Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

quoniam non bonum est,ei quæ est boni quoniam bo- A ita alius præcedens ad alium sequentem erit, et ut

num est.

Quæcunque superius dicta sunt, ea rursus validiore per proportionem argumentatione confirmat. Proportio autem est rerum inter se invicem simili. tudo.Si igitur positæ sint res quatuor, quarum duæ sint præcedentes,reliquæ sequentes,et sic se habeat prima ad secundam quemadmodum tertia ad quartam, necesse est ita se habere primam ad tertiam quemadmodum fuerit secunda ad quartam.Hoc enim ipsum breviter facillimeque numeris agnoscimus. Sit enim primus numerus 2, secundus 6 rursus inchoantibus, tertius 4, quartus 12.In his igitur præcedentes quidem sunt duo et quatuor, sequentes vero sex et duodecim.Sicut autem duo ad sex, ita quatuor ad duodecim. Nam sicut duo senarii tertia pars est,ita quaternarius duodenarii tertia pars est. Quocirca sicut quaternarius præcedens ad sequentem, Præcedentes.

1. Boni quoniam bonum est.

præcedens ad præcedentem,ita sequens ad sequentem; sed ad quatuor qui sunt præcedentes duo medietas est,et sex igitur ad duodecim medietas est. Ergo in omni proportione hoc respicitur,dum est, quod si de quatuor propositis rebus sicut prima est ad secundam,ita tertia ad quartam, erit ut prima ad tertiam,ita secunda ad quartam. Ista igitur numerorum proportio ad propositionem vim naturamque transferatur,sintque duæ propositiones primæ quarum una præcedens,altera sequens,et aliæ rursus duæ quarum una præcedens,altera similiter sequens, et in his sit aliqua similitudo.Si enim prima boni quoniam bonum est, hanc sequitur boni, quoniam non bonum est. Rursus sit præcedens tertia non boni quoniam non bonum est, hanc autem sequens quarta B non boni, quoniam bonum est.

3. Non boni quoniam non bonum est. Perspiciatur igitur in his quæ sit similitudo proporlionum.Est enim ut prima boni,quoniam bonum est ad secundam boni,quoniam bonum non est, ita tertia non boni quoniam bonum non est, ad quartam non boni quoniam bonum est. Nam sicut boni quoniam bonum est vera propositio est, falsa autem boni quoniam non est bonum,ita quoque non boni quoniam non est bonum,vera propositio est, falsa autem non boni quoniam est bonum. Quod si ita est et eodem modo sese habet opinio boni quoniam bonum est,ad opinionem quæ est boni quoniam bonum non est, C quemadmodum etiam opinio non boniquoniam non bonum est,ad opinionem non boni quoniam bonum est et quemadmodum se habet prima ad tertiam,ita Præcedentes.

1. Non boni quoniam bonum non est
3. Non boni quoniam bonum est.

Veræ.

Sequentes.

2. Boni quoniam bonum non est. 4. Non boni quoniam bonum est. sese habebit secunda ad quartam. Quemadmodum sese habet igitur boni quoniam bonum est, ad eam quæ est non boni quoniam non bonum est, cum utræquesint veræ, ita sese habet opinio boni quoniam non est ad opinionem non boni quoniam bonum est,quod ipsæ quoque utræque sunt falsæ ; nam sicut istæ simul veræ, itaillæ simul falsæ, quocirca ut est prima ad tertiam, ita secunda ad quartam. Ostensa igitur hac proportione immutato ordine exdem disponantur, sed sit prior opinio ea quæ est non boni quoniam bonum non est, eaque sequatur boni quoniam bonum est, et sub his præcedens tertia non boni quoniam bonum est, quarta sequens boni quoniam bonum non est.

Falsæ.

Ut igitur superius demonstratum est, ita sese habet opinio non boni quoniam non bonum est, ad eam opinionem quæ est boni quoniam bonum est, quemadmodum non boni quoniam bonum est,ad eam quæ est boni quoniam non bonum est. Ut enim illæ simul veræ, ita hæ simul falsæ eademque proportio est. Quocirca erit sicut prima quæ est non boni quoniam non bonum est ad tertiam eam quæ est ron boni

quoniam bonum est, ita erit secunda boni quoniam bonum est,ad quartam boni quoniam non est bonum. Requirendum igitur est quemadmodum sit prima ad tertiam,ut ex eo speculemur,quemadmodum sit secunda ad quartam. Dico enim quoniam huic opinioni quæ arbitratur non esse bonum quod bonum est,quoniam contra illam est quæ arbitratur id quod bonum non est bonum esse. Age enim si potius est contra eam opinionem quæ id quod bonum non est, bonum putat, sit ea quæ id quod bonum non est, malum putat; sed hoc fieri non potest. Contrariæ enim opiniones simul nunquam veræ sunt, possunt

D

Sequentes.

2. Boni quoniam bonum est.

4. Boni quoniam bonum non est.

autem simul hæ esse veræ.Si quis enim parridicium quod non est bonum putet non esse bonum, idem quoque parricidium quod per naturam non et bonum malum putet, vere utraque opinione arbitratur. Igitur non est contraria opinio ea quæ id quod bonum non est non bonum putet, ei quæ id quod bonum non est malum arbitratur. Rursus ponatur eidem opinioni de non bono quoniam non est bonum,contraria ea quæ arbitratur id quod non est bonum non esse malum.Id quoque contrarium non est. Fieri enim potest ut id quod bonum non est, nec malum sit. Neque enim omnia quæcunque bonum non sunt mala sunt statim,sed est ut bona quidem non sint, tamen nec mala sint. Si quis enim lapidem nequidquam jacentem quod per se bonum non est,non bonum esse putat, vere arbitretur, idem ipsum lapidem quod per se bonum non est, si non malum putet, nihil ejus opinioni falsitas incurrit. Quare quoniam ea quæ est non boni quoniam non bonuni est,et cum ea quæ est non boni quoniam malum est,et cum ea quæ est non boni quoniam non est

malum, vera aliquoties invenitur, neutri contraria A versalis negatio erit contraria ut opinioni quæ opinatur

est. Restat igitur ut ei sit contraria opinio non boni
quoniam bonum est, quæ opinatur id quod non est
bonum bonum esse; hæc autem est, non boni quo-
niam bonum est, quoniam opinatur id quod non est
bonum bonum esse. Contraria igitur est non boni
quoniam non bonum est,ei quæ est non boni quo-
níam bonum est. Sed hic ita sese habet opinio non
boni quoniam bonum est, ad opinionem non boni
quoniam non bonum est,quemad nodum opinio boni
quoniam bonum est, ad eamdem opinionem quæ est
boni quoniam non bonum est. Sed prima tertiaque
contrariæ.Secunda igitur quartaque secundum simi-
litudinem proportionis sunt sine ulla dubitatione con-
trariæ. Potest vero et simplicius intelligi hoc modo,
si boni quoniam bonum est opinio,et non boni quo-
niam non bonum est opinio,similes secundum veri-
tatem sunt, boni autem quoniam non est bonum,et
rursus non boni quoniam bonum est, ipsæ quoque
similes secundum falsitatem sunt, si una falsarum
uni verarum opinionum inventa fuerit,contraria erit
reliqua falsa,reliquæ veræ contraria, quod scla effi-
cit similitudo.Ostenditur autem una falsa uni veræ,
quemadmodum supra exposuimus, centraria, hoc est
ea quæ dicit quod non est bonum esse bonum ei
quæ arbitraturid quod non est bonum non esse bo-
num. Relinquitur igitur ea quæ arbitratur id quod
bonum est non esse bonum contraria esse ei quæ
opinatur id quod bonum est esse bonum.Qua in re
colligitur negationem potius quam contrarium ponen-
tem affirmationem veræ affirmationi esse contrariam.

Perplexa igitur sententia his modis quibus diximus C
expedita est, sed se sic habet ordo sermonum. Am-
plius,inquit,similiter se habet boni quoniam bonum
est, et non boni quoniam non bonum est, quæ utræ-
que veræ sunt, et super has boni quoniam non bo-
num est, et non boni quoniam bonum est, quæ sunt
utræque mendaces. Illi ergo quæ est non boni quo-
niam non bonum est veræ opinioni quænam est
contraria?(hoc quasi interrogativo modo dictum est.)
Non ea quæ dicit quoniam malum est, quoniam simul
aliquando esse poterunt veræ, hoc autem in contra-
riis non potest inveniri;nunquam enim veræ vera con-
traria est,quemadmodum autem fieri potest ut simul
sint veræ,quoniam est quiddam non bonum malum,
quare contingit simul veras essé. At vero nec illa quæ
est quoniam non malum. Simul enim et hæ erunt, id D
est possunt aliquando simul esse veræ, in his præser
tim rebus quæ inter bonum malumque sunt. Relin-
quitur ergo ei quæ est non boni quoniam non bo-
num est, quæ vere est contraria, ea quæ est non
boni quoniam bonum est, quæ falsa est et simul vera
non potest inveniri. Quare ad similitudinem superius
positam revertitur ut dicat, eam quæ est boni
quoniam non bonum est,contrariam ei quæ est boni
quoniam bonum est. Quod si quis ea que superius
dicta sunt, diligentius intuetur, nec in totius senten-
tiæ statu nec quidquam in ordine fallitur.

Manifestum est autem quoniam nihil interest, nec si universaliter ponamus affirmationem; huic uni

quoniam omne quod est bonum bonum est, ea qaæ est
quoniam nihil horum quæ bona sunt bonum est.
In superiori argumentatione omnia de infinitis
explicuit. Sed quoniam fortasse aliquis poterat suspi
cari non eamdem rationem esse posse in his propo.
sitionibus quæ sunt definitæ,atquè in his aliquid in-
teresse utrum eadem demonstratio eis quæ definitæ
sunt,eveniret,hoc addit, nihil interesse utrum eam-
dem demonstrationem quam ipse superius in propo
sitionibus indefinitis fecit, quisquam faciat in univer-
sulibus quæ jam sine dubio definitæ sunt. Si quis
enim secundum indefinitarum propositionum supe-
riorem dispositionem definitas disponat, easque se-
cundum prædictum modum speculetur, non aliam
universalis affirmationis opinioni contrariam reperi-
ret, quam eam quæ universalis negationis opinio.
Nihil enim interest inter indefinitas definitasque pro-
positiones,nisi quod indefinitæ quidem sine determi-
natione,definitæ vero cum argumento determinatio-
nis sunt, vel universalitatis vel particularitatis: hoc
est enim quod ait,nihil interest nec si universaliter
ponatur affirmatio, universali namque affirmationi
universalis contraria erit negatio,ut opinioni quæ
opinatur quoniam omne quod est bonum bonum est,
quæ scilicet est universalis affirmationis, ea fit con-
traria quæ est quoniam nihil eorum quæ bona sunt
bonum est: hoc est opinio universalis negationis, hoc
autem cur fiat ostendit.

Nam ea quæ est boni quoniam bonum est,si universaliter sit bonum, eadem est ei quae opinatur id quod bonum est,quoniam bonum est.Hoc autem nihil differt ab eo quod est, quoniam omne quod est bonum bonum est. Similiter autem et in non bono.

Gradatim indefinitam propositionem ad similitudinem universalis adduxit, dicit autem quæcunque fuerit indefinita propositio; ei si quod in sermone solemus dicere quidquid addatur universalis fit, ut nihil omnino distet ea quæ ad rem in affirmatione omne prædicat, ut ea opinio vel propositio quæ est de bono quoniam bouum est,huic si addatur quidquid,utita dicamus, quidquid bonum est bonum est, nihil differt ab ea quæ opinatur, omne bonum bonum est. Quare eadem vis est superioris demonstra tionis in propositionibus indefinitis quæ etiam in universalibus quæ paululum quiddam distant, sed non ad qualitatem, nec ad vim propositionis, sed ad quantitatem refertur. Universalitas enim quantitati oppo. nitur. Et sensus quidem homini est, verba vero sic sunt.Superius proposuerat nihil interesse an indefinita esset propositio an universalis. Cur autem nihil intersit hoc modo dicit. Nam ea quæ est boni quoniam bonum est, id est indefinita affirmatio,si universaliter sit bonum, id est si bonum universaliter proferatur,eadem est ei quæ opinatur quidquid bonum est quoniam bonum est, id est,nihil discrepat ab ea opinione quæ opinatur quidquid bonum est bonum esse; hujusmodi autem opinio nihil differt ab ea que aperte universaliter proponitur, quæ est, omne quod est bonum bonum est. Similiter autem et in non

bono,id est non bonum eadem ratione dicimus. Ea A homo bonus est, aut, non omne, hoc est non omne namque propositio vel opinio quæ opinatur non bonum esse,si ei addatur universalitas,nihil differt ab ea quæ universaliter aperte proponitur, quæ est, omne quod bonum non est non est bonum.

Quare si in opinione sic se habet: sunt autem hæ quæ sunt in voce affirmationes et negationes notæ ceorum quæ sunt in anima. Manifestum est quoniam affirmationi contraria quidem negatio est circa idem universalis, ut ei quæ est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quæ est quoniam nullum vel nullus. Contradictoriæ autem quoniam non omne est non omnis.

bonum bonum est, contra eam quæ dicit, quoniam omne bonum bonum est. Constat igitur in his propositionibus quas supra posuit magis esse contrariam affirmationi quæ dicit, omnis homo justus est,eam quæ dicit,nullus homo justus est, potius quam eam quæ dicit, omnis homo injustus est.

Manifestum est autem quoniam et veram veræ non contingit esse contrariam,nec opinionem, nec contradictionem. Contrariæ enim sunt quæ circa opposita sunt. Circa eadem autem contingit verum dicere eumdem. Simul autem non contingit eidem inesse contraria.

Post hæc libri terminum expedit in ea speculatione et demonstratione, per quam licet verum sit manifestumque omnibus duas propositiones veras non es. se contrarias,tamen id ipsum monstrare conatur.Est autem hujus argumentationis ingressus hujusmodi: ea quæ sunt contraria, opposita sunt. Opposita vero non possunt eidem simul inesse. Contraria igitur eidem simul inesse non possunt. De quibus autem simul aliquid verum dici potest, illa simul eidem inesse possunt. Quæ vero simul eidem inesse non possunt,de his simul veræ propositiones, affirmatio et negatio esse non possunt. Sed contraria simul eidem inesse non possunt. Quæ igitur simul verum dicunt,contrariæ non sunt. Idcirco quoniam de quibus affirmatio et negatio simul veræ esse possunt, illa simul eidem insunt. Quocirca quæ simul veræ sunt contrariæ non sunt. Sensus quidem hic est, C verba autem sic constant. Manifestum est autem,inquit,quoniam ei veram veræ non contingit esse contrariam,id est duas veras propositiones non posse esse contrarias,nec opinionem,nec contradictionem. Si opinio non est veræ contraria, multo magis nec contradictio quæ ex opinionibus venit. Contradictionem autem hic pro contrarietate posuit. De ea enim non agebatur. Contrariæ enim sunt quæ circa opposita sunt, id est omne contrarium est oppositum. Circa autem eadem contingit verum eumdem dicere, idcirco quod de his solis et negatio et affirmatio veræ simul esse possunt, quæ eidem simul esse contingit, simul autem eidem non contingit inesse contraria, ut concludatur quoniam de quibus et affirmatio et negatio simul veræ sunt, ea eidem simul inesse possunt, contraria vero simul eidem inesse non pessunt; quæ ergo simul veræ sunt, non possunt esse contraria. Noster quoque labor jam tranquillo constat portu. Nihil enim (ut arbitror) relictum est quod ad plenam hujus libri notitiam pertineret.Quare si rem propositam studio diligentiaque perfecimus,erit perutile his qui harum rerum scientia complectendarum cupiditate tenebuntur. Sin vero minus id effecimus, quod nobis propositum fuit, ut obscurissimas hujus libri sententias enodaremus, labori nostro nihil ut alii nocituro, et si non oportebit, obloquitur.

Superius omnes argumentationes ad bonum tollit, redigitque ad conclusionem omnem quæstionis vim. Supra enimnegationes et affirmationes earum contra- B rietates de opinionibus pensare oportere prædixeral. Nunc vero quoniam in opinionibus reperit illam contrariam esse quæ esset universalis negatio,idem refert ad propositiones,quas manifestum est quoniam voces sunt et significative animi passionesdesignare. In principio enim libri significativas voces passiones animæ monstrare veraciter docuit,nunc ea velut probaturus quoniam in opinionibus illa contraria universali affirmationi reperta esset, quæ esset universalis negatio potius quam ea quæ contrariam universali affirmationi affirmaret, idem quod arbitratur in vocibus provenire, hoc est, affirmationi universali non affirmationem contrariam rem ponentem, sed universalem negationem esse contrariam, contradictorias vero eas quæ cum affirmatio universalis esset particularis negatio inveniretur. Atque hoc quidem plenissime dictum est, nec aliquis in verbis error est, sed nos ut cætera nihil ambiguum relinquentes, ipsorum quoque verborum sensum eorumque ordinem prosequimur. Ait enim: Quare si in opinione se sic habet,id est quod opinio negationis contraria invenitur opinioni affirmationis, potius quam contrarium ponens affirmatio (Sunt autem hæ quæ sunt in voce affirmationes et negationes notæ earum quæ sunt in anima. Nam sicut in voce affirmatio et negatio est, ita quoque etiam in opinione, cum ipse animus in cogitatione sua aliquid affirmat, aut aliquid negat, quod nos alio loco diligentius expediemus,ergo quo. niam affirmationes et negationes quæ sunt voce, notæ earum sunt affirmationum vel negationum quæ sunt in anima), manifestum est quoniam est affirmationi contraria quidem negatio circa idem universalis, circa idem autem addidit ne disjunctim affirmationes et negationes contrarias diceremus, sed ait affirmationem et negationem esse de una eademque re, et illam quidem universaliter affirmare, illam vero universaliter negare. Earum autem hæc sunt exempla ut ei quæ est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quæ est quoniam nullum,id est nullum bonum bonum est, contraria est,vel quæ, nullus,hoc est nullus homo, bonus est. Contradictoria autem aut, non omnis, id est non omnis homo bonus est, contra eam quæ dicit, omnis

D

Ne quid in his Aniciï Manlii Severini Boetti operibus

possit amplius requiri, priorum et posteriorum Ana- ▲ donatos, adjunximus, ubique studentes ne nostro oflyticorum Aristotelis libros Latinitate ab hoc auctore ficio defuisse videamur.

PRIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS

LIBRI DUO

AN. MANL. SEV. BOETIO INTERPRETE.

CAPUT PRIMUM.

LIBER PRIMUS.

quidem necessaria per subjectos terminos,non au< tem sumpta sunt per propositiones. In toto autem esse alterum in altero, et de omni prædicari alterum de altero idem est. Dicimus autem de omni prædicari, quando nihil est sumere subjecti, de

De propositione, termino et syllogismo. Primum dicendum circa quid et de quo est intentio,quoniam circa demonstrationem et de disciplina demonstrativa est. Deinde determinandum quid propositio, et quid terminus, quid syllogismus, quis B quo non dicatur alterum, et de nullo similiter.

perfectus, et quis imperfectus. Postea vero quid est
in toto esse, vel non esse hoc in illo,et quid dicimus
de omni, aut de nullo prædicari. Propositio ergo est
oratio affirmativa, vel negativa alicujus de aliquo.
Hæcautem aut universalis, aut particularis, aut indefi-
nita. Dico autem universalem quidem, cum aliquid
omni, aut nulli inesse; particularem vero, cum
alicui,aut non alicui, aut non omni inesse. Indefi-
nitam autem, cum quid inesse, vel non inesse sig-
nificat, sive universali, vel particulari, ut contra-
riorum eamdem esse disciplinam,aut voluptatem non
esse bonum. Differt autem demonstrativa propositio
a dialectica,quoniam demonstrativa quiden, sumptio
alterius partis contradictionis est. Non enim inter-
rogat,sed sumit, qui demonstrat. Dialectica vero in- C
terrogatio, contradictionis est. Nihil autem refert ut
fiat ex utraque syllogismus; nam et qui demonstrat,
et qui interrogat, syllogizat,sumens aliquid de aliquo
esse, vel non esse. Quare erit syllogistica quidem
propositio,simpliciter affirmatio vel negatio alicujus
de aliquo secundum dictum modum. Demonstrativa
vero si vera sit,et per primas propositiones sumpta.
Dialectica autem percontanti quidem interrogatio
contradictionis est, syllogizanti vero sumptio appa-
rentis et probabilis,quemadmodum in Topicis dic-
tum est. Quid est ergo propositio, et quid differt
syllogistica a demonstrativa et dialectica, diligen-
tius quidem in sequentibus dicetur. Ad præsentem
vero utilitatem, sufficienter nobis determinata sint,
quæ nunc dicta sunt. Terminum autem voco, in
quem resolvitur propositio, ut prædicatum,et de quo
prædicatur, vel apposito, vel separato esse, vel non
esse.Syllogismus est oratio in qua, quibusdam po-
sitis,aliud quiddam ab his quæ posita sunt ex ne-
cessitate accidit, eo quod hæc sunt. Dico autem eo
quod hæc sunt, propter hæc accidere. Propter hæc
vero accidere,est nullius extrinsecus termini indi-
gere,ut fiat necessarium. Perfectum vero voco syllo-
gismum, qui nullius alius indiget, præter ea quæ
sumpta sunt, ut appareat necessarium.Imperfectum
vero, qui indiget aut unius aut plurinm, quæ sunt

D

CAPUT II.

De conversione absolutarum propositionum. Quoniam autem omnis propositio est, aut de inesse, aut ex necessitate inesse, aut contingere inesse; harum autem,hæ quidem affirmativæ, illæ autem negativæ secundum unamquamque appellationem; rursus autem affirmativarum et negativarum,aliæ sunt universales, aliæ particulares, aliæ indefinitæ : universalem quidem privativam de eo quod est inesse, necesse est in terminis converti. Ut si nulla voluptas est bonum,neque bonum nullum, erit voluptas. Prædicativam autem converti quidem necessarium est,non tamen universaliter,sed in parle, ut, si omnis voluptas est bonum,et bonum aliquod voluptas. Particularem autem affirmativam quidem converti necesse est particulariter. Nam si voluptas aliqua, bonum,et bonum aliquod erit voluptas. Privativam vero non est necessarium. Non enim si bomo non inest alicui animali,et animal non inest alicui homini.iPrimum ergo sit privativa universalis a b propositio, si ergo nulli b inest a, neque a nulli inerit b.Nam si alicui inest ut c,non verum erit nullum b esse a.Nam c eorum quæ sunt b aliquod est. Si vero omni binest a,et b alicui a inest,nam si nulli neque a nulli binerit,sed positum erat omni inesse. Similiter autem et si particularis est propositio,nam si inest a alicui b,et b alicui eorum quæ sunt a necesse est inesse ; si enim nulli,nec a nulli inerit b. Si autem a alicui eorum quæ sunt b non inest, non necesse est et b alicui a non inesse, ut si b quidem sit animal,a vero homo,homo enim non omni animali, animal vero omni homini inest.

CAPUT III.

De conversione propositionum de modo Eodem autem modo se habebit in necessariis propositionibus, nam universalis quidem privativa universaliter convertitur. Affirmativarum autem utraque particulariter. Nam si necesse est a nulli b inesse, necesse est et b nulli a inesse ; si enim alicui contingit,et a alicuib continget. Si autem ex necessitate a omni vel alicui b inest, et b alicui a necesse est

B

inessse,nam sinon ex necessitate inest, neque a alicui A consequens est, medium vero nulli postremo, non bex necessitate fuerit. Particularis vero privativa non convertitur, propter eamdem causam, propter quam et supra diximus. In contingentibus vero, quoniam multipliciter dicitur contingere,nam et necessarium, et non necessarium, et possibile contingere dicimus; in affirmativis quidem,similiter se habebit secundum conversionem in omnibus. Nam si a omní aut alicui b contingit, et b alicui a contingit,si enim nulli, nec a nulli b, ostensum est enim hoc prius. In negativis vero non similiter,sed quæcunque quidem contingere dicuntur, ex eo quod ex necessitate non insunt, vel in eo quod non ex necessitate insunt similiter. Ut si quis dicat hominem contingere non esse equum, aut album nulli tunicæ inesse. Horum enim hoc quidem ex necessitate inest, illud vero non ex necessitate inest,et similiter convertitur propositio. Nam si contingit nulli homini equum inesse, et hominem contingit nulli equo inesse, et si album contingit nulli tunicæ,et tunica contingit nulli albo, si enim alicui necessario, et album tunicæ alicuiinerit ex necessitate, hoc enim ostensum est prius. Similiter autem et in particulari negativa. Quæcunque vero ut in pluribus,et in eo quod nata sunt dicuntur contingere secundum quem modum determinamus contingens, non similiter se habebit in privativis conversionibus.Sed et universalis quidem privativa propositio non convertitur, particularis vero convertitur. Hoc autem erit manifestum quando de contingenti dicemus.Nunc autem nobis tantum sit cum iis quæ dicta sunt, manifestum, quoniam coutingere nulli aut alicui non inesse affirmativam habet figuram, nam et contingit ipsi est similiter ordinatur.Èstautem,quibuscunque adjacens prædicatur,affirmationem semper facit,et omnino, ut: est non bonum, vel est non album, vel simpliciter,est non hoc. Ostendetur autem et hoc per sequentia, secundum conversiones autem similiter se habebunt in iis. CAPUT IV.

De modis syllogisticis et asyllogistis absolutis primæ figuræ.

erit syllogismus extremitatum. Nihil enim necessarium accidit,eo quod hæc sunt, nam et omni et nulli contingit primum postremo inesse, quare neque particulare,neque universale fit necessarium. Cum autem nihil est necessarium, per hæc non erit syllogismus. Termini vero ejus quod est omni inesse, animal,homo,equus ; ejus vero quod est nulli,animal, homo, lapis. Quando vero nec primum medio, nec medium postremo ulli inest, nec sic erit syllogismus. Termini vero ut inesse, scientia, linea, medicina; ut non inesse, scientia, linea, unitas. Universalibus igitur existentibus terminis, manifestum est in hac figura quando erit, et quando non erit syllogismus, et quoniam cum est syllogismus, necessarium est terminos sic se habere, ut diximus, et sic se habens manifestum quoniam erit syllogismus.Si autem hic quidem terminorum universaliter,alius vero particulariter ad alium,quando universale quidem ponitur ad majorem extremitatem vel prædicativum, vel privativum, particulare vero ad minorem prædicativum, necesse est syllogismum esse perfectum. Quando vero ad minorem vel quolibet modo aliter se babeant termini,impossibile est. Dico autem majorem extremitatem quidem in qua medium est, minorem vero, quæ sub medio est. Insit enim a quidem omni b, b autem alicui c, ergo si est de omni prædicari, quod in principio dictum est,necesse est a alicui c inesse. Et si a quidem nulli b inest, 6 vero alicui c, necesse est a alicui c non inesse, determinatum est enim et de nullo, quomodo dicimus, quare erit syllogismus C perfectus. Similiter autem et si indefinitum sit bc prædicativum,nam idem erit syllogismus in. definito et particulari sumpto.Si autem ad minorem extremitatem universale ponatur vel prædicativum, vel privativum, non erit syllogismus neque cum affirmativa, neque negativa, neque indefinita, neque particularis sit, ut si a quidem alicui b inest, vel non inest, b autem omni c inest. Termini ut inesse, bonum, habitus, prudentia: ubi non inesse, bonum, habitus,indisciplina. Rursum si b quidem nulli c, a vero alicui binest, vel non inest, vel non omni inest, nec sic erit syllogismus. Termini omni inesse, album, equus,cygnus ; nulli inesse, album, equus, corvus. Idem autem et si ab indefinitum sit. Nec quando ad majorem extremitatem quidem universale ponatur vel prædicativum, vel privativum, ad minorem vero particulare privativum, non erit syllogismus vel indefinito, vel particulari sumpto. Velut si a quidem omni b inest, b autem alicui c non inest, vel non omni inest. Cui enim alicui non inest medium, hoc omne et nullum sequatur primum. Ponantur enim termini,animal, homo, album, deinde et de quibus albis non prædicatur homo,sumantur cygnus et nix; ergo animal de uno quidem omni prædicatur, de altero vero nullo, quare non erit syllogismus. Rursum a quidem nulli b insit, b autem alicui c non insit, et sint termini, inanimatum,homo,album, deinde sumantur alba, de quibus non prædicatur homo, cy

His vero determinatis dicemus jam per quæ et quando et quomodo fit omnis syllogismus, postea vero dicendum de demonstratione. Prius enim de syllogismo dicendum quam de demonstratione, eo quod universalior est syllogismus, nam demonstratio quidem syllogismus quidam est; syllogismus vero D non omnis demonstratio. Quando igitur tres termini sic se habent ad invicem, ut et postremus sit in toto medio,et medius in toto primo vel sit, vel non sit, necesse est extremitatum perfectum esse syllogismum. Voco autem medium quod et ipsum in alio,et aliud in ipso est,quod et positione medium est; extrema vero quod et ipsum in alio, et in quo aliud est. Si enim a de omni b, et b de omni c, necesse est a de omni c prædicari. Prius enim dictum est quomodo de omni dicimus. Similiter autem est si a de nullo b, b autem de omni c, quoniam a nullic inerit.Si autem primum quidem omni medio

« PoprzedniaDalej »