Obrazy na stronie
PDF
ePub

modo.Nam quoniam sub substantia animatum cor- A tionale, species quæ subipso sunt positae istas diffe

pus et inaniinatum posuimus, si animatum corpus contra inanimatum respicias, substantiam divisisti. Si vero subalterna genera in ipsis differentiis aspicias, speciem constitues.Nam si animatum corpus et quod sub ipso est sensibile corpus aspexeris,animal respexisti. Item si rationalem differentiam contra irrationalem differentiam acceperis,genus quod est utrorumque, id est animal divisisti.Si vero sub eodem ordine rationalem differentiamet et mortalem accipias,hominis sine dubio speciem demonstrasti. Ita hæ differentiæ alio modo acceptæ fiunt generis divisibiles, id est genera dividentes.Alio vero modo fiunt constitutivae specierum,id est quae spccies declarent atque constituant. Nam si contrarias differentias respexeris, divides gemus. Si vero subalternas, speciem comstitues. Differentiarum igitur vis,et separabilium etinseparabilium, cæteras tres res,id est genus,speciem, accidensque sic retinet,ut permutata comparatione per hæc eadem ipsa etiam permutentur.Nam rationale et mortale differentias si contra irrationale et immortale respexeris,divisibiles sunt generis differentiæ.Sin vero idem ipsum rationale et mortale ad superiora comparaveris,species erunt ejus quod eas continet animalis. Si vero rationale atque mortale ad subjectum hominem con$ideres,genera ejus constitutivasque differentia comtemplabere. At vero de illis aliis inseparabilibus,id est propriis cadunt differentiæ inseparabilis accidentis.Inseparabile namque est accidens, cæcitas oculorum, et mas: curvitas,et alia hujusmodi.Et idem de separabilibus accidentibus,id est de communibus.separabile namque accidens est,vigilare,dormire,currere, et sedere. Quod autem dicit: Sic igitur composita sit super omnia substantia,ut sint ejus differentiae divisibiles animatum et inanimatum,contrarias dif. ferentias in species monstrat. Quod autem dicit : Hæc differentia animata atque sensibilis socia a substantiæ perficiet animal, constitutivas specierum differentias mcnstrat.sic igitur variis modis acceptae varias virtutes formasque sortitæ sunt.Sed et divisibiles et constitutivæ utræque specifice nominantur, et in divisionibus generum definitionibusque solæ sunt utiles.Cæteræ vero inseparabiles per accidens, inutiles,et multo magis illæ suntinutiles,quæ separabili differentia discretioneque formatæ sunt.Has autem specificas differentias,qui de differentiarum divisione tractavere, tales esse declarant quibus species a genere abundant. Quid autem sit breviter explanandum est. Controversia est utrum genus differentias specierum suarum in se habeat,an minime, ut puta: Animal sub se habet species rationale et irrationale, id est hominem,et verbi gratia equum. Rationabilitatem igitur et irrationabilitatem,id est, hominis vel equi differentias,quibus a se species sub animali positæ differunt,utrum habet utrasque animal,an non habeat in controversia est.Nam si animal quod genus est,neque rationale est neque irra

[merged small][ocr errors]

rentias non habebunt.Nam si genus istas differentias non habebit, unde erunt speciebus differentiæ, quibus a seipsis differunt?Sed si quis dicat esse in genere istas differentias(non enim habere differentias species, nisi prius genus habuisset), aliud majus continet incommodum. Nam quoniam aeque sunt species quæ sub aliquo genere supponuntur,et æqua]iter homo atque equus sub animali genere ponuntur neque homo prius est neque equus, sed uterque aequaliter animalis species nominantur.Igitur si rationale atque irrationale æqualiter sub eodem genere sunt,erunt etiam uno tempore.Quod si uno tempore et genus istas differentias habet, ut genus suapte natura,id est animal rationale sit et irrationale,non est dubium quod eadem res uno tempore duas contrarietates in sese substantialiter retineat, quod fieri nequit. Quid igitur? Dicendum est quoniam genus actu quidem ipso quod Græci ἐνάργειαν vocant istas differentias non habet.At vero potestate ab his ipsis differentiis, quas in suas species fundit non vacat. Quid autem sit actus et potestas castigatius explicandum est. Tantum interest actus a potestate, quantum homo ridens ab eo ridere possit, non tamen rideat. Ille enim agit ipsam rem, ille tantum potest, non etiam agit. Sic igitur et animal. Namque homo actu ipso rationalis est. Semperenim homo rationalis,et nihil aliud est: et equus semper irrationalis,etejus irrationabilitas in actu posita est. At vero ipsum animal rationale vel irrationale non ipsum agit,neque est in eorum actu positum, sed in potestate.Potest enim ex se rationale atque irrationale profundere.Quare quoniam species actu differentias continet, genus vero potestate, species a genere merito differentiis abundare dicuntur Quoniam quod genus potest, id est differentias facere, species non solum possunt,sed etiam agunt. In ipsis enim speciebus positæ informatæque sunt. Est autem alia differentiæ definitio talis quæ dicat differentiam esse quæ ad plurimas species in eo quod qua'e sit, prædicatur.Differentia ad res plurimas dici potest,ut rationale dicitur ad hominem:homo enim est rationalis,dicitur ad Deum.Deus enim rationalis dicitur, sed non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit.Nam si qualis homo sit interrogetur, rationalis continuo respondetur.Qualis Deus sit si interroges, rationale non absurde dixeris. Eodem modo etiam irrationabilitas dicitur et ad equum et ad bovem et ad piscem et ad avem,quæ omnia si qualia sint interrogaveris,irrationabilia prædicantur.Bona igitur et recta hæc est definitio,id est differentia est quæ ad plurimas res specie distantes in eo quod quale prædicatur.Et de mortali vero, et de aliis differentiis,eadem est ratio.Sequitur locus perdifficilis sed transferentis obscuritate Victorini magis quam Porphyrii proponentis,qui hujusmodiest: Dicit enim omnem rem quæcunque est corporeaex materia et forma constare.Namque sistatuam dicas,constatstatua ex ære(verbi gratia)et figura illa quamei suus fictor vero,id est, forma qua aes ipsum formatum est. Nam si hominem formabis ex ære et figura hominis, erit hominis figura, forma, æs vero materia. Eodem rnodo etiam genus.Namque genus in modum materiæ accipitur, differentia vero in modum, formæ. Etenim quemadmodum quæcunque illa res ex materia et forma constat, sic etiam omnis species ex genere et differentia. Namque genus ita est hominis, ut est statuæ æs. Differentia vero sic est hominis, ut est forma illa ex qua æs effictum est.Nam sicut ex aliqua figura quæ ex æris materia efficla est,cujuscunque illius species statuæ sit, sic etiam in genus,id est in animnal cum venerit differentia,id est rationale,hominis species fingitur. Ista igitur sibi proportionaliter sunt. Proportio autem est cujuscunque illius rei similis ad aliquam rem cognatam comparatio:utputa si duo compares ad quatuor,dupla proportio est. Si vero viginti ad quadraginta,eadem dupla.Sub eadem ergo proportione sunt quatuor ad duo,sub quali quadraginta ad viginti,quod utraque duplex est numerorum comparatio. Sic igitur qualis proportio est, id est comparatio materiae est figuræ, talis est proportio generis et differentiæ : et ista quatuor sibi proportionaliter sunt. Eodem enim modo ex materia et figura species uniuscujusque illius fictionis formata est, quemadmodum ex genere et differentiis species cujuscunque illius animantisinanimantisve formatur,quod Victorinus scilicetintellexisse minus videtur.Nan quod Porphyrius ä).oyov dixit,id est proportionale,ille sic accepit quasi άνάλογον diceret, id est

imposuit,et est materia ex qua facta est æs: figura A seipsum genus est, mutes et facias quæ per se ipsa

irrationaliter. Atque ideo in loco ubi habet hoc modo C.

scriptum : Omnes namque res ex forma et materia consistunt,ipsa autem forma irrationalis est,tollendum est irrationale.Etsubterius paululum ubi habetur: Jam omnes genus simile materiæ est,et consistit irrationale, tollendum est irrationale,et ponendum est proportionale, ut sit,et consistit proportionaliter. Nam quæ proportio est figuræ ad materiam in efficienda cujuslibet corporis fictione, eadem est proportio differentiæ ad genus in efficienda cujuslibet specie animati atque inanimati. Sequitur item alia definitio quæ est hujusmodi: Dicunt enim esse differentiam quod possit separare quidquid sub eodem genere est,et recte dicunt.Nam dum sub eodem genere sit homo atque equus,quia utrumque est ani

animalia sunt, planior sensus erit.Generis enim hic nomine pro animalis abusus est, et erit hujusmodi ordo: Differentia est qua differunt singula, quæ per se ipsa animalia sunt,et iila quæ rationalia sunt animalia nos scilicet,et illa quæ irrationalia sunt.Quod si sic esset, nullus esset error omnino. Nunc vero genus quod ait,pro animalis nomine intelligendum est. Item dii atque homines cum utrique rationales sint, mortalitatis tamen nomine adjecto differunt discrepantque. Sic igitur differentia est qua singula differunt, sed hoc non simpliciter,sed illas tantum differentias hujusmodi esse putandum est,quæ ad substantiam prosint,et quæ ad id quod est et quæcunque speciei possunt esse aliquæ partes quæ hujusmodi est: Siequus atque homo,quorum utrorumque unum genus est animal,a se differunt rationali atque irrationali qualitate, attamen ista rationabilitas et irrationabilitas in substantia ipsarum specierum est hoc modo. Nam neque equus post esse sine irrationabilitate, neque homo sine rationabilitate.Atque ideo istæ differentiæ prosunt ad aliquid esse speciei illi cui fuerint accomodatæ,et substantiæ ipsius partes sunt. Nam cum homo ex his differentiis constet, id est ex rationali et mortali, rationale et mortale solum positum pars est substantiæ hominis. Nam si utraque simul unum hominem faciunt, non est dubius quin ad substantiam hominis efficiendam unaquæque earum res pars esse videatur.Quare illæ differentiæ quæcunque non prosunt ad esse, neque partes substantiæ cujuslibet speciei sunt, specificæ differentiæ dici non habent, quamvis sola hoc una species habeat. Nam si homo navigat, potest dici animal navigabile.Sed navigare in substantiam hominis non vertitur.Neque enim homo inde subsistit, quia navigat, quamvis hoc nullum aliud animal habere possit, id est, nullum possit animal navigare. Eodem modo et esse rhetorem vel grammaticum. Has igitur differentias quas ad esse non prosunt. Sed tantum artem aliquem scientiamque commemorant, non ponimus specificas esse, quamvis una qualibet animalis id species habeat. Ergo considerandum est, ut quoties dicimus definitionem differentiæ illam differentiam esse qua differant singula,illam significari differentiam intelligamus,quæ ad aliquid esse prodestet quæ est alicujus

mal, cum venerit rationale vel irrationale, equum D pars substantiæ speciei.Illa vero quæ ad esse non dunt, non tamen omnibus. Neque enim omnes ho- A test sine ejus in quo est interitu.Nam cum insepara

atque hominem quod sub eodem genere sunt. dividunt atque discernant. Sunt igitur illæ differentiæ quæ possunt res sub eodem genere separare. Est autem alia definitio : Differentiæ sunt quibus quodque ab alio distat. Nam homo atque equus rationali atque irrationali differentia discrepant,cum unum sint quantum ad genus,et hoc est quod dicit: Differentia est qua differunt singula, quia per seipsum genus est, et illa quae rationalia sunt,nos scilice!,et illa quæ irra/ionalia sunt. Namque et homo et equus et avis haec omnia genus unum sunt, id est animal. „Namque animal horum omnium genus est. sed si de hoc loco in quo positum est, quia per

prosunt in hoc genere differentiarum,quamvis singulæ cujusque sint non ponamus, Sed quoniam de differentia dictum est, de proprio explicemus.Tunc Fabius,Ut arbitror, consequens est.

DE PROPRIO.

Proprium quatuor dicitur modis. Dicitur namque proprium quod uni speciei accidit, etiamsi non omnibus.

Et ego : Quatuor ergo modis propria dividuntur; est enim proprium quod uni accidit, etsi non omnibus, ut est rhetor vel geometer vel grammaticus. Hæc vero omnia uni soli speciei, id est homini accimines vel grammatici, vel rhetores, vel geometri sunt, itaque ideo vocabitur hoc proprium quod uni sit,etiamsi non omnibus. Est item alia proprietas quæ est omnibus, etiamsi non soli.Nam bipes omni homini ac idit. 0mnis enim homo bipes est; sed non soli hominum speciei accidit,sed etiam avibus. Et item tertium proprium quod omni et soli et aliquo tempore accidit, ut est in pubertate pubescere, et in senectute canescere.Namque et omnibus hominibus evenit, et nulli alii speciei nisi soli hominum,et aliquo tempore : constitutum enim tempus est vel adolescentibus pubescendi,vel senescentibus canescendi.Neque enim a sexto anno vel septimo aliquis pubescit,aut a vicesimo canescit, nisi forte aliquid accidat movi.Quartum proprium est, quod uni speciei accidit,et omnibus sub eadem specie individuis,et omni tempore. Nam risibilem esse hominem,et uni speciei solum,id est homini contingit, et omnibus sub eadem specie inviduis : omnes enim singuli homines rident,et omni tempore.Nunquam enim tempus fuit, ut quicunque ridere non possit. Sed risibile dico potestate, non actu. Namque etsi non rideat homo, tamen quia ridere potest,risibilis appellatur.Et sunt integre ei vere propria ista quæ et uni,et omnibus, et omni tempore insunt.Namque hæc speciebus suis converti possunt.Si enim dicas: Quid est homo? Risibile. Si quid est risibile interroges, homo prædicabis. Illa vero alia bipes,vel grammaticus propria quidem sunt, sed converti non possunt.Nam grammaticus semper homo,homo vero non semper grammaticus.Et econtrario homo semper bipes est, non econtra bipes semper homo est.Et hinnibile similiter magis proprium equi est.Nam eodem modo hæc proprietas ad suam speciem converti potest : nam si dicas quid est equus,hinnibile respondebis. Si,quid est hinnibile,equus prædicabitur. Sed quoniam de propriis dictum est,de accidentibus sequens tractatus habeatur.Tum Fabius : Definit Porphyrius accidens sic.

DE ACCIDENTI.

Accidens est quod infertur et aufertur sine ejus in quo est interitu.

Hoc autem dicere videtur,illud esse accidens sine quod potest constare illud cui accidit:ut puta si forte

casu aliquo cuiquam facies irrubuerit, abscedente D.

rubore illæsa facies permanebit,sicut eveniente non læsa est. Dividitur ergo accidens in separabile et in inseparabile. Namque separabiles accidens est,ut puta si quid sedeat vel ambulet: inseparabile est, ut si dicas corvum nigrum, cygnum album, atque hæc accidentia separari non possunt.Nascitur autem hujusmodi dubietas,utrum superior definitio vera sit,et omnium accidentium nomen includat.Nam quoniam sunt quædam (ut ipse ait)accidentia inseparabilia,in his talis definitio videtur convenire non posse.Nam si separari non possunt,non est in illis vera definitio quæ dicit: Accidens esse quod inferri et auferri po

bilia sint, auferri non possunt. Sed hæc tam vehemens quæstio solvitur sic, quod hæc ipsa definitio de accidentibus facta est potestate, non actu, et intelligentia,non veritate,Nam quia Æthiops et corvus colorem a:mittant,sed sine isto colore ad intelligentiam nostram possunt subsistere. Nam verum est quoniam Æthiopem autcorvum color niger nunquam diserit. Sed si quis intelligat colorem istum Æthiopem vel corvum posse amittere,plumarum tantum color in corvo mutabitur, et erit avis alba specie et forma corvi, si quis hoc intelligat. An vero hominis, id est Æthiopis,amisso nigro colore,erit ejus species candida, sicut etiom aliorum hominum. Ergo hoc non ideo quia fiat dicitur, sed ideo quia si posset

p fieri,hujus accidentis susceptrix substantia non pe

riret. Quod ipse hoc modo demonstrat. Potest autem subintelligi et corvus albus,et Æthiops, ut corvus, amisso colore, in propriae substantiae natura permaneat,colorem suum perditurus sine interitu suo in quo color fuit. Nihil enim ad speciem impedit, si Æthiops vel corvus,amisso colore,in propriæ substantiæ natura permaneat.Est autem aiia definitio, quæ est hujusmodi : Accidens est quod contingit alicui, et inesse et non inesse. Nam quod in substantiam non vertitur,id accidens esse dicimus,id est non in substantia insitum, sed extrinsecus veniens.Erga ea quæ contingunt et esse et non esse, ideo accidentia vocata sunt,quoniam in substantiæ ratione non accipiuntur.Si enim in substantiæ ratione ponerentur,nunquam non essent,et si non essent,nunquam esse possent.Nam quoniam, verbi gratia, rationalis in substantia hominis est, nunquam homo esse poterit irrationabilis, quoniam irrationabilitasin substantia hominis non est.Ex hoc ergo venit etiam alia definitio : Accidens esse illud, quod neque genus sit,neque species, neque differentia, neque proprium. Nam quoniam genus,species, differentia, et proprium,in substantia sunt,et cujuscunque illius rei substantiam monstrant,idcirco quidquid horum aliquid non fuerit,id accidens merito prædicabitur.Explicitis igitur atque expeditis his quæ proposuit,id est genere,specie,propriis, differentis,accidentibusque tractare,nunc exsequiturilla quæ inter hæc omnia communia sunt,et quæ differentia. DE COMMUNIBus GENERIs, DIFFERENTIÆ, sPEciEI, PRopRIl, AcciDENTisQU E. Et primo omnium simul inter se communiones explicat, post etiam singulorum,et dicit omnium esse commune de pluribus prædicari.Namque genus prædicatur de speciebus et de individuis,eodem modo praedicatur et differentia de speciebus et de individuis.Etiam proprium de specie et de individuis prædicatur. At vero species de solis tantum individuis appellatur. Genus enim, ut animal, prædicatur de equis,hominibus,bobus et canibus,id est speciebus. individua continentur.Nam sicut species ipsa canis vel equi vel hominis animalia sunt, sic vel unusquisque equus vel homo animalia prædicantur. Differentiæ vero prædicantur de speciebus et de individuis hoc modo.Namque homo et equus species sunt.Sed rationalis dicitur, et ad speciem hominis differentia prædicatur,eodem modo et ad Ciceronem.Nam cum sub hominis specie individuu:m sit,et ipse rationalis appellatur. Proprium autem de specie prædicatur, cum dicitur species quod est homo risibilis, et cum dicitur Cicerorisibilis, quod estindividuum,monstratur proprium de individuis prædicari. Species vero de suis tantum solis individuis prædicatur.Interrogatur enim quid est Cicero. Et homo respondetur. Accedens vero prædicatur de individuis,et postea de speciebus. Nam si quid dicat, homo sedet, quod est accidens separabile,quicunque singulum hominem, id est individuum sedere viderit, tunc idem et de specie prædicat,ut dicat.quoniam Cicero sedet. Cicero autem homo est,homo sedet.Eodem modo inseparabile accidens de speciebus et de individuis prædicatur.Expeditis ergo omnium communionibus generis et differentiæ primum communiones differentiasque declarat. De COMMUNlBUS GENERIS ET DIFFERENTIAE. Et primum'dicit generi cum differentia esse commune, quod ab utrisque species eontinentur. Nam genus quod est animal, continet speciem hominis atque equi.Porro autem rationale,quod est differentia,continet et hominem et Deum.Etirrationale,quod

Prædicatur item et de his quæ sub ipsis speciebus A prædicatur.Rationabile autem prædicatur ad hemiconstitutivæ, constitutivas illas duximus, quæ sub A

est differentia,continet equum et bovem atque avem. C.

Sed ita continet, ut genus semper plures species contineat,quam continet differentia.Namque genus et ipsae differentias continet.Genus enim,id est animal rationale atque irrationale,continet illas species quæ sunt sub rationali,et illas quæ sunt sub irrationali continet genus,id est animal.At vero differentia id est rationale,irrationale non continet,sed tantum hominem atque Deum. Plus igitur genus continet quam differentia. Est autem alia communio; siquid enim ad quodlibet genus ita prædicatur,ut ejus genus sit,et de illis speciebus quæ sunt sub illo genere ad quod prædicatur,illud genus appellatur,et de illis individuis quæ sub illis speciebus sunt.Namque animal genus est hominis et de animali prædicatur,ut genus substantia. Genus enim substantia animalis est.Ergo illa substantia quæ ad hominis genus,id est animal,ita prædicatur,ut genus prædicatur etiam et ad ipsum hominem : dicitur enim homo substantia. Prædicatur item illud generis genus, etiam de illis quæ sunt specie individuis. Dicitur enim Cicero, quod est sub hominis specie individuum,substantia: differantia eodem modo.Nam si qua differentia dicta fuerit de alia differentia,ut differentia intelligatur, praedicabitur,et ad speciem quæ sub illa differentia est ad quam prædicatur,etde illis individuis quæ sub eadem specie sunt. Nam ratione uti, differentia ad rationalem differentiam veluti cognata differentia

D

nem ergo ratione uti prædicabitur ad hominem. Idem etiam ratione uti, prædicatur ad Ciceronem, quod estindividuum,sub illa specie ad quam speciem illa differentia,id est rationalis, prædicatur, de qua prædicabitur ut cognata illa differentia,id est ratione uti.Igitur est ista generis differentiæque communitas,quod ea quæ de genere speciei prædicantur ut genus,et de sub eodem genere specie prædicantur, et de individuis : et illa quæ de differentia prædicantur ut differentia, et de sub eadem differentia specie prædicantur,et de individuis.Est autem alia communio,quod quemadmodum interempto genere species interimuntur,sic interempta differentia species sub eadem differentia interimuntur.Nam si interieritanimal,homo atque equus continuo periturus est. Sin vero differentia interierit, id est rationale, dii atque homines interibunt, et nihil eorum erit quod uti ratione. DE PROPRIIS GENERiS Et DiFFERENtIAE. Post demonstrationem igitur communionem proprietas eorum differentiasque designat,et dicit primam differentiam eam,qua genus non solum a differentiis, sed etiam speciebus, propriis et accidentibus differat.Namque dicit genus multo de pluribus prædicari,quam prædicatur differentia,vel species, vel accidens,vel proprium. Namque genus dicitur, id est animal de quadrupede, de bipede, de reptili, id est de serpente, de natali, id est de pisce. Quadrupes autem quod est a bipede differentia,de solis illis dicitur quæ quatuor pedes habent,id est, equus vel bos. De cæteris autem aliis, id est, bipede vel reptilivel natatili,unde genus æqualiter prædicatur, appellari non potest.Plus autem genus a speciebus prædicatur,quod cum homo species sit,et de solis individuis prædicetur, idem tamen homo de æquo vel bove vel cane non prædicatur.At vero animal quod est genus, de pluribus speciebus prædicatur. id est de homine, et de equo,et cane et bove,et de omnibus quæ subipsis posita sunt individuis.Genus autem a proprio prædicationibus abundat,quod proprium unius speciei semper est,et de sub eadem individuis. Genus vero de multis speciebus et propriis prædicatur, et de sub eisdem individuis. Ab accidentibus vero genus magis de plurimis prædicatur, quod cum unius cygni inseparabile fortasse accidens sit album, animal non solum de cygno præditatur, sed etiam de albis omnibus et non albis animalibus. At vero accidens de solis tantum illis quibusinseparabiliter continetur,vel quibus separabiliter.Nam principaliter deindividuis dicitur.Quare constat multo de pluribus prædicari genus quam accidentia prædicantur,quod accidentia principaliter de individuis,genera vero de individuis et despeciebus et de differentiis prædicantur. Sed nunc illas differentias accipiamus quibus genus dividilur, non quibus species informantur. Hoc autem est: Quoniam duas diximus differentiarum esse formas, ut aliæ sint divisibiles, aliæ eodem filo positæ et subalternis generibus descendentesspeciem quamdam informant atque perficiunt ut est rationale vel mortale, quæ hominis speciem cunstituunt: alias vero divisibiles, quæ genus dividunt, non speciem informant,id est rationale etirrationale, mortale et immortale.Nunc de differentiisillis iste tractatus habetur quæ genus dividunt,r.on quæ speciem, constituunt.Nam illæ quæ genus dividunt in differentiarum integro loco accipiuntur:illæ vero quæ speciem constituunt,in specierum generumque substantiam accipiuntur.Namque rationale mortalis genus est.Porro mortale hotninis genus est,et istæ constituunt speciem.At vero rationale irrationalis species non est, neque genus. Nec mortale immortalis

neque genus neque species est. Atque ideo quoniam B

propriam vim differentiarum ista retinent, quæ neque genera neque species sibiinvicem esse possunt,ipsas nunc differentias accipiamus in quibus nulla quantum ad genus est speciemque communitas.Est etiam generis differentia.Namque genus a propriis differentiis prius est.Namque si abstuleris genus,omnes simul differentias abstulisti.Nam si abstuleris animai, rationale atque irrationale non remanent.Porro autem si rationale abstuleris,remanet animal. Sed si utrasque interemeris differentiae,id est rationale et irrationale,potest tamen quoddam intelligi, quod sit substantia amimata sensibilis, id est animal.Ila genus sublatum omnes secum aufert differentias. Sublatæ differentiæ genus secum non interimunt, quod intelligentia genus remanet, id est quoniam potest animal intelligi præter differentias, ut ejus tantum definitionem animo capias,et esse dicas substantiam animatam atque sensibilem. Quæ autem talia sunt,ut ipsa interempta interimant, non simul aliis interemptis ipsa interimantur,priora sunt illis quæ possunt interimere. Est etiam alia differentia, quod genus semper in eo quod quid sit prædicatur, ut dictum est,differentia vero in eo quod quale sit. Sed hoc frequentius inculcatum est,atque ideo id a nobis prætermittendum est. Est etiam alia differentia, quod ad omnem speciem unum semper genus aptatur.Homo enim unum tantum genus habet, ut animal appellatur: in unam autem speciem plurimæ differentiæ poterunt commodari. Namque homo et rationale est, quæ differentia est, et mortale, quæ eadem differentia est, et sensibile, quibus scilicet omnibus aliis differt.Differt enim his omnibus quod sensibilis est ab insensibilibus, quod rationalis ab irrationabilibus, quod mortalis ab immortalibus.Est etiam alia differentia quæ superius dicta est. Nam genus speciei ita est ut materies,differentia vero ut figura. Nam sicut in æris materiem veniens figura statuam efficit, ita animali, id est generi, veniens differentia,id est rationale vel irrationale,facit horninis vel pecudis speciem.Qnæ autem communitates vel proprietates generis et differentiæ fuerunt,hactenus dixit,et fortasse erunt etiam aliæ,quæ propter brevitatem supersedendæ atque dimittendæ sunt.

DE COMMUNIBUS GENERIS ET SPECIEI. Nunc aut&m de generis vel speciei communitatibus proprietatibusque tractatur, et dicit genus et speciem commune habere de pluribus prædicari, sicut dictum est.Nam genus et de speciebus pluribus prædicatur et de earum individuis.Et item species de sub se plurimis individuis appellatur,et hic quoque illæ species accipiuntur, quæ magis species sunt. Nam si subalternæ accipiuntur, non magis species quam genera videbuntur.Nam quæ subalternæ species sunt, etiam genera sunt, et erit absurdum et huic propositioni inconveniens de generum inter se differentiis communionibusque tractare.Accipiantur igitur illæ tantum species, quæ species et magis species appellantur. Est etiam alia eorum communio, quod sicut genus a specie primum est,sic species ab individuis primæ sunt. Nam si genus 8uferas,species abstulisti. Si species abstuleris, genera non peribunt. Porro si species abstuleris, individua morientur.Si individua interierint,species manent.Est etiam his alia communio quod quemadmodum genus quid sit totum declarat,sic etiam species.Nam totum quod est rationale,atque irrationale a genere declaratum est.Dicitur enim quidquid fuerit rationale vel irrationale,id esse animal : sic igitur totum quid sit a genere declaratum. Porro autem quid sit tota hominum diversitas,id est individuorum, a sola specie declaratur,cum dicitur homo.Nam et Scythaet Indus et totum quidquid individuum est,uno solo hominis, id est speciei, nomine continetur. DE PROPRIIS GENERIS ET SpECIEI.

C Dissertis igitur generis specieique communio

nibus, ad proprietates eorum vel differentias transitum fecit, dicens: Differre inter se genus et species,quod genera species continent, numquam rursus genera ab propriis speciebus continentur. Oportet autem (ut dictum est) in hoc tractatu non subalternas, sed magis species considerari. Genus enim plurimarum specierum est continens,et unum omnium,et totum omnibus et singulos.Quod si ita est,et genus a suis speciebus singulis majus est, atque ideo eas dicitur continere, non est dubium quin ea ipsa genera quæ continent species, ab his ipsis contineri non possint.Insuper omnia genera praejacent. IIoc videtur dicere, quod omnia genera prius

D sint ab his speciebus quæ sub ipsis positæ continen

tur. Nam sicuti materies prima est ab illa re quæ veniens in materiam formam constituerit atque figuraverit, sic etiam prius est genus ab illa specie quam veniens differentia formavit atque constituit. Nisi enim ingeneribus differentia venerit species nunquam constituentur. Quare præjacent, id est præsunt, et antiquiora sunt genera speciebus suis. Atque ideo si genera interimantur,species quoque peribunt.Nam si animal sustuleris,hominem pecudemque sustulisti.Si vero species interimantur,non continuo genus interibit.Nam si homo perierit,animal continuo non interemptum est: alia enim remanebit species de qua

« PoprzedniaDalej »