Obrazy na stronie
PDF
ePub

opinatio vera boni,quoniam bonum est;alia vero falsa, quoniam bonum mon est;alia quod malum est:quaenam ergo harum comtraria est verae? Et si est una secundum quam contraria? Hæc est investigatio?quæ magis sit universaliaffirmationi contraria,utrumne privatoria universalis affirmatio, an universalis negatio. Hinc sumitur quod omnis fere proprietas, quam in vocibus necesse evenire est,ex opinionibus venit quas voces ipsæ significant.Quod igitur quærendus in vocibus est, hoc prius est in opinionibus perspiciendum. Neque enim fieri potest ut cum vocum significationes ex opinionibus veniant, quas scilicet voce ipsæ significant,non prius proprietates vocum in opinionibus reperiantur. Requirendum igitur est quemadmodum se istain opinionibus posita habeantur,quod in his fuerit repertum,ad voces rationabiliter transferatur.Quæratur igitur prius in opinionibus hoc modo: Si opinio privatoria universalis affirmationis magis est contraria opinioni simplicis universalis affirmationis quam opinio universalis negationis, manifestum est quoniam privatoria universalis affirmatio magi8 perimit universalem simplicem affirmationem, quam universalis negatio. Quod si illud magis non repererit, sed quod opinio universalis negationis opinionem universalis affirmationis magis perimat potius quam opinio privatoriæ affirmationis, constat quod universalis negatio magis contraria est universali affirmationi potius quam privatoria affirmatio. Hoc autem ut inveniatur, ita faciendum est : ponatur opinio quædam vera;contra

eam duæ falsæ,quarum una affirmatio sit privatoria, C.

altera universalis negatio. De duabus igitur falsis quam mendaciorem ratio invenit,eam dicimus veræ opinioni magis esse contrariam.Sint igitur tres opiniones,una vera,duæ falsæ : et sit quidem vera hæc quæ id quod bonum est, bonum esse arbitratur, ea scilicet quam dicit Aristoteles opinionem esse boni quoniam bonum est, falsa vero una quæ quod bonum est, bonum non esse dicit, ea est quam dicit Aristoteles falsa boni,quoniam non bonum.Reliqua quæ id quod bonum est, malum esse arbitratur,ea est quæ ab Aristotele dicta est opinio boni quoniam malum est. Ex his igitur tribus, una vera, duabus falsis,quærendum est quæ magis sit contrariaveræ; sed quia contingit sæpe et negationem et privationem unum significare in his præsertim contrariisin quibus nulla medietas invenitur, addit : Et si est una,secundum quam contraria? Hoc autem hujusmodi est:in his contrariis in quibus nulla medietas est, idem negatio valet quod etiam privatio. In his vero in quibus est quædam medietas, affirmatio privatoria et negatio non ejusdem significationis sunt. Age enim sint hujusmodicontraria quæ sintimmediata, genitum esse et ingenitum esse.In contrariis igitur immedietas idem privatoria affirmatio quod negatio valet.ln his auiem quæ medietatem habent non idem.Neque enim æquum est dicere quemlibet illum esse malum, et rursus non esse bonum. Nam eum bonum negatur,potest aliquid modium audien

A tis animus suspicari.Cum vero malum ponitur,tota audientis suspicatio in contrarium rejecta est.Atque ideo non idem significant,sed quia sæpe(ut dictum est) privatio vel contrarietas negationi consentit, quoties tales quædam propositiones reperiuntur,in quibus nibil negatione discrepet privatoria affirmatio, quærendum est,ut Aristoteli videtur,secundum quam potius prolationem vel opinionem veræ affirmationi vel opinioni contraria propositio vel opinio fiat.Quanquam enim interdum idem significent,alio tamen modo ipsis propositionibus utimur.Nam qui negationem ponit, id quod est dicit esse ; qui vero privationem,id quod non est dicit esse. Cum igitur diversum initium et diversa intentio quodammodo sit propositionum sub eadem significatione,et quæ earum magis veræ propositioni contraria sit, et secundum quem motum aniini magis vera propositio perimatur, quærendum est. Hoc est enim quod ait: Et si est una, secundum quam contraria? Non enim dicit quod omnino negatio et privatio unum sunt, sed in his in quibus idem sunt,hoc est in immediatis contrariis ; et quando idem significant,quoniam non secundum unum motum animi unam significationem dicunt, qui contrarium vel privationem p0nunt,et qui negationem secundum quam contraria magis est propositio, utrumne secundum eam quæ privationem ponit, an secundum eam quæ negationem. Post hæc quemadmodum sit contrarietatis natura designat. Nam arbitrari contrarias opiniones definiri in e0 quod contrariorum sunt,fa!sum est.Boni enim quoniam bonum est, et mali quoniam malum est,eadem est fortasse opinio et vera, sive plures,sive una sit.Sunt autem contraria ista, sed non in eo quod contrariorum sunt contraria, sed magis in eo quod cantrarie. Sensus quidem breviter expedius, sed summa rationis veritate contextus est.Cum enim de contrariis disputat, quemadmodum contrariæ opiniones esse possint prima fronte disponit. Arbitrantur enim quidam contrarias esse opiniones,quæ de contrariis aliquid arbitrarentur,sed hoc falsum esse convincitur.Neque enim si bonum et malum contrarium est, et aliquid de bono et malo opinetur,mox necesse est ut contrarietas subsequatur. Age enim quilibet de bono opinetur quoniam bonum est,rursus de malo opinetur quoniam malum est. Cum igitur idem de D bono et malo opinetur, illud quoniam bonum est, hoc quoniam malum,tamen contrariæ opiniones non sunt. Neque enim contrarium est opinari id quod bonum est,bonum esse,et id quod malum est, malum esse ; utræque enim veræ sunt.Opinionum autem contrarietas veritate et falsitate agnoscitur.Hoc autem modo hujusmodi opiniones contrariæ esse possunt,quæ de eadem quodammodo affectione animi proficiscuntur,id est opiniones cognoscentes quidquam quod verum est.Non igitur si quis contrariorum aliquam opinionem habeat,etquidquam deconrariis arbitretur,statim necesse est subsequi inopinionibus contrarietatem. Ergo non est contrarietas opinionum in ea arbitratione quæ contrariorum est vel quæ de contrariis habetur.Sed potius contrarietas in opinionibus tunc fit,quoties de una eademque re contrarie quis opinatur,ut quælibet res sit proposita bona,de ea si quis contrario modo opinetur,quoniam bonum est,de eadem rursus quoniam malum est, opinio quæ id quod est bonum esse putat vera est, altera vero quæ id quod est bonum malum esse arbitratur, falsa est. Vera autem et falsa contrariæ sunt. Recte igitur has opiniones, quas veritas falsitasque disjungit contrarias esse dicimus,et si non contrariorum sunt,sed de una eademque re per contrarietatem dictæ. Recte igitur dictum est non oportere definire contrarias opiniones in eo quod contrariorum sint,sed potiusin eo quod de eadem re contrarie suspicentur;ordo vero sermonum talis est. Nam arbitrari, inquit, contrarias opiniones definiri in eo quod contrariorum sint,id est,iin eo quod quædam de contrariis opinentur, falsum est. Quomodo autem falsum sit ipse declarat.Boni enim quoniam bonum est,et mali quoniam malum est,eadem fortasse est,id est non sibi sunt contrariæ opiniones, sed utræque idem sunt.Quemadmodum autem idem sint, ipse subjungitdicens et vera.Idcirco enim idem sunt,quia veræ sunt.Contrarietas autem in veritate, ut dictum est,falsitate est posita. Quare si consentiunt idem in veritate et in falsitate esse videbuntur.Nec hic numerositas impediet.Sive enim plures sive una sit,in eo quod veræ sunt idem sunt. Sunt autem,inquit,ista contraria,id est quæ in opinionibus versantur, sed non in eo quod vel contrariorum sunt,vel de contrariis arbitrantur, contrariæ opiniones inveniuntur;sed ipsarum contrarietas inde nascitur, quod de una re contrario modo opinantur,hoc est quod ait,sed magis in eo quod contrarie.Hic autem contrarie adverbii loco positum est tanquam si dieeret:sed magis ea re contrariæ sunt quod contrarie opinantur,etsubintelligimus de una scilicet re.Si enim non de una re contrarie opinentur,sed de pluribus poterunt non esse contrariæ.Quodfacile cauteque perspiciens unusquisque reperiet. Si ergo est boni quoniam est bonum opinatio, alia vero quoniam non est bonum,est vero et alia quoniam aliquid aliud est,quod non est,neque potest esse. Aliarum quidem nulla ponenda est,neque quæcunque esse quodt non est opinantur, neque quæcunque non esse quod est(tmfinitae enim utræque sunt, et quae esse opinantur quod non est,et quæ non esse quod est),sed in quibus est fallacia. autem sunt,exquibus sunt generationes,eae oppositis vero sunt generationes, quare etiarm fallaciae. Validam quidem sententiam brevissimis sermonibus clausit,cujus,ut breviter dicendum sit,hæc vis est.Qui de contrarietate propositionum nos8e quærebat,dehebat primo quæ propositionum esset infinitas constituere, atque ad eam vim contrarietatis aptare.In omnibus enim contrariis unum uni contrarium est.Siautem sit quædam in propositionibus infinitas,illa tota infinitas propositionem uni prop0sitioni contraria esse non poterit. Hoc sumendo t0tum textum argumentationis ingreditur.Atque non

