Obrazy na stronie
PDF
ePub

nem sed conversim, id est ut affirmatio negationi, A quæ ex possibilis comparationibus nascebantur.In

[blocks in formation]

Patetergo ut contradictiones quidem aliis contradictionibus consentiant.Qua in re illud quoq'ue manifestum est,quod affirmationes negationibus, negationes vero affirmationibus consentiant.Sensus ergo totus talis.Sermonum vero ratio hæc est. Impossibile,inquit,et non impossibile, scilicet quæ est contradictio duas contradictiones,id est illud quod est contingens et possibile et non contingens et non possibile,sequitur quidem contradictorie.Nam una contradictio, impossibilis et non impossibilis, duas sequitur contradictiones,id est contingens et non contingens, possibile et non possibile. Sed quanquam contradictiones sequatur alia contradictio, conversim tamen sibi consentiunt.Nam quod est possibile esse sequitur negatio impossibilis, ut superior descriptio docet.Negationem vero possibilis sequitur affirmatio impossibili, nam quod est non possibile consentit ei quod impossibile.Est autem affirmatio impossibilis ea quæ dicit impossibile esse.Et quanquam involuta sit sermonum ratio,tamen si quis secundum superiorem expositionem adipsius Aristotelis sermones superiores redeat,et quod illis deest ex nostra expositione compenset,sensus plenissimus a ratione non deviat.

Necessarium vero quemadmodum fit,considerandum est. Manifestum est autem quoniam non eodem modo, sed contrariae sequuntur. Contradictoriæ autem sunt eaetra. Non enim est negatio ejus quod est,necesse non esse non necesse est esse. Contingut enim esse veras utrasque in eodem. Quod enim est necessarium non esse, non necessarium esse.

Possibilis atque impossibilis dudum comparatione didicimus,quod affirmationem possibilem; impossibilis negatio sequeretur, rursus negationi possibilis affirmatio impossibilis consentiret. Quærens ergo nunc quemadmodum possibilium et necessariarum propositionum fiant consequentiæ,dicit non eodem modo in his evenire quemadmodum in illis evenit

[ocr errors]

illis enim contradictiones oppositæ, contradictiones rursus oppositas sequebantur, ut affirmationem negatio, negationem affirmatio sequeretur.In his autem hoc est impossibilibus et necessariis non eodem modo est,sed contrariæ quidem consequuntur,contradictoriæ vero et oppositæ extra sunt et non sequuntur. Et prius quidem quæ sint contrariæ, quæ contradictoriæ disponamus.Propositionis enim quæ dicit necesse esse ea quae proponit,non necesse esse contradictoria est. Ea vero quæ dicit necesse non esse contraria, ut si quis dicat solem esse necesse moveri,huic est opposita contradictoriæ solem non necesse esse moveri. Contraria vero solem necesse esse non moveri.Possibilem ergo propositionem sequitur contradictio necessaria.Contradictionem vero possibilis non $equitur necessitas.Quod eveniret si in his sese oppositæ sequerentur.Sed potius ea quæ est contraria necessitati.Age enim oppositioni quæ dicit possibile esse videamus quæ ex necessariis consentiant.Illa quidem quæ dicit necesse esse non ei poterit consentire. Quod enim possibile est esse, potest et non esse. Quod autem necesse est esse, non poterit non esse.Ergo si possibilitatem necessitas non sequitur,sequitur eam necessitatis contradictio. non sequitur ergo propositionem possibilem ea quæ proponit necesse esse.Sed contradictio necessitatis quæ proponit non necesse esse. Sed contradictioni possibilis necessitas non consentit.Neque enim dicere possumus,quoniam eam propositionem quæ dicit, non possibile esse,sequitur ea quæ proponit necesse esse.Sed potius contraria necessariæ illa quæ dicit necesse esse non esse.Nam cum non possibile est, necesse est non esse. Disponantur enim hæ scilicet quæ sequuntur et sub his necessariæ et quæ sit contradictio,quæ contrarietas ascribatur.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

8ed (ut supra docuimus) contrarietas sequebatur. A sibile necessario redditur idem valens,id est contraest, non necesse non esse. Sequuntur igitur et con- A si ita est,aliquid impossibile consequentiis proposi

Non enim contradictio contradictioni in hac necessarii consequentia consentiebat.Sequebatur nataque possibilitatem illud quod est non necessarium, non possibile autem sequebatur ea propositio quæ dicit necesse esse non esse, non autem necesse esse. Sed rursus necesse esse non esse, et non necesse esse non sunt contradictiones.Sed non necesse esse quidem negatio necessarii est,illa vero quæ dicit, necesse esse non esse contraria necessarii. Contra se autem non sunt contradictoriæ. Possunt namque in uno eodemque simul inveniri.Quod per hoc ait quod dixit:Contingit enim veras esse in eodem utrasque. Nam quod necessarium non esse non est necessarium esse, ut quoniam necesse est hominem quadrupedem esse. Nam si hoc falsum est, necesse erit hominem esse quadrupedem, cum necesse sit non esse. Quocirca manifestum est quoniam simul aliquando inveniri possunt non necesse esse,et rursus necesse esse non esse propositiones quæ cum contra se sunt, contradictiones non sunt. Causam vero reddens cur cum secundum possibilis comparationem ad contradictiones sit reddita consequentia,non eodem modoin necessariis potuerit evenire sic dicit:

Causam autem cur non sequantur similiter cæteris est quoniam contrariæ impossibile necessarioredditur idem valens. Nam quod impossibile est esse,necesse est hoc, non quidem esse,sed potius non esse.Quod vero impossibile est non esse, hoc necessarium est esse. Quare si illa similiter sequuntur possibile, et non possibile haec e contrario. Quoniam non significant idem mecessarium et impossibile, sed (quemadmodum dictum est) conversim.

Causa est,inquit,cur consequentia in necessariis ita redditur, quod necessarium semper impossibili contraria ratione consentit.Nam quod impossibile est esse necessarium est non esse. Et rursus quod necesse est esse,hoc impossibile est non esse. Fit igitur contrarietas quædam. Nam cum impossibilitas esse habet, necessitas non esse, et cum necessitas esse, impossibilitas non esse, ergo idem valet impossibilitas et necessitas,non eodem modo reddita. Sed si necessitas secundum esse,impossibilitas secundum non esse redditur, et si impossibilitas secundum esse,secundum non esse necessitas, quare idcirco evenit ista contrario modo conversio, nam ubi est impossibile esse, ibi est necesse non esse, sed impossibile esse et non possibile esse consentiunt.Igitur non possibile esse et necesse non esse consentiunt. Nulli ergo dubium est idcirco necesse non esse sequi possibilis negationem, quoniam impossibilitas quæ sequitur,possibilis negationem consentit ei quæ dicit,necesse non esse. Iloc autem ideo quia impossibilitas et necessitas idem valent(ut dixi) si contrariæ proponantur. Quare quod dicitur hoc modo est.Causa autem est,inquit, cur non sequantur similiter cæteris,id est quæ secundum possibile et impossibile factæ sunt,quoniam contrariæ impos

[ocr errors][ocr errors]

rio modo reddita et pronuntiata impossibilitas necessitati idem valet. Nam si impossibile est esse, necesse est hoc non esse. Sed si necesse non esse, hoc non est possibile esse.Nullus ergo dixerit quoniam necesse est esse, sed potius quoniam necesse est non esse,tanquam si ita dixisset.Nam si impossibile est esse, necesse est hoc non esse. Sed non putandum est quoniam impossibile est esse hoc est: quod necesse est esse.Quod si rursus impossibile est non esse, hoc necesse est esse. Conversim igitur et contrarie impossibilitas necessitati redditur idem valens, id est contrario modo reddita et pronuntiata impossibilitas necessitati.Quod si impossibilitas ad possibile simili contradictione, et contradictionum conversione consequentiam reddit,idem autem valet impossibilitas et necessitas contrariæ prædicata, nulli dubium est quin recte hic contraria et non opposita fuerit consequentia;an certe ita exponendum est,quoniam in consequentia impossibilis et non impossibilis ad eas quæ proponebant possibile et non possibile eam quæ est non possibile ea quæ dicit aliquid esse impossibile sequebatur, contrarie vero impossibile,idem valet quod necessarium manifestum est,quoniam similiter se habet, id est eo modo quo dictum est impossibile ad consequentiain possibilis et non possibilis. Impossibile vero ei quod est non possibile,consentaneum sit id quod econtrarioidem velet,id est necessarium non esse,id sequi eam propositionem quam etiam impossibilitas sequebatur. Est autem contrariæ idem valens impossibilitati ea quæ est necessarium non esse,sequiturque impossibilitas eam propositionem quæ est non possibile esse necessarium non esse igitur sequitur eam quæ est non possibile esse,ut sit sensus hic,quoniam impossibile necessario idem potest econtrario. Similiter vero se habet, id est eodem modo quæ dictum est impossibilis consequentia ad eas quas dixi possibile et non possibile. An certe impossibile est sic poni necessarii contradictiones. Nam quod est necessarium esse,possibile est esse. Nam si non, megatio sequetur. Necesse enim est aut affirmare aut negare. Quare si non possibile est esse, impossibile est esse. Igitur impossibile est esse, quod necesse est esse, quod est inconveniens. At vero illud quod est possibile esse, non impossibile esse sequi

D tur.Hoc vero illud quod est non necessarium est esse.

Quare contingit quod est necessarium esse, non necessarium esse, quod sane est inconveniens. At vero neque necessarium esse sequitur ad possibi!e esse,neque mecessarium non esse.llli enim utraque contingit accidere, horum autem utrumlibet verum fuerit, nondum erunt illa vera. Simul enim possibile est esse, et non esse. Si vero necesse est esse, vel mom esse, non erit possibile utrumque. Relinquitur ergo non necessarium non esse, sequi ad possibile esse. Hoc enim veru m est, et de necesse esse, haec enim fit contradictio ejus quæ sequitur ad non possibile esse. Illud enim sequitur hoc quod est, impossibile esse,et necesse non esse.Cujus negatio tradictiones secundum praedictum modum.Et nihil impossibile conlingit sic positis.

Superius quidem propositionum facta conversio ita est,ut possibilem propositionem necessarii negatio sequeretur. Atque in his ita positis non evenit ut contradictio contradictionem sequeretur,nec ut conver80 modo sequeretur quod in illis scilicet eveniebat in quibus possibilium et impossibilium consequentia considerabatur quoniam contradictio necessariiquod est scilicet non necessariun esse,sequebatur possibilem propositionem. Possibilis vero contradictionem non consecuta est necessitas,sed contrarium necessitatis. Hoe permutare volens intendit ita constituere consequentias, ut simili modo contradictio quidem contradiclioni consentiat, sed conversim.Hoc autem hac ratione disponit. Dicit enim,erravi fortasse quod necessarii et possibilis consequentiam ex possibili inchoavi,et non ex necessario,ut hac ejus consensione mentiretur, posuit enim præcedens possibile esse, eique fuit consentiens non necessarium esse. Et hoc quidem superius.Nunc autem convertit et dicit: An fortasse, inquit, errore lapsi ita has consequentias constituimus, ut primo poneremus possibile esse, huic autem adjungeremus velut consequens necessarii negationem quæ diceret non necesse esse ? An potius illud verum est,ut posito prius neeessario necessitati possibilitas consentiens subsequatur?Videtur enim omnem necessariano propositionem possihilitas consequi.Quod si quis negat, illi confitendum

est,quoniam negatio possibilis sequitur necessitatem. C

In omnibus enim aut affirmatio aut negatio est.Ergo si necessariam propositionem non sequitur possibilitas, possibilitatis negatio consequitur ut ita dicatur. Ergo recta consequentia ita dici, quod neeesse est esse non possibile est esse.Sed dudum dictum est, quod ei propositioni quæ proponeret non possibile esse impossibilitas consentiret. Sed non possibile esse consequitur necessitatem,et impossibilitas igitur consequetur necessitatem.Erit itaque recta propositionum consequentia,si necesse estesse impossibile est esse.Sed hoc fieri non potest. Si igitur impossibilitas non sequitur necessitaten, sequitur autem propositio quæ aliquid non posse esse denuntiat impossibilem propositionem, necessariæ propositioni possibilitatis negatio quæ est non possibile esse non consentit;quod si hæc necessariae enuntiationi non consentit,consentiet affirmatio. Necessitatem igitur possibilitas consequitur.Erit ergo recta propositionum consequentia hoc modo : Si necesse est esse, possibile est esse.Sed rursus alia nobis ex his impedimenta nascuntur.Nam si quis necessitati dicatpropositionem possibilem consentire quoniam possibilitati propositio quæ dicit, non impossibile esse, et rursus ea quæ enuntiat non necesse esse consentit quod superior ordo prædocuit, erit necessariæ propositioni consentiat ea quæ dicit, non necesse esse, erit igitur recta consequentia si necesse est esse,non necesse est esse.Sed hoc rursus est impossibile,quod

tionum permutandum est, ut possit ipsa sibi ratio consentire. Aut igitur illud primo inconvenienter dictum est, quod necessarii negatio affirmationem possibilem sequeretur, ut ea quæ est non necesse esse,sequatur eam quæ dicit possibile esse,vel certe illud non recte seusimus possibilem propositionem ad necessariam consentire,quod quia perabsurdum est. Nullus enim dixerit necessitati possibilitatem esse contrariam,evenit enim quod necesse est, hoc fieri non posse rectaque est hæc consequentia. Si necesse est esse,possibile est esse,sicut potius contradictio necessarii propositionem possibilem non sequatur.Sed cum hæc dicuntur, illud intelligit placet,quod necessitatem possibilitas sequatur, ut id

B quod est necesse, hoc possibile esse dicatur. Istud

[ocr errors]

altius perspicientibus propositum est.Nam aliud est rem dicere esse necesse, aliud esse possibile. Illud autem quod per se possibile est,non modis omnibus fit necesse.Nam si necesse est, fieri non potest ut non sit Quod vero possibile est,et non esse potest,igitur quod possibile est non erit necesse.Dicoautemqui neque ea propositio sequitur possibilitatem quæ necessitatiomnino contraria est.Est namque necessariæ propositioni contraria ea quæ dicit,necesse est noii esse. Hanc possibilitati consentire nullus impellet. Nam quod necesse est non esse,illud non potest esse.Quod autem possibile est, i!lud esse et non esse potest.Necessitas ergo propositionis quæ secundum esse prædicatur,idcirco non sequitur possibilitatem quod possibilitas quidem et non esse potest.Necessitas vero,quæ secundum esse est, non potest non esse.Rursus necessitas quæ secundum non esse prædicatur,a possibilitate differt,eamque non sequitur, quod necessitas ea quæ secundum non esse dicitur non potest esse. Possibile vero et esse et non esse potest Quod igitur ut neque opposita negatio necessarii possibilitatem sequatur,quæ non necesse esse proponit, nec ipsa necessitas affirmandi quæ dicit necesse esse, neque huic contraria quæ dicit necesse esse non esse. Sed in his quatuor videbuntur, est enim necessaria affirmatio quæ dicit, necesse est esse, huic opposita est ea quæ prædicatur non necesse esse.Rursus contraria necessitati affirmatio est quæ dicit necesse est non esse. Huic opponitur ea quæ proponit non necesse est non esse,quod subjecta descriptio docet:

Necesse est esse. Non necesse est esse.

Necesse est non esse. Non necesse est non esse.

Si igitur neque ea quæ dicit necesse est esse,neque huic opposita quæ proponit necesse est esse, nec necessitati contraria,cujus sententia est: Quoniam necesse est non esse possibilitati consentit,restat ut ei consentiat,quarta quæ dicit, non necesse est esse, quæ scilicet quarta aliquatenus etiam ipsi necessitati consentit,necessitas vero ipsi possibilitati minime. 0mne enim quod necesse est esse et possibile est esse, et ut non sit non est necesse. Idcirco autem hæc propositio quæ dicit, non necesse est non esse, necessitati consentit, qui necessitati quidem convero opposita est ea quæ proponit non necesse est non esse. Quare consentiet ei propositio quæ contradictoriaest sibimetoppositæ affirmationi.Quod si quis attentius inspicit,etad suprascriptum omnino revertitur,facile cognoscit.Siigitur possibile esse(ut dictum est) sequitur ea propositio quæ dicit,non necesse est non esse,negationem possibilem sequitur huic opposita quæ dicit, necesse est non esse.Erit itaque hujusmodi consequentia,si possibile est esse,non necesse est non esse.Rursus si non possibile est esse,necesse est non esse. Reversa est igitur illa consequentia quæ contradictoriæ quidem fiebat, sed conversim sicut supra de impossibilibus dictum est,hic namque aflirmationem possibilem negatio sequitur quæ necessarium quidem destruit, sed id quod ad non esse ponitur ea scilicet quæ dicit, non necesse est non esse, rursus negationem possibilem affirmatio sequitur necessaria quæ secundum non esse ponitur.Est igitur hic quoque eadem conversio,ut contradictio quidemn contradictionem sequatur,sed conversim,ut affirmatio negationi, negatio vero affirmationi conveniat. Melius vero hoc si sub oculis cadet liquere credimus,atque ideo apertissime sententiain rei subjectæ dispositionis nos ordo commoneat. Possibile est esse. Non possibile est esse. Non necesse est non esse. Necesse est non esse. Omnis quidem sententia talis est. Ordo autem sermonum hujusmodi est: Postquam dixit de possibilium impossibilium consequentia, quod contradictiones quidem contradictionibus convenirent,sed conversim,id est quod affirmatio negationi,negatio vero consentiret affirmationi. Hæc eadem, inquit, consequentia quemadmodum in necessariis eveniat, videndum est. Speculatus igitur et de necessariis idem non reperit, nam cum dixisset necessarii negationem possibilitati consentire,affirmatio necessaria negationi possibilitatis non consentit. Ejusdem rei reddens causas illud arguit, quod impossibilitas necessitati idem valeret contrariæ reddita. Quam rem emendare volens ita dixit: An certe, inquit, impossibile est sic poni necessarii contradictiones,ut negationem scilicet necessarii possibilitati consentire diceremus.Addidit autem dubitationem quamdam quæ ita sese habet. Nam quod est, inquit, necessarium esse,illud sine dubio possibile est esse.Nam si non, id est si quod necessarium est, possibile non est,negatio possibilitatis consequitur. Necesse eniin in omnibus rebus aut dicere, id est affirmare, aut certe negare, in omnibus namque rebus, aut affirmatio vera est, aut negatio, quare si non possibile est esse,id est, si hoc est non possibile esse, quod impossibile est, fiet id quod necessarium est esse. Sequitur autem propositionem quæ dicit, non possibile est esse illa quæ proponit, impossibile est esse, et fit aliquid impossibile ut dicatur, igitur impossibile est esse, id quod necesse est esse. Sed hoc inconveniens est, ergo id docuit quod necessitatem possibilitas sequeretur. Nunc autem aliud addit,possibile est esse, quæ est scilicet negatio possibilitatis, impossibilis affirmatio sequitur quæ proponit impossibile est esse;hoc est ergo quod ait, Hæc enim sit contradictio ejus quæ sequitur id quod est non possibile esse. Nam cum possibilem affirmationem sequatur necessariæ secundum non esse negatio quæ dicit, non necesse est non esse, hæc necessariæ secundum non esse negatio contradictio est ejus quæ sequitur negationem possibilitatis.Illud enim,id est negationem possibilitatis,sequitur id quod estimpossibile. Nam cum negatio possibilitutis sit quæ dicit non possibile esse,hanc sequitur ea quæ dicit impossibile est esse, cui consentit ea quæ dicit necesse esse non esse.Sequitur igitur possibilis propositionis negationem ea quæ dicit necesse esse non esse,cujus est contradictio e& quæ dicit non necesse est non esse. Fit ergo id quoque ut contradictio contradictionem sequatur,sed conversim.Quod ait per hoc cum dixit, Sequuntur igitur et hæ contradictiones 8ecundum prædictum modum,eum scilicet,ut affirmatio negationem,negatio vero sequatur affirmaiionem,et nihil quidem erit vel inconveniens vel impossibile ita positis consequentiis,ut affirmationem quidem possibilem negatio necessarii secundum non esse sequatur, negationi vero possibilis affirmatio necessaria secundum non esse consentiat ; quibus explicatis alias rursus adjicit dubitationes. Dubitabit autem aluquis si ad illud quod est necessarium esse,possibile esse sequatur. Nam st non sequitur, contradictio sequetur, non possibile esse, et st quis dicat non hanc esse contradictionem, mecesse est ipsum dicere possibile non esse,sed utræque falsæ sunt de necesse esse. At vero rursus idem videlur esse possibile incidi, et non incidi, et csse, et mon esse. Quare erit necesse esse,contingens non esse,hoc autem falsum est. Supra consequentias ita disposuit,ut præcedens necessarium possibilitas sequeretur,nunc de eodem ipse ambigit. Sive enim disponat consentire necessario possibile, sive quis neget, utrumque videtur incongruum. Nam si quis neget possibilitatem necessitati congruere,id dicit quoniam possibilitatis negatio necessariæ propositioni conveniet. Si quis enim abnuat propositioni quæ dicit aliquid necesse esse consentire eam quæ proponit possibile esse,is illud abnuere non potest quin negatio possibilitatis necessitati consentiat,eritque integra consequentia, quæ dicit si necesse est esse non possibile est esse,quandoquidem ilia falsa est consequentia quæ dicit, si necesse est esse, possibile est esse. Quod si hoc fieri non potest,ut possibilitatis negatio necessariæ consentiat affirmationi,illud verum, est affirmationem possibilem necessariæ convenire. Sed in hoc quoque major inerit difficultas.0mne namque quod possibile est esse, possibile est et non esse. Sed si possibilitas necessitatem sequitur, erit id quod necesse est,ut possit esse et possit non esse secundum naturam scilicet possibilitatis, quæ ipsi convenit necessitati; sed hoc impossibile est. Non igitur pos

traria est ea quæ dicit, necesse est non esse, huic A quoniam supradixit possibili propositioni necessariæ

affirmationis negationem consentire, nunc de eadem re dubitationem profert dicens: At vero illud quod possibile est esse, non impossibile esse sequitur. Nam quod possibile est,hoc non est impossibile, sed quod non est impossibile esse,non necesse est esse ; ergo si non impossibile est esse,sequitur possibilitatem,non impossibilitatem autem sequitur id quod dicitur non necessarium esse, sequiturque possibilem propositionem id quod dicimus non necessarium esse, nulli dubium quin si necessitatem possibilitas sequitur, sequatur affirmationem necessariam negatio necessarii.Quare contingit quod necessarium est esse,idipsum non necessarium esse, quod est inconveniens. Constat ergo quoniam affirmationem possibilem non sequitur opposita negatio necessariæ affirmationi, idcirco quod illud removendum est,ut supra diximus,nec sequatur possibilem affirmationem negatio necessariæ, ut necessitatem possibilitas sequatur. Quod quia fieri nullo modo potest,iliud est removendum, ne possibilitatem necessitati opposita negatio subsequatur.Igitur ea quæ dicit, non necesse est esse, non sequitur possibilitatem. Et quia hæc omnia in medio tacuerat, supra dictis addidit : At vero neque necessarium sequitur possibile esse, hoc scilicet sententiæ includens possibilitati non consentire necessarium. Nec hoc solum, sed neque illud quod dicimus necessarium non esse, hoc ut tractatum sit ipse planius monstrat.Illi enim,id est possibili utraque contingit accidere et esse scilicet, et non esse. Horum autem, id est necessarii secundum esse,et necessarii secundum non esse,si utrumlibet verum fuerit,non crunt illa vera,et hoc ipse exponit, de possibili enim utroque ita dicit.Simul enim est possibile et esse et non esse, hoc est ergo quod ait. Illi enim utraque contingit accidere. Sin vero, inquit, necessa est esse et non esse,id est, si non potest non esse, et non poterit esse, non erit possibile utrumque, ut si esse necesse est, non poterit non esse, vel si non esse necesse sit, non poterit esse; tres igitur propositiones,non necesse esse necesse esse, neccsse esse non esse,possibilitatem non sequuntur.Relinquitur ergo hoc, id est ut quarta propositio quæ opponitur necessariæ secundum non esse affirmationi, possibilita

[merged small][ocr errors][merged small]
[graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic]

cesse est non esse,quam eamdem quæ proponit non A sibilitas sequitur necessitatem ; quod si possibilitas

[ocr errors][ocr errors]

necessitatem non sequitur, negatio possibilitatis sequitur ea scilicet quæ est non possibile esse, eve— nientque ea rursus incommoda,quæ dudum cum eum locum tractaremus expressimus;quod si quis possibilitatis non velit esse negationem eam quæ dicit non possibile esse, sed potius eam quæ dicit possibile esse non esse. Quanquam ille non recto ordine affirmationi negationem accommodet, dictum supra fit quoties cum modo propositiones dicuntur ad modos ipsos potius negationem poni oportere quam ad verba,dandæ tamen manus sunt, ut cum eo quoque concesso quod ad defensionem utile aliquibus videri possit,argnmentationis falsam sententiam fregerimus, penitus atque altius sit veritas constituta. Sit ergo negatio possibilitatis quam ipsi volunt,id est ea quæ dicit possibile esse non esse;sed hæc quoque necessitati non convenit.Siquis enim dicat quoniam possibile esse necessarium non sequitur, sequitur mox possibilis contradictio necessitatem : quod si quis contradictionem possibilis ponat eam quæ dicit possibile non esse, eamque necessitati consentire putat, erit secunduin eum recta consequentia, si necesse est esse, possibile est non esse,sed hoc fieri non potest. Quod enim necesse est esse non potest non esse; si igitur possibilitas non sequitur necessitatem, erit enim quod necesse est contingens. Possibile namque et contingens idem valent,negationes possibilitatis, sive ea quæ dicit non possibile esse, sive ea cujus sententia est possibile est non esse, necessitaticonvenient;sed utrumque impossibile est. Quod si hæc non sequuntur, sequitur ea quæ est earum affirmatio,id est possibilitatis; sed hoc quoque fieri non potest,ut sæpius supra monstravimus. Hæc ergo hujusmodi quæstio in sequenti ordine ab ipso resolvitur. Nunc autem quoniam quæstionis supra dictæ talis sensus est,verba ipsa sermonumque ordo videatur. Ait namquo: Dubitabit autem, inquit, aliquis si illud quod est necessarium esse, possibile esse sequitur, id est si necessitati possibilitas consentit.Nam si non sequitur, id est si negat aliquis ut possibilitas necessitatem sequatur, contradictio consequitur possibilitatis.Nam quod possibilitas non sequitur,contradictio possibllitatis sequitur ea scilicet quæ dicit non possibile esse, et prætermisit quod ex his esset impossibile. Hoc autem est ut si necessitatem possibilitas non sequatur, et contradictio possibilitatis consential,sit recta consequentia si necessarium est esse, non possibile est esse, quod est inconveniens ; et si quis non hanc dicat esse contradictionem, id est si quis neget possibilitatis contradictionem esse quæ dicit non possibile esse, illud certe necesse est ei dicere quod possibilitatis contradictio ea sit quæ dicit possibile esse non esse, sed utræque falsæ sunt de necesse esse. Nam quod neces8e est, fieri non potest ut non possibile sit. Et rursus quod necesse est, fieri non potest ut possibile sit non esse. Rursus videtur idem esse possibileincidi et non incidi. Possibilitas enim affir

« PoprzedniaDalej »