possimus. Et quoniam qui sit ortus logica
disciplinæ prædiximus, esse reliquum videtur adjun-
gere, an omnino quædam sit pars philosophiæ, an
(ut quibusdam placet) supellex atque instrumentum,
perquod philosophia cognitionem rerum naturamque
deprehendat.Cujus quidem rei has econtrario video
esse sententias. Hi enim qui partem philosophiæ pu- D
tant logicam considerationem his fere argumentis
utuntur,dicentes philosophiam indubitanter duas ha-
bere partes,speculativam atque activam. De hac tertia.
rationali, id est logica, quæritur an sit in parte po-
nenda,sed eam quoque partem esse philosophiæ non
potest dubitari. Nam sicut de naturalibus cæteris-
que sub speculativa positis solius philosophiæ vesti-
gatio est,itemque de moralibus ac de reliquis quæ
sub activam partem cadunt sola philosophia perpen-
dit, ita quoque de hac parte tractat, id est de his
quæ logice subjecta sunt sola philosophia judicat.
Quod si speculativa atque activa idcirco philosophiæ
PATROL. LXIV.

3

strumenta quædam corporis esse deprehenduntur A quæ etiam partes esse nullus abnuerit. Ita quoque logica disciplina pars quædam philosophiæ est, quoniam ejus philosophia sola magistra est. Supellex vero est,quod per eam inquisita veritas philosophia vestigatur.Sed quoniam,quantum mihi quidem brevitas succincta largita est,ortum logicæ et quid ipsa logica esset explicavi,nunc de eo nobis libro pauca dicenda sunt quem in præsens sumpsimus exponendum.Titulo enim proponit Porphyrius introductionem se in Aristotelis prædicamenta conscribere. Quid vero valeat hæc introductio, vel ad quid lectoris animum paret breviter explicabo. Aristoteles enim qui de decem prædicamentis inscribitur librum hac intentione composuit, ut infinitas rerum diversitates quæ sub scientiam cadere non possent, paucitate ge- B nerum comprehenderet,atque ita id quod per incomprehensibilem multitudinem sub disciplinam venire non poterat, per generum (ut dictum est)paucitatem, animo fieret scientiæque subjectum. Decem igiturge. nera rerum esse omnium consideravit Aristoteles,id estunam substantiam et accidentia novem, quæ sunt qualitas,quantitas, relatio, ubi, quando, situs, habere, facere, et pati: quæ quoniam genera essent suprema, et quibus nullum aliud superponi genus posset,omnem necesse est multitudinem rerum per horum decem generum specie inveniri. Qui quidem genera omnibus a se differentiis distributa sunt.Nec quidquam videntur habere commune nisi tantum nomen,quoniam omnia esse prædicantur. Quippe substantia est,qualitas est, quantitas est,et de aliis omnibus.Est verbum cummuniter prædicatur, sed non est eorum communis una substantia vel natura,sed tantum nomen: itaque decem genera ab Aristotele reperta omnibus a se differentiis distributa sunt.Sed que aliquibus differentiis disjunguntur,necesse est ut habeant proprium quiddam, quod ea in singularem solitariamque vindicet formam.Non est autem idem proprium quod accidens. Accidentia enim et venire et abesse possunt, propria vero ita sunt insita, ut absque his quorum propria sunt esse non possint. Quæ cum ita sint,cumque Aristoteles decem rerum genera reperisset, quæ vel intelligendo mens caperet, vel loquendo disputator efferret (quidquid enim intellectu capimus,id ad alterum sermone vulgamus), evenit ut ad horum decem prædicamentorum intelligentiam quinque harum rerum tractatus incurreret, D prædicamentorum sit propria persecutus,de his ipscilicet generis,speciei, differentiæ, proprii et accidentis. Generis quidem,quoniam oportet ante prædiscere quid sit genus,ut decem illa quæ Aristoteles cæteris anteposuit rebus genera esse possimus agnoscere. Speciei vero cognitio plurimum valet,ut quæ cujusque generis sit species possit agnosci.Si enim quid sit species ignoramus,nihil impedit errore turbari; fieri enim potest ut per speciei inscientiam sæpe quantitatis species in relatione ponamus, et cujuslibet primi generis species alteri cujuslibet generi subdamus, atque ita fiat permista rerum atque indiscreta confusio: quod ne accidat, quæ sit