A solum exspectari oportet in propositionibus quod falsa veræ sit contraria,sed quod inter omnes falsas illa falsa sit veræ contraria,quæ una est et non infinita. Possunt autem esse infinitæ propositiones et falsæ, potest una finita eadem quoque falsa,quæ veræ contrariaesserationabiliter ponenda est.Volens ergo constituere quoniam negatio potius contraria sit affirmationi, quoniam ea affirmatio quæ contrarium ponit,hoc dicit.Potest, inquit,esse opinatio quædam quæ id quod est de unaquaque re esse opinetur.Est etiam alia quæ id quod non est rem illam esse arbitretur. Est autem alia quæ id quod secum habet res illa proposita non eam habere putet.Est rursus alia quæ id quod est res ipsa, non eam id esse arbitretur. Ut autem hoc pervagatum luceatexemplum sumpsit propositum de quo opinaretur aliquis, id quod est bonum.Si quis igitur hoc bonum bonum esse opinetur,vere opinabitur.Rursus si quis hoc esse bonum quod non estbonum putet,fal8e opinabitur, ut siquis arbitretur quoniam lædit,quoniam inutile est,quoniam bonum injustum est,is ea de bono opinabitur quæ non sunt,et hoc falsum est.Rursus qui id quod in se habet bonum non habere arbitratur, is opinabitur hoc modo,bonum non est utile,bonum non est justum, bonum non est expetendum, et is quoque fallitur.Quod si quis sit qui hoc ipsum quod est honum,non esse bonum arbitretur,ut non putet bonum neque malum esse id quod non est,neque expetendum esse id quod in se habet,sed id quod estipsum bonum,id est ipsam boni essentiam, ita arbitretur bonum non esse bonum.Cæteræ igitur omnes opiC nionesinfinitæ sunt. Possumus enim per multa colligere falsa quæ cum non sint de unaquaque re, ea tamen esse dicamus,ut in eo ipso bono possum dicere,quoniam malum e8t,possum quia turpe,quia injustum,quiavitabile,quia periculosum est,et cætera quæcunque in bono nullus inveniet,et hæc sunt infinita.Rursus possum dicere ea quæ habet bonum non esse in bono,ut si dicam bonum non esse utile,bonum non esse expetendum, bonum non esse quod auget, atque hæc quidem rursus infinita sunt. Sed quando id quod est aliqua res aufert opinio, hoc facere nisi semel non potest.Neque enim aliqua per id effici possunt, si quod bonum est non esse bonum arbitratur;ergo cæteræ quæcunque aut id quod non est esse arbitrantur,aut id quod habet in se bonum non habere arbitrantur,falsæ sunt,sed in infinitum. Bonum autem nuncitausurpat,tanquam si dicatbonitas.Si quis autem ipsam bonitatem non esse bonum arbitretur, is et falsus est et definitio modo falsus est.Sed in falsis quæ definita sunt et una numero,et magis et proxime veris videntur esse contraria, una enim res semper uni rei est contraria. Quocirca hæc recte magis contraria est quæ negat id quod est potius quam ea quæ negat,vel id quod in se habet,vel affirmat quod in se non habet. Hoc autem ut clauderet non recto sermone usus est, sed ad quiddam aliud orationem detorsit,quæ res cnnfusionem non minimam fecit.Namcumdixisset non uebere nos illas potius ponere contrarias veræ opinioni quæ est fallacia, hæ autem sunt ex his ex quibus sunt et generationes.Hoc autem talem sententiam claudit : anquit,opiniones veris opinionibus opponendum esse contrarias in quibus principium estfallaciæ.Fallaciæ autemexhis nascuntur ex quibusetiam generationes, generationes autem in oppositis inveniuntur,hoc autem tale est.Omnis generatio ex permutatione ejus quod fuit surgit, nisi enim id quod fuit prius esse desierit,non potest esse generatio.0mne enim quod gignitur,in aliam quodammodo formam substantiæ permutatur. Ergo cum non fuerit id quod fuit tunc gignitur,et est quoddam aliud quam fuerit, et qui fallitur id quod est quælibet res non esse arbitratur. Nam qui quod bonum est malum esse putat fallitur, sed fierialiter non potest ut si malum nisi non sit bonum, et de cæteris eodem modo. Fallacia igitur est,et principium fallaciæ,cum quis id quod est aliqua res non eam esse arbitratur. Hæc autem fallacia ex his est ex quibus sunt generationes. Omnis enim generatio, ut dixit, ex detrimento surgit, ut quod fit dulce non fit ex albo, sed ex non dulci. Et rursus quod fit album non fit ex duro, sed ex ; non albo, et cæteræ generationes ex generationibus potius proficiscuntur, et est prima fallacia. Quod si ibi prima fallacia, ex quibus sunt generationes, ubi integerrima falsitas est, et proxima veræ opinioni, non hæc autem nisi in oppositis reperiuntur, hæc est in affirmationibus et negationibus, dubium non est quin negationis opinatio magis contraria sit ei opinioni quæ contrarium aliquid in arbitratione confirmat. Et sensus quidem hujusmodi est,verba autem sese sic habent.Si ergo,inquit, est boni, quoniam bonum est opinatio,quæ scilicet vero est; est autem quoniam non bonum est, quæ falsa est ac definita. Est vero quoniam aliquid aliud est,quod non est neque potest esse,id est ea quæ id esse ascribit quod non est ; aliarum quidem omnium nulla ponenda est, meque quæcunque esse quod non est opinatur,id est quæ id quod non est res proposita, eam esse putet, neque quæcunque non esse quod est, id est neque ea quæ id quod habet res proposita in opinionibus negat. Cur autem ista non opinantur contrariæ docet hoc modo : Infinitæ enim,inquit, utræque 8unt, et quæ esse opinantur quod non est, et quæ non esse quod est,sed quæ magis ponenda est?In quibus est, inquit,fallacia,id est in quibus principium fallaciæ est. Principium autem fallaciæ unde ducitur? ex his ducitur,ex quibus sunt et generationes ; unde autem sunt generationes?ex oppositis.Omnis enim, ut dictum est,generatio ex eo quod non est id quod fuit, quod scilicet ad negationem vergit. Quare, inquit, etiam fallacia et principium fallaciæ in oppositis invenitur,ubi etiam generationes, ex quibus est ipsa fallacia.

infinitæ sunt,subjunxit,illud quod ait,sed in quibus A falsa,siquidem et vera. Ergo ea quae est quoniam non

Si ergo quod bonum est, et bonum, et non malum est, et hoc quidem secundum se, illud vero secundum accidens. Accidil enim ei malum non esse;magis autem est in unoquoque vera quæ secundum se est, et

est bonum quod bonum est, ejus quae secundum se et falsa est. Illa vero quae est, quoniam malum esl, ejus quæ est seeundum accidens.Quare magis erit falsa de bono ea quæ est negationis opinio, quam ea quæ est contraríi. Licet hæc omnia primæ editionis commentario diligentissime explicuerimus,ne tamen curta expositio hujus libri esse videatur,hic quoque eadem repetens explicabimus. Est namque ingressus hujus argumentationis hujusmodi.Si, inquit, vera posita propositione plures sunt quæ eam perimunt falsæ, illa inter eas veræ propositioni magis erit contraria, quæcunque magis est falsa. Quærendum igitur est quæinter plures falsas proposiliones magis falsa sit, ut ea veræ propositioni magis videatur esse contraria, hoc autem per veritatem dicendum est. Nam cum vere et per se aliquid dici possit, et per accidens,illud tamen maxime veritatis naturam tenet, quod secundum rem ipsam dicitur potius quam quod secundum accidens venit,ut si quis de bono opinetur,quoniam bonum est, hic secundum rem ipsam veram opinionem habet. Sin quis vero arbitretur, quoniam bonum utile est,verum quidem opinabitur, sed ista veritas de bono per accidens fit boni. Acridit enim bono et utile quoque sit.Quare illa quæ b0num bonum esse arbitratur per se vera est, id est secundum ipsam rem vera est.Illa vero quæ id quod bonum est, utile opinatur per accidens boni vera est. Quamobrem propinquior naturæ bonitatis est ea quæ id quod bonum est,bonum esse arbitratur,quam ea quæ id quod bonum est, utile:quod si ita est,verior est illa quæ secundum ipsam rem vera est, potius quam ea quae secundum accidens vera esse videtur. His igiturita constitutis et de falsitate idem dicendum est. Falsa enim propositio quæ illi veræ contraria est,quæ[F.quæ vera]secundum se est, magis falsa est quam ea quæ eam veram perimat,quae secundum accidens est. Nam siverior est ea quæ de ipsa natura rei verum aliquid opinatur,illa erit magis falsa quæ perimit veriorem ; quod si illa,quanquam sit vera, minus tamen quia de rei accidente pronuntiat,minus quoque illa erit falsa quæ minus veriorem perimit.His igitur ita constitutis, videamus nunc quemadmodum se in his habent opinionibus vel propositionibus, de quibus nunc tractatur.

D Idem igitur sit exemplum ut supra dictum est: id

quod bonum est, et bonum est,et non malum, sed quod bonum est, secundum ipsam rem est, quod vero malum non est, accidit ei:nam id quod bonum est per naturam bonum est;quod vero malum non est;secundo loco et quasi accidenterest.Ergo opinio de bono quoniam bonum est, verior est propinquiorque naturæ ea opinione quæ est de bono,qu0niam malum non est.Si igitur ita est,et ea quae veriorem opinionem perimit, magis falsa est quam ea quæ veram quanquam vera sit, minus tamen est vera,manifestum est quoniam negatio magis falsior est quam affirmatio,quæ contrarium ponit.Nam megatio dicit non esse bonum quod bonum est,affirmatio vero malum esse quod bonum est; negatio quae est non esse bonum quod bonum est,illam secundum se opinionem veran, perimit quæ dicit bonum esse quod bonum est.Illa vero affirmatio contrarii, quae est malum esse quod bonum est,illam opinionem perimit veram quæ de bono secundum accidens est, id est non malum esse quod bonum est. Constat igitur magis falsam esse opinionem quæ dicit non esse bonum quod bonum est, potius quam ea quæ opinatur malum esse quod bonum est.Quod si est falsior magis contraria, magis igitur contraria est negationis opinio quam contrariæ affirmationis. Expedito igitur sensu, verba ipsa demonstranda su nt.Si ergo,inquit,quod bonum est, sit bonum et non sit malum,et hoc quidem secundum se,id est, ut quod bonum sit,bonum esse dicatur, illud vero secundum accidens,hoc est quod bonum est,ut ma. lu m non sit. Accidit enim ei malum non esse, magis autem in unoquoque est vera,quæ secundum se est.Natn quod secundum uniuscujusque naturam est, propinquius est ei rei cui est secundum naturam. Quocirca et veritas secundum rem,quia rei proxima est, verior est quam ea quæ secundum accidens est, hoc est enim quod ait: Magis autem in unoquoque est vera quæ secundum se est;quod si hoc ita est, etiam falsa,id est etfam illa falsitas est magis falsior quæ illam perimit opinionem vel propositionem quæ secundum se vera est,siquidem illa secundum se vera verior est quam quæ secundum accidens rei vera est,hoc est enim quod dicit,siquidem et vera. Hoc igitur exponens exemplo confirmat. Ergo ea quæ est,quoniam non est bonum quod bonum est, ejus quæ secundum se est falsa est,hoc est illa quæ opponitur illi opinioni quæ secundum se vera fuit,hoc enim hæc verba demonstrant, cum dixit : Ergo ea quæ est, quoniam non est bonum quod bonum est, ejus quæ secundum se est, falsa est, id est quæ ipsum bonum negat bonum esse,per se veræ propositionis falsa est,id est opposita, falsitas enim veritati opponitur. Illa vero quæ est quoniam malum est, ejus quæ est secundum accidens,hoc est,illa opinio quae id quod bonum est, malum arbitratur esse, falsa est, et apta ei propositioni quæ est secundum accidens vera,id est quæ opinabatur bonum non esse malum. Quare magis erit falsa de bono ea quæ est regationis opinio quam ea quæ est contrarii,id est, magis contraria est negatio quam affirmatio contrarii. Siquidem cum sint de bono utræque prædicatae,falsior tamen negatio reperitur. Sed quod dixit bono accidere,ut malum non sit,non ita intelligendum est quemadmodum solemus dicere, subjecto aliquid accidere.Neque enim fieri potest,sed accidere hic intelligendum est secundo loco dici,principaliter enim quod est bonum dicitur bonum. Seeundo vero loco dicitur,non est malum;hoc autem tractum est a similitudine substantiæ et accidentis. Unaquæque enim substantia principaliter quidem subjecta est, secundo vero loco vel alba,vel bipeda, vel accidens, vel quidquid substantiis accidere potest.

A Falsus autem est maaeime circa singula qui habet contrariam opinionem.Contraria enim eorum sunt quae plurimum circa idem differunt. Quod si harum contraria quidem est altera,magis vero contraria est conlradictio, manifestum est quoniam haec erit conlraria. Vis omnis argumentationis, ut brevissime expediatur,hujusmodi est. Omne verum aut secundum se verum est,aut secundum accidens, quia mecesse est etiam falsum,aut secundum se falsum esse,aut per accidens.Verum autem i]lud esse verius constat quod secundum se est potius quam illud quod per accidens; qui vero contrariain de re alicujus habet opinionem quam res ipsa est,necesse est ut plurimum falsus sit.Etenim contrarietas opinionum est, quoties de una eademque relongissime a se absistenP tes opiniones sunt.Quod igitur magis falsum est,hoc erit etiam contrarium.Illud enim quod magis a veritate abest,hoc magis falsum est. In opinionibus vero quæ a se pliirimum differunt,ea sunt contraria;illa igitur in opinionibus contraria est quæ plurimum falsa est.Est autem ut dictum est plurimum falsa, quæ secundum se falsa est,id est quæ illam perimit propositionem quæ secundum se vera est,hæc autem negatio est;negatio igitur contraria est affirmationi potins quam ea affirmatio quæ contrarium ponit. Talis igitur sensus his verbis includitur:Falsus est autem magis,inquit,circa singula qui habet contrariam opinionem.Quanquam enim possit esse quilibet falsus,etiamsi de eadem re contrariam non habeant opinionem,ille tamen magis fallitur qui contrarium aliquid opinatur.Hoc autem cur eveniat dicit: Contraria enim eorum sunt quæ plurimum circa idem differunt.ldcirco emim maxime falsa contraria opponuntur,quia contrarietas non nisi in plurimum discrepantibus invenitur.Quod si harum contraria est altera,id est quod si harum propositionum vel quæ per se falsa est,vel quæ per accidens,unam contrariam esse necesse est, magis vero contraria contradictionis, hoc est magis autem falsa negatio (hod. enim quod ait,Magis vero contraria haec,hoc sensit tanquam si dixisset,magis vero falsa contradictionis est,id est magis vero falsa negatio est),concludit,si illa, ut dictum est superius, ita sunt, manifestum esse,quoniam hæc,id est contradictionis, erit contraria. Illa vero quæ est, quoniam malum est,quod bonum D est,implicita est.Etenim quoniam non bonum est, necesse est forte idem ipsum opinari. Postquam idcirco contrarium potius negationem monstravit esse,quod hæc magis esset falsa quam ea quæ contrarium affirmaret,et distinctione falsitatis contrariam esse propositionem opinionemque,quæ rem propositam,negaret edocuit, nunc ex simplicibus implicitisque propositionibus opinionibusqué idem nititur approbare. Dicit enim quod ea affirmatio quae contrariumponitimplicita et non sit simplex.Idcirco autem implicita est quod quæ arbitratur id quod bonurn est inalum esse, mox illam quoque opinari necesse est id quod bonum est bonum non esse.Nenue enim aliter malum esse potesi,nisi bonum non sit, Quare qui quod bonum est malum esse arbitratur, et rem bonam malum putat,et eamdem ipsam non esse bonum.Non igitur simplex est hæc opinio de bono,quoniam malum est, continet enim intra se illam quoniam non estbonum.Qui vero opinatur non esse bonum quod bonum est,non illi quoque necesse est opinari quoniam malum est.Potest enim et non esse aliquid bonum et malum non esse. Atque hoc quidem in his invenitur rebus in quibus aliqua medietas poterit inveniri,hoc quoque cautissime addidit.His igitur ita positis,quoniam contrarii opinio non est simplex,simplex vero est negationis, necesse est ut contra simplicem opinionem simplex potius videatur esse contrarium.Est autem simplex opinio boni,quoniam bonum est,vera. Simplex vero boni, quoniam bonum non est,falsa. Simplici igitur opinioni de bono,quoniam bonum est,simplex erit contraria negationis, quæ est boni,quoniam non est bonum.Tota vero vis hujus argumentationis hinc tracta est:quoties vera est quædam propositio,et duæ quæ eam perimere possint,si una earum nihil indigens alterius veram propositionem perimat, reliqua vero præter alteram eamdem propositionem perimere non possit,illa magis dicenda contraria est, quæ sibi sufficiens nec reliqua indigens propositam propositionem perimere valet;veram autem propositionem de bono quoniam bonum est,sola negatio perimere potest, et ad illius veræ interitum est sibi ipsa sufficiens quæ dicit,quoniam bonum non est.Illa vero quæ opinatur malum esse sibi sola non sufficiet,nisi illa quoque ei auxilietur,quæ est id quod bonum est bonum

[graphic][graphic]

non esse.Idcirco enim contraria illam aufert, quia C.

secum negationes trahit,manifestum est hanc quæ ad veræ propositionis interitum sibi ipsa sufficit, recte magis contrariam videri quam quæ sibi ipsa non sufficit, nisi ei vis negativæ propositionis addatur. Amplius si etiam similiter in aliis oportel se habere, et hic videbitur bene esse dictum.Aut enim ubique ea quæ est contradictio, aut nusquam. Quibus vero mon est contrarium,de his quidem est falsa ea quæ est veræ opposita, ut qui hominem non putat hominem, falsus est. Si ergo contrariæ sunt, eliam aliæ quæ sunt contradictiones. Quod de his,inquit,propositionibus dicimus si hoc in omnibus invenitur,firmum debet esse quod dicimus.Neque enim verisimile est in aliis quidem propositionibus negationes esse contrarias.In aliis vero affirmationes,quæ contrarium ponunt.Sed si hoc in omnibus propositionibus invenitur et contradictionibus,ut contradictio potius contraria sit,id est negatio quam quæ contrarium habet, nihil est dubium quin hæc ratio consistat in omnibus.Sin vero in aliis ea quæ contrarium ponit magis contraria est quamnegatio. Hic quoque ita sese manifestum, est non habere, ubi enim inveniri potest contrarietas, in his dubitatio est quænam sit contraria,utrumne ea quæ contrarium affirmat,an ea quæ id quod propositum est negat. Ergo in his in quibus dubium non est quemadmodum sit hoc speculandum est.Dubium autem non est in his in quibus non est contrarietas,ut

A in substantiis. Hic enim solæ sunt contrariæ negationes. Si ergo huic contrariæ opinioni quæ est de homine quoniam homo est, illa opponitur quæ est de homine quoniam homo non est, manifestum est in aliis quoque in quibus contrarietas invenitur, locum contrarietatis negationem potius obtinere. Nam siin his in quibus contrarietas est,ut in bono vel malo,manifestum est non potius illam esse contrariam quæ bonum negaret,quam illam quæ malum obtineret, ei quæ id quod bonum est bunum esse arbitretur,nec in his eam contrariam esse oporteret in quibus contrarietas nulla est.Quid enim attinet cum de homine dicimus,quod contrarium non habet ibi esse negationem contrariam,cum vero de bono quod contrarium habet ibi non esse;sed potius eam quæ contrarium poneret?Quocunque enim vertitur negatio, suam vim in omnibus servare debet.Quod ergo dicitur ab Aristotele,ut breviter explicem,tale est:si in aliis negatio est contraria,hic quoque negationem esse contrariam manifestum est. Quod si in aliis muinime, in his quoque quæ supra posuit, sed in omnibus aliisin quibus contrarietas non invenitur,contradictio contrarietatis locum tenet, et his igitur in quibus est contrarietas eumdem locum néque alium tenebit,quod his verbis explicuit:Amplius, si etiam in aliis similiter oportet se habere,et hic videbitur bene esse dictum.Nam si in omnibus aliis ita se habere necesse est,et in his quæ supra dicta sunt ita sese habet,etid quod dictum est optime dictumesse videbitur.Aut enim ubique ea quæ est contradictionis,aut nusquam alicubi quidem contrariam repériet.Alicubi vero minime,quibus vero non est c0ntrarium,ut in substantiisin quibus nulla est contrarietas.Hoc enim nos,si bene meminimus, prædicamenta docuerunt:de his est quidem falsa ea quæ est oppositaveræ,id estin his invenitur quidem opposita falsa opinio veræ opinioni,sed quæ sit ista manifestum est.Nam ubi nulla contrarietas est,liquet contradictionis esse contrarietatem, ut qui hominem non putat hominem,falsus est.Hoc enim sola contrarietas veræ propositionis invenitur. Si ergo hæ contrariæ sunt,et illæ aliæ quæ sunt contradictionis,id est si in his quæ contrarietatem non habent, negationes sunt contrariæ (necesse est enim aliquas esse c0ntrarias),in aliis omnibus etiam in quibus est aliqua contrarietas,ut bono et malo,negatio locum obtinet D contrarietatis. Amplius, similiter se habent boni quoniam bonum est, et non boni quoniam non bonum est, et ad has, boni quoniam non bonum est,et non boni quoniam b0num est.Illi ergo quæ non boni quoniam non bonum est, verae opinioni quaenam est contraria?Non enum ea quae dicit quoniam malum est, simul enim aliquando erunt verae.Nunquam autem vera verae contraria est. Est enim quiddam non bonum,malum, quare contingil sumul esse veras.At vero nec illa quæ est quoniam non malum, vera enim et haec,simul enim et hae erunt. Relinquitur ergo ei quae est non bonum,quoniam non b0num est, contraria, ea quæ est non boni quoniam b0num est ; falsa enim haec. Quare et ea quæ est bon

« PoprzedniaDalej »