Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small]

Secundus hic arreptæ expositionis labor nostræ A præsentium firmissima contemplatione, vel in abs

seriem translationis expediet, in qua quidem vereor ne subierim fidi interpretis culpam, cum verbum verbo expressum comparatumque reddiderim. Cujus incoepti ratio est quod in his scriptis in quibus rerum cognitio quæritur, non luculentæ orationis lepos sed incorruptaveritas exprimendaest. Quocirca multum profecisse videbor, si philosophiæ libris Latina oratione compositis per integerrimæ translationis sinceritatem, nihil in Græcorum litteris amplius desideretur. Et quoniam humanis animis excellentissimum bonum philosophiæ comparatum est, ut viæ ex filo quodam procedat ratio, ex animæ ipsius efficiendis ordiendum est. Triplex omnino animæ vis in vegetandis corporibus deprehenditur. Quarum una quidem vitam corporis subministrat, ut nascendo crescat, alendoque subsistat. Alia vero sentiendi judicium præbet. Tertia vi mentis et ratione subnixa est. Quarum quidem primæ id officium est, ut creandis, nutriendis, alendisque corporibus præsto sit, nullum vero rationis præstet sensusve judicium. Hæc autem est herbarum atque arborum, et quidquid terræ radicitus affixum tenetur. Secunda vero composita atque conjuncta est, et primam sibi sumens et in partem constituens, varium ac multiforme judicium capit, de quibus capere potest. Omne enim animal quod sensu viget, idem et nascitur et nutritur et alitur. Sensus vero diversi sunt et usque ad quinarium numerum tendunt. Itaque quidquid tantum alitur, non etiam sentit, quidquid vero sentire potest, ei prima quo

que vis animæ, nascendi scilicet atque nutriendi C.

probatur esse subjecta. Quibus vero sensus adest, non tantum eas rerum capiunt formas, quibus sensibili corpore feruntur præsente, sed absente quoque, sensibilibusque supositis ante cognitarum sensu formarum imagines tenent, memoriamque conficiunt, et prout quodque animal valet, longius breviusque custodit. Sed eas imaginationes confusas atque inevidentes sic sumunt, ut nihil ex earum conjunctione ac compositione efficere possint.Atque idcirco meminisse quidem possunt, nec aeque omnia. Amissa vero oblivione, memoria recolligere ac revocare non possunt. Futuri vero his nulla cognitio est. Sed animæ vis tertia quæ secum priores alendi ac sentiendi vires trahit, hisque

velut famulis atque obedientibus utitur, eadem D

tota in ratione constituta est, eaque vel in rerum

entium intelligentia, vel in ignotarum inquisitione versatur. Hæc tantum humano generi præsto est,

quæ non solum sensus imagines perfectas et non inconditas capit, sed etiam pleno actu intelligentiæ quod imaginatio suggessit, explicat atque confirmat. Itaque, utdictum est, huic divinæ naturæ non ea tantum in cognitione sufficiunt quæ subjecta sensibus comprehendit, verum etiam et insensibilibus imaginatione concepta, et absentibus rebus nomina indere potest, et quod intelligentiæ ratione comprehendit, vocabulorum quoque positionibus aperit. Illud quoque ei naturæ proprium est, ut per ea quæ sibi nota sunt ignota vestiget, et non solum unumquodque an sit, sed quid sit etiam et quale sit, necnon cur sit optet agnoscere. Quam triplicis animæ vim sola hominum (ut dictum est) natura sortita est.

Cujus animæ vis intelligentiæ motibus non caretquia

in his quatuor propriæ vim rationis exercet. Aut

enim laiquid an sic inquirit, aut si esse constiterit,

quid sit id dubitat. Quod si etiam utriusque scientiam ratione possidet, quale sit unumquoque vestigat, atque in eo cætera accidentium momenta perquirit, quibus cognitis, curita sit quæritur, et ratione nihilominus vestigat. Cum igitur actio sit humani

animi, ut semperaut in præsentium rerum compre

hensione, autin absentium intelligentia, aut in igno

tarum inquisitione atque inventione versetur, duo

sunt in quibus omnem operam vis animæ ratiocinantis impendit. Unum quidem, ut rerum naturas inquisitionis certa ratione cognoscat; alterum vero, ut ad scientiam prius veniat quod post gravitas moralis exerceat, quibus inquirendis permulta esse necesse est, quæ vestigantem animum a recti itinere non