natura speciei ante noscendum est. Nec vero in hoc tantum prodest speciei cognoscenda natura, ne priorum generum species invicem permutemus,verumetiam ut in eodem quolibet genere proximas species cuilibet generi noverimus eligere, ut ne substantiæ mox animal dicamus esse speciem potius quam corpus, aut corporis hominem potius quam animatum corpus. At vero differentiarum scientia in his maximum retinet locum. Qui enim omnino qualitatem a substantia vel cætera a se genera distare cognoscimus, nisi eorum differentias noverimus? Quomodo autem discernere eorum differentias possumus, si quid ipsa sit differentia nesciamus? Ne hunc solum nobis inscientia differentiæ infundit errorem,verum etiam specierum quoque tollit omne judicium. Nam omnes species informant differentiæ. Ignorata differentia species quoque necesse est ignorari. Quomodo ergo fieri potest ut quamlibet differentiam possimus agnoscere,si omnino quæ sit nominis hujus significatio nesciamus? Jam vero proprii tantus usus est, ut Aristoteles quoque singulorum prædicamentorum propria perquisierit, quæ propria esse quis deprehenderit antequam quid omnino sit proprium discat. Nec in his tantum proprii hæc cognitio valet quæ singulis nominibus efferuntur, ut hominis risibile, verum etiam in his quæ in locum diffinitionis adhibentur.Omnia enim propria rem subjectam quodam termino descriptionis includunt,quod suo loco quoque opportunius commemorabo.Accidentis quoque cognitio quantum afferat,quis dubitare queat,cum videat inter decem prædicamenta novem tenere acciC dentis naturas ?Quæ quomodo accidentis esse putabimus,si omnino quid sit accidens ignoremus? cum præsertim nec differentiarum, nec proprii scientia cognita sit,nisi accidentis naturam firmissima consideratione teneamus, fieri enim potest ut differentiæ loco vel proprii per inscientiam accidens apponatur,quod esse vitiosum etiam diffinitiones probant quæ cum ipsæ ex differentiis constent,et fiant uniuscujusque diffinitiones propriæ, accidens tamen non videntur admittere. Cum igitur Aristoteles decem rerum genera collegisset, quæ nimirum diversas sub se species continerent, quæ species nunquam diversæ forent nisi diflerentiis segregarentur; cumque omnia in substantiam atque accidens,accidens vero in alia prædicamenta solvisset; cumque aliquorum

sis quidem prædicamentis docuit: quid vero esset genus,quid species, quid differentia, quid illud accidens, de quo nunc dicendum est, vel quid proprium, velut nota præteriit. Ne igitur ad prædicamenta Aristotelis venientes, quid significaret unumquodque eorum quæ superius dicta sunt ignorarent, hunc librum Porphyrius de earum quinque rerum cogaitione prescripsit, quo perspecto,et considerato quid unumquodque eorum quæ supraposuit designaret, facilior intellectus ea quæ ab Aristotele præponerentur addisceret. Hæc quidem intentio est hujus libri quem Porphyrius ad introductionem prædicamento

rum se conscripsisse ipsa (ut dictum est) tituli in- A dicimus ad forum descendere, qua in voce quædam scriptione signavit.Sed licet ad hoc unum hujus libri referatur intentio, non tamen simplex est ejus utilitas,sed multiplex, et in maxima quæque diffusa, quam idem Porphyrius in principio hujus libri commemorat dicens :

Cum sit necessarium, Chrysaori, et ad eam quæ est apud Aristotelem prædicamentorum doctrinam nosse quid sit genus,quid differentia, quid species, quid proprium, et quid accidens,el ad diffinitionum assignationem,et omnino ad ea quæ in divisione et in demonstratione sunt, utili istarum rerum speculatione compendiosam tibi traditionem faciens, tentabo breviter, velut introductionis modo, ea quæ ab antiquis dicta sunt,aggredi,ab altioribus quidem quæstionibus abstinens,simpliciores vero mediocriter conjectans.

Utilitas hujus libri quadrifariam spargitur namque et ad illud ad quod ejus dirigitur intentio magno usui legentibus est, et ad cætera quæ cum extra intentionem sint, non tamen minor ex his legentibus utilitas comparatur. Est enim per hoc opusculum et prædicamentorum facilis cognitio, et diffinitionem integra assignatio,et divisionum recta perspectio,et demonstrationum veracissima conclusio. Quæ res quanto difficiles atque arduæ sunt, tanto perspicaciorem studiosioremque animum lectoris exspectant. Dicendum vero est quod in omnibus libris evenit. Nam primum si quæ sit intentio cognoscatur, quanta quoque utilitas inde provenire possit perpenditur,et licet extra multa(utfit)hujusmodi librum sequantur, tamen illam proxime utilitatem videtur habere, ad quod ejus refertur intentio, ipso libro quem sumpsi

B

C

utilitasignificatur. Alia quoque significatio est qua dicimus solem necessarium esse moveri, id est necesse esse, et illa quidem prima significatio prætermittenda est, omnino enim ab eo necessaria quod hic Porphyrius ponit aliena est. Hæ vero duæ hujusmodi sunt, ut inter se certare videantur quæ hujus loci obtineat significationem, in quo dicit Porphyrius: Cum sit necessarium, Chrysaori, namque (ut dictum est) necessarium et utilitatem significat et necessitatem.Videntur autem huic loco utraque congruere.Nam et summe utile est ad ea quæ superius dicta sunt de genere et specie et cæteris disputare, et summa est necessitas,quia nisi sint hæc ante præcognita,illa ad quæ ista præparautur, non possunt cognosci quæ dicuntur prædicamenta. Nam neque præter cognitionem generis et speciei prædicamenta discuntur. Nec diffinitio genus relinquit et differentiam,et in cæteris quam sit utilis iste tractatus cum de divisione et demonstratione disputabitur apparebit. Sed quanquam necesse erit hæc quinque de quibus hic disputandum est prius ad cognitionem venire quam ea quibus illa præparantur,non tamen ea significatione hic a Porphyrio positum est, qua necessitatem significare vellet, ac non potius utilitatem ipsa enim oratis contextusque sermonum id clariseima intelligentiæ ratione significat Nec enim quisquam ita utitur ratione,ut aliquam necessitatem referri dicat ad aliud.Necessitas enim per se quidem est; utilitas vero semper ad id quod utile est refertur,ut hic quoque. Ait enim : Cum sit necessarium,

mus exponente; cum ejus intentio sit ad prædica-
mentaintellectum facilem comparandi, non dubium
est quin hec ejus principalis probetur utilitas,licet
non minores sint comites diffinitio, divisio ac de-
monstratio. Quorum nobis quædam hic principia
suggeruntur,sensus vero hujusmodi est : Cum sit,
inquit, utilis generis, speciei, differentiæ, proprii,
accidentisque cognitio ad prædicamenta Aristotelis
ejusque doctrinam, ad diffinitionum etiam assigna-
tionem, ad divisionem et ad demonstrationem, quia
sit harum rerum utilis uberrimaque cognitio, com-
pendiosam,inquit,traditionem faciens,ea quæ ab an-
tiquis large ac diffuse dicta sunt tentabo breviter
aperire.Neque enim esset compendiosa, nisi totum
opus brevitate constingeret. Et quoniam introdu- D
ctionem scribebat. Altiores,inquit,quæstiones spon-
te refugiam, simpliciores vero mediocriter conjecta-
bo,id est simpliciorum quæstionum obscuritatem ha
bita in eis quadam conjecturæ ratiocinatione tracta-
bo. Tota quidem sententia hujuscemodi procemii talis
est,quæ et utilitate uberrima et facilitate incipientis
animo blandiatur. Sed dicendum est quidnam celet
amplius altitudo sermonum. Necessarium in Latino
sermone,sicut in Græco ávaɣxatov, plura significat.
Diversa enim significatione Marcus Tullius dicit ne-
cessarium suum esse aliquem atque nostrum. Item
necessarium dicimus,ut cum necessarium esse nobis

Chrysaori, et ad ad eam quæ apud Aristotelem præ

dicamentorum doctrinam.Si hic igitur neceasarium Intelligamus utile,et ie nomine ipso vertamus dicentes: Cum sit utile, Chryspori,et ad eam quæ est apudAristotelam prædicamentorum doctrinam,nose quid sit genus et cætera, recte intelligentiæ sermonum ordo convenit; sid vero id ad necesse permutetur,ut dicamus. Cum sit necessarium, Chrysaori et ad eam quæ est apud Aristotelem prædicamentorum doctrinam nosse quid genus sit,et cætera, rectæ intelligeutiæ sermonum ordo convenit. Quocirca hic diutius immorandum non est. Quanquam enim sit summa necessitas his ignoratis non posse ad ea ad quæ hic tractatus intendit perveniri, non tamen hic de necessitate dictum est, necessarium,sed potius de utilitate. Nunc vero licet idem superius dictum sit, tamen breviter quid ad prædicamenta generis, speciei, differentiæ, proprii atque accidentis prosit cognitio disputemus. Aristoteles enim in prædicamentis decem genera constituit rerum quæ de cunctis aliis prædicarentur, ut quidquid ad significationem venire posset,id si integram significationem teneret, cuilibet eorum subjiceretur generi de quibus Aristoteles tractat in eo libro qui de decem prædicamentis inscribitur. Hoc ipsum referri ad aliquid velut ad genus tale est quale si quis speciem supponat honeri. Hoc vero neque præter cognitionem speciei ullo modo fieri potest,nec vero ipse species

[ocr errors]

quid sint,vel cujus magis sint possumus agnoscere, A dictum est)hanc expositionem nostro reservasse judisi eorum differentiæ cognoscantur. Sed differentiarum natura incognita,quæ uniuscujusque speciei sint differentiæ, modis omnibus ignorabitur. Quare sciendum est quoniam si de generibus Aristoteles tractat in prædicamentis, et generum natura cogno. scenda est, cujus cognitionem speciei quoque comitatur agnitio. Sed hoc cognito, quid si differentia non potest ignorari, quanquam in eodem libro plura sunt ad quæ nisi maximam peritiam et generis, et speciei,et differentia lector attulerit,nullus omnino intellectus pateat, ut cum ipse Aristoteles dicat: Diversorum generum et non subalternatim positorum diversæ secundum se species et differentiæ sunt, quod his ignoratis intelligi impossibile est ; sed idem Aristoteles proprium uniuscujusque prædicamenti B diligentissima inquisitione vestigat,ut cum substantia proprium post multa dicit esse quod idem numero contrariorum susceptibile sit, vel rursus quantitatis quod in ea sola æquum atque inæquale dicatur,qualitatis etiam quod per eam simile aliud. aliis aut dissimile proponimus; et in cæteris eodem modo,ut quæ sit contrarii proprietas, quæ secundum relationem oppositionis,quæ privationis et habitus, quæ affirmationis et negationis,in quibus ita tractat tanquam jam peritis scientibusque quæ sit proprietatis natura, quam si quis ignorat, frustra ea quæ de his disputantur aggreditur. Jam vero illud manifestum est, quod accidens maximum prædicamentorum. obtineat locum,quod proprio nomine novem prædicamenta circumdat, et ad prædicamenta quidem quanta sit hujus libri utilitas ex his manifestum est. Quod vero ait,et ad assignationem diffinitionum facile cognosci potest, si prius substantiæ rationum divisio fiat substantiæ ratio,alia quidem in descriptione ponitur, alia vero in diffinitione ; sed ea quæ est in descriptione proprietatem quamdam colligit ejus rei cujus substantiæ rationem prodit, ac non modo proprietate id quod monstrat informat, verum etiam ipsa fit proprium, quod in diffinitionem quoque venire necesse est.Si quis enim quantitatis rationem reddere velit, ut dicat licebit:Quantitas est secundum quam æquale atque inæquale dicitur.Sicut igitur proprietatemquantitatis in ratione posuit quantitatis,et ipsatota ratio ipsius quantitatis propria est, ita descriptio et proprietatem colligit et propria fit ipsa descriptio.Definitio vero ipsa quidem propria non colligit, D sed ipsa quoque fit propria.Namqui subtantiam monstrat genus differentiis jungit,et ea quæ per se sunt communia atque multorum redigens in unum, speciei quam diffinit reddit æqualia. Igitur ad descriptionem utilis est proprii cognitio, quoniam sola proprietas in descriptione colligitur, et ipsa fit propria sicut diffinitio quoque: ad diffinitionem vero genus quidem primum ponitur, et species ad quam genus illud aptatur, et differentiæ, quibus junctis cum genere, species diffinitur. Sed si cui hæc pressiora qurm expositionis modus expostulat videbuntur,hoc eum scire convenit, nos (ut in prima editione

uni

C

dicio, ut ad intelligentiam simplicem hujus libri editio prima sufficiat; ad interiorem vero speculationem,confirmatis jam pene scientia,nec in singulis vocabulis rerum hærentibus, hæc posterior editio collocatur. Ad divisionem vero faciendam tam hic liber est utilis,ut præter earum scientiam rerum, de quibus in hac libri serie disputatur, casu fiat potius quam ratione partitio. Hoc autem manifestum erit si divisionem ipsam dividamns,id estsi nomen ipsum divisionis in ca quæ significat partiamur. Est namque divisio generis in species, ut cum dicimus, Coloris aliud est album, aliud nigrum,aliud vero medium. Rursus divisio est quoties vox plura significans aperitur,et quam multa sint quæ ab ea voce signantur ostenditur, ut si quis dicat: Nomen canis plura significat, et hunc latrabilem quadrupedemque, et cœleste sidus,et marinam bestiam,quæ omnia a se diffinitione disjuncta sunt. Dividi autem dicitur et quoties totum in partes proprias separatur, ut cum dicimus: Domus aliud sunt fundamenta,aliud parietes, aliud tectum. Et hæc quidem triplex divisio secundum se partitio nuncupatur. Est autem alia quæ secundum accidens dicitur. Ea quoque fit tripliciter, aut cum accidens in subjecta dividimus, ut cum dico. Bonorum alia sunt in anima, alia in corpore alia extrinsecus, aut cum subjectum in accidentia distinguimus,ut:corporum alia sunt alba, alia nigra, alia medii coloris aut cum accidens in accidentia separamus,ut cum dicimus: Liquentia alia alba, alia nigra,alia medii coloris. Et rursus alborum alia sunt dura,alia liquentia,quædam mollia. Cum igitur ita omnis fiat divisio aut secundum se,aut per accidens, et utraque partitio tripliciter, cumque in superiore secundum se triplici partitione sit una divisionis forma genus in species separare, id neque præter generis scientiam veri ullo modo potest,neque vero præter scientiam differentiarum quas necesse est in specierum divisione sumt. Manifestum est igitur quanta utilitas hujus libri ad hanc divisionem sit,quæ primo aditu genus ac species et differentias tractat. Secunda vero ea divisio, quæ est secundum vocis significantias, nec ipsa quidem ah hujus libri utilitate discreta est. Uno enim modo cognosci poterit,utrum vox cujus divisionem facere quærimus æquivoca esse videatur, an genus,si ea quæ significat diffiniantur; et si ea quæ sub commissione sunt una diffinitione claudantur,species esse necesse est, et illud commune genus earum. Quod si illa quæ proposita vox designat non possunt una diffinitione concludi,nemo dubitat quin illa vox sit æquivoca, nec communis his de quibus prædicatur, ut genus,quandoquidem ea quæ sub se posita significat, secundum commune nomen non possunt una diffinitione comprehendi. Si igitur ex diffinitione manifestum est quid genus sit, quidque nomen æquivocum, diffinitio vero per genera differentiasque discurrit, quisquam ne dubitare potest et in hac divisionis forma plurimum hujus libri auctoritatem valere? Illa vero secundum

« PoprzedniaDalej »