Obrazy na stronie
PDF
ePub

ipsum animal, id est genus prædicetur. Atque ideo A Dicit genera et propria in hoc sibi esse consimilia, uni speciei et omnibus insint.Differunt ergo in hoc A accedit quod genera non modo ante individua, sed tractatis ad differentiam et accidens transgressa A priique communibus.Et est una eorum communio,

genera ab speciebus suis priora sunt,et quod omnia genera univoce de speciebus prædicentur, species ipsae de generibus nunquam. Hoc (arbitror) hesterna lucubratione jam dictum est.Nam genera semper de speciebus univoce prædicantur.Homo enim,et homo est et animal.Porro autcm animal genus est hominis, et prædicatur animal de homine. Quoniam ergo animal prædicatur, et dicitur homo animal, animal et homo uno animalis nomine nuncupantur. Sed his ipsis definitio una conveniet.Est enim animal substantia animata sensibilis,quod non absurdum estin bomine dici. Nam homo ipse si animal dicatur,non erit absurdum dici de homine substantia animata sensibilis. Igitur genus de speciebus suis univoce prædicatur, quod et eodem nomine,et eadem definitione conveniat.At vero species non modo univoce non prædicantur de generibus suis, sed nec omnino prædicantur.Nulla enim res minor de majore poterit prædicari.Atque ideo,quoniam species minores sunt suis generibus, de generibus suis neque univoce,neque aliquo modo poterunt appellari.

Amplius omnia genera abundant compleaeuone sub se positarum specierum, ipsae species abundant generum suorum propriis differentiis.

Quod dicit perinde est ac si diceret: Omne quod genus est, plures sub se species continet ; omne vero quod species sub se plures habet,differentias habet. Genus enim, id est animal, in hoc homine, id est specie,superabundat et superest,quod homo solum homo est. Animal vero non solum homo, sed etiam bos vel avis, vel alia hujusmodi. Species vero in eo superant genera sua,quod eas differentias quas species in actu habent, eas genera non habent.Nam,sicut superius dictum est, genera differentias illas quas habent sub se species positæ, potestate continent, non etiam re. Atque ideo species quæ est homo, vel alia species,sicut est equus,a genere suo animali in hoc abundant et supersunt,quod animal ipsu:m per se neque rationale neque irrationale est. At vero bomo vel equus hoc rationale,illud est rationis expers. Illud etiam quod species nunquam magis genus fiet, rursus et genus nunquam magis species fit, et ut sciremus hic non de subalternis speciebus,sed de illis magis speciebus specialissimisque tractari.Quid ait? Quod ea quæ sunt genera magis species fieri nunquam possunt, neque magis species aliquando fieri magis genus.Nam species nunquam genus est. Quidquid enirn fuerit species,genus non erit, neque quidquid fuerit genus,species erit.Quare constat in bis eum tractatibus de speciebus solis, non etiam de subalternis disserere.Subalterna enim possunt esse etiam genera,magis species vero(utipse ait)nunquain genera esse possunt, sed postquam de generum specierumque commutatibus differentiisque tractatus babitus est,ad genera propriaque transgressus est.

DE C0MMUNIBUS GENERIS ET PROPRII.

Generis et proprii commune hoc est, adhærere spe

£iebus et eas amplectari.

[ocr errors]

quod omne genus a suis speciebus nunquam recedil. Eodem modo et propria.Nam si dixeris homo, cum ipso homine continuo animal nominasti,quod ipsius homini, id est speciei genus est. At vero etiamsi hominem dixeris,ejus etiam proprium continuo cum homine nominasti , omnis enim homo risibilis est. Ita semper genus et propria suis speciebus inserta et quodammodo conglutina sunt. Similiter et genus prædicatur de speciebus,et proprium de iis quæ sui participantia sunt, et æqualiter,inquit,omnes species eidem generi supponuntur, et ad eas genus illud appellatur,sicut propria ad ea prædicantur, quæ sui participari possunt.Namque æqualiter genus de homine dicitur, et de equo, et de bove, et de cæteris animantibus,quemadmodum et risibile,id est,proprium de Hortensio dicitur et Cicerone,etde singulis individuis quæ sub eadem specie continentur,ad quam speciem proprium,id est, risibile poterit prædicari.Adhuc commune est ipsis univoce prædicari. Namque sicut genus de suis speciebus (ut dictum est) univoce prædicatur, ita et proprium de ea specie cujus est proprium univoce prædicatur. Nam qui homo est, et risibile est. Porro autem si quis dicat hominem esse animal rationale et mortale,et dixerit risibile esse animal rationale et mortal, non errabit. Æqualiter igitur et genus de speciebus suis,et propria de ea specie, cujus sunt,propria univoce prædicant. DE PROPRiiS GENERIS ET PR0PRIi.

Differt autem utrumque,quod genus primum est. secundum proprium.Genus enim siab specie primum est,proprium autem uni tantum species adhæret, et eidem æquale est,non est dubium quin genus quod specie majus est, proprio etiam speciei majus sit. Nam ut sit risibile, animal prius est.Namque ut aliqua species informetur, propriis et differentiis primo erit genus,ubi illa conveniant,sicut frequentius inculcatum est. Accedit etiam quod genus de pluribus speciebus prædicatur.Namque genus,id est animal, de pluribus, at vero proprium,id est,risibile de sola tantum hominis specie prædicatur.Unde fit ut semper propria de speciebus suis conversim prædicari possint, species autem de genere nunquam. Neque enim quod animal est, bomo est, neque omne quod animal e8t,risibile est. Potest enim esse et equus et

D hinnibile id quod animal nominatur. Porro autem

omne quod est homo,id risil)ile est, et omne quod est risibile,id homo est. Possunt enim propria et species sibi ipsa converti,et conversim ad se invicem prædicari.Præterea omni speciei quidquid fuerit proprium,et omni et soli est. Namque risibile et omnibus hominibus est, et soli hominis speciei evenit. At vero animal, quod genus est, etsi uni speciei inest, non tamen soli.Namque animal omni homini inest, non soli tamen homini,quia inest etiam percudi et cæteris animantibus.Oportet autem hic illa propria intelligere, quæ magis propria sunt,id est quæ integre propria nominantur,quæ sunt hujus modi ut et quoque genera et propria,quod propria et uni speciei adsunt,et omnibus individuis quæ in ea specie sunt: genera vero omnibus quidem individuis quæ in eadein specie sunt et sub eodem genere, non tamen uni scli speciei,cum genus semper de pluribus prædicatur. Unde fit, ut sublata propria non auferant genus,sublatis vero generibus,ipsa quoque propria auferantur. Nam si sustuleris proprium, id est risibile,remanet hinnibile, remanet natabile. Si vero genus sustuleris, simul quoque species sustulisti. Si species sustuleris,propria etiam quæ insunt speciebus simul interibunt. Itaque.sublatis generibus propria sustuleris, sublatis vero propriis, simul genera non auferentur. DE COMMUNIBUS GENERIS ET ACCIDENTIS. Peractis igitur generum propriorumque differentiis ad generum accidentiumque communitates vel proprietates transitum fecit,et unam eorum prædicat communitatem,quæ est quod de pluribus prædicatur. Namque sicut genus de pluribus speciebus prædicatur,ita etiam separabile accidens vel inseparabile de pluribus speciebus appellatur.Dicitur enim et de corvo et de Æthiope nigrum,et de equo et homine moveri,quod illud est inseparabile accidens,illud vero separabile ; et quoniam longius a se distant, idcirco unam eorum solam communionem dixit,et alias si quæ forte essent quærere supersedit. QUID INTER GENUS eT ACCIDENS. Differt autem genus ab accidenti,quod genus ante species est, accidentiavero speciebus posteriora sunt. Semper genera super species,ei his præjacere et esse majora superius demonstratum est. Namque prius est animal ab homine, atque ideo consumptum animal species quoque consumit,consumptæ vero specie non interimunt genera. At vero accidens postea necesse est ut sit,quam sint ipsæ species. Erit enim prius aliquid cui possit accidere.Omne enim accidens propter illud cui accidit esse non potest.Atque ideo prius erit aliqua res cui accidat, quam sit ipsum accidens.Necesse est igitur ut omne accidens post species inveniatur,et magis post individua, quibus principaliter possit accidere.Huc accedit quod generis participantia æqualiter participant, sicut omne genus speciebus suis æqualiter genus est,ut sæpius dictum est, et species omnes æqualiter suo generinere distet jam tunc dictum est,cum dicebatur quo genus distet a specie.Quid autem differentia discreparet, tunc demonstratum est, cum diceremus in quo differentia a specie discerneretur. Remament igitur duæ speciei, id est,cum proprio et accidenti differentiæ,quæ junctæ cum superioribus 7,9,differentias efficiunt. Restat igitur una proprii et accidentis differentia,quæ dicatur: nam quid a genere distet dictum est,cum quid genus distaret a proprio diceretur.Porro quid a specie distaret dudum dicebatur,cum quid species a proprio differet enumerabatur.Porro autem quid a differentia, etiam id dictum est,cum a proprio differentia separaretur.Sed nunc quemadmodum differentia a specie,proprio accidentique discernitur, viedamus. De coMMUNIBUS DIFFERENTIÆ ET SPECIEI. Est communio differentiæ et speciei quod æqualiter species sub se individuis se permittit,et æqualiter individua specie ipsa participant: namque omnes homines æqualiter homines sunt,et hominis participatione æque participant: eodem modo etiam differentia: namque omnes homines aequaliter rationales sunt,et rationabilitate,quæ estdifferentia,omnesqui ratione participant æque participant.Est etiam alia communitas,quod quemadmodum species nunquam deserit ea quorum species est, et quibus superest, sic et differentia nunquam ea deserit quæ distare ab aliis facit: namque Socrates,cum 8ub specie hominis est,nunquam ab bominis specie deseritur. Semper enim Socrates homo est.At vero differentia So

ante species sunt, accidentia vero non modo post speciés, sed etiam post individua sunt. Ipsis enim principaliter accidunt, ut dictum est. Est etiam differentia, quæ jam superius dicta est: nam genus in eo quod quid sit prædicatur,accidens vero in eo quod quale sit, aut quomodo se habeat: nam si quid sit Socrates interroges, homo atque animal respondetur : si vero qualis sit, fortasse calvus, aut simus, quæ accidentia sunt inseparabilia.Sin vero quomodo se habeat,aut jacet respondetur, aut sedet,aut quid aliud facere contigerit. Ergo quoniam generis a specie et differentia et proprio et accideDti divisa substantia est,nunc posteriora persequitur. Sunt autem differentia viginti: nam cum quinque res sint, et

p unaquæque ipsarum ab aliis quatuor distet et item

[ocr errors]

participant. Namque equus et homo æqualiter ani- D

malia sunt,neque equus homine plus, neque homo plus equo.At vero accidentia non æqualiter participant. Nam cum separabile accidens sit moveri,possunt aliæ inter se species eodem accidenti participantes tardius vel citius moveri, et de inseparabili accidenti eodem modo.Est enim ut aliquis nigrioribus oculis sit,et alius quamvis nigris,tamen ita purpureis, atque ideo ei intentionem et remissionem recipit accidens.Nam et candidus quod dicitur,et magis et minus dicitur,et alia hujusmodi.Quare distant hæc duo, quod genere, quæ participant, æqualiter participant, accidenti fortasse non æqualiter. Huc

quatuor differentias habeat,quinquies quaternis viginti differentiæ efficinntur; nam si genus differt ab specie, proprio, differentia et accidenti quatuor differentiæ fiunt. Sin vero species differt o genere, proprio,differentia,accidenti,item aliæ quatuor quæ junctæ cum superioribus octo fiunt.Et si differentia distat ab specie, proprio, genere et accidenti, aliæ quatuor supercrescunt.Quæ junctæ cum octo prioribus duodecim faciunt. At vero si proprium differt a genere,specie,differentia et accidenti, aliis quatuor differentiis super duodecim positi8,omnes sedecim differentiæ fiunt.Quod si accidentis quoque differentias ad quatuor reliquadixeris quatuor supersedecim crescentibus, viginti omnes differentiæ perficiuntur. Quæ ita viginti sunt ut ad sufficientem doctrinæ cumulum decem tantum differentiæ numerentur.Nam quod dictum est genus differre a differentia,specie,

[merged small][graphic]

tur,7, hae distantiæ fiunt. At vero species quo a ge- A ex his species informetur. Namque rationalis diffe

cratem,cum Socrates rationalis est, nunquam dese- C.

rit. Semper enim Socrates rationale animal est. DE pRopRIIS DIFFERENTlAE ET 8PECIEI. Differunt autem inter se species et differentia, quod differentia semper in eo quod quale sit prædicatur.Nam dicitur Socrates quale animal sit,ut rationale respondeatur ; species vero in eo quod quid sit prædicatur. Nam dicitur quid sit Socrates, ut homo respondeatur.Namque hominis qualitas rationale est,sed non simpliciter. Illa enim qualitas pro differentia accipitur,quæ veniens in genere speciem constituit,et de qualitate substantiali facta est substantialis et specifica differentia. Ista igitur talis qualitas differentia nominatur,et ea in eo quod quale sit ad hominem prædicatur,hoc etiam in eorum est differentiis.Namque differentia frequenter in pluribus speciebus consideratur. Differentia enim quadrupes in bovis, et in equi, et in canis specie est: et differentia rationalis hominis et angeli, species vero nunquam aliis,nisi solis sub se positisindividuis præest.Nunquam enim alia res homo est,nisi quod est individuum,ut est Socrates, et Plato, et Cicero. Unde fit ut sublata differentia,species quoque tollntur.Nam si sustuleris rationale, hominem sustuleris. sim vero sustuleris speciem, differentia manet. Xam si sustuleris hominem rationalis angeli differentia manebit.Est vero etiam hæc differentia, quod differentiacum aliadifferentiajungi potest,ut aliqua

[ocr errors]

rentia et mortalis differentia junctæ unius hominis speciem reddiderunt.Junctæ vero species nunquam aliquam ex se speciem constituent.Si enim jungas hominem bovi, nulla ex his species informabitur. Sed fortasse dicat aliquis : Asini atque equi conjunctione mulus nascitur; sed non ita est.Namque individui conjunctione natum est aliquid individuum. Si autem sic simpliciter speciem ipsam asini atque equi conjungas, nulla ex his unquam species constituitur. Neque enim si se possunt individua commiscere,idcirco etiam species individuorum in alterutram substantiam transeunt:atque ideo constat junctas species unam speciem non posse componere, quod differentiæ junctæ unius speciei ccnstitutivæ

[blocks in formation]

Differentia et proprium commune habent quod quibus differentia est et a quibus ipsa differentia participatur,æqualiter participatur : nam rationalis differentia cum inest hominibus,et omnes homines rationabili differentia participant, non est dubium quin omneshomines æqualiter sint rationales,atque æqualiter rationabilitate participent. At vero proprium,quod risibile est, æqualiter omnibus hominibus est: omnes enim homines æqualiter risibiles sunt. Est etiam hæc eorum communitas, quod sicut potestate risibile dicitur, etiamsi non rideat, ita etiam potestate bipes dicitur, etiamsi quis uno pede minuatur: non enim quod est dicitur, sed quod esse possit: nam quoniam ille ridere potest, risibilis nominatur; quod ille duos pedes habere possit,bipes.Atque ideo nunquam ab illis in quibus sederint, proprium differentiaque discedent. Semper enim homo risibilis est, etiamsi non rideat. Semper bipes, etiamsi uno pede minuatur. In his enim differentiis et propriis (ut dictum est) quod potestate esse possit, non quod vere sit consideretur.

DE PROPfaII8 EORUMDEM.

Differunt autem inter se,quod differentia de pluribus speciebus prædicatur,proprium vero de una. Namque differentia quæ est mortalis prædicatur de homine, de bove, de equo, et cæteris animantibus; et rationale prædicatur, et de Deo, et de homine. At vero risibile de sola tantum specie hominis prædicatur. Unde evenit ut omnis differentia, quoniam plurimarum continens est specierum, a suis speciebus major sit, atque ideo ipsa de speciebus prædicari potest. Porro autem de ipsa species prædicari non potest: neque enim conversim dici potest. Nam quoniam homo dicitur rationalis, non contra dicitur quod rationale est id quod homo est. Potest enim esse etiam non homo, sed Deus.At vero proprium, quoniam æqualiter et ad unam speciem semper aptatur, æqua vice atque appellatione convertitur: dicitur enim, quid est homo? risibile. Quibus perdisputatio est. DE COMMUNIBUS DIFFERYNTIÆ ET ACC1DENTIS. Differentia et accidens commune habent de pluribus prædicari. Namque differentia dicitur et de homine et de Deo, cum utrique rationales sunt. Et accidens dicitur et de homine et de equo, ut homo Æthiops niger, et equus niger. Est etiam alia communio quod inseparabile accidens cuicunque speciei fuerit, inseparabiliteret omnibus inest ut differentia. Namque inseparabiliter accidens quod est nigrum, corvo inseparabiliter accidit, et omnibus corvis. Eodem modo etiam differentia. Nam quoniam accidit homini ut bipes sit semper et omnibus hominibus est esse bipedibus. DE PROPRIIS EORUMDEM. Differunt autem inter se, quod omnis differentia species continet, non contra ipsa a speciebus continetur.Nam si differentia plures sub se species habet,ut dictum est, major erit sub se positis speciebus. Si major erit, nunquam eam quælibet species continet. Major enim a minori nunquam poterit contineri. Nam quod est rationale, continet hominem et Deum. Homo vero rationale non continet. Accidentia vero aliquoties continent, aliquoties continentur. Namque continent, quoniam frequenter unum accidens duas sub se species habet, ut nigrum habet Æthiopem et corvum Continentur vero quoniam sæpe una substantia habet duo vel tria vel quamlibet plurima accidentia. Si quis enim sit glaucus, vel crispus, vel candidus, vel procerus, hæc omnia accidentia unus cui accesserunt complectitur et continet. Atque ideo species illa quæ illud individuum continet quod individuum plura in se accidentia suscepit, accidentis illius complexiva est. Dehinc differentia nunquam intenditur neque relaac(! !ur. Quod dicit hoc est rationale in unaquaque specie, neque plus neque minus est. Nullus enim homo alio homine ab substantiam plus rationalis est neque minus. At vero accidens et intenditur et remittitur. Dicitu: enim quicunque procerior,dicitur quicunque velocior,dicitur quicunque crispior quæ omnia accidentia esse non dubium est. Praeterea immistae semper sunt contrariæ differentuæ.

[blocks in formation]

quod de se ipsa invicem prædicantur.Nam quoniam æqua sibi sunt, neque species hominis alii proprio convenit,nisi risibili, neque risibile alii convenit spe

ciei, nisi homini, atque ideo dicitur, quid est homo ?

risibile.Quid est risibile ? homo.Commune est etiam illud quod omne proprium æqualiter ad sub se posita prædicatur.Namque omnes homines æqualiter risibiles sunt,et species æqualiter ad sub se posita prædicatur.Namque omnes homines individui æqualiter uno nomine homines nuncupantur. DE PRO P R I IS EORUM DEM. Differunt a se, quoniam species potest etiam genus alteri esse, proprium esse non potest.Sed hic illam speciem intelligamus quæ subalterna est, non illam quæ magis species est,et genus esse nunquam potest. Atque ideo nos illam rnodo solam, quæ subalterna species est intelligamus, quæ scilicet poterit esse et genus.Namque mortale cum rationalis generis sit species,hom.inis genus est.At vero risibile de nulla unquam alia specie poterit prædicari, neque alii esse proprium, sicut est hominis.Illa enim semper (ut dictum est) propria sunt, quæ nulli alii nisi ad unam speciem semper aptantur.Deinde species præcedit,et sic proprium sequitur. Quod dicit tale est: Omnis species ut habeat proprium,primo eam esse et constare necesse est.Oportet enim prius esse hominem ut sit risibilis,non prius esse risibile ut sit homo.Nam quoniam proprium dicitur, per se proprium non constat, nisi alicujus species sit. Atque ideo prius esse necesse est illud cnjus est proprium

C quam sit proprium.Huc accedit quod species semper disputationem transtulit, et dicit eorum raras alias A videatur ista communio. Est enim ita definitum. Ac

in opere intelligitur cujuscunque subjecti. Species enim semper in actu est, non solum propria potestate.Homo enim revera et opere et actu homo est, id est nunquam poterit esse non homo.At vero risibile quod est proprium, potestate tantum dicitur, etiamsi actu non sit. Potest enim quilibet ille non ridere,tamen quia ridere potest, risibile nominatur. Distant igitur in hoc quod semper species in actu est et in opere, proprium vero aliquoties potestate ; deinde quorum definitiones diversæ sunt, necessario etiam ipsa quoque diversa sunt. Omnis definitio substantiam definit. Ergo si quæ ejusdem substantiæ fuerint, eadem etiam definitione monstrantur. Si quæ ejusdem definitionis fuerint,eadem substantia prædicantur, At vero si quæ definitionibus differant, differunt etiam substantiis.Quæ substantiis differunt ]onge a seipsis alia sunt.Nunc igitur quoniam definitiones proprii et speciei differunt, species ipsa quoque et proprium a se differunt.Est autem speciei definitio sub genere esse, et ad plurima numero differentia in eo quod quid sit prædicari. At vero proprii uni tantum inesse speciei, et sub ipsa de omnibus individuis prædicari.Sed quoniam definitionibus differunt,ipsa quoque species a proprio distabit. DE COMMUNIBUS SPECIEI ET ACCIDENTIS. Post hæc ad communitates speciei et accidentis

esse communitates, nisi has solas quod de pluribus praedicantur. Longe enim a se distare videntur, in substantia sui et in potestate patiendi atque faciendi id quod alicui accidit, etid cuiaccidit. Namque illud cui accidit, quasi quoddam fundamentum est accidentis. Illud vero quod accidit, præter id cui accidit, esse in sui substantia non potest.

DE PROPRIIS EORUM.

Propria vero singulorum sunt hæc, quod speciesin eo quod quid sit prædicatur, accidens vero in eo quod quale sit et quodammodo se habens. Nam si quis dicat, quid Socrates esl, homo dicitur. Si quis dicat qualis sit, calvus vel simus appellatur. Si quis vero quornodo se habens, sedens autjacens appellabitur, Item in hoc differnnt quod unaquæque substantia unam speciem habet. Namque hominis substantia unam solam hominis speciem habet. Substantia vero æque unam solius equi speciem habet. At vero una substantia plura frequenter accidentia continebit. Nam et in eodem equo quædam pars frequenter l.igra quædam, alba est. Et est in eo proceritas, est altitudo, est æquilinum caput, et alia hujusmodi. Habet etiam non solum inseparabile accidens eadem substantia, sed etiam superabiIe. Nam fortasse quidaum velox est, et idem etiam corpore validus est, idem etiam sagittator, et cætera. Huc accedit quod species prænoscuntur, id est præintelliguntur, hoc est ante esse cognoscuntur quam accidentia. Et prius erit aliqua res ubi accidat, quain illa quæ accidit, et quoniam species est subjectum accidentis ubi accidens accidat, ideoque ante species intelligitur esse quam accidens. Accidentia vero postea nata sunt, id est a foris venientia et extranea, a qualibet illa substantia, etiam si inseperabilia sunt Hæc quoque est eorum separatio, quod semper omnia quæ participant specie, æqualiter participant. Æqualiter enim et Socrates et Cicero et Plato sunt homines. At vero illa quæ participant accidenti, etiamsi inseparabile accidens sit, tamen æqualiter participant. Nam quamvis inseparabile sit accidens Æthiopibus nigris esse, tamen est aliquis inter ipsos nigrior, nec omnes illa nigredine æqualiter participant.

DE COMMUNIBUS PROPRII ET ACCIDENTIS. Relinquitur igitur de communibus proprii acci

[ocr errors][ocr errors]

dentisque tractare.Nam proprium qu* i distaret vel D

a specie, vel a genere, vela differentia superius demonstratum est. Proprium autem et inseparabile accidens commune habent, quod sine his nunquam consistunt ea quæ eorum participant, et in quibus ipsa considerantur. Nam neque homo amittit risibile esse, nec Æthiops aut corvus, nigrum. Atque ideo sine his ipsis, id est propriis et accidentibus, quæ eorum participant, constare non possunt, ne forte contra superiorem, definitionem accidentis venire

cidens est quod infertur et aufertur sine ejus in quo est interitu. Quod nunc dici videtur sine his eonstare non posse, cum superius sine eorum interitu posse diceretur auferri. Sed hoc modo dicitur, non quod si auferatur hoc accidens inseparabile, intereat illud cui accidit, sed quoniam separari non potest, idcirco sine his constare non possit. Est etiam inseparabilis accidentis et proprii alia communio, quod sicut et omni et semper inest proprium cui inest, id est homini (semper enim et omnis homo risibilis est), sic etiam quodlibet accidens inseparabile, et omni et semper est accidens inseparabile. Namque etomnis corvus, et semper niger est. Sola autem cum separabilibus accidentibus illa communio est, quod quemadmodum de multis individuis proprium prædicatur, ita etiam accidens de multis individuis potest prædicari. Plures enim currunt, plures etiam ambulant, quæ scilicet accidentia separabilia sunt, quemadmodum plures possunt esse risibiles. DE pROPRlIS EORUM.

Differunt autem ista, quod proprium semper uni speciei inest, accidens vero pluribus. Nam accidens pluribus speciebus et animatis et inanimatis evenit, ut est ebeno nigrum, corvo nigrum, homini Æthiopi nigrum. Risibile vero nulli, nisi soli homini. Atque ideo conversim proprium prædicatur, quia unius speciei continens est, et illi speciei soli æqualis. est At vero accidens conversim prædicari non potest, quia plures sub se species habet. Non enim potestdicere id esse nigrum quod ebenum, cum dicas hoo esse ebenum quod nigrum. Potest enim esse nigrum et non esse ebenum. Deinde omne proprium æqualiter se his rebus quæ sub se fuerint dat et ab his æqualiter participatur. Socrates enim et Cicero et Vergilius æqualiter et risibili participant, et æqualiter risibiles sunt. At vero accidens non sem, per aequaliter est accidens. Potest enim quicunque esse procerior, et alius esse velocior. Quod scilicet illud separabile est accidens, illud inseparabile. Et fortasse aliæ eorum quædam proprietates et communiones esse videantur. Sed nunc, quantum introductionisat est, ista sufficiant. Sed jam tibi, Fabi omnia quæcunque ad introductionem Porphyrii pertinent, plenius uberiusque tractata sunt. Post vero si quidem unquam me egueris, studiis præsertim tuis quæ nulla unquam honestate caruerunt, libens animo hortatorque ad easdem cupiditates parebo. Hic Fabius: Tu, inquit, paterno hæc mihi animo polliceris: verum ego nunquam deficiam ab his studiis, te præsertim docente, a quo totam fortasselogicæ Aristotelis, si vita suppetit, capiam disciplinam. Et ego faciam, inquam, libentissime. Sed quoniam jam matutinus (ut ait Petronius) sol tectis arrisit, surgamus, et si quid est iIlud, diligentiore postea consideratione tractabitur.

« PoprzedniaDalej »