minimum progressione deducant: utin multis evenit Epicuro, qui atomis mundum, constare putat, et honestum corporis voluptate metitur. Hæc autem idcirco huic atque aliis accidisse manifestum est, quoniam per imperitiam disputandi quidquid ratiocinatione comprehenderant hæc in res quoque ipsas evenire arbitrantur. Hic vero magnus est error : nec enim sese res ut in numeris, ita etiam in ratiocinationibus habet. In numeris enim quidquid in digitis recte computantis evenit, id sine dubio in res quoque ipsas necesse est evenire : ut si ex calculo centum esse contigerit, centum quoque res illi numero subjectas esse necesse est : hoc vero non æque in disputatione servat; nec enim quidquid xum tenetur.Quare necesse erat eos falli,qui abjecta scientia disputandi de rerum natura perquirerent. Nisi enim prius ad scientiam venerit, quæ ratiocinatio veram teneat disputandi semitam,quæ verisimilern ? et nisi agnoverit quæ fida possit esse, quæve suspecta,rerum incorrupta veritas ex ratiocinatione non potest inveniri.Cum igitur veteres sæpe multis lapsi erroribus, falsa quædam et sibi contraria in disputatione colligerent, atque iâ fieri impossibile videretur,ut de eadem re contraria conclusione facta,utraque essent vera quæ sibi dissentiens ratiocinatio conclusisset, cuive ratiocinationi credi oporteret,esset ambiguum,visum est prius disputationis ipsius veramqueintegram considerare naturam,qua cognitatum illud quoque quod per disputationem inveniretur,an verum comprehensum esset,posset intelligi. Hinc profecta est igitur logicæ peritia disciplinæ quæ disputandi modos atque ipsas ratiocinationes et internoscendi vias parat,ut quæ ratiocinatio nunc quidem falsa,nunc autem vera sit,quæ vero semper falsa, quæ nunquam falsa, possit agnosci. Hujus autem vix duplex esse perpenditur,una quidem in inveniendo, altera in judicando, quod Marcus etiam Tullius in eo libro cui Topica titulus est, evidenter expressit, dicens: Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partes,unam inveniendi,alteram judicandi,utriusque princeps (ut mihi quidem videtur) Aristoteles fuit. Stoici autem in altera elaboraverunt,judicandi enim viam diligenter persecuti sunt,eam scientiam quam dialecticen appellant:

sermonum decursus invenerit,id natura quoque fi- A partes sunt, quia de his philosophia sola pertractat,

inveniendi vero artem quæ topice dicitur, quoque ad C.

usum potior erat,et ordine naturæ certe prior totam reliquerunt. Nos autem quoniam in utraque summa utilitas est,et utramque si erit otium persequi cogitarnus, ab ea quæ prior est, ordiemur. Cum igitur tantus hujus considerationis fructus sit, danda est huic tam solertissimæ disciplina tota mentis intentio, ut primis firmatis in disputandi veritate vestigiis, facile ad rerum ipsarum certam comprehensionem venire possimus. Et quoniam qui sit ortus logicæ disciplinæ prædiximus,esse reliquum videtur adjungere, an omnino quædam sit pars philosophiæ, an (ut quibusdam placet) supellexatque instrumentum, per quod philosophia cognitionem rerum naturamque deprebeddat.Cujus quidem rei has econtrario video

esse sententias.Hi enim qui partem philosophiæ pu- D

tant logicam considerationem his fere argumentis utuntur,dicentes philosophiam indubitanter duas habere partes,speculativam atque activam.De hactertia rationali, id est logica, quæritur an sit in parte ponenda, sed eam quoque partem esse philosophiæ non potest dubitari. Nam sicut de naturalibus cæterisque sub speculativa positis solius philosophiæ vestigatio est,itemque de moralibus ac de reliquis quæ sub activarn partem cadunt sola philosophia perpendit, ita quoque de hac parte tractat, id est de his quae logicae subjecta sunt sola philosophia judicat. Quod si speculativa atque activaidcirco philosophiæ

PATROL. LXIV.

proptereamdem causam erit logica philosophiæ pars, quoniam philosophiæ soli hæc disputandi materia subjecta est. Ita vero inquiunt: Cum in his tribus philosophiaversetur: cumque activam et speculativam considerationem subjecta discernant,quod illa de rerum naturis,hæc de moribus quærit, dubium non est quin logica disciplina a naturali atque morali suæ materiæ proprietate distincta sit.Etenim logicæ tractatus est de propositionibus atque syllogismis et cæteris hujusmodi, quod neque ea quæ non de oratione, sed de rebus speculatur, neque activa pars, quæ de moribus invigilat, aeque præstare potest. Quod si in his tribus,id est speculativa,activa atque rationali philosophia consistit, quæ proprio triplicique a se fine disjuncta sunt,cumque speculativa et activa philosophia partes esse videntur,non dubium est quin rationalis quoque philosophia pars esse convincatur.Qui vero non partem,sed philosophiæ instrumentum putant, hæc fere afferunt argumenta. Non esse inquiunt similem logicæ finem speculativæ atque activæ partis extremo : utraque enim illarum ad suum proprium term>inum spectat,ita ut speculativa quidem rerum cognitionem,activa vero mores atque instituta perficiat,neque altera refertur ad alteram ; logicæ vero finis esse non potest absolutus, sed quodammodo cum reliquis duabus partibus colligatus atque constrictus est. Quid enim est in logica disciplina quod suo merito debeat optari, nisi quod propter investigationem rerum hujus effectio artis inventa est?Scire enim quemadmodum argumentatio concludatur,vel quæ vera sit, quæ virisimilis,ad hoc scilicet tendit,ul vel ad cognitionem rerum referatur hæc rationum scientia,vel ad invenienda ea quæ in exercitium mortalitatis adducta beatitudinem pariunt. Atque ideo quoniam speculativæ atque activæ suus certusque finis est: logicæ autem ad duas reliquas partes refertur extremum,manifestum est non eam esse philosophiæ partem,sed potius instrumentum.Sunt vero plura quæ ex alterutra parte dicantur, quorum nos ea quæ dicta suntstrictim notasse sufficiat.Hanc litem vero tali ratione discernimus. Nihil quippe dicimus impendire uteadem logica partis vice simul instrumentique fungatur officio.Quoniam enim ipsa suum retinet finem,isque finis a sola philosophia consideratur,pars quidem philosophiæ esse ponenda est; quoniam vero finis ille logicæ quem sola speculatur philosophia,ad alias ejus partes suam operam pollicetur,instrumentum esse philosophiæ non negamus: est autem finis logicæ inventio judiciumque rationum ; quod quidem non esse mirum videbitur, quod eadem pars quoddam ponitur instrumentum, si ad partes corporis animum reducamus, quibus et fit aliquid ut his quasi quibusdam instrumentis utamur, et in toto tamen corpore partium obtinent locum. Manus enim ad tractandum, oculi ad videndum, cæteræque corporis partes proprium quoddam videntur officium habere. Quod tamen si ad totius utilitatem corporis referatur, in

[ocr errors]
[ocr errors]

strumenta quædam corporis esse deprehenduntur A natura speciei ante noscendum est.Nec vero in hoc

[blocks in formation]

prehensibilem multitudinem sub disciplinam venire non poterat,per generum(utdictum est)paucitatem, animo fierel scientiæque subjectum. Decem igiturgenera rerum esse omnium consideravit Aristoteles,id est unam substantiam et accidentia novem,qnæ sunt qualitas,quantitas, relatio, ubi, quando, aitus, habere, facere, et pati : quæ quoniam genera essent suprema, et quibus nullum aliud superponi genus posset,omnem necesse est multitudinem rerum per horum decem generum specie inveniri. Qui quidem genera omnibus a se differentiis distributa sunt.Nec quidquam videntur habere commune nisi tantum nomen,quoniam omnia esse prædicantur.Quippe substantia est, qualitas est, quantitas est,et de aliis omnibus.Est verbum cum muniter prædicatur, sed non est eorum communis una substantia vel natura,sed tantum nomen : itaque decem genera ab Aristotele reperta omnibus a se differentiis distributa sunt.Sed quae aliquibus differentiis disjunguntur,necesse est ut habeant proprium quiddam,quod ea in singularem solitariamque vindicet formam.Non est autem idem proprium quod accidens.Accidentia enim et venire et abesse possunt, propria vero ita sunt insita, ut absque his quorum propria sunt esse non possint. Quæ cum ita sint,cumque Aristoteles decem: rerum genera reperisset, quæ vel intelligendo mens caperet, vel loquendo disputator efferret (quidquid enim intellectu capimus,id ad alterum sermone vulgamus), evenit ut ad horum decem prædicamentorum intelli

C.

tantum prodest speciei cognoscenda natura, ne priorum generum species invicem permutemus,verumetiam ut in eodem quolibet genere proximas species cuilibet generi noverimus eligere, ut ne substantiæ mox animal dicamus esse speciem potius quam corpus, aut corporis hominem potius quam animatum

corpus.At vero differentiarum scientia in his maximum retinet locum. Qui enim omnino qualitatem a

substantia vel cætera a se genera distare cognoscimus, nisi eorum differentias noverimus ? Quomodo

autem discernere eorum differentias possumus, si

quid ipsa sit differentia neseiamus ? Ne hunc solum nobis inscientia differentiæ infnndit errorem,verum etiam specierum quoque tollit omne judicium. Nam

omnes species informant differentiæ. Ignorata differentia species quoque necesse est ignorari.Quomodo ergo fieri potest ut quamlibet differentiam possimus

agnoscere,si omnino quæ sit nominis hujus significatio nesciamus ? Jam vero proprii tantus usus est, ut Aristoteles quoque singulorum prædicamentorum

propria perquisierit, quæ propria esse quis deprehenderitantequam quid omnino sit proprium discat. Nec in his tantum proprii haec cognitio valet quæ

singulis nominibus efferuntur,ut hominis risibile,

verum etiam in his quæ in locum diffinitionis adhi

bentur.Omnia enim propria rem subjectam quodam termino descriptionis includunt, quod suo loco quoque opportunius commemorabo. Accidentis quoque cognitio quantum afferat,quis dubitate queat,cum videat inter decem prædicamenta novem tenere accidentis naturas ?Quæ quomodo accidentis esse putabimus,si omnino quid sit accidens ignoremus? cum præsertim nec differentiarum, nec proprii scientia

cognita sit,nisi accidentis naturam firmissima consideratione teneamus , fieri enim potest ut differentiæ loco vel proprii per inscientiam accidens apponatur, quod esse vitiosum etiam diffinitiones probant quae cum ipsae ex differentiis constent,et fiant uniuscujusque diffinitiones propriae, accidens tamen non videntur admittere.Cum igitur Aristoteles decem rerum genera collegisset, quæ nimirum diversas sub se species continerent, quæ species nunquam diversæ forent nisi diflerentiis segregarentur ; cumque omnia in substantiam atque accidens,accidens vero in alia prædicamenta solvisset ; cumque aliquorum,

gentiam quinque harum rerum tractatus incurreret, D prædicamentorum sit propria persecutus,de his ip

scilicet generis,speciei, differentiæ, proprii et accidentis. Generis quidem,quoniam oportet ante prædiscere quid sit genus,ut decem illa quæ Aristoteles cæteris anteposuit rebus genera esse possimus agnoscere. Speciei vero cognitio plurimum valet,ut quæ cujusque generis sit species possit agnosci.Si enim quid sit species ignoramus,nihil impedit errore turbari ; fieri enim potest ut per speciei inscientiam sæpe quantitatis species in relatione ponamus, et cujuslibet primi generis species alteri cujuslibet generi subdamus, atque ita fiat permista rerum atque indiscreta confusio : quod ne accidat, quæ sit

sis quidem prædicamentis docuit: quid vero esset genus,quid species, quid differentia, quid illud accidens,de quo nunc dicendum est,vel quid proprium, velut nota præteriit. Ne igitur ad praedicamenta Aristotelis venientes, quid significaret unumquodque eorum quæ superius dicta sunt ignorarent, hunc librum Porphyrius de earum quinque rerum cognitione prescripsit, quo perspecto,et considerato quid unumquodque eorum quæ supraposuit designaret, facilior intellectus ea quæ ab Aristotele praeponerentur addisceret. Hæc quidem intentio est hujus libri quem Porphyrius ad introductionem prædicamentoscriptione signavit.sed licet ad hoc unum hujus libri referatur intentio, non tamen simplex est ejus utilitas,sed mulliplex,et in maxima quæque diffusa, quam idemPorphyrius in principio hujus libri commemorat dicens : Cum sit necessarium, Chrysaori, et ad eam quæ est apud Aristotelem praedicamentorum doctrinam nosse quid sit genus,quid differentia, quid species, quid pr0prium, et quid accidens,el ad diffinitionum assignationem,et omnino ad ea quæ in divisione et in demonstratione sunt, utili istarum rerum speculatione compendiosam tibi traditionem faciens, tentabo breviter, velut introductionis modo, ea quae ab antiquis dicta sunt, aggredi, ab altioribus quidem quæstionibus abstinens,simpliciores vero mediocriter conjectans. Utilitas hujus libri quadrifariam spargitur namque et ad illud ad quod ejus dirigitur intentio magno usui legentibus est, et ad cætera quæ cum extra intentionem sint, non tamen minor ex his legentibus utilitas comparatur. Est enim per hoc opusculum et prædicamentorum facilis cognitio, et diffinitionem integra assignatio,et divisionum recta perspectio,et demonstrationum veracissima conclusio. Quæ res quanto difficiles atque arduæ sunt, tanto perspicaciorem studiosioremque animum lectoris exspectant. Dicendum vero est quod in omnibus libris evenit. Nam primum si quae sit intentio cognoscatur,quanta quoque utilitas inde provenire possit perpenditur,et licet extra multa(utfit)hujusmodi librum sequantur, tamen illam proxime utilitatem videtur habere, ad

rum se conscripsisse ipsa (ut dictum est) tituli in- A dicimus ad forum descendere, qua in voce quaedam

quod ejus referturintentio,ipso libro quem sumpsi- C.

mus exponente; cum ejus intentio sit ad prædicamentaintellectum facilem comparandi, non dubium est quin hæc ejus principalis probetur utilitas,licet n.,n minores sint comites diffinitio, divisio ac demonstratio. Quorum nobis quædam hic principia suggeruntur,sensus vero hujusmodi est: Cum sit, inquit, utilis generis, speciei, differentiæ, proprii, accidentisque cognitio ad prædicamenta Aristotelis ejusque doctrinam, ad diffinitionum etiam assignationem, ad divisionem et ad demonstrationem, quia sit harum rerum utilis uberrimaque cognitio, compendiosam,inquit,traditionem faciens,ea quæ ab antiquis large ac diffuse dicta sunt tentabo breviter aperire.Neque enim esset compendiosa, nisi totum opus brevitate constingeret. Et quoniam introductionem scribebat.Altiores,inquit,quæstiones sponte refugiam, simpliciores vero mediocriter conjectabo,id est simpliciorum quæstionum obscuritatem habita in eis quadam conjecturæ ratiocinatione tractabo.Tota quidem sententiahujuscemodi proœmiitalis est.quae et utilitate uberrima et facilitate incipientis animo blandiatur. Sed dicendum est quidnam celet amplius altitudo sermonum. Necessarium in Latino sermone,sicut in Græco àvayxaiov, plura significat. :)iversa enim significationeMarcus Tullius dicit necessarium suum esse aliquem atque nostrum. Item necessarium dicimus,utcum necessarium esse nobis

utilitasignificatur. Alia quoque significatio est qua dicimus solem necessarium esse moveri, id est necesse esse,et illa quidem prima significatio prætermittenda est, omnino enim ab eo necessaria quod hic Porphyrius ponit aliena est. Hæ vero duae hujusmodi sunt,ut inter se certare videantur quæ hujus loci obtineat significationem, in quo dicit Porphyrius: Cum sit necessarium, Chrysaori,namque (ut dictum est) necessarium et utilitatem significat et necessitatem.Videntur autem huic loco utraque congruere.Nam et summe utile est ad ea quæ superius dicta sunt de genere et specie et cæteris disputare, et summa est necessitas,quia nisi sint hæc ante præcognita,illa ad quæ ista præparantur, non possunt cognosci quæ dicuntur prædicainenta. Nam neque praeter cognitionem generis et speciei prædicamenta discuntur. Nec diffinitio genus relinquitetdifferentiam,et in cæteris quam sit utilis iste tractatus cum de divisione et demonstratione disputabitur apparebit. Sed quanquam necesse erit hæc quinque de quibus hic disputandum est prius ad cognitionem venire quam ea quibus illa præparantur,non tamen ea significatione hic a Porphyrio positum est, qua necessitatem significare vellet,ac non potius utilitatem ipsa enim oratis contextusque sermonum id clariseima intelligentiæ ratione significat Nec enim quisquam ita utitur ratione,ut aliquam necessitatem referri dicat ad aliud.Necessitas enim per sequidem est; utilitas vero semper ad id quod utile est refertur,ut hic quoque. Ait enim : Cum sit necessarium, Chrysaori,et ad ad eam quæ apud Aristotelem prædicamentorum doctrinam.Si hic igitur neceasarium jntelligamus utile,et ia nomine ipso vertamus dicentes : Cum sit utile, Chryspori,et ad eam quæ est apudAristotelam prædicamentorum doctrinam,nose quid sit genus et cætera,rectae intelligentiæ sermonum ordo convenit ; sid vero id ad necesse permutetur,ut dicamus. Cum sit necessarium, Chrysaori et ad eam quæ est apud Aristotelem prædicamentorum doctrinam nosse quid genus sit,et cætera, rectæ intelligeutiæ sermonum ordo convenit. Quocirca hic diutius immorandum non est. Quanquam enim sit summa necessitas his ignoratis non posse ad ea ad quæ hic tractatus intendit perveniri, non tamen hic de necessitate dictum est, necessarium,sed poD tius de utilitate. Nunc vero licet idem superius dictum sit,tamen breviter quid ad prædicamenta generis, speciei, differentiae, proprii atque accidentis prosit cognitio disputemus Aristoteles enim in prædicamentis decem genera constituit rerum quae de cunctis aliis prædicarentur,ut quidquid ad significationem venire posset,id si integram significationein teneret, cuilibet eorum subjiceretur generi de quibus Aristoteles tractat in eo libro qui de decem prædicamentis inscribitur.Hoc ipsum referri ad aliquid velut ad genus taIe est quale si quis speciem supponat honeri, Hoc vero neque praeter cognitionem speciei ullo modo fieri potest,nec vero ipsæ species disi eorum differentiæ cognoscantur. Sed differentiarum natura incognita,quæ uniuscujusque speciei sint differentiæ, modis omnibus ignorabitur. Quare sciendum est quoniam si de generibus Aristoteles tractatin prædicamentis, et generum natura cognoscenda est, cujus cognitionem speciei quoque comitatur agnitio. Sed hoc cognito, quid si differentia non potest ignorari,quanquam in eodem libro plura sunt ad quæ nisi maximam peritiam et generis, et speciei,et differentiae lector attulerit,nullus omnino intellectus pateat,ut cum ipse Aristoteles dicat: Diversorum generum et non subalternatim positorum diversæ secundum se species et differentiæ sunt, quod his ignoratis intelligi impossibile est ; sed idem

quid sint,vel cujus magis sint possumus agnoscere, A dictum est)hanc expositionem nostro reservasse ju

dicio, ut ad intelligentiam simplicem hujus libri editio prima sufficiat; ad interiorem vero speculationem,confirmatisjam pene scientia,nec in singulis vocabulis rerum hærentibus, hæc posterior editio collocatur. Ad divisionem vero faciendam tam hic liber est utilis,ut præter earum scientiam rerum, de quibus in hac libri serie disputatur, casu fiat potius quam ratione partitio. Hoc autem manifestum erit si divisionem ipsam dividamns,id estjsi nomen ipsum divisionis in ea quæ significat partiamur. Est namque divisio generis in species, ut cum dicimus, Coloris aliud est album, aliud nigrum,aliud vero medium.Rursus divisio est quoties vox plura significans aperitur,et quam multa sint quæ ab ea'voce signan

Aristoteles proprium uniuscujusque prædicamenti R tur ostenditur, ut si quis dicat: Nomen canis plura

diligentissima inquisitione vestigat,utcum substantia proprium post multa dicit esse quod idem numero contrariorum susceptibile sit,vel rursus quantitatis quo d in ea sola æquum atque inæquale dicatur,qualitatis etiam quod per eam simile aliud aliis aut dissimile proponimus; et in cæteris eodem modo,ut quæ sit contrarii proprietas,quæ secundum relationem oppositionis, quæ privationis et habitus, quæ affirmationis et negationis,in quibus ita tractat tanquam jam peritis scientibusque quæ sit proprietatis natura,quam si quis ignorat,frustra ea quæ de his disputantur aggreditur.Jam vero illud manifestum est,quod accidens maximum prædicamentorum obtineat locum,quod proprio nomine novem prædicamenta circumdat, et ad prædicamenta quidem quanta sit hujuslibri utilitas ex his manifestum est. Quod vero ait,et ad assignationem diffinitionum faci!e cognosci potest, si prius substantiæ rationum divisio fiat : substantiæ ratio,alia quidem in descriptione ponitur, alia vero in diffinitione ; sed ea quæ est in descriptione proprietalem quamdam colligit ejus rei cujus substantiæ rationem prodit, ac non modo proprietate id quod monstrat informat,verum etiam ipsa fit proprium,quodin diffinitionem quoque venire necesse est.Si quis enim quantitatis rationem reddere velit,ut dicatlicebit:Quantitas est secundum quam æqualeatqueinæquale dicitur.Sicutigitur proprietatemquantitatis in ratione posuit quantitatis,et ipsatota ratioipsius quantitatis propria est,ita descriptio et proprietatem colligit et propria fit ipsa descriptio.Definitio vero ipsa quidem propria non colligit, sed ipsa quoque fit propria.Namqui subtantiam monstrat genus differentiis jungit,et ea quæ per se sunt communia atque multorum redigens in unum, uni speciei quam diffinit reddit æqualia. Igitur ad descriptionem utilis est proprii cognitio, quoniam sola proprietas in descriptione colligitur, et ipsa fit propria sicut diffinitio quoque: ad diffinitionem vero genus quidem primum ponitur, et species ad quam genus illud aptatur, et differentiæ, quibus junctis cum genere,species diffinitur. Sed si cui hæc pressiora qurm expositionis modus expostulat videbuntur,hoc eum scire convenit,nos (ut in prima editione

significat, et hunc latrabilem quadrupedemque, et cœleste sidus,et marinam bestiam,quæ omnia a se diffinitione disjuncta sunt. Dividi autem dicitur et quoties totum in partes proprias separatur, ut cum dicimus: Domus aliud sunt fundamenta,aliud parietes,aliud tectum. Ethæc quidem triplex divisio secundum se partitio nuncupatur. Est autem alia quæ secundum accidens dieitur.Ea quoque fit tripliciter, aut cum acc:-!ens in subjecta dividimus, ut cum dico.Bonorum alia sunt in anima, alia in corpore alia extrinsecus, aut cum subjectum in accidentia distinguimus,ut:corporum alia sunt alba, alia nigra, alia medii coloris * aut cum accidens in accidentia separamus,ut cum dicimus: Liquentia alia alba, alia nigra,alia medii coloris. Et rursus alborum alia sunt dura,alia liquentia,quædam mollia. Cum igitur ita omnis fiat divisio aut secundum se,aut per accidens , et utraque partitio tripliciter, cumque in superiore secundum se triplici partitione sit una divisionis forma genus in species separare, id neque præter generis scientiam veri ullo modo potest,neque vero præter scientiam differentiarum quas necesse est in specierum divisione sumt. Manifestum est igitur quanta utilitas hujuslibri ad hanc divisionem sit,quæ primo aditu genus ac species et differentias tractat. Secunda vero ea divisio, quæ est secundum vocis significantias,nec ipsa quidem ab hujus libri utilitate discreta est. Uno enim modo cognosci poterit,utrum vox cujus divisionem facere quærimus æquivoca esse videatur, an genus,siea quæ significat diffiniantur;

D et si ea quæ sub commissione sunt una diffinitione

claudantur,species esse necesse est, et illud commune genus earum. Quod si illa quæ proposita vox designat non possunt una diffinitione concludi,nemo dubitat quin illa vox sit æquivoca, nec communis his de quibus prædicatur, ut genus,quandoquidem

ea quæ sub se posita significat, secundum commune nomen non possunt una diffinitione comprehendi. Si igitur ex diffinitione manifestum est quid genus sit, quidque nomen æquivocum, diffinitio vero pergenera differentiasque discurrit, quisquamne dubitare potest et in hac divisionis forma plurimum hujus libri auctoritatem valere? Illa vero secundum

« PoprzedniaDalej »