Obrazy na stronie
PDF
ePub

duplex quoque est species negationum, illud quoque A dicimus non homo, an infinitum nomen esset, an commemorat quod supra jam dixit. Nam licet ex nomine et verbo, et rursus ex eo quod non est nomen, sed infinitum nomen, et verbo fit affirmatio et negatio prædicativa, id est categorica, ut autem sit præter verbum ulla affirmatio atque negatio,aut præter id quod idem significet verbum vel in subauditione, vel aliquo alio modo, fieri non potest. Ponit quoque verba quæ pene in omnibus propositionibus, aut ipsa cadant, aut quæ idem valeant. Est enim, inquit, vel erit, vel fuit, vel quæcunque alia consignificant tempus, verba sunt, ut doceri ex his possumus quæ ante posita sunt, atque concessa, cum diffinitio verborum, daretur, verba esse quæ consignificarent tempus. Quare si hæc consignificant tempus, non est dubium quin verba sint; sed præter hæc aut præter idem valentia, nulla propositio est. Recte igitur dictum est præter verba prædicativam propositionem non posse constitui. Juste tamen aliquis quæstionem videatur opponere, cur jam dixerit præter verbum enuntiationes nulla ratione posse constitui, nunc idem repetit, quasi nihil de hoc antea prædixisset, sed superfluum videri non debet. Quoniam enim finitum nomen cum negativa particula, nomen est infinitum, idcirco putaretur fortasse negatio esse, quod dicimus non homo. Quod si hæc est negatio homo est affirmatio. Ne in hunc ergo quisquam laberetur errorem, hoc dixit, et congrue repetivit, quoniam præter verbum enuntiatio esse non potest, tanquam si diceret, nemo arbitretur infinitum nomen esse negationem, nec nomen affirmationem. Præter verbum enim affirmatio et negatio nulla potest unquam ratione constitui. In hoc illud quoque notaverat quod verbum infinitum et negationem significaret, et infinitum verbum. Id enim quod dicimus non ambulat et infinitum verbum est, et negatio, sed per se quidem si dicatur simplex sine aliquibus aliis adjectionibus infinitum verbum est. Sin vero cum nomine aut cum infinito nomine proferatur, non jam verbum infinitum, sed negatio accipitur, ut non, negativa particula, juncta cum ambulat infinitum verbum efficiat non ambulat, sed in propositione quæ est homo non ambulat, hominem non ambulare designat, atque ideo ait subjecta quidem in propositionibus posse esse vel nomina,vel infinita nomina, prædicata vero præter verba esse non posse. Nam sive in affirmationibus quis ponat, id ver- D bum sine dubio prædicavit, sive in negationibus, est non infinitum verbum, sed tantum verbum, cui addita non particula totam qualitatem propositionis ex affirmativa in negativam commutat. Quare recte nullam differentiam propositionum de infinitis verbis fecit. Infinita enim verba tunc sunt infinita, cum sola sunt. Si vero cum infinito nomine jungantur aut finito nomine, non infinita verba jam sunt, sed finita. Cum negatione tamen in tota propositione intelliguntur. Si ergo, quemadmodum Stoici volunt, ad nomina negationes ponentur, ut esset non homo ambulat negatio, ambiguum esse posset, cum

vero finitum cum negatione conjunctum. Sed quoniam Aristoteli placet verbis negationes oportere conjungi, infinita magis verba ambigui intellectus sunt, an infinita videantur, an cum negatione finita. Atque ideo ita discernitur sumptum cum nomine infinitum verbum negatio fit et negativa propositio, ut est, homo non ambulat. Per se vero dictum infi. nitum verbum est, ut non ambulat. Atque ideo bic solam differentiam nominum et infinitorum nominum in propositionibus dedit, non etiam infinitorum verborum, idcirco quod de conjunctis loquebatur, scilicet de nominibus vel infinitis nominibus atque verbis. In qua conjunctione id quod per se infinitum verbum dicitur, negatio est. Neque enim oportet sicut omnis propositio aut ex finito nomine aut ex inB finito constat, id quoque aut ex finito verbo, aut ex infinito constare. Infinitum enim verbum in propositionibus non est, sed quoties aliquid (ut dictum est) tale per se ponitur, finitum quidem verbum est, sed illi conjuncta negatio totam propositionem privat ac destruit,et verbum quidem infinitum junctum nominibus negationem ut faciat necesse est, nomen vero infinitum junctum verbo non necesse est ut faciat negationem. Quod enim dicimus non homo ambulat, affirmatio, non negatio est. Ergo quoniam affirmationem oportet aliquid de aliquo significare, nomen autem infinitum est aliquid, quoties dicimus, non homo ambulat, ambulationem, id est aliquid de non homine, id est de aliquo prædicamus. Sed si dicamus non ambulat, non potius de aliquo prædicamus aliquid, sed ab aliquo tollimus. Qui enim dicit homo non ambulat, ambulationem ab homine tollit, non de homine prædicat. Quare negatio potius quam affirmatio est. Si enim affirmatio esset, id est si verbum esset infinitum, aliquid de aliquo prædicaret. Nunc autem aliquid ab aliquo tollit. Non est igitur verbum infinitum, sed potius negatio, quoties in tota sumitur propositione.Numerum vero propositionum quas nos supra quoque descripsimus, ipse subjecit, et infinitas quidem prius, post vero contrajacentes: quod si quis ad illa revertitur vel hic intendit animum, in quo vel nostra vel Aristotelis dispositio discrepet, diligenter agnoscit. Nos enim et contrarias proposuimus et subcontrarias. Aristoteles vero solum contradictorie sibimet contrajacentes oppositasque proposuit; sed Aristoteles non solum in præsenti tempore easdem propositionum dicit esse differentias quas proposuit, sed etiam in aliis quoque duobus temporibus quæ extrinsecus sunt: extrinsecus autem tempora vocat quæ præter præsens sunt, præteritum scilicet et futurum.

C

Quando autem est tertium adjacens prædicatur, dupliciter tunc dicuntur oppositiones. Dico autem, ut est justus homo.Est tertium dico adjacere nomen vel verbum in affirmatione. Quare quatuor erunt istæ, quarum duæ quidem ad affirmatiorem et negationem sese habebuut secundum consequentiam, ut privationes,duæ vero minime. Dico autem quoniam est, aut justo ad

jaeebit, aut non justo. Quare etiam negatio. Quatuor A propositionis. Sed potius demonstratio qualitatis, ergo erunt. Intelligimus vero quod dicitur ex iis quæ subscripta sunt, est justus homo. Hujus negatio, non est justus homo. Est non justus homo. Hujus negatio, non est justus hono. Est enim hoc loco et non est, justo el non justo adjacet. Hæc igitur, quemadmodum in resolutoriis dictum est, sic sunt disposita.

hoc enim quod dicimus est, non constituit propositionem totam, sed qualis sit,id est quoniam est affimativa demonstrat, atque ideo non dixit tertium prædicatur tantum sed tertium adjacens prædicatur. Non enim positum est tertium prædicatur solum.Sed adjacens tertium secundo loco, et (quemadmodum dictum est) accidenter prædicatur. Potest autem et sic intelligi, idcirco dixisse Aristotelem est in his tertium adjacens prædicari, quoniam possit aliquoties et per se prædicari, ut si quis dicat Socrates philosophus est, ut propositio hæc hoc sentiat: Socrates philosophus vivit.Est enim pro vivit positum est. Si quis ergo sic dicat,duo inveniuntur subjecta.Est vero solum prædicatur, non etiam adjacens. Quod

Quod autem dicitur perobscurum est et exposituma pluribus incurate, quorum cum judicio competenti enumerabo sententias. Postquam de his propositionibus expedivit, quæ duobus constiterant terminis, et subjectum habuerant aut nomen,aut(ut ipse ait) innominatum,id est infinitum nomen. Nunc ad eas transit in quibus est tertium adjacens prædicatur uno subjecto duobus prædicatis, ut in eo quod dicimus, homo justus est, homo subjectum est, et B enim dicimus Socrates philosophus, utraque sub

jecta sunt.Est enim prædicatur solum;si quis autem dicat sic:Socrates philosophus est, ut non jam Socratem philosophum esse atque vivere, sed Socratem philosophari et philosophum esse enuntiatione siguificet, tunc invenitur unum subjectum et duo prædicata. Socrates enim subjectum est, philosophus autem et est prædicata,quorum philosophus quidem principaliter prædicatur. Est autem adjacens nomini, quod est philosophus, et ipsum prædicatur, sed non simpliciter prædicatur, sed adjacens. Sunt autem aliæ propositiones hoc modo: Socrates in Lycæo disputat. Et sunt hæ ex tribus terminis. Sed de hac interim propositionum natura nihil tractat, sed de his solum in quibus est tertium adjacens prædicatur, ut est homo justus est, C sed de his duas quidem oppositiones. Quocirca recte duæ oppositiones quatuor propositionum sunt. Hoc autem hujusmodi est. Quando est tertium adjacens prædicatur, quod principaliter prædicatur aut nomen erit, aut infinitum nomen. Et hæc aut affirmative prædicanda sunt,aut negative. Quocirca simplicis nominis affirmatio et simplicis nominis negatio, una est oppositio, et duæ propositiones. Finitum autem et infinitum hic non subjectum, sed sumitur prædicatum, ut in eo quod est, homo justus est, justus prædicatur, hoc autem nomen erit,aut infinitum nomen. Fiunt ergo ex his duæ affirmationes et negationes, homo justus est, homo est non justus, non est non justus homo, non est justus homo. Atque hoc quidem in indefinitis. Posterius autem monstrabitur hoc etiam in his esse, quæ determinationem habent universalitatis vel particularitatis. Nunc autem horum ordo subjectus numerum oppositionemque declarat.

justus et est, utraque prædicantur. Ergo in hoc duo sunt prædicata, unum vero subjectum, et fortasse aliquis inquirat cur ita dixerit. Quando autem est tertium adjacens prædicatur,non enim tertium prædicatur, sed secundum. Duo enim sunt quæ prædicantur, unum vero subjectum est. Sed non ita dictum est quasi est in propositione quæ dicit, homo justus est,tertium prædicaretur. Sed quoniam adja. cet tertium et prædicatur,ergo quod dicitur tertium, ad adjacere refertur;etenim in ea ipsa propositione quæ dicit, homo justus est, est tertium adjacet, prædicatum autem jam non tertium,sed secundum. Ergo tertium numeratum adjacet, secundum vero numeratum prædicatur,hoc est igitur quod ait. Quando est tertium adjacens prædicatur,non quoniam tertium prædicatur,sed prædicatur tertium adjacens, id est tertio loco. Facit igitur nunc in his propositionibus considerationem in quibus est tertium adja. cens est, secundum prædicatum, et sicut in his in quibus tantum prædicatur est, non etiam adjacens prædicabitur,ut homo est de subjecto considerationem fecit,quot modis subjectum sumptum differentias faceret propositionum.Aut enim nomen dicebat esse subjectum, aut infinitum nomen. Ita hic nunc de prædicato loquitur, et de prædicati differentiis tractat. In his enim propositionibus in quibus est tertium adjacens prædicatur,sumptum prædicatum alias nomen,alias infinitum nomen facit differentias propositionum.Prædicatum autem dico in ea propositione quæ proponit, homo justus est, justus, hoc enim prædicatum de homine est, est autem non prædica- D tur.Sed tertium adjacens prædicatur,id est secundo loco, et adjacens justo,tertium vero in tota propositione prædicatur, non quasi quædam pars totius Affirmatio simplex. Homo justus est. Affirmatio ex infinito. Homo non justus est. Oppositio una. Simplices in supraposita descriptione propositiones vocavi,in quibus nomen prædicatur, ut homo justus est,homojustus non est. Ex infinitis autem in quibus nomen infinitum principaliter prædicatur,ut homo non justus est,homo non justus non est. Sive autem

Oppositio una.

Negatio simplex.
Homo justus non est.
Negatio ex infinito.

Homo non justus non est.

est primo prædicatur sive postea, idem est. Nec hoc turbet quod Aristoteles est, primum dixit, nos vero postremum; sed idem est, fiunt igitur oppositiones duæ, propositiones vero quatuor, et hæ quatuor propositiones ex senario propositionum numero ad pau

B

ciora reductæ sunt. Si enim simplices et ex duobus A prædicatur. Quoniam quantum ad ordinem non ad terminis fuissent, hoc modo essent, homo est, homo non est, justusest, justus non est, non justus est, non justus non est,el essent ha sex propositiones. Posset quidem adjici hoc etiam, ut de infinito nomine subjecto fierent propositiones, ut est, non homo est, non homo non est. Sed de his posterius dicit.Nunc autem sex illæ simplices in quatuor reductæ sunt, idcirco quod res simplices juncte naturaliter redeunt pauciores. Conjunctio enim ipsa numerum minuit, ut si sintdecem res, et singulæ singulis jungantur,ut binæ fiant quinarius numerus conjunctionis redit.Ita enim hoc modo sex erant propositiones (ut supra docui) quæ et simpliciter dicerentur, sed hæ astrictæ sunt et conjunctione diminutæ sunt. Nam quod proposuerunt istæ quatuor, homo est, homo non est, justus est, justus non est. Hæ conjunctiones in duas reductæ sunt, junctus enim homo cum justo duas propositiones fecerunt, homo justus est, homo justus non est. Rursus ad eumdemipsum hominem infinitum cum prædicatur.Aliæ duæ propositiones ex infinito prædicato rationabiliter oriuntur, homo non justus est, homo non justus non est, quarum duæ oppositiones sunt, propositiones vero quatuor. Ita igitur ex sex propositionibus, id est homo, non est homo,est justus, non est justus, est non justus,non est non justus. Quæ cum sint sex propositiones, tres tantum habent oppositiones, homo justo et homo non justo subjectus quatuor solas propositiones fecit, duplicem vero op. positionem.Qui vero dixerunt numerosiores fieri propositiones ex his in quibus est adjacens prædicatur, quam ex his quæ duobus terminis constarent, illos non intellexisse rerum naturam manifestum est,quæ ita fert,ut semper ex pluribus simplicibus rariores redeant res paucioresque conjunctæ. Ait igitur in his in quibus est tertium adjacens prædicatur, ut hoc quod ait tertium non ad prædicationem referatur potius quam ad ordinem, ut ipse distinxit dicens:Dico autem ut est justus homo,est tertium dico adjacere nomen vel verbum in affirmatione,non, inquit,tertium prædicari. Sed adjacere tertium, sed ad ordinem scilicet,non ad prædicationem refert ut tertium quidem adjaceret. Adjacens autem prædicaretur,id est non simpliciter prædicaretur. Neque enim superius est terminatum, ut in propositione,est, sit terminus. Atque ideo si quis resolvere præpositiones velit in suis terminis,ille non resolvit in est. Sed in D eo quod est homo et justus, et erunt duo termini subjectus quidem, homo, prædicatus vero, justus. Est autem quod adjacens prædicatur et tertium adjacens non in terminis, sed in qualitate potius propositionis (ut dictum est) accipitur. Nomen autem vel verbum ait est propter hanc causam,tertium enim nomen adjacere dixit est, ut doceret prima duo esse, homo scilicet et justus,idcirco autem ait nomen vel verbum, quoniam verba quoque nomina sunt. Hoc autem prius dixit dicens.ipsa quidem secundum se dicta verba nomina sunt. Postquam igitur dixit,quid vellet ostendere per id quod ait,est tertium adjacens

prædicationem refertur, subter exposuit quot fierent propositiones dicens: Quare quatuor istæ erunt? Dixit autem in bis quatuor communem accidentiam, quam paulo post diligenter exponam.Quod autem accidit hoc est: Cum sint quatuor propositiones, quas positurus est,duæ ipsarum sese ad affirmationem et negationem ita habebunt secundum consequentiam, ut privationes, duæ vero minime. Sed hanc in his propositionibus accidentiam paulo post demonstrabo.Nunc autem illud respiciamus,quemadmodum ipsæ quatuor fieri propositiones dicat. Ait enim, Dico autem quoniam est autjusto adjacebit,aut non justo.Fiet enim duplex propositio.Si aut justo autem non justo est adjacet hoc modo,est justus homo est non justus homo.Quare,inquit, si est affirmativo modo positum,nunc quidem cum justo, nunc autem cum non justo geminas fecit propositiones scilicet affirmativas,idem quoque est cum negatione conjunctum,id est non, geminas quoque facit negationes, eas scilicet quæ sunt, non est homo justus, non est homo non justus:hoc est autem quod ait: Dico autem quoniam est,aut justo aut non justo adjacebit. Si enim adjacet justo, facit hanc affirmationem,est justus homo;si adjacet non justo, facit hanc affirmationem, est non justus homo. Quare etiam negatio juncta cum est idem facit. Hæc igitur negatio quæ est non, copulata justo et non justo,duas faciet negationes contra eas, quas supra diximus,propositiones.Si enim addatur justo,talem facit negationem, non est justus homo,si non justo, non est non justus C homo. Hoc autem cur evenit,quoniam est et non est justo et non justo adjacet,est cum justo et non justo duas faciens propositiones. Non estiterum negatio cumjusto et non justo alias duas negationes. Ex quibus quatuor duæ oppositiones sunt, ut ait supra. Quando est tertium adjacens prædicatur,dupliciter dicuntur oppositiones. Quare sensus sese totus hoc modo habet. Sed quoniam est quoque alia descriptio loci quæ sic dicit:Dico autem quoniam est aut homini adjacebit, aut non homini, quare et negatio; quatuor ergo proposiones erunt, Intelligimus autem quod diximus ex his que subscripta sunt. Est justus homo, hujus negatio, non est justus homo. Est non justus homo, hujus negatio, non est non justus homo, est enim hoc loco et non est, homini et non homini adjacet, turbabat expositores, et dubitabant quid hoc esset quod cum supra dixisset: Dico autem quoniam est aut homini adjacebit, aut non homini, in eorum exemplo et dispositione est non apposuit homini,aut non homini,sed justo non justo dicens. Intelligimus vero quod dicitur ex iis quæ subscripta sunt,estjustus homo,hujus negatio, non est justus homo. Est non justus homo,hujus negatio, non est non justus homo,et postquam justo et non justo est et non est apposuit quod ante non dixit,sed ad hominem et non hominem est adjacere proposuit. Postea infert: Est autem hoc loco homini adjacet, et non homini,qui posuerat justo et non justo, est et non est adjacere.

Unde Alexander quoque dicit scripturæ esse culpam, A sicut prius quoque exposuimus: Est enim hoc loco non philosophi recte dicentis, et emendandam esse scripturam, sed non eum oportuit confundi, si pro homine et non homine justum et non justum intulit. Hæc enim exempla sunt potius quam propositionum necessitas,quod enim dixit est homini et non homini adjacere ita sumpsit, tanquam si homo prædicaretur, ut in eo quod est Socrates homo est, vel rursus Socrates non homo est. Ergo volens sumere quodcunque prædicatum,nunc quidem simplex,nunc au. tem infinitum, intulit justum et non justum indifferenter habens, an homo et non homo prædicaretur, an justus et non justus,solum in prædicato alias sumeretur nomen, alias infinitum nomen. Non ergo oportuit Alexandrum conturbari. Aliosque in hac scriptione in qua nos philosophus exercere voluit, sicut Porphyrium,et Herminum non turbabat, qui dicunt exempla bic esse finiti prædicati et infiniti,in quibus quod liber prædicatum sit, æque accipi oportere,vel sic cum dixisset homini et non homini adjacere,est et non est,album et non album, postea intulisset sufficere. Hoc enim et illud prædicatum, alias finitum, alias infinitum sumere in quibuscunque nominibus æque oportet, et quod homini ait et non homini adjacere est, et postea intulit justo et non justo, et subjecit hominem, non ita putandum est tanquam de subjectis, id est homine, et non homine loqui voluerit, et postea per errorem intulerit in prædicato justo et non justo,sed potius ipsum homini et non homini ita sumpsit,tanquam in aliquo prædicaretur, ut sicut dictum est,Socrates homo est, Socrates non homo est, hic ergo homo et non homo prædicatur. Rursus si quis dicat homo justus est, homo non justus est, nihil differt. Eodem enim modo prædicatum in una propositione simplex sumptum est. In altera infinitum, velut si dicam nix alba est, nix non alba est, eodem modo, non ergo culpanda est scriptura quæ cum prius proposuisset homini et non homini adjacere est justum et non justum intulit. Nihil enim interest sive justum aut non justum prædicetur,sive homo aut non homo,dummodo prædicationem alias infinitam, alias sumat finitam, tunc cum est tertium adjacens prædicatur. Exercere igitur intelligentiam nostram actionemque philosophus voluit rerum omnium solertissimus, non scriptura falsa confundere; quando autem ea quæ supra dixit colligens ait: Est enim hoc loco, et non est, D dicatione, hæ privatoriis consentiunt. Illæ vero prohomini adjacet, hoc sentit, quoniam in hac propositione, quæ dicit, homo justus est, quam supra proposuerat: justus de homine prædicatur. Est autem adjacens justo adjacebit et homini, et in ea quæ dicit,homo justus non est, quoniam justus prædicatur de homine, non est autem adjacet. Non est ergo homini quoque adjacebit. Hoc enim est, quod ait, est enim hoc loco et non est homini adjacet. Nam si justus prædicatur de homine, est autem et non est adjacet justo,et homini quoque adjacebit, ut dictum est Hanc quoque scripturam emendandam esse Alexander opinatur faciendumque esse hoc modo,

et non est, justo et non justo adjacet.Sed ordo quidem totius sententiæ diligenter expositus est, sive illa scriptio sit, sive illa, neutra enim mutanda est. Et una quidem plus habet exercitii, altera vero facilitatis, sed ad unam intelligentiam utraque perveniunt. Restat igitur ut quod ait : Quare idcirco quatuor istæ erunt,quarum quidem duæ ad affirmationem sese habent secundum consequentiam,ut privationes, duæ vero minime, diligentius exponamus. Locus enim magna brevitate constrictus est, et nimia subtilitate ac obscuritate difficilis,et hunc quidem in prima editione hujus operis transcurrentes exposuimus,atque in eo brevissimam, ut in aliis quoque dedimus,expositionem. Nunc autem quid in se sensus habeat veri, quidve hac brevitate latitet, quantum B facultas suppetit, nos ipsi patefaciemus, et quantum valet animum lector intendat. Cui si forte paulo obscuriora videntur, rerum imputet difficultati, si vero planiora quam putaverit, suo gratiam debebit acumini.Sed prius quid de hoc loco Herminus arbitretur,quam possibiliter expediam. Ait Herminus tribus modis cum infinito nomine propositiones posse proferri,aut enim infinitum subjectum habent, ut non homo justus est, aut infinitum prædicatum, ut homo non justus est,aut infinitum subjectum et infinitum prædicatum,ut non homo non justus est. Harum igitur,inquit,quæcunque ad prædicatum terminum ha. bent nomen infinitum,similes sunt his quæ aliquam denuntiant privationem. Denuntiant autem privationem hæ quæ dicunt, homo injustus est, homo inC justus non est; ergo istiusmodi, quæ proponunt, homo injustus est, homo justus non est. Illæ, inquit, consentiunt quæ sunt ex infinito prædicato, ut ea quæ est homo non justus est, homo non justus non est. Idem enim est, inquit, esse hominem injustum,quod hominem non justum.Illæ vero quæ habent aut subjectum infinitum ut est, non homojustus est,aut utraque infinita, ut est, nou homo non justus est, non consentiunt ad privatoriam propositionem, quæ est homo injustus est. Nulla enim similitudo est ejus propositionis quæ est, non homo justus est, el ejus quæ dicit,homo injustus est. Nec vero ejus quæ proponit non homo non justus est, et ejus quæ enuntiat, homo injustus non est. Namque illæ quæ infinitum nomen habent in præ

positiones quæ aut subjectum habent infinitum,aut utraque infinita, privatoriis longe diversæ sunt. Sed hic Herminus longe a toto intellectum et ratione sententiæ discrepans has interposuit,quæ aut ex utrisque infinitis, aut ex subjecto fierent infinito.Quod autem esset quod ait secundum consequentiam, vel quæ duæ haberent se secundum consequentiam ut privationes, quæ vero non exponent nihil planum fecit,et sensus nihilo magis ante expositionem Herminiquam post expositionem obscurum est. Nos autem Porphy rium sequentes,eique doctissimo viro consentientes hoc dicimus,esse quatuor propositiones, quarum duæ

quidem ex finitis nominibus sunt, duæ vero ex infi- A quoque una affirmativa, altera negativa, nec non

nitis nominibus prædicatis.Sunt autem ex finitis nominibus hoc modo, affirmatio, est justus homo,negatio, non est justus homo. Ex infinitis vero nominibus prædicatis affimatio est quæ dicit, est non justus homo, negatio quæ proponit, non est non justus homo. Sed has ex infinitis nominibus prædicatis propositiones in reliquo sermone infinitas vocabimus, ut affirmatio infinita sit in hac expositione, ea quæ dicit, est non justus homo, negatio infinita, ea quæ dicit, non est non justus homo, ut quod dicturi eramus propositionem ex infinito nomine præ. dicato, hanc infinitam nominemus,illas autem duas quæ nullum nomen habent infinitum, nec subjectum nec prædicatum, simplices vocemus. Sunt ergo simplices propositiones hæ, est homo justus, non est homo justus. Privatorias autem propositiones voco quæcunque habent privationem. Privatoriæ autem sunt hoc modo, est injustus homo,hæc enim justitia subjectum privat, et rursus non est injustus homo, hæc rursus injustitia subjectum privat. Ergo cum sint duæ propositiones simplices, una affirmativa altera negativa, et sint aliæ duæ privatoriæ, earum Affirmatio. Est justus homo.

Negatio.

etiam sint aliæ duæ infinitæ, affirmativa rursus et negativa,dico quoniam quemadmodum se privatoriæ propositiones, affirmatio scilicet et negatio,ad affirmationes et negationes simplices habuerint, sic se habebunt et quæ sunt infinitæ ad easdem ipsas simplices, id est secundum consequentiam; quod autem dico tale est,disponantur prius duæ simplices,id est affirmatio quæ dicit,estjustus homo, et rursus negatio quæ dicit, non est justus homo. Sub his autem disponantur privatoriæ, sub affirmatione quidem simplici privatoria negativa, sub negativa simplici affirmativa privatoria,ut sub ea quæ dicit, est homo justus, ponatur quæ dicit non est homo injustus, et sub ea quæ dicit non est homo justus, ponatur ea quæ proponit est homo injustus. Rursus sub privatoriis disponantur infinitæ, sub affirmatione affirmatio, sub negatione negatio. Sub affirmatione quidem privatoria, quæ dicit est injustus homo, disponatur affirmativa infinita,est non justus homo; sub negativa vero privatoria quæ dicit non est injustus homo,ponatur negativa infinita, quæ dicit, non est non justue homo. Hoc autem subjecta descriptio docet: Simplices. Non est justus homo. Privatoriæ. Est justus homo. Infinitæ.

Non est justus homo. Negatio. Non est non justus homo. His igitur ita dispositis dico quoniam quemadmodum se habent privatoriæ, id est, affimatio et negatio, quæ dicunt est injustus homo,non est injustus homo, ad simplices quæ proponunt est justus homo, non est justus homo, secundum consequentiam sic se habebunt etiam infinitæ propositiones affirmatio et negatio,hæ scilicet quæ sunt, est non justus homo, C non est non justus homo, ad easdem simplices quæ sunt, est justus homo, non est justus homo. Videamus quæ sit simplicium et privatoriarum consequentia, ut utrum se sic habeant infinitæ ad simplices, quemadmodum se habent privatoriæ ad easdem simplices,cognoscamus. Disposita igitur sunt in primo quidem ordine simplices propositiones, affirmatio simplex quæ dicit, est justus homo, et negatio simplex quæ dicit,non est justus homo. Sub his, id est sub affirmatione simplici, duæ negationes, una privatoria quæ est non est injustus homo, et altera infinita quæ est non est injustus homo. Sub negatione vero simplici quæ dicit, non est justus homo, duæ affirmationes, una privatoria quæ dicit,est injustus homo, altera infinita quæ dicit,est non justus homo. Illud quoque in descriptione videndum est quod angulariter se affirmationes negationesque respiciunt,nam affirmatio quæ est simplex,est justus homo, angulariter se contra utrasque respicit affirmationes,infinitam scilicet et privatoriam,quæ sunt est non justus homo, est injustus homo Rursus negatio simplex quæ est, non est justus homo, angulariter respicit duas negationes, infinitam scilicet et privatoriam, et in veritate simplicem affirmationem privatoriam negatio sequitur, nam si verum est dicere quoniam est justus homo, verum est dicere

Negatio.
Affirmatio.

Est non justus homo. Affirmatio. quoniam non est injustus homo, nam qui justus est homo, non est injustus homo. Sequitur ergo affirmationem simplicem privatoria negatio, ut si vera fuerit affirmatio simplex, vera quoque sit negatio privatoria, et affirmationis simplicis veritatem negationis privatoriæ veritas consequatur. At vero non econverso est, neque enim affirmatio simplex negationem sequitur privatoriam.Nam si verum est dicere, quoniam non est injustus homo, non omnino ve rum est dicere quoniam est justus homo. Potest enim vere de equo dici quoniam equus non est injustus homo, neque enim omnino homo est. Et ideo nec injustus homo est, sed non potest dici de equo, quoniam equus est justus homo; ita ergo veritatem privatoriæ negationis non sequitur veritas simplicis affirmationis, atque ideo nec continua propositio hinc et conjuncta proponi proferrique potest. Non enim vera propositio est si quis dicat, si non est injustus homo, est justus homo, de equo enim verum est (ut dictum est) quia non est injustus homo, non tamen verum est esse justum hominem equum. Quare negationem privatoriam simplex affirmatio non sequitur. Monstratum est igitur quoniam affirmationem simplicem negatio privatoria sequeretur, negationem vero privatoriam simplex affirmatio non sequeretur. Rursus videamus et in opposita parte qualis sit consequentia, in diversa enim parte affirmationem quidem privatoriam sequitur negatio simplex,negationem vero simplicem atfirmatio privatoria non sequitur. Nam si verum est dicere quoniam estinjustus homo,verum est dicere quoniam non est justus bomo,qui enim injustus est,justus non est, et affirmativæ privatoriæ, ejus scilicet quæ dicit, est

« PoprzedniaDalej »