Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

infinita non omnis est homo non justus. Quare hic A particularis negatio simplex quæ est, non omnis

B

quoque affirmationem negationes sequuntur, sed hoc non convertitur ; quoniam enim (ut dictum est) negatio particularis privatoria quæ dicit, non omnis est homo injustus, consentit particulari affirmationi simplici, ei scilicet quæ dicit, quidam homo justus est. Hanc autem particularem affirmationem non sequitur universalis affirmatio, neque enim si verum est quemdam hominem esse justum, idcirco jam et omnem esse hominem justum necesse est. Quare non sequitur affirmatio universalis simplex, omnis est homo justus, affirmationem particularem, quidam homo est justus, potest enim hac vera,id est particulari universalis esse falsa, sed particularis affirmatio simplex particulari negationi privatoriæ consentit, quare nec privatoriam particularem negationem simplex affirmatio sequitur universalis. Eam igitur quæ dicit, non omnis est homo injustus, non sequitur affirmatio universalis simplex quæ proponit, omnis homo justus est, sed particularis privatoria negatio consentit particulari negationi infinitæ, universalis igitur affirmatio simplex non sequitur particularem negationem infinitam. Ea igitur quæ dicit, omnis est homo justus, affirmatio universalis simplex non sequitur eam quæ dicit, non omnis est homo non justus particularem infinitam negationem. Duæ igitur negationes infinita et privatoria particulares sequuntur universalem affirmationem simplicem, sicut in his quoque erat quæ sunt indefinitæ. Duæ enim negationes infinita et privatoria indefinitæ simplicem affirmativam sequebantur indefinitam, sed non econverso, affirmatio enim universalis simplex non sequitur negationes particularem infinitam et privatoriam, sicut nec indefinita quoque affirmatio simplex indefinitas sequebatur negationes priva. toriam atque infinitam. Quare in hoc uno ordine similiter se habent definitæ his quæ sunt indefinitæ ; æqualiter enim affirmationibus veris veræ sunt negationes, negationum veritatem affirmationum veritas non sequitur, nec in his consentit. Rursus in alteram partem perspiciamus quemadmodum affirmationes universales, privatoriam scilicet et infinitam, particularis negatio simplex sequatur,namque universalem affirmationem. privatoriam, omnis est homo injustus, sequitur particularis negatio simplex, non omnis est homo justus, ea enim quæ dicit, omnis est homo injustus, consentit simplici universali D negationi quæ dicit, nullus homo justus est, nam si omnis est homo injustus,nullus est homo justus.Sed hanc, id est universalem simplicem negativam, sequitur particularis simplex negatio, nam si vera est quoniam nullus homo justus est, vera est quoniam non omnis homo justus est, sed universalis negatio simplex universali privatoriæ affirmationi consentit. Sequitur ergo particularis simplex negatio quæ est, non omnis est homojustus, universalem affimationem privatoriam quæ proponit, omnis est homo injustus, sed hæc universali affirmationi infinitæ consentit, idem enim significat omnis est homo injustus, el omnis est homo non justus. Quare sequitur quoque

C

est homo justus, universalem affirmationem infinitam quæ dicit, omnis est homo non justus, hic quoque affirmationes universales privatoriam atque infinitam sequitur particularis negatio simplex quæ est, non omnis est homojustus, sed non convertitur. Etenim quoniam simplicem negationem particularem quæ dicit, non omnis est homo justus, non sequitur universalis negatio quæ proponit, nullus ho. mo justus est, neque enim si vera est,non omnem hominem esse justum, vera est, nullum hominem esse justum. Hæc autem, id est universalis simplex negatio, consentit unumque significat cum affirmatio ne universali privatoria ;non sequitur igitur universalis affirmativa quæ dicit,omnis est homo injustus. Simplicem particularem negationem quæ proponit, non omnis est homo justus,sicut nec eamdem particularem negationem universalis negatio sequebatur, sed privatoria universalis affirmatio consentit cum infinita affirmatione universali. Igitur particularem negationem quæ dicit, non omnis est homo justus, universalis affirmatio infinita non sequitur quæ proponit,omnis est homo non justus.Quare hic quoque affirmationes duas universales, id est privatoriam atque infinitam, particularis simplex negatio sequitur,sicut affirmationes duas quoque indefinitas privatoriam atque infinitam negativa indefinita seque. batur, sed duæ affirmationes universales privatoria et indefinita non sequuntur particularem simplicem negationem, sicut duæ quoque indefinitæ affirmationes privatoria et infinita simplicem negationem non sequebantur. Similiter igitur se habent definitæ indefinitis secundum consequentiam. Angulares non eodem modo se habent,nam indefinitarum propositionum angulares simul veras esse contingit. Nam si verum est, quoniam est homo justus, quæ est indefinita affirmatio simplex, nihil prohibet veram esse etiam quæ dicit,est homo injustus, et rursus ea quæ dicit,est homo non justus,quæ suntindefinitæ affirmationes privatoria et infinita. Rursus negationes negationibus quæ sunt angulares veras esse contingit,ut ea quæ dicit,non est homo justus, si vera est,nihil prohibet veram esse etiam quæ dicit, non est homo justus, et eam quæ proponit, in non est homo non justus. Angulares ergo sibi indefinitas in veritate consentire nihil prohibet, sed in his tantum terminis, ut in secundo hujus operis volumine docuimus,quæ neque naturalia sunt inesse neque impossibilia. Si quis enim sic dicat, est homo rationalis,huicangulares veræ esse non possunt, hæ scilicet quæ dicunt, est homo irrationalis, et rursus est homo non rationalis. Rationalitas enim homini per naturam inest ;similiter autem et de impossibilibus dicendum est, quod si sint talia quæ neque impossibilia sint inesse, nec naturalis sint inesse, ut in ea propositione quæ dicit, est homo justus, justitiam neque naturalem esse necesse est homini, nec impossibile inesse, manifestum est,quoniam angulares sibimet semper in veritate consentiunt, atque hoc

B

tiones affirmationibus angulares definitæ simul veræ esse non possunt, quibuscunque positis terminis, potest tamen fieri ut negatione negationibus veræ inveniantur, et sic hæc similitudo ad infinitas angulares. Nam sicut illic negationes negationibus indefinite angulares veræ simul esse poterant in his quæ neque naturalia sunt neque impossibilia essent ita, hic quoque, id est, in ordine definitarum negationes definitas negationibus definitis, angulares angularibus simul veras esse contingit in his quæ neque sunt impossibiles nec naturales. Negatio enim simplex particularis quæ dicit, non omnis est homo justus, potest simul vera esse cum ea quæ dicit, non omnis est homo injustus; potest enim fieri ut quidam sint justi, quidam autem non sint justi, et in eo utræque veræ sunt. Et ea quæ dicit, non omnis est homo justus, quia sunt quidam injusti, et ea quæ dicit, non omnis est homo injustus, quia poterant aliqui esse justi, sed hæc consentit infinitæ negationi particulari quæ dicit, non omnis est homo non justus, idem est enim dicere non omnis est homo injustus, quod non omnis est homo non justus.Quocirca et hæ sibimet angulares simul veræ esse possunt, nam si quidam sunt justi, quidam injusti,verum est dicere quoniam non omnis est homo justus, quia sunt quidem injusti. Rursus verum est dicere, non omnis est homo non justus, quia sunt quidam justi, negationibus igitur negationes angulares definitæ simul veræ esse possunt, et hoc est simile indefinitis, in quibus sicut affirmationes affirmationibus, ita quoque in veritate angulares negationes negationibus consentiunt. Sensus ergo totus hujusmodi est Similiter autem, inquit, se habet, id est similis erit consequentia propositionum, quemadmodum fuit in indefinitis,etiamsi universalis nominis sit affirmatio, id est etiamsi definitæ affirmationes negationesque ponatur, ut per subjecta exempla monstravit dicens affirmationi simplici universali, omnis est homo justus, opponi, non omnis est homo justus, particularem scilicet simplicem, et rursus universalem affirmationem infinitam proponens eam scilicet quæ est,omnis est homo non justus, huic illam opposuit,quæ dicit,non omnis est homo non. justus. Hæ,inquit,similiter se habent ad consequentiam quemadmodum indefinitæ ; quomodo autem

idem de negativis quoque angularibus recte dicitur. A quando, hujusmodi est: Quanquam enim affirmaIn his igitur terminis qui nec naturales sunt, nec impossibiles,semper angulares et negationes negationibus et affirmationes affirmationibus simul veras e sse contingit,et hoc quidem in his quæ indefinitæ sunt. In his autem quæ definitæ sunt etuniversalitatis particularitatisque participes non eodem modo sunt. In quibusvis autem terminis sive possibilibus, sive naturalibus,sive impossibilibus affirmationes aflirmationibus sibimet angularibus in veritate consentire non possunt, negationes autem negationibus angulares angularibus in his tantum terminis qui neque naturales,neque impossibiles sunt,in veritate poterunt convenire.Et primum quemadmodum affirmationes affirmationibus sibimet angularibus in veritate consentire non possunt, in quibuslibet terminis demonstrandum est. Ea enim quæ dicit,omnis est homo justus, et ea quæ dicit, omnis est homo injustus, quæ est scilicet angularis, veræ simul esse non possunt. Ea namque quæ dicit,omnis est homo injustus, nihil differt ab ea quæ proponit, nullus est homo justus, sed omnis est homo justus, et nullus est homo justus, quoniam contrariæ sunt, simul veræ esse non possunt;sed ea quæ dicit, nullus est homo justus, convenit atque consentit ei quæ proponit, omnis homo est injustus;quare omnis homo justus est, et omnis bomo est injustus, simul veræ esse non possunt, sed eadem (quæ proponit, omnis est homo injustus, consentit (ut sæpe dictum est) ei quæ dicit, omnis est homo non justus. Quare nec in his hæc in veritate consentire poterit ei quæ dicit quoniam omnis est homo justus; affirmatio igitur C universalis simplex, omnis est homo justus,affirmationibus universalibus privatoriæ et infinitæ quæ sunt,omnis est homo injustus, et omnis est homo non justus, sibimet angularibus, in veritate simul nulla ratione consentit, sicut in his quæ indefinitæ erant,et affirmationes affirmationibus et negationes negationibus in veritate poterant consentire. In his autem quæ sunt definitæ affirmationes, angulares simul veræ esse non possunt. Recte igitur dictum est quoniam in aliis omnibus similis est consequentia diffinitarum et indefinitarum. Affirmationibus enim consentiunt in veritate negationes,negationibus autem affirmationes non omnino consentiunt, quæ similitudo consequentia in utrisque est,id est et in his quæ diffinitæ sunt et in his quæ indefinitæ, D se illæ haberent ad consequentiam,supra monstrased est distantia quod non similiter angulares contingit veras esse, et affirmationes affirmationibus et negationes negationibus indefinitis autem veras esse contingit eas scilicet quæ sunt angulares. In his autem quæ sunt definitæ, affirmationes affirmationibus angulares veras esse aliquando nulla ratione contingit. Hoc autem manifestum erit,si quis et ea sibi proponat exempla,in quibus sunt termini naturales atque impossibiles, et ea in quibus sunt possibiles et non naturales neque impossibiles, in omnibus enim inveniet affirmationes affirmationibus, definitis definitas, augulares simul veras esse non posse. Quod autem addidit. Contingit autem ali

tum est; sed non, inquit, similiter angulares contingit veras esse. In his enim quæ erant indefinitæ, affirmationes affirmationibus angulares simul veræ esse poterant. In his autem quæ definitæ sunt, simul veræ esse non possunt. Contingit autem aliquando ut similiter angulares veræ sint in his quæ diffinitæ sunt,quemadmodum et indefinitis, negationes enim negationibus angulares definitæ, simul in veritate consentiunt, ut in his quoque inveniebatur, quas indefinitas supra descripsimus. Plenus est igitur hujusmodi intellectus. Herminus autem hoc aliter sic exponit:Similiter, inquit, duas facient oppositiones quatuor propositiones si fuerint duæ simplices,duæ

tam quæ dicit, omnis est homo non justus. Contra hanc sub negatione particulari simplici particularem negationem infinitam quæ proponit, non omnis est homo non justus.

infinitæ,determinatione tamen adjecta. Hoc autem A versali simplici, affirmationem universalem infinisimonstrat, proponet prius simplicem affirmationem universalem quæ dicit, omnis est homo justus. Contra hanc particularem simplicem negationem, non omnis est homo justus, sub affirmatione uniOmnis est justus homo.

Omnis est non justus homo. His ergo ita depositis, duæ, inquit, fiunt oppositiones. Contra enim eam quæ est, omnis est justus homo, opponitur illa quæ proponit,non omnis est justus homo.Hoc autem idcirco, quoniam sibi contradictoriæ oppositæ sunt universalis affirmatio sim. plex, et particularis negatio simplex, et est hæc quidem una oppositio. Rursus contra eamdem affirmationem simplicem quæ dicit, omnis est justus homo,opponitur universalis affirmatio infinita quæ dicit, omnis est non justus homo, et hoc contrario modo. Ea namque quæ dicit, omnis est non justus homo, idem significat eique consentit quæ dicit, nullus homojustus est; sed hæc quæ proponit,nullus homo justus est, contrario modo opposita est ei quæ dicit, omnis est justus homo. Quocirca etiamı ea quæ dicit, omnis est non justus homo, contrariæ erit opposita ei quæ proponit,omnis est justus homo. Est igitur hæc quoque altera oppositio; duæ ergo sunt oppositiones, quemadmodum etiam in his quæ sunt indefinitæ, licet alio modo essent oppositæ, tamen duæ erant oppositiones, secundum diametrum autem non contingit similiter veras esse, ut ipse ait. Illæ enim quoniam indefinitæ erant, et secundum diametrum qnæ erant,simul veras esse contingebat et omnes omnibus. Quod si quis ad indefinitarum descriptiones redeat, diligenter agnoscet. Hic autem, inquit,hoc est in his quæ definitæ sunt, non idem est. Hoc sic monstrat. Ea enim propositio quæ dicit, omnis est justus homo,non consentit contradictioni suæ quæ dicit,non omnis est justus homo. Rursus ea quæ dicit,omnis est non justus homo,non consentit rursus ei quæ dicit,non omnis est non justus homo. Hæc enim contrariæ ipsius consentiebat. Quare cum vera est universalis affirmatio simplex quæ dicit,omnis est justus homo, sine dubio falsa est ea quæ dicit, omnis est non justus homo. Sed hæc falsa,contradictio ejus vera erit,vera est igitur ea quæ negat dicens, non omnis est non justus homo. Quocirca hæ duæ propositiones angulares veræ aliquoties inveniuntur,omnis est justus homo, D non omnis est non justus homo; contingit ergo aliquando veras esse, sed non,inquit, omnino. Nam si a particulari negatione infinita cœperis, non idem est,id est,non eadem veritas venit; hoc autem tali probatur modo.Si enim vera est, quoniam non omnis est non justus homo, falsa est ea quæ dicit,omnis est non justus homo. Est enim ei contradictoriæ opposita,hæc autem falsa quæ dicit, omnis est non justus homo, non omnino veram necesse est esse eam quæ proponit, omnis est justus homo, idcirco quoniam hæ duæ sibi contrariorum loco opposita sunt, contrarias autem propositiones simul falsas

Non omnis est justus homo.
Non omnis est non justus homo.

esse posse supra docuimus,ergo non necesse est,si
falsa est, omnis est non justus homo, veram esse
eam quæ dicit,omnis est homo justus:quod si non
necesse est, hoc potest fieri ut utræque sint falsæ,
quare evenit aliquando ut vera hac propositione quæ
dicit,non omnis est non justus homo, falsa sit illa
quæ proponit, omnis est justus homo, quare non
similiter secundum diametrum in veritate sibi pro-
positiones consentiunt,atque hoc quidem Herminus
non recta expositione dicens, ordinem turbat. Si
quis autem vel hoc quod Herminus ait, diligenter
agnoscit,vel id quod supra nos diximus, cognoscit
multam esse differentiam expositionis,et meliorem
superiorem judicans ei si quis nobis credit, recte
consentiet.

Hæ igitur duæ oppositæ sunt,aliæ autem ad id quod est,non homo, quasi subjectum aliquod additum, ul, est justus non homo,non est justus non homo,est non justus non homo,non est non justus non homo. Magis autem plures his non sunt oppositiones. Hæ autem extra illas ipsæ secundum se erunt, ut nomine utentes eo, quod est non homo.

Supra jam dixerat omne subjectum aut ex nomine simplici et finito,aut ex nomine rursus infinito conC sistere, et eorum oppositiones ostendit quod essent duæ,et quatuor propositiones,duæ quidem simplex subjectum nomen habentes,duæ vero infinitum, et post has quando est tertium adjacens prædicaretur. Illic quoque dupliciter oppositiones fieri dixit, cum scilicet,finitum nomen esset vel infinitum prædicatum, earumque inter se eam consequentiam demonstravit,qualem haberent privatoriæ ad easdem ipsas simplices, quibus ex finito nomine propositiones compararentur. Et quoniam omnis harum varietas propositionum ita fit cum est tertium prædicaretur, ut aut subjectum et prædicatum finita sint,aut subjectum quidem finitum, prædicatum vero infinitum, de quibus supra locutus est,cum earum consequen. tiam demonstravit, aut infinitum habent subjectum, finitum vero pradicatum,autin finitum et subjectum et prædicatum et habent quidempropositiones utrumque finitum. Ut est, homo justus est, homo justus non est,finitum vero subjectum,infinitum prædicatum,ut est,homo non justus est, homo non justus non est, et harum quidem consequentia supra mon. strata est. Aliæ vero sunt quæ infinitum habent subjectum,et quæ ut nomine utantur nomine infinito, ut non homojustus est, non homo non justus est;uluntur enim hæ propositiones subjecto,id est non homo ut nomine,prædicato vero eo qucd est justus, hoc est enim quod ait,aliæ autem ad non homo, ut ad subjectum aliquod additum.Si quis enim ponat non

homo quidem subjectum, et de hoc aut finitum no- A tertium adjacens prædicatum est, et hoc sono ipso

men prædicet,ut est justus,aut infinitum,ut est non
justus, utroque modo rursus duplicem faciet opposi-
tionem. Quatuor autem sunt propositiones hæ:

Est non homo justus Non est non homo justus
Est homo non justus Non est non homo non justus.
In his igitur quatuor propositionibus, oppositionibus
vero duplicibus non homo quidem subjectum est,
sed in superiori oppositione finitum quidem prædi-
catur nomen quod est justus,in inferiore vero infi-
nitum quod est non injustus. Sed illæ, inquit, quæ
prædicatum quidem infinitum habent, subjectum
vero finitum, vel quibus et prædicatum finitum est
et subjectum,habent aliquam ad se consequentiam,
hæ vero quas potea memoravimus,id est quæ infi-
nilum habent subjectum aut prædicatum, vel finitum
vel infinitum,nullam habent consequentiam ad eas
propositiones, quæ sive finito prædicato sive infinito
ex finito, tamen subjecto consisterent, hoc enim est
quod ait. Hæ autem extra illas ipsæ secundum se
erunt, id est nullam consequentiam ad superiores quæ
ex finito subjecto constarent, habere ait eas quæ in-
finitum subjectum in propositionum ordine retine-
rent. Postquam igitur enumeravit et eas quæ ex
utrisque finitis consisterent, id est et subjecto et
prædicato, et illas quæ ex subjecto quidem finito,
prædicato vero infinito essent, his etiam illas quæ ex
subjecto infinito essent, et ex finito prædicato, nec
non illas addit quæ ex utrisque infinitis constare
viderentur. Postquam igitur has enumeravit,ait:
Magis autem plures his non erunt oppositiones,om-
nis enim oppositio(quod supra dictum est)aut est ex
utrisque finitis, ut est, homo justus,non est homo
justus,aut ex finito quidem subjecto et infinito prædi-
cato,ut est, homo non justus est, homo non justus
non est. Aut ex infinito quidem subjecto, finito
vero prædicato, ut est non homo justus,non est non
homo justus. Aut ex infinitis utrisque, ut est non
homo non justus est,non homo non justus non est;
ut autem quinta oppositio reperiri possit, nulla re-
rum ratione possibile est. De his ergo hæc dicta
sunt, in quibus est tertium adjacens prædicatur.

In his vero in quibus, est, non convenit, ut in eo quod est currere,vel ambulare,idem facit sic positum, ac si est adderetur, ut currit omnis homo,non currit omnis homo,currit omnis non homo,non currit omnis non homo. Non enim dicendum est, non omnis homo, sed non negationem ad id quod est homo,addendum est, omnis enim non universale significat,sed quoniam universaliter.Manifestum est autem ex eo quod est,currit homo, non currit homo, currit non homo, non currit non homo,hæc enim ab illis differunt eo quod universaliter non sunt.Quare omnis vel nullus nihil consignificat aliud,nisi quod universaliter de nomine vel affirmationem, vel negationem, ergo et cætera eadem oportet apponi.

Sunt quædam propositiones in quibus est quidem

B

et prolatione dignoscitur; aliæ vero sunt in quibus tale verbum prædicatur, quod tertium quidem adjacens non prædicatur, habet tamen conjunctum atque intra se verbum est, quæ propositio si solvatur in participium atque verbum est, quod ante solo verbo dictum prædicatum, secundo prædicabitur, tertio loco prædicabitur est, et fit similis propositio tanquam si prolatione quoque haberet est verbum. Si quis enim dicat omnis homo currit, in hac propositione unum subjectum est, alterum prædicatum, homo enim subjectum est, prædicatum autem currit. Neque enim possumus arbitrari in hac propositione tres esse terminos,idcirco quod omnis quidem terminus non est, sed subjecti termini determinatio. Significat enim quoniam res universalis, id est homo universali subjicitur cursui,cum dicitur omnis homo currit,nulla est enim hominis exceptio,ubi omnem currere determinatio est. Ergo non ponitur loco termini id quod dicimus omnis, sed potius subjecti termini determinatio est Quocirca in hac propositione quæ dicit, omnis homo currit, duo sunt termini, homo et currit,ergo in hac eadem quanquam verbum est non prædicetur,in prolatione tamen verbi quod est currit significatione concluditur. Si quis enim hanc propositionem quæ dicit, omnis homo currit, solvat in participium atque verbum, faciet omnis homo currens est, et idem significat participium verbo conjunctum quod significat verbum. Quod utraque complectitur, nam cum dico omnis homo currit, omni homini actionem præsto esse pronunC tio; quod si idem rursus dicam, omnis homo currens est, eamdem actionem homini rursus adesse proposui.Idem igitur significat verbum currit quod currens est,et in eadem propositione quæ dicit,omnis homo currit,licet in prolatione est non dicatur, tamen tertium potestate prædicatur,quod hinc cognoscitur,si tota propositio solvatur in participium scilicet atque verbum. Quamobrem sicut ex nomine nfinito subjecto fit affirmatio, non eodem modo ex infinito verbo affirmatio fieri potest, sed mox in ea vis negationis agnoscitur, quoniam enim facimus affirmationem dicentes, Omnis non homo currit, non homo scilicet subjectum infinitum ponentes, non ita possumus dicere affirmationem fieri cum proponimus omnis homo non currit,hæc enim jam negatio est;quare ubicunque fuerit non currit, vel non laborat, vel non ambulat, vel non legit, in omnibus negatio fit,in quibuscunque infinitum verbo prædicatur.Dubitabit autem aliquis an sicut ex infinito verbo fieri affirmatio non potest,sed semper negatio ex hoc prædicamento fit,ita quoque si eadem propositio solvaturin participium atque verbum, an ex infinito possit affirmatio fieri participio; quæretur enim an sicut in hac propositione quæ dicit,omnis homo currit, qui ita proponit dicens, omnis homo non currit, facere affirmationem non potest,sed sine dubio negationem facit, ita quoque si eadem solvatur in participium atque verbum,ut si quis dicat,omnis homo currens

D

est, si fiat infinitum non currens, et dicatur,omnis A nis homo,mediam ponens determinationem,quæ est homo non currens est;an hæc affirmatio sit an certe negatio tantumdem valens tamquam si aliquis dicat, omnis homo non est currens.Sed fuerunt qui hoc cum ex multis aliis,tum ex aliquo Platonis syllogismo colligerent,ut quid ex ea re definirent, doctissimorum virorum auctoritate cognoscerent; ex duabus enim negativis syllogismus fieri non potest. In quodam enim dialogo Plato hujusmodi interrogat syllogismum: Sensus, inquit, non contingit rationem substantiæ, quod non contingit rationem substantiæ, ipsius veritatis notionem contingit. Sensus igitur veritatis notionem non contingit. Videtur enim ex omnibus negativis fecisse syllogismum, quod fieri non potest,atque ideo aiunt infinitum verbum quod est non contingit pro principio infinito profuisse, id est B non contingens est :est enim in pluribus aliis inveniendi facultas frequenter verbum infinitum positum pro nomine infinito, quare verbum quidem dixere quidam semper facere negationem,si infinitum apponatur. Participia autem vel nomina si sint infinita posse facere affirmationem,et ideo quotiescunque a magnis viris infinitum verbum et duæ negationes in syllogismo ponuntur, hac ratione defenditur,quo dicatur infinitum pro participio esse positum,quod par. ticipium nominis loco in propositione prædicatur,et id quidem Alexander Aphrodiseus arbitrabatur cæterique complures. Idcirco enim aiunt non posse fieri ex infinito verbo affirmationes, quoniam sicut ad verbum est juncta particula negativa mox totam perficiet negationem,sic etiam verba quæ sunt infinita, C vel quæ in se complectuntur verbum est, non facient infinitam affirmationem, sed potius negationem. Si quis enim sic dicat, homo currens non est, nullus hanc dixerit affirmationem. Si quis vero sic dicit, homo non currit,idcirco nec hæc propositio affirma tio est quoniam currit est verbum intra se continet, et sicut ad est verbum particula negativa juncta non facit affirmationem, sed potius negationem,ita quoque ad aliud verbum juncta negatio quod intra se continet est verbum, plenam perficit negationem. Aristoteles autem non videtur ista discernere,sed similiter arbitrari,sive cum participio ponatur est verbum,sive sine participio verbum illud,quod verbum est intra se claudit atque complectitur; dicit enim hoc modo: In his vero in quibus est non convenit, ut in eo quod est currere vel ambulare,idem faciunt, sic posita ac si est adderetur,et hujus subjecit exemplum, ut currit omnis homo.In hac enim propositione quæ dicit, currit omnis homo, non quidem convenit poni est verbum, eodem modo vel si quis dicat omnis homo ambulat,hic quoque est verbum non convenit poni,sed hæc talia sunt,tanquam si est adderetur. Quod exemplo docuit. Nam sicut est currens omnis homo affirmatio est, cursus præsentiam monstrans,ita quoque currit omnis homo affirmatio est idem valens,idemque significans,et has ex simplicibus subjectis affirmationes in quibus est dici non convenit,consequenter enumerat dicens,currit om

D

omnis,intercurrit quod est prædicatio,et subjectum quod est homo. Contra hanc opponit simplicem negationem dicens,non currit omnis homo, rursus facit affirmationem ex infinito nomine currit omnis non homo,huic opponit negationem infiniti nominis subjecti, non currit omnis non homo, et has idcirco proposuit,ut monstraret idem in his evenire in quibus est non convenit prædicari, quod in illis quoque in quibus est tertium adjacens prædicabatur, sed quoniam in negatione infiniti nominis substituit,non currit omnis non homo. Ait non enim dicendum est, non omnis homo, sed non negatio ad id quod est homo addenda est. Poterat enim quis dicere non recte fecisse negationem ejus affirmationis quæ est, currit omnis non homo, hanc quæ dicit non currit omnis non homo, sed potius ita debuisse oppositionem constitui, currit omnis non homo, non currit non omnis homo. Ex hoc autem demonstrat ita faciendam esse negationem, ut eam ipse disposuit,dicit enim, Non enim dicendum est,non omnis homo,sed non negatio ad homo addenda est, qui est sensus hujusmsdi: Quoties facimus, inquit, negationem contra hanc affirmationem quæ dicit, currit omnis non homo, non est negativa particula, non adjungenda ei quod est omnis, sed potius subjecto quod est homo. Cum enim ita dicimus, currit omnis non homo, facienda est negatio, non currit omnis non homo.Non enin dicendum est non currit non omnis homo, id est non negativa particula non est adjcienda ad omnis,sed potius ad homo; hujusmodi hæc causa est quod omnis determinatio in terminorum numero non ascribitur, sed potius ad vim suam,id est ad determinationem, non enim alibuid universale significat ipsum omnis, sed significat quidem universale, quod est homo universaliter.Omnis autem determinatio est,quoniam id quod universale est, id est homo universaliter prædicatur; non ergo aliquid universale significat determinatio omnis, sed potius quod universale nomen universaliter prædicatur.Atque ideo quoties in his negatio fit, ad subjectum potius nomen trahi oportet negationem non ad determinationem, sed ne forte quis dubitet, ut etiam in aliis quoque ita fieri oportere oppositiones dicat.In his enim quæ subjectum finitum habent,cum dicimus omnis homo currit,si contra hanc contradictoriæ opposita, negatio ponitur ad determinationem negativa particula est constituenda, ut contra eam quæ dicit, omnis homo currit,ea sit quæ dicit, non omnis homo currit. In his autem quæ ex infinito nomine subjecto fiunt,sive in affirmatione, sive in negatione a subjecto nomine non est separanda negatio. Hoc autem ita esse facillima ratione cognoscitur,si determinationes paulisper auferantur,et in his propositionibus ex infinito nomine subjecto quæ sunt indefinitæ speculatio fiat. Sit enim affirmatio indefi. nita,non homo currit. Contra hanc erit negatio,non homo non currit. Si igitur hæ propositiones facte sunt in universalibus terminis, universalis enim terminus est,homo, sed non habent additam determi

« PoprzedniaDalej »