Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut quod ait vel de aliquo singularium ad hæc per- A est, quidam homo albus non est. Quod si quid natutinet exempla,est Socrates albus,non est Socrates albus.Quod autem secutus est,vel de aliquo universalium universaliter, ad illa exempla dictum esse videbitur quæ sunt,omnis homo albus est, non omnis homo albus est, aliquis homo albus est, nullus homo albus est. Quod vero addidit, vel non universaliter, scilicet in universalibus, ad illa exempla retulit quæ sunt,homo albus est, homo albus non est.

Quod igitur una affirmatio uni negationi opponitur contradictoriæ,et quæ sunt hæ,dictum est,et quod sunt alix contrariæ. Et quæ sunt hæ, dictum est, et quod non omnis vera vel falsa contradictio, et quare, et quando vera vel falsa.

B

C

rale prædicetur in contrariis, affimatio vera est, falsa negatio,ut quoniam naturale est homini esse animal, vera est ea quæ dicit, omnis homo animal est, falsa est quæ dicit,nullus homo animal est. Eodem quoque modo in subcontrariis vera est affirmatio,falsa negatio.Sin vero aliquid impossibile prædicetur, falsa est affirmatio, vera negatio, ut quoniam impossibile est hominem lapidem esse. Si dicamus, omnis homo lapis est, falsum est, nullus homo lapis verum est. Eamdem quoque vim retinet subcontrarii natura, affirmatio enim hæc falsa est, vera negatio.

DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA.

Unu autem affirmatio et negatio est, quæ unum de uno significat, vel cum sit universale universaliter, vel non similiter, ut omnis homo albus est, non omnis homo albus est,est homo albus, non est homo albus, nullus homo albus est, quidam homo albus est, si album unum significat.

Ea quæ sunt a nobis diligenter superius exposita, nunc ipse clarius monstrat. Diximus namque unam propositionem esse quæ unam quamlibet rem significaret et non plurimas, ita ut nec æquivocum subjectum haberet, nec æquivocum prædicatum. Una enim propositio sic fit: Nunc hoc dicit, una propositio est quæ unam rem significat, id est, quæ neque æquivocum habet subjectum, neque prædicatum, sive autem universalis sit affirmatio, sive universalis negatio, sive particularis negatio, sive particularis affirmatio, sive indefinite utræque, sive contra se angulariter ponantur; una illa propositio est, quæ unam rem in affirmatione vel negatione significat.Sed hic quæstio est quemadmodum universalis affirmatio unam rem significare possit, cum universalis ipsa non de uno, sed de pluribus prædicetur. Nam cum dico, omnis homo albus est, singulos homines qui plures sunt significans, multa in ipsa affirmationis prædicatione designo.Quocirca nulla erit affirmatio vel negatio universalis, quæ unam rem significare possit, idcirco quod ipsa universalis de pluribus (ut dictum est) individuis prædicatur. Sed ad hoc respondemus cum universale quiddam dicitur, ad unam quodammodo collectionem totius propositionis ordo perducitur, et ejus unitas non ad particularitatem, sed ad universalitatem,quæ est una qualitas, applicatur, ut cum dicimus,omnis homo justus est,

Hinc igitur omnia rursus brevissime repetit dicens jam se dixisse quoniam uni negationi una affirmatio esset opposita, et hoc non quolibet modo sed contradictoriæ,in quibus scilicet verum falsumve divideretur.Dixisse etiam commemorat quæ essent hæ quas contradictorias nominaret, dixit autem esse angulares affirmativam universalem, et negativam parti. cularem, rursus affirmativam particularem et negativam universalem. Disserui quoque, inquit, et quoniam aliæ sunt contrariæ, aliæ contradictoriæ, non enim eædem sunt contrariæ quæ sunt contradicto. riæ.Contrariæ enim sunt universalis affirmatio,universalisque negatio. Exposui illud quoque, inquit, quoniam non omnis vera vel falsa est contradictio, nunc autem contradictionem non illam proprie,sed communiter de his dixit quæ sunt oppositæ, sive contrario modo, sive subcontrario. Hæ namque non semper verum inter se falsumque dividebant, ut una semper est vera, alia falsa, poterat enim fieri ut contrariæ simul invenirentur falsæ, subcontrariæ simul veræ. De his autem quæ propriæ contradictoriæ sunt dehinc sequitur et se jam exposuisse commemorat, et quare una vera, altera falsa est, et quando.Idcirco enim universalis affirmatio particuJari negationi in contradictione opponitur,quod in omnibus a seipsæ diversæ sunt et qualitate et quantitate.Illa enim est affirmatio, illa negatio,illa universalis, illa particularis. Ideo ergo aut utræque false,aut utræque veræ inveniri non possunt. Quando autem ita fuerit,constat unam veram esse, alteram falsam, atque hoc est quod ait, et quare et quando vera vel falsa dictum est, scilicet memorans quare oppositio et quando una semper sit vera,al. D non tunc singulos intelligimus, sed ad unam humatera falsa, tunc utique quando angulariter constituuntur, idcirco quoniam et quantitate a se propositiones et qualitate diversæ sunt.Nobis autem dicendum est quando oppositiones contrariæ vel subcontrariæ,aut utræque illæ simul falsæ sint,aut utræque illæ simul veræ,aut una falsa, alia rursus inveniatur vera. In contrariis enim si ea quæ non sunt naturaliter prædicentur,utræque sunt false ut albedo, quoniam naturaliter homini non inest,utræque falsæ sunt quæ albedinem prædicant. Falsum est enim, omnis homo albus est, et falsum est, nullus homo albus est. Sed quando illæ ambæ falsæ sunt, veræ sunt subcontrariæ ut est, quidam homo albus

nitatem quidquid de homine dictum est dicitur. Quare sive sit universalis affirmatio, sive universalis negatio, vel in singularibus, potest fieri ut hæ nnæ sint, si una significatione teneantur. Atque hoc est quod ait, eas propositiones quas supra posuit, quæ sunt, omnis homo albus est, non omnis homo albus est, homo albus est, homo albus non est, nullus homo albus est, est quidam homo albus, unas videri si album,inquit, unum significat.Si enim album quod prædicatur multa significet, vel si homo qui subjectus est, non unum,non est una affirmatio, nec una negatio. Hoc autem in sequentibus clarius monstrat dicens:

Sin autem duobus unum nomen positum est, ex qui- ▲ necesse est affirmationem vel negationem veram vel bus non est unum, non est una affirmatio, neque una negatio.

Sensus hujusmodi est : Si unum nomen plurasignificet,ex quibus multis unum effici non possit,illa affirmatio in qua illud nomen vel prædicatur, vel subjicitur, multa significat,ut in eo quod est homo, quod dicimus,homo significat animal, significat rationale,significat mortale; sed ex his quæ multa significat,unum potest effici, quod est animal rationale, mortale. Quare hoc nomen homo, licet plura sint quæ significet, tamen quoniam conjuncta in unum quodammodo veniunt corpus. Et unum quiddam ex se juncta perficiunt,cum id dictum ita fuerit quasi ex his quæ significet unum aliquid fiat, unum quod tota illa juncta perficiunt nomen illud significare manifestum est; atque hoc est quod ait: Sin vero duobus unum nomen sit positum,ex quibus non est unum, non est una affirmatio nec una negatio. Si enim talia quilibet sermo plura significet,ex quibus junctis unum effici nequeat corpus, nec possint ea quæ significantur uno illo nomine in unam speciem substantiæ convenire, non est illa una affirmatio. Quale autem nomen sit quod positum unam affirmationem non faciat, idcirco quod plura significet ex quibus unum fieri non possit, exempli solertissima virtute monstravit dicens:

Ut si quis ponat hoc nomen tunica homini et equo, et dicat tunica est alba, hæc non est una affirmatio, nec una negatio.Nihil enim differt quam hoc dicere,

est homo equus albus. Hoc autem nihil differt quam

dicere,est homo albus,et est equus albus.

[ocr errors][ocr errors]

Si quis ponat homini et equo nomen tunica,inquit, et in propositione nomen hoc ponatur,illa propositio non unased multiplex est: nam si, verbi gratia,tunica homo atque equus dicatur,ut cum dicit aliquis, tunica aut hominem designet aut equum, ut si quis dicat in propositione sic, tunica alba est, non est una affirmatio; quod enim dicit,tunica alba est, hujusmodi est quasi dicam, homo et equus albus est,tunica enim hominem atque equum significatione monstravit. Quod vero dicit, homo et equus albus est, nihil differt tanquam si dicam equus albus est, et homo albus est. Sed hæ duæ sunt propositiones et non similes, in his enim subjecta diversa sunt.Quocirca si hæ duæ affirmationes sunt, duplex quoque illa est affirmatio quæ dicit, homo atque equus albus D est. Quod si hæc rursus est duplex, quoniam hominem atque equum tunicam significare positum est, cum dicimus tunica alba est, non unum,sed plura significat. Quocirca si ea affirmatio quæ multa designat non est una, hæc quoque affirmatio una non erit,cujus aut prædicatio æquivoca fuerit aut subjectum, atque hoc est quod ait:

Si ergo hæ multa significant, et sunt plures,mani festum est quoniam et prima multa vel nihil significat, neque enim aliquis est homo equus,quare nec in his necesse est hanc quidem contradictionem veram esse,illam vero falsam. In his ergo et quæ sunt,et que facta sunt,

falsam esse. Ac in universalibus quidem universaliter semper hanc quidem veram,illam vero falsam esse, et in iis quæ sunt singularia,quemadmodum dictum est; in his vero quæ in universalibus non universaliter dicuntur,non est necesse, dictum est autem et de his.

Quod si,inquit,est equus albus et est homo albus multa significant,illa quoque prima propositio quæ est,tunica alba est, unde hæ fluxerunt, multa designat; aut si quis dicat non eam multa significare, concedit profecto nihil omnino propositionis ipsius significatione monstrari. Tunc enim nomen unum multa significans in unam significationem poterat convenire, quoties ex his quæ significabantur una posset conjungi constituique substantia,utin eo quod su pra posui, cum homo animal rationale et mortale significet,quæ in unum possunt conjuncta congruere. Nunc autem si tunica hominem equumque significet, multa designat, sed ea ipsa in unum corpus non veniunt.Neque enim fieri potest ut aliquis homo equus sit.Quare aut multa significet,quod verum est, aut si contendat non eam multa significare,sed quiddam ex his quæ significat junctum, quoniam nihil est quod ex equo et homine conjungatur, nihil omnino significat. Hoc enim est quod dixit, neque enim est aliquis homo equus, et hoc quidem sub uno accentu legendum est, non discrete pronuntiandum homo et rursus equus, sed homo equus, ut ex his junctis appareat nihil omnino posse constitui. Cur autem hoc dixerit, sequens monstret oratio.Si enim ita facienda propositio est, ut contra affirmationem hujusmodi opponatur negatio, quæ in oppositione verum falsum. que dividit, ut una vera,altera falsa sit, unam oportet esse affirmatione et unam negationem, quod contingit, si neque subjectum neque prædicatum multa significet. Quod si plura designet et sit æquivocum, non erit in hujusmodi propositionis una semper vera,altera falsa. Herminus vero sic sentit. Quod ait Aristoteles : Sin vero duobus nomen unum est positum, ex quibus non est unum, non est una affirmatio nec una negatio,ut in eo,inquit, quod est, homo gressibilis est, quoniam quod dicimus gressibile, potest et bipes esse, et quadrupes, et multipes animal demonstrari. Ex his, inquit, omnibus unum fit, quod est pedes habens. Ista, inquit, hujusmodi affirmatio non multa significat.Sed sententia Aristotelis omnino non sequitur, neque enim ex his omnibus unum fit, nec quadrupes et bipes, et multipes, pedes habere faciunt. Hic enim numerus pedum est, non pedum constitutio,quare Herminus prætermittendus est.Huic autem expositioni quam supra disserui,et Aspasius,et Porphyrius, et Alexander in his quos in hunc librum edidere commentariis consensere; sed ne diutius nobis Aristotelis exemplum caliginis obscuritatem ferat,hoc in aliquo noto exemplo vocabuloque videndum est. Cum enim dicimus: Ajax se perimit,etTelamonis Ajacem filiun,etOileum, demonstrat, ex quibus unum fieri aliquid non potest. Ex duobus enim individuis nihil omnino

conjungitur.Quare hujusmodi propositio multa signi- A bunt, si quis neget Franci Gothos non superabunt, ficat.Sed hæc hactenus. Nunc autem determinat hæc quæ de propositionibus supra jam dixerat, non de omni tempore,sed de solis tantum præterito et præsenti,quemadmodum sein veritate et falsitate habent disseruisse. In futuris vero non idem est, quale de præsenti et præterito in propositione judicium, idcirco quia jam vel cum contingit, vel cum est,definita veritas et falsitas in propositionibus invenitur, ut cum dico. Brutus consulatum primus instituit sub rege Tarquinio, dicat alius. Brutus consulatum non primus instituit sub rege Tarquinio: hic una vera est,una falsa, etiam affirmatio definite vera est, definite falsa negatio. Rursus in præsenti cum dicimus, vernum tempus est, vernum tempus non est, si hoc verno tempore dictum sit, affirmatio vera est et definite vera, negatio falsa est et definite falsa. Quod si hoc autumno dictum sit, definite falsa affirmatio, et definite esse vera negatio, idcirco quod sive in præsenti sive in præterito veritas affirmationis negationisve jam contingit, in futuro vero non eodem modo sese habet: ut cum dicimus, Franci Gothos supera

B

una quidem vera est altera falsa.Sed quæ vera quæ falsa sit,ante exitum nullus agnoscit,atque hoc est quod ait: In his ergo quæ sunt et quæ facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse; in universalibus quidem universaliter semper hanc quidem veram,illam vero falsam; et in his quæ sunt singularia, quemadmodum dictum est, ut non modo una semper vera sit, altera falsa in tota contradictione. Sed illud quoque habeat,ut in una qualibet definite veritas aut falsitas reperiatur. Ita ut in his singularibus veritas et falsitas in propositionibus dividatur; in universalibus autem si his particularitates opponantur (quemadmodum dictum est), unam necesse est veram esse, alteram falsam, sed non definita propositionum veritate vel falsitate, sicut supra disserui. Quare in sequeniibus quædam de futuris tractanda sunt, et quoniam majus opus est quam hic breviter dici posse viderimus, et nos secundi voluminis seriem longius extraximus,hoc loco fastidiosam longitudinem terminemus.

LIBER TERTIUS.

Ea quæ hujus libri series continebit exponere altioris pene tractatus est quam ut in logica disciplina conveniat disputari; sed quoniam (ut sæpe dictum est) orationibus sensa proferuntur, quibus subjectas res esse manifestum est, non est dubium quin quod in rebus sit idem sæpe transferatur ad voces.Quare mihi recte consilium fuit subtilissimas Aristotelis sententias gemino ordine commentationis aperire. Nam quod prior tenet editio ingredientibus ad hæc altiora et subtiliora quamdam quodammodo faciliorem semitam parat. Quod autem secunda editio, in patefaciendis subtilibus sententiis elaborat, hoc studio doctrinaque provectis legendum discendumque proponitur. Quare prius quædam pauca dicenda sunt, quatenus ea de quibus postea tractaturi sumus, hæc ipsa legentibus non videantur ignota. Categoricas propositiones Græci vocant quæ sine aliqua conditione propositionis promuntur, ut est, dies est, sol est, homo est, homo justus est, sol calet, et cætera quæ sine alicujus conditionis nodo atque ligamine proponuntur.Sunt autem conditiona. les propositiones hujusmodi, si dies est, lux est, quas Græci hypotheticas vocant. Conditionales autem dicuntur, quod talis quædam conditio proponitur ut dicatur, si hoc est, illud est, et illas quidem quas categoricas Græci nominant, Latine prædicativas dicere possumus. Nam si xatnyopfa prædicamentum est, cur non quoque xxτyopixxi propositiones prædicativæ dicantur? Harum autem quædam sunt quæ cum sempiterna significent, sicut hæ res quas significant semper sunt, et nunquam a propria natura discedunt, ita quoque ipsæ propositiones immutabili significatione sunt, ut si quis dicat, Deus est,

C

D

Deus immortalis est. Hæ namque propositiones sicut de immortalibus dicuntur,ita quoque sempiternam habent et necesssariam significationem,nec hoc in unius temporis natura perspicitur,sed in omnium. Nam cum dicimus, Deus immortalis est vel immortalis fuit,vel immortalis erit,a propria significationis necessitate nil discrepat. Necessarias autem propositiones vocamus in quibus id quod dicitur, aut fuisse, aut esse, aut certe necesse est evenire,et hæc quidem quæ sempiterna significant, sempiternæ necessitatis sunt.Nam etiam si in his non sit manifesta veritatis natura,nihil tamen prohibet fixam esse necessitatis in natura constantiam, ut si nobis ignotum est utrum paria sint astra, an imparia, non tamen idcirco poterit evenire ut nec paria, nec imparia videantur,sed sine ulla dubitatione aut paria sunt, aut imparia.Omnis enim multitudo, horum alterum retinet in natura. Quocirca et in his si quis dicat astra paria sunt, aliusque respondeat, astra paria non sunt; vel si quis dicat, astra imparia sunt, aliusque respondeat, astra imparia non sunt, unus horum verum ex necessitate proponit,et quanquam id quod quilibet horum verum dixerit, nobis ignotum est,necesse est tamen immutabiliter esse quod dicitur,atque hæ quidem sunt immutabiliter necessariæ propositiones. Aliæ vero sunt quæ non sempi. terna significantes,sunt tamen et ipsæ necessariæ, quousque illa subjecta sunt de quibus propositio aliquid affirmat aut negat,ut cum dico,homo mortalis eat,quandiu homo est, tandiu hominem mortalem esse necesse est.Nam si quis dicat, ignis ca. lidus est, quandiu est ignis, tandiu ex necessitate vera est propositio.Aliæ vero sunt quæ a natura

B

quæ enim evenerunt, non e
quæ nunc fiunt ut nunc non

nisse non possunt, et fiant, cum fiunt, fieri

non potest. In his autem quæ in futuro sunt, et contingentia sunt, et fieri potest aliquid, et non fieri.Sed quoniam tres modos supra posuimus contingentis,de quibus melius in physicis tractavimus, singulorum subdamus exempla. Si hesterno die egressus domo inveni amicum,quem in animo habebam quærere: non tamen tunc quærebam, ut non invenirem quem inveni antequam invenirem fieri poterat. Cum autem inveni, vel postquam inveni,ut non invenissem fieri non poterat. Rursus si ipse sponte, præterita nocte profectus sum in agrum,antequam hoc fieret, ut non proficiscerer fieri poterat. id non fieret quod fiebat, aut non factum esset quod Postquam profectus sum, vel cum profectus sum, ut erat factum, fieri non valebat. Amplius, possibile est scindi hanc quam vestior tunicam ; si hesterno die scissa est,cum scindebatur,aut postquam scissa est, ut non scinderetur aut non esset scissa, fieri nequibat. Ante vero quam scinderetur, fieri poterat ut non scinderetur. Perspicuum ergo est in præsentibus atque præteritis earumdem rerum quæ sunt contingentes definitum constitutumque esse eventum. In futuris autem unum quodlibet duorum fieri posse, unum vero definitum non esse, sed in utraque parle vergere, et aut hoc quidem aut illud ex necessitate evenire. Ut autem hoc quodlibet definite, vel quodlibet aliud definite fieri non posse, quæ enim contingentia sunt, in utraque parte contingunt. Quod autem dico, tale est : Egrediente me hodie

necessitatis recedunt, et quædam tantum contingen- A præsenti definitum et constitutum habent eventum; tia significant. Sed hæc aut æqualiter se ad affirmationem negationemque habentia sunt, aut ad unum vergentia frequentius. Equaliter quidem se habent, ut si quis dicat me hodie esse lavandum, hodie me non esse lavandum. Nihil enim vel negatio magis vel affirmatio fiet, utræque enim æqualiter necessariæ non sunt. Illæ vero quæ plus ad alteram partem vergunt hujusmodi sunt, ut si quis dicat hominem in senectute canescere, hominem in senectute non canescere, fit quidem frequentius ut canescat, non tamen interclusum est, ut non carescat. Prædicativarum autem propositionum natura ex rerum veritate et falsitate colligitur.Quemadmodum res esse habent, ita sese propositiones habebunt, quæ res significant. Nam si in se res ullam retinent necessitatem, propositiones quoque necessariæ sunt, sin vero tantum inesse significent, ut si quis dicat, homo ambulat, homini ambulationem inesse monstravit, præter aliquam necessitatem sunt,tantum inesse significantes omni vacuæ necessitate. Quod si res impossibiles sunt, propositiones quæ illas res demonstrant, impossibiles nominantur; sin vero res contingenter sunt venientes atque abeuntes,quæ illas prodit,contingens propositio nuncupatur. Quoniam autem temporum alia sunt futura, alia præsentia, alia vero præterita, res quoque subjectæ temporibus, his quoque temporum diversitatibus variæ sunt. Alia enim præsentis temporis sunt, aliæ futuri, aliæ præteriti. Eodem quoque modo propositiones alias præteriti temporis significatio tenet, ut cum dico, Græci Trojam evertere; aliæ præsentis, ut cum dico, Francorum Gothorumque pugna committitur; aliæ futuri, ut, Persæ et Græci bello morituri sunt. Et de præteritis quidem et de præsentibus, ut res ipsæ stabiles sunt et definitæ, sic et propositiones. Nam quod factum est, non est non factum, et quod est non faetum,nondum factum est. Idcirco de eo quod factum est, verum est dicere definite, quoniam factum est, et falsum est dicere,quoniam factum non est. Rursus de eo quod factum non est, verum est dicere, quoniam factum non est, falsum est, quoniam factum est. Et de præsenti quoque quod fit, definitam habet naturam in eo quod fit, definitam quoque in propositionibus veritatem falsitatemque habere necesse est. Nam quod fit definite verum est dicere, quo- D niam fit, falsum quoniam non fit. Quod non fit, verum est dicere non fieri, falsum autem fieri. De definitione ergo propositionum præteriti vel præsentis,supra jam dictum est. Nunc vero ad illarum propositionum veritatem falsitatemque disputationis ordinem convertit, quæ in futuro dicuntur, quæque sunt contingentia. Solet autem futura vocare, quæ eadem contingentia dicere consuevit. Contingens autem secundum Aristotelicam sententiam est quodcunque aut casus fert, aut ex libero cujuslibet arbitrio et propria voluntate venit, aut facilitate naturæ in utramque partem redire possibile est,ut fiat scilicet, et non fiat. Hæc ergo in præterito quidem et PATROL. LXIV.

domo amicum invenire aut non invenire necesse est. In omnibus enim aut affirmatio est, aut negatio, sed invenire sine dubio definite, aut certe si hoc non est, rursus definite non invenire non est necesse, quemadmodum hesterno die, quo amicum egrediens. domo inveni, definitum est: definitum est autem, quod non est verum me non invenisse. Non eodem modo in his quæ sunt contingentia et futura, sed tantum aut hoc quidem, aut illud est, et hoc ex necessitate. Quod autem una res vel quilibet unus eventus definitus et quasi certus sit, fieri non potest. Et in hac re dissimiles sunt propositiones con. tingentium et futurorum, his quæ sunt præteritorum vel præsentium. Nam cum similes sint in eo quod in his aut affirmatio est, aut negatio, sicut etiam in his quæ sunt præterita vel præsentia, in illo diversæ sunt, quod in his quidem, id est præteritis et præsentibus rerum definitus eventus est, in futuris vero et contingentibus indefinitus est et incertus; videntur tamen quædam præsentia vel præterita incerta et indefinita,sed solum nobis ignorantibus, non naturæ. Nam licet ignoremus nos utrum astra paria sint an imparia, unum tamen quodlibet definite in natura stellarum esse manifestum est, et hoc nobis quidem ignoratum est naturæ vero notissimum. Sed non ita, hodie me visurum esse amicum, aut non visurum. Nobis quidem quid eveniat ignotum est, notum vero naturæ non enim hoc naturaliter,

16

sed casu evenit.Quare hujusmodi propositiones non A quid agenti homini propter aliud tamen agenti res

diversa successit. Hoc igitur ex casu evenire dicitur, quodcunque per aliquam actionem evenit, non propter eam rem cœptam, quæ aliquid agenti successerit. Et hoc quidem in ipsa rerum natura est, ut non hoc ex nostra constaret ignorantia, ut non idcirco quædam esse casu viderentur, quod nobis ignota essent,sed potius idcirco a nobis ignorentur, quod hæc in natura quæcunque casu fiunt,nullain necessitatis constantiam, aut providentia modum tenerent. Stoici dum omnia quidem ex necessitate et secundum providentiam fieri putant, id quod ex casu fit, non secundum ipsius fortunæ naturam, sed secundum nostram ignorantiam metiuntur, id enim casu fieri putant, quod cum necessitate sit, tamen ab hominibus ignoretur. Et de libero quoque B arbitrio eadem nobis pene illisque contentio est.Nos enim liberum arbitrium ponimus,nullo extrinsecus cogente in id quod nobis faciendum, vel non faciendum judicantibus perpendentibusque videatur, ad quam rem præsumpta prius cogitatione perficiendam et agendam venimus, ut et id quod fit; ex nobis et ex nostro judicio principium sumat, nullo extrinsecus aut violenter cogente, aut violenter impediente. Stoici autem omnia necessitatibus dantes, converso quodam ordine liberum voluntatis arbitrium custodire conantur. Dicunt enim natura liter quidem animain habere quamdam voluntatem,ad quam propria natura ipsius voluntatis impellitur. Et sicut in corporibus inanimatis quædam naturaliter gravia feruntur ad terram, levia sursum meant. Et hæc natura fieri nullus dubitat, ita quoque in hominibus et in cæteris animalibus voluntatem quidem naturalem esse cunctis, et quidquid fit a nobis, secundum voluntatem quæ naturalis nobis est, putant fieri, illud tamen addunt, quod ea volumus quæ providentiæ illius necessitas imperavit, ut sit quidem nobis voluntas concessa naturaliter,et id quod facimus voluntate faciamus,quæ scilicet in nobis est, ipsam tamen voluntatem illius providentiæ necessitas constringit, ita fieri quidem omnia ex necessitate, quod voluntas ipsa naturalis necessitatem sequatur,fieri etiam quæ facimus ex nobis, quod ipsa voluntas ex nobis est et secundum animalis naturam. Nos autem liberum voluntatis arbitrium non id dicimus quod quisque voluerit, sed quod quisque judicio et examinatione collegerit. Alioqui multa quoque animalia habebunt liberum voluntatis arbitrium. Illa enim videmus sponte quædam refugere, quibusdam sponte concurrere. Quod si velle aliquid vel nolle hoc recte liberi arbitrii vocabulo teneretur, non solum hoc esset hominum, sed cæterorum quoque animalium, quibus hanc liberi arbitrii potestatem abesse quis nesciat sed est liberum arbitrium, quod ipsa quoque vocabula produnt, liberum nobis de voluntate judicium. Quotiescunque enim imaginationes quædam concurrunt animo, et voluntatem irritant, eas ratio perpendit, et de his judicat, et quod ei melius videtur cum arbitrio perpenderit et

modo ad nostram, sed ad naturæ ipsius notitiam secundum incertum eventum et inconstantem veritatem atque mendacium derivabuntur. Talis enim est contingentis natura, ut vel in utraque parte æqualiter sese habeat, ut hodie me esse lavandum, vel hodie mne non esse lavandum, vel in una plus, minus in altera, ut hominem canescere senescentem, vel hominem non canescere insenescentem. Illud enim plus fit, illud minus. Sed nihil prohibet, id quod rarius fit, tamen fieri, de his ergo Aristotelica subtilitas disputatura primum a singularibus inchoans ad universalia tractatui viam pandit. Duobus enim modis contradictiones fiebant, aut in singularibus, aut in universalibus universaliter prædicatis et his oppositis. Ingreditur autem ex his tribus quæ supra dicta sunt ex casu, ex libero arbitrio, ex possibilitate, quæ omnia uno nomine utrumlibet vocavit, fingens scilicet nomen ad hoc, quod non unius et certi eventus ista sint, sed utriuslibet, et quomodo contingit ea fieri, vel non fieri; hoc autem monstrativum est naturæ instabilis, et ad utramque partem sine ullius rei obluctatione vergentis. Non autem oportet arbitrari illa esse utrumlibet et contingentium naturæ, quæcunque nobis ignota sunt. Neque enim si nobis ignotum est a Persis ad Græcos missos legatos, idcirco missos esse incerti eventus est. Nec si lethale signum in ægrotantis facie medecina deprehendit, ut aliud esse non possit nisi ille moriatur, nobis autem ignotum sit, propter artis imperitiam, idcirco illum ægrum esse moriturum, utrumlibet, et contingentis naturæ esse judicandum est, sed illa sola talia sine dubio esse putanda sunt,quæcunque idcirco nobis ignota sunt, quod per propriam naturam qualem habeant eventum, sciri non possunt : idcirco, quoniam propria instabilitate naturæ ad utraque verguntur, id est, ad affirmationis et negationis eventum propria instabilitate atque inconstantia permutantur. Est autem inter philosophos disputatio de rerum quæ fiunt causis, necessitatene omnia fiant, an quædam casu, et in hoc epicureis, et stoicis, et peripateticis nostris magna contentio est,quorum paulisper sententias explicemus. Peripatetici enim,quorum Aristoteles princeps est,et casum et liberi arbitrium judicii, et necessitatem in rebus quæ sunt, quæque aguntur cum gravissima auctoritate,tum apertissima ratione confirmant.Et casum qui- D dem esse in Physicis probant quoties aliquid agitur, et non id evenit, propter quod illa res est cœpta quæ agebatur, id quod evenit, ex casu evenisse putandum est, et casus quidem non sine aliqua actione fit. Quoties autem aliud quiddam evenit per actionem quæ geritur quam speratur,illud evenisse casu peripatetica probat auctoritas. Si quis enim terram fodiens vel scrobem demittens agri cultus causa thesaurum reperiat, casu ille thesaurus inventus est, non sine aliqua quidem actione, terra enim fossa est, cum thesaurus est inventus. Sed non illa erat agentis intentio ut thesaurus inveniretur. Ergo ali

« PoprzedniaDalej